Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et aliquibus interjectis: « Porro seditio, universa de- A vastans, omnique robore opposito superior, tantopere crevit, ut imperator necessitate compulsus, miserandum in modum absque imperiali corona ad certamen equestre, quod in circo edendum erat, accesserit, et præcones ad populum miserit, qui proclamarent se quidem libentissime imperio cedere,» etc. Itaque spopondit revocaturum se omnia : quanquam id subdole, ut commotos populi animos promissis hisce compesceret. Perjurum enim ostenderunt facta tum in synodo Sidoniensi, tum in electione Severi, qui factus patriarcha Antiochenus, pejora adversus fidem catholicam machinatus est. juvantibus Timotheo Constantinopolitano et Joanne Nicæota Alexandrino. Atque hæc tricipitina diram adversus catholicos episcopos persecutionem movit, exsilio multantes, ni impietati assentirentur. Hujusmodi erat post synodum Sidoniensem Orientis

status.

Thracia ab erroribus hisce immunis erat : atque B adeo populi Vitalianum accersivisse videntur, ut fidei causam susciperet, qui, comparato exercitu, Thraciam primum confinitimasque provincias victor obtinuit, exercitum deinde ad urbem Constantinopolitanam duxit, Theophane scribente ibid. : « Hoc anno Vitalianus occupata universa Thracia, Scythia, et Mysia, ducens secum ingentem Unnorum et Bulgarorum numerum cepit Anchialum,et Odyssopolim, ipsumque Thraciæ magistrum Cyrillum, prædisquaquaversum ad Byzantium usque abactis, comprehendit; ac cum Urbi parceret, ad Sosthenium castrametatus est, » etc. Noverat enim populum promajori parte catholico dogmati adhærentem Vitalianus proindeque noluit agrum victori exercitui diripiendum committere.

Anastasius et Vitaliani potentiam, et populum ipsum Constantinopolitanum veritus, iterum quod de œcumenica Heraclea indicenda synodo promiserat, inter pacis cum Vitaliano pacta, adhibito etiam jurejurando, renovavit. Quæ Theophanes in hunc modum prodidit: « Anastasius rebus indesperatis, senatorii ordinis nonnullos qui de pace agenda eum rogarent, misit juravitque una cum universo senatu episcopos exsules Heraclea Thraciæ se revocaturum. His additum voluit Vitalianus, ut uniuscujusque scholæ princeps idem jurejurando assererent; atque ut Macedonius et Flavianus propriis thronis injuste expulsi eos reciperent, et relíquí pariter episcopi suos: et ita demum convocaretur synodus, ad quam pontifex Romanus, et cuncti accederent episcopi: ut hoc pacto, quæ adversus orthodoxos perperam decreta fuissent, communis judicii subjiceretur examini. Imperatore vero et universo senatu, et magistratuum populique reliquis jusjurandum interponentibus, et data fide res ordine exposito gerendas affirmantibus, pax conciliata, et ipse domum repetiit,» etc. Imperator interim tempori, quousque Vitalianus exercitum dimitteret, inserviens, laudatas epistolas Hormisdæ dedit, quatenus sanctis obtemperare conditionibus videretur, et populos in tranquillitatem adducere. Eidem Hormisdæ scripsit et Vitalianus.

Pontifex itaque Anastasii imperatoris, magis tamen Vitaliani precibus permotus, ne sedis apostolicæ sollicitudini deesset, sed fidei in Orienti periclitanti suppetias ferret, epistolas Occidentis episcopis, synodum Romæ indicturus, dedit, prisco scilicet receptoque more, quo consuevere pontifices ante @cumenicam quamlibet synodum Occidentalium episcoporum consultationes audire, vel Romam convocando, vel coactis per metropolitanos in diœcesibus particularibus synodis singulorum sensa perquirendo; atque inde legatos Occidentalium consensum perlaturos deligebant, qui apostolicæ sedis nomine conciliis præessent, et decreta moderarentur. Quod ex epistolarum epigraphe, quæ legatis tra

C

D

debantur planum est. Sic Agatho ante synodum vi istiusmodi Occidentalium conventus indixit, ac in epistola « Agatho episcopus servus servorum Dei cum universis synodis subjacentibus concilio apostolicæ sedis. » Celebratæ sub Hormisda Romanæ synodi memoriam debemus libro Pontificali, qui habet lin. 5: « Ex constituto synodi misit in Græciam, » etc. Itaque synodus Romana eodem tempore ab Hormisda celebratur, in qua epistolæ imperatoris et Vitallani lectæ sunt, ordo constitutus pro Orientalium Ecclesiarum unione instituenda, obtestationes discussæ, delectisque legatis commonitoria tradita, qui subinde iter ad Anastasium suscepe

runt.

Synodos autem particulares ab Occidentis metropolitis fuisse celebratas, hæc commonstrant. Docet primo Avitus Viennensis doctrina celeberrimus, quem ab Hormisda pontifice fuisse admonitum ipse innuit in epistola, qua requirit an cessaret Orientalium schisma. Exstat illa in tom. II operum Sirmondi, ac inter alia hæc habet : « Dum religionis statui, et plenis catholicæ fidei regulis perspicitis convenire, ut gregem per tota vobis universalis Eeclesiæ membra commissum pervigil cura vestræ adhortationis informet, Viennensem provinciam superiore anno, si meminisse dignemini datis ad humilitatem meam litteris visitastis, quæque ad me secundum quod opportunitas contulerat perArelatensis Ecclesiæ clericos pervenerunt,et quidem plenissimæ sollicitudine pastorali. In quibus nos, sicut per conversionem provinciarum, id est Dardaniæ, Illyrici, vel Scythiæ, ad communionem gaudiorum provocastis, sic admonitione cautissima, quid nos perignorantiam prævenire possit, instruitis. Eutychetis igitur Nestoriique damnatio, quos jamdudum per beatissimos decesso res sanctæ sedis vestræ calcavit auctoritas, ad notitiam jam pridem nostram apostolicæ ad nos diligentia provisione perlata est.» Discimus ex hac epistola dedisse Hormisdam Arelatensi primati epistolam ejusdem rei discutiendæ gratia, eumdem primatem per Ecclesiæ cursores ad Viennensem direxisse: argumentum consultationis omne fuisse, ut cum schismate Nestoriana et Eutychiana causa penitur aboleretur: episcopos Gallicanos consona ad præcedentes pontificias constitutiones rescripsisse. Quod et similiter Arelatensem fecisse, vix ullus est ambigendi locus (apud Labb. tom. IV. Concil., pag. 1474). Exstat Hormisdæ epistola eidem data, in qua provinciarum conversionem memorat, quæ Vitaliano impellente, deposito schismate, apostolicæ sedis communionem receperant. « Episcopi tam Dardaniæ,quam Ilyrici pene omnes, ne sint errore condemnandi præterito, petentes B. Petri apostolorum principis communionem et scriptis, et legationibus destinatis, se apostolicis regulis obedire confirmarit, » etc. Et in epistola ad Avitum idem pontifex (apud Sirmond. ibid. p. 123): Epiri metropolitanus, hoc est, Nicopolitanus episcopus, cum synodo sua nuper segregatus ab impiis, ad apostolieam communionem deprompta quæ efficeret, professione se contulit. Quæ ideo scriptis æstimavimus indenda præsentibus, ut, sicut sortem nos convenit dolere pereuntium, ita lætemur pariter de salute remeantium; et ut fideles constituti ab eis longius instruantur, qua virus eorum sollicitudine debeat effugi, quos et a suis videant tam justa detestatione vitari, » etc. Pontificem ad eosdem quoque Gallicanos episcopos ipsa hæc monumenta direxisse in Encyclica indictiva concilii Occidentalium vel Romæ celebrandi, vel juxta veterem consuetudinem in quibusvis provinciis, a quibus Encyclica omnium vota responsaque continentes ad pontificem ipsum rescribebantur: imo ad Gallicanos non solum, sed ad reliquos omnes Occidentis primates direxisse, suadet tum singularis Hormisdæ zelus, tum legatorum delectus, qui ex hujus synodi, et Occidentalium constituto missi sunt ad Heracleense concilium.

[ocr errors]

Illyricianis vero conversionis et resipiscentiæ cau- A politano episcopo delusi, re infecta recessere. Impius

sa fuit lapsus Thessalonicensis primatis, de quoibi Theophanes « Episcopo vero Thessalonicensi ob imperatoris metum cum Timotheo Constantinopolitano episcopo communionem tenente, quadraginta Illyricí, Græciæque episcopi, una convenientes, tabulis etiam testibus professi sunt, ab eo velut metropolita se discedere, missisque Romam tabulis, Romani pontificis communionem observare polliciti sunt, etc. Itaque legati cum instructionibus, et libello fidei, seu professione ab hæreticis et schismaticis edenda,quam Hormisdas synodi Rom.consensu ediderat, Constantinopolim perrexerunt. Sed cum Vitalianus militias dimisisset, ad consueta perjuria reversus Anastasius, conventum Heracleensem irritum fecit. Cujux inanem exitum sic ibid. Theophanes: « Cæterum Hormisdas Romanus episcopus a Theudericho sollicitatus, et Vitaliano vices redditurus, Evodium episcopum, et Vitalianum archidiaconum, indicto lleraclea concilio,legatos misit. Accesserunt etiamnum ex diversis locis circiter ducenti episcopi,» etc. Et hæc, quoad trium horum conciliorum initia et acta. Heracleensis ejusdem exitum in sequentibus prosequemur.

-

B

Linea 5. Humanitatem ostendens sedis apostolica. Inter alia synodi constituta unum fuit, ut cum episcopis lapsis remisso jure ageretur. Jure enim canonum schismatici et hæretici, aut in utroque crimine contumaces perpetua depositione plectendi erant. Quemadmodum enim in communi omnium naufragio lapsorum Ariminensium, episcopi omnes palinodiam recinentes, absoluti et restituti sunt propriis sedibus ex Liberii pontificis humanitate, ut est in ejusdem epistola, exstante inter fragmenta S. Hilarii; cui et adhæserat S. Athanasius in altera epistola, quam canonicam appellant Græci, proindeque inter alias canonicas in corpore juris can. Ecclesiæ Græcæ inserta est, de quo et S. Hieronymus in dialogo adv. Luciferianos: pari ratione in hoc casu incedendum judicavit Hormisdas cum lapsis Orien-C tis episcopis, a quo profectum discimus in Romana synodo laudatum constitutum. Eo vel maxime pronum fuit pontifici humanitatem hanc adhibere, quod Anastasius criminatus fuisset propter duritiam decessorum separatos esse Orientales a Romana Ecclesia. Quod Cyrillus quoque in Vita Sabæ non obscure notavit (apud Coteler., tom. III, p. 295), «Cum patriarcha Elias Hierosolymitarum pontificatum obtinuisset, tertio imperii Anastasii anno, conturbata est Ecclesia Dei, in tres partes divisa, pontificibus quidem Romanis dividentibus a Byzantinis, eo quod sacris diptychis insertum esset nomen Acacii episcopi quondam Constantinopolitani,qui illorum non secutus fuerat accuratam diligentiam, rigidamque disciplinam. » Hormisdas itaque, ut omnem amoveret dissensionum causam, moderato cum lapsis episcopis jure incedendum decrevit. Linea 8.

Cum consilio rcgis Theodorici. Eadem habet recitato loco Theophanes, expressius addens, D pontificem a Theodorico sollicitatum. Imo direxit et ipse rex legatum Agapitum, qui interesset concilio, deque eodem mature delecto, hæc in epistola exstante apud Baronium. (Ad ann. 515, pag. 644.) « Sed licet omnis legatio virum sapientem requirat, cui provinciarum utilitas totiusque regni status committetur vindicandus: nunc tameu necesse est prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare, et in conventu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare. Magna res est contra artifices loqui, et apud illos aliquid agere, qui se putant omnia providere. »

Linea 11. Euntesque ad Anastasium Augustum nihil egerunt. Concilium itaque indictum, in quod jam Heracleæ convenerant 200 Orientis episcopi, cum imperator liber a Vitaliano esset, irritum evasit. Prosequitur enim ibid. Theophanes : « Qui tam a scelerato imperatore, quam a Timotheo Constantino

siquidem imperator, pactis violatis, ad papam Romæ ne veniret, clam significavit: aliunde vero Vitaliano sacram Romam mittendam dederat, qua papam ad concilium Heracleæ celebrandum, ut accederet dolose invitabat.» Tametsi autem dicatur, frustra fuisse priorem hanc legationem, id intelligendum respectu imperatoris, non aliorum episcoporum, quorum plurimi fidei libello a synodo Romana directo subscripserunt, quod recte disputat, et fuse Baronius. Inter hos laudandi Illyriciani,qui epistolam Hormisdæ dederunt, testantes se, cum Constantinopoli degerent, propositæ formulæ subscripsisse. (Apud Labb. ibid., p. 1440.) « Plurimi ex nobis in regnante fuere Constantinopoli cum vestri sanctissimi vicarii Ennodius et Fortunatus episcopi, Venantius presbyter, Vitalis diaconus, et Hilarius notarius degerent pietatis agonem. Quæ postrema verba innuunt legatos a perjuro imperatore certamina plurima pertulisse. Subiungunt deinde et metropolitanum suum in plena Illyriciana synodo subscripsisse: «Nobiscum autem fuit inter sanctos factus pater atque archiepiscopus Alcyson, qui cum omni præsumptione supplicibus utens libellis apud vestram beatitudinem dignus effectus est apostolicæ sedi vestræ communicare vobiscum. » Tenebantur enim suffraganei episcopi, oblato publico cuipiam decreto subscribentes, illud idem Metropolitano intimare, juxta id quod actione 4 concilii Niceni 1 advertit Tharasius et nos fuse in priori de encyclicis epistolis dissert. Atque adeo exemplar libelli ab Hormisda propositi, subscriptique regredientes ex urbe regia ad metropolitam ex more detulerunt. Episcopos etiam Dardania, Thraciæ et Scythiæ libellum eumdem fuisse professos, testatur in sua epistola Arelatensi et Viennensi metropolitis data Hormisdas. Imo episcopi recenter electi tenebantur fidei professionem juxta Hormisdæ libellum emittere. Alcysone enim metropolita denato cum suffectus fuisset Joannes, epistofam scripsit cum hac epigraphe: Domino meo per cuncta sanctissimo, el beatissimo Patri Patrum, comministro et principi episcoporum Hormisdæ, Joannes in Domino salutem. In eadem formularii compendium ita proposuit. « Ego... decenter ad vestras orationes concurro, et juxta consuetudinem apostolicæ sedis vestræ, qua cunctarum Eccleslarum curam babet, et Nicopolitanorum habere dignamini, secundum antiquam spiritalem dispositionem vestram... Votum autem mihi est, vestram sequi doctrinam, sicut inter sanctos prædecessor meus Alcyson exstiterat et anathematizo Dioscorum, ac Timotheum appellatione Elurum, et Petrum horum successorem; et Petri communione cum his permistum Acacium, et Petrum qui Antiochenam perturbavit Ecclesiam, sequens in omnibus synodicas et apostolicas epistolas, scriptas a vero præsule R. E. Leone. » Consuetudinem vero, ut suffraganei certiorem redderent metropolitam, hinc ortam reor, quod, cum unanimes omnes cum primate esse deberent in deposito custodiendo, docendisque populis: unde in concilio Chalcedonensi, act. 4, cum edenda foret fidei professio, dixit Beronicianus: Singuli episcopi fidem suam per metropolitam constituant manifestam, ut nulla dubietas aut discordia relinquatur, etc. Ad metropolitas ob id dirigebantur statuta concilii, ut per ipsum suffraganeis omnibus intimarentur. Sic exsules Africani episcopi, ac demum revocati, in concilio Carthaginensi priorem cleri ordinem restaurantes, et id decreverunt: Ut secundum Nicænas dispositiones confirmationem eorum quæ fiunt in concilio, dandam uniuscujusque provinciæ metropolitano. Ut legitur in Actis ejusdem synodi tom. II Concil. edit. Harduini, pag. 1079.

Anastasius vero tametsi Heracleense concilium in irritum abire jusserit,fidei suæ professionem emisit, exstantem apud Labbeum p. 1433, ne populi, qui in partes catholicorum manserant, turbas iterum

B

excitarent. In eadem anathema dicit Nestorio, et A Eutycheti,eorumque dogmata perversa esse fatetur. Simulat callidus et versipellis princeps venerari se Chalcedonensem synodum, cujus eousque tanto molimine promoverat damnationem. Ad Acacium quod attinet, expungi haud posse scribit ex diptychis, ne in Orientis Ecclesiis majora dissidiorum semina excitarentur. Atque hæc omnia per duos legatos Theopompum comitem domesticorum, et Se verianum comitem sacri consistorii ad Hormisdam direxit. Apud Labb., ibid., p. 1430. Legatio istiusmodi laicorum,qui ecclesiastica negotia, ac de fide quidem tractarent, insolens Hormisdæ visa est, tnm quod juxta Ecclesiæ morem ex cleri albo deligendi essent, qui res fidei tractaturi erant: tum quod idipsum promisisset, quando pontifici Heracleensem synodum denuntiavit. Legimus hæc in epistola Hormisdæ apud Sirmondum tom. II, p. 131 in qua respondet Avito exspectanti,poscentique gesta concilii Heracleensis, et insuper missæ a sede apostolica et Occidentalium synodo legationis eventum. Pontifex enim exponit primum schismaticorum perfidiam,et Anastasii perjuria, subindeque addit: «Nam unde est, quod cum per Ennodium fratrem et coepiscopum nostrum,sacerdotales viros ad confirmanda ea quæ sedes apostolica poposcerat, directuros se esse promisissent, multa quoque quæ ac correctionem pravitatis suæ a nobis quæsita fuerant pollicentes non solum non religiosos viros, penes quos causæ ipsius plena esse posset instructio secundum constituta propria non miserunt: verum etiam quasi res parva geretur, laicos et alienos ab ecclesiastico corpore destinantes,non se studuerunt de cœno quo immersi tenentur, evolvere; verum etiam catholicæ fidei claritate fulgente, sua, quod absit, se posse crediderunt obscuritate fuscare. Hæc fuit nostri causa silentii, quam vos quoque spirituali vobis prudentia revelante vidistis,quid enim de hac causa poteram directis litteris indicare, quam in statu suo videbam duram pertinaciter custodire perfidiam?» etc. Ex quo et illud discimus pontificem, postquam synodica Occidentalium sensa per encycam habuerat, etiam legationis eventum per alias epistolas exposuisse.Quod ut præstaret,secundæ in Orientem legationis fructum exspectabat, adeo ut Avitus silentia prior solverit, cui in hac epistola moræ causas aperuit pontifex.

Linea 7-Sub Joanne episcopo Constantinopolitano. Expungenda hæc sunt, et reponenda p. 84, lin. 1, ubi sic legendum: Tunc Hormisda episcopus cum consilio regis Theodorici direxit a sede apostolica sub Jounne episcopo Constantinopolitrno Germanum. Occurrit sæpius hæc transpositio; quod suo loco observatum est.Legati enim illi Constantinopoli fuere, cum Joannes ad episcopatum assumptus est: siquidem tempore prioris hujus legationis erat pseudoepiscopus Timotheus Eutychianista.

[blocks in formation]

Linea 13. Contestationes secretas. Hormisdas præter epistolas imperatori, aliisque in secunda hac legatione directas, præscius circulatoriæ artis tum ejusdem imperatoris,tum Timothei pseudoepiscopi Constantinop.19 secretas contestationes legatis tradidit, ut si imperator præpediret, ne palam per Orientem apostolicæ sedis statuta vulgarentur; allaborarent per delectos viros, ut hæ contestationes seu comminationes clanculum in primariis circumquaque sedibus appenderentur. Illustre id genus contestationum exemplum docemnr ex Actis concilii Ephesini, quando Nestorius pravum suum dogma evulgare cœpit.Cum enim is, aulæ potentia fretus, veritatis defensoribus minas et exsilia passim intentaret (qua de re Cœlestinus in epist. ad clerum et populum Constantinop.eisdem dirigens sententiam in Nestorium, et fusius monachi in supplicatione Theodosio exhibita; quæ exstant prima parte conc. Ephes., et Socrates lib. vII; Evagrius, lib. 1; Liberatus,lib. I memorant) Eusebius,tunc Scholasticus, postea Dorileensium episcopus, strenuusque subinde catholicæ fidei propugnator in synodo Chalcedonensi, debacchantem in dies magis hæresiarcham perspiciens, pavidosque alios omnes, secretam contestationem vulgavit,nomine suo quidem suppresso,sed ex cujus lectione agnoscerent omnes,damnari in ea C Nestorium, eamdemque episcopis et catholicis omnibus direxit,legentes per SS. Trinitatem adjurans,ut illam in omnium notitiam pervenire curent. Exstat hæc cap.I,primæ partis Ephes.conc.edit.Hard. ac istiusmodi titulum præfert.« Contestatio proposita in publico contra clericos Constantinop.et in Ecclesia insinuata,quia sectator esset Nestorius Pauli Samosateni anathematizati ante annos 160 ab orthodoxis episcopis, etc. Contestationis initium ita habet :

Linea 11. Idem secundo misit. Legationis hujus meminit Hormisdas in laudata epistola ad Avi- D tum apud Sirmondum. Occasionem habuerat pontifex ex plurium Orientalium episcoporum conversione, quos ut juvaret,secundam novis adjectis instructionibus adornavit legationem. Ad hæc perdurabat conceptus de Vitaliano metus, quod avertit Cyrillus in Vita Sabæ : Anastasius...detentus a Vitaliano barbaricis moribus consilium cœpit ea in re interim quietem et silentium tenere, etc. (Ibid. pag.

320.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Conjuro accipientem hanc cartham per sanctam Trinitatem, ut eam palam faciat episcopis, presbyteris,diaconibus,lectoribus, laicis habitantibus Constantinopolim, insuper etiam exemplar eis præbeat, ad increpationem hæretici Nestorii,quia similia sapit anathematizato Paulo Samosateno ante annos 160 ab orthodoxis episcopis, » etc. Subsequuntur deinde Pauli dicta et Nestorii, ut inferant lectores, Nestorium eadem cum Paulo Samosateno dogmatizantem, ceu hæreticum damnandum,habendumque esse. Vetus interpres ad calcem notam hanc apposuit Hæc contestatio posita est Constantinopoli in publico,adhuc tenente Nestorio sedem ejusdem Constantinopolis,et male docente,» etc. Itaque hujusmodi contestatione publice per fidos catholici dogmatis assertores appendebantur,si quod erat principum interdictum, aut superior potestas, inhibens discussionum harum publicationem. Marius Mercator in scholiis ad 3 Nestorii sermonem observat Eusebium primo obstitisse hæresiarchæ,publice blasphemanti.« Cum Nestorius in media Ecclesia profanis uteretur vocum novitatibus,quibus et feotuxov et geminam Christi nativitatem insectabatur, vir quidam sane probus, qui adhuc inter laicos erat, sed tamen admirabilem sibi collegerat eruditionem, ferventi et religioso zelo permotus, et intensiori voce exclamans, inquit,ipsum ante sæcula Verbum etiam secundam subiisse generationem,id est illam secundum carnem, et ex muliere,» etc. Laicum hung

fuisse Eusebium, etNestorium publice reprehendisse, A neos in synodum coegisse,ubi magistrianus princidicitur in Breviculo Eutychianistarum.« Cum Euty-pis postulata exponebat: ut propterea actio synodachen Eusebius Dorylitanus episcopus suadere talia reperisset, zelo fidei, quem etiam cum agens in rebus esset, ostendit, ipse enim Nestorium quoque in tempore reprehendit in Ecclesia res sacrilegas prædicantem,» etc. Eusebius itaque persecutionem passus est, fortassis exsul, quod initium contestationis innuit, siquidem per alios eadem Constantinopoli vulgata fuit, non ab ipso Eusebio: proindeque absens supponitur. Ac quidem a publica ea priori reprehensione, mala plurima eumdem sustinuisse, probant Leontii Byzantini verba lib. III cont. Nestor. et Eutych.: « Proposita est utriusque refutatio, Pauli (scilicet Samosateni) et Nestorii ex testimonio publice proposito, ut aiunt, ab Eusebio qui tunc florebat in judicandi potestate, postea autem præfectus fuit Ecclesiæ Doryleensium, qui divino zelo, ut testantur, incensus, hæresim Nestorii et Eutychetis reprehendit et convicit,infinitis periculis B pro pietate objectus,» etc. Recitat subinde laudatam contestationem. Has itaque contestationes laudat liber Pontificalis, quas Hormisdas, præscius futuri certaminis, legatis dedit. Tertullianus pridem cum ob persecutiones vetitum Christianis esset apologias edere, vulgavit tamen,et quod sine nomine ac clanculum, tacitum libellum ipso in limine dixit.Imo ne a propositaNestorianismi causa discedamus,similes occultæ contestationes vulgatæ sunt per Orientem contra S. Cyrillum a Nestorianis, de quibus idem Cyrillus (tom. I Concil., edit. Hard., part. 1, Conc. Ephes., c. 12).« Ad Bapham martyrium diaconum, qui ecclesiasticorum negotiorum præfectuş duas carthulas miserunt,alteram a Photio,aut alius ejus farinæ nomine contra commonitorium,quod ad monachos scripseram compositam : alteram forma quaternionis, cum nova plane ac absurda inscriptione in hunc modum: Adversus eos, qui propter unionem,aut Unigeniti deitatem interimunt aut humanitatem deificant, » etc. Perdurabat et S. Gregorii M. ævo consuetudo, scribente eodem lib. v, epist. 30: Nocturno silentio, in civitatis loco contestationem posuit in ejus crimine loquentem.

C

Num.83, linea 5.- Cum militibus et magistrianis. Perjurus imperator legatos non dimisit tantummodo,sed perdi, ærumnisque affici jussit. Militum custodiæ eos tradidit, ac insuper præfectianos et magistrianos adhibuit, qui et caverent ne cum aliquo loquerentur, et imperatoria edicta proponerent civitatibus quibus distincte vetitum,ne sedis apostolica legatos exciperent. Equidem majoris momenti edicta per magistrianos et præfectianos vulgari consuevisse multa docent. Joannes Antiochenus ut Ephesum venit, horum opera Candidiano comiti adventum suum significavit, quatenus ille episcopis in concilio adunatis renuntiaret. Ita Nestorius in epist. Theodosio data in cod. Cassin.c.8, pag. 30, ubi de Candidiano. « Quia vero agnovit magnificentia ejus et sanctissimum Joannem...et eos qui cum eo D sunt, propinquasse: hoc enim directi ab eo præfectiani et magistriani manifestum fecerunt. » In controversiis acri animorum contentione habitis legitimum concilium inter et schismaticos Orientales, epistolæ imperatoris per hos leguntur allatæ ; quod passim in Actis videre est. Non secus cum Leo imperator sensa episcoporum omnium postularet, Encyclicas totius orbis metropolitis magistriani detulerunt.Quod legimus in synodica Sardianæ synodi 1, P. Conc. Chalced. c. 22, pag. 729, edit. Hard. « Quoniam divina sanctione per Eudoxium virum devotum magistrianum religiosissimo nostro metropolita Eutherio data, convocati sumus in civitate Sardianorum, litteris memorati sanctissimi viri metropolite nostri directis congregatisque nobis in urbe prædicta, vestræ pietatis litteræ sunt directæ, etc. Ex quo non abs re notabis, a magistrianis monitum metropolitam pleno jure suffraga

lis omnino episcoporum fuerit, principum vero po-
stulatio simplex. Quod et contigisse legimus in sy
nodo Rhodiensi ibi c. 24, pag. 756,magistriani syno-
do epistolam tradebant,et regressuri, testimonium
se dedisse probans repetebant. Magistrianorum
etiam et præfectianorum erat publica quævis edicta
et acta excipere, ac deferre. Hine in cod. Cassin.
edicto a C. V. Christiano Lupo, c. 133, pag 274, de
nefariis actibus cujusdam Anastasii ait Theodoretus:
«Sed et in regia urbe multos habet, qui conspexe-
runt cjus illecebras præfectianos et magistrianos,et
publicos civitatis quorum testimonia,in scripto no-
bis Chalcedone oblata nos legimus.» Theodosius,ut
motam controversiam Patres Ephesinos inter et
Orientales terminaret, jussit per magistrianum
utramque partem contendentium proprias sedes re-
petere, ac peculiariter ad Joannem patriarcham di-
rexit, qui imperatoris voluntatem cæteris metropo-
litis aperiret.Exsecutus est Joannes,perscriptamque
a se epistolam magistriano dedit ab imperatore
misso, ut ad Alexandrum Hieropolitanum metropo-
litam deferret. Cum vero is nec legere, imo ne re-
cipere quidem vellet, eam recitavit Magistrianus,
ejusque exemplar notario Alexandri tradidit,et scri-
ptam ab Alexandro testificationem recepit, quam
Joanni ostenderet. Hujus antiqui moris monumen-
tum exstat in synodico Cassin., c. 127, merito re-
colendum ad hierarchici ordinis ostensionem, cum
imperatoris petitiones per primates metropolitis in-
notuisse constet: constet etiam quomodo epistolis,
religionis bono a metropolitano directis subscribere
tenerentur episcopi, ut penes eumdem consentien-
tium unaquaque de re episcoporum documenta ser-
varentur. Hinc si quando episcopi ipsi subscribere
non possent, per notarios subscribebant. Unde in
concilii Ephes.subscriptionibus occurrit(apud Baluz.
in n. collect. Conc., p. 633). Venantius episcopus
Hierapoleos subscripsi per nota.ium meum Theodo-
rum. Ex quibus omnibus liquido apparet, quemad-
modum encyclicæ pro terminandis controversiis
editæ Ecclesiis innotescerent, exhibitusque in iis
episcoporum consensus facillime agnosceretur.Adde
supradictis palladium magistrianum, a Theodosio
missum ad utriusque partis episcopos Ephesi decer-
tantes regressurum ab utraque litteras ad impera-
torem retulisse in quibus testantur omnes recepisse
se epistolas divales per eumdem magistrianum alla-
tas. Imo præfectis provinciarum si quæ publicanda
dirigeret imperator, jubebat pariter ut rescriberent,
seque publicassse testarentur. Unde ad edicti calcem,
quod per imperium omne adversus Porphyrium,
Nestorium, et Irenæum vulgavit, exstans in part.
Conc. Ephes., hæc demandat præfectis. Magnificen-
tia tua nostræ pietatis scopum assecuta, curet hæc
observari, et primo quoque tempore transacta reddi.
Legitur et ejusdem mandati exsecutio additurque
nota hujusmodi: Lecta sunt hæc in ecclesia Solita-
riorum, 23 Pharmuti, hoc est Aprilis indictione
anno Diocletiani 164. Et cum Candidianus comes
direxerit contestationem sanctæ synodi Ephesina,
ut ab incoeptis quiescerent, addit in fine: « Cognos-
cite igitur quod scripti hujus exemplar etiam domino
nostro piissimo imperatori transmissum est. Et altera
manu Propositum est decimo Knl. Julii iu Ephesino
civitate.Exstat in syn. Cassin. c. 9. Congruit ergo re-
ceptæ consuetudini liber Pontificalis, memorans
cum legatis milites missos fuisse, qui arcerent eos-
dem ab omni Orientalium commercio, neve alio per
gerent, sed recta Romam regrederentur: magistria-
nos vero et præfectianos,qui civitatibus intimarent,
ne quis legatorum scripta suscipere, aut cum eis
conferre quidquam auderet.

Linea 7.-Secretius. Acacius, cujus partes tueba
tur Anastasius, primus legitur qui custodias in
itineribus locarit,ne scripta apostolica per Orientis

[merged small][ocr errors]

Ecclesias vulgarentur,unde coacti fuere Rom pon- A git; quam multidinem quidam numerando renun

tifices sententiam in Acacium latam secreto evulgare. Testatur enim Gelasius in epist ad episcopos Dardaniæ hæc in causa Acaciana acta fuisse ab apostolica sede (tom II Conc p. 915) : « Quæ tamen sententia in Acacium destinata, etsi nomine tantummodo præsulis apostolici, cujus erat utique potestatis legitime, probatur esse deprompta, præcipue cum secreta dirigenda videretur: ne custodiis ubique prætentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita,necessarium habere non posset effectum tamen quia orthodoxis ubique dejectis,et hæreticis tantummodo eorumque consortibus jam relictis in Oriente, catholici pontifices aut residui omnino non essent, aut nullam gererent libertatem.»> Quemadmodum autem pontificis decreta in causa Acaciana, tametsi secreto appenderentur,nihilominus præsulis Romani nomine legebantur inscripta: ita, quanquam contestationes secreto a monachis per præcipuas Orientis urbes appenderentur, nomen B Hormisdæ, omniumque Occidentalium consensum præferebant. Quod infra notabimus.

Linea 7. Suprascriptas epistolas fidei 19. Quas supra contestationes dixcrat, vocat hic epistolas fidei apte quidem utrumque, advertente ad annum 516, proindeque circa id temporis, Theophane. « Monachi deserta Palæstinæ loca inhabitantes, divino fervore accensi, quatuor fidei scriptas ediderunt obtestationes; quarum duas quidem ad imperatorem, ad provinciæ præfectos unam, et alteram ad Hierosolymorum episcopum miserunt, palam professi a sancta Chalcedonensi synodo nullatenus se discessuros,neque cum impio Severo communionem habituros,quandoquidem vel ipsis sacris locis incendio consumptis, et morti parati forent. »>Quæ et leguntur in Vita Sabæ, pag 313, ibid. Hinc contestationum usus et argumentum constat.

Linea 8. Per manus monachorum. Zelo equidem monachorum stetit in majoribus fidei certaminibus definiti catholici dogmatis professio. Qua de re passim ecclesiastici primi scriptores. Satis erit illud commemorasse, quod Sozomenus habet lib vi, c. 20, ubi disserit, Lucium pseudoepiscopum Alex haud tuto sedem suam retinere potuisse ob monachorum fidem :«Lucius adjuncto sibi duce Ægypti, eum magna militum manu adversus monachos in solitudine degentes expeditionem suscepit.Sic enim existimabat, si homines tranquillitatis amantes molestius exagitaret, fore ut illos sibi morigeros haberet, eaque potissimum ratione Christianos in urbibus agentes, ad suas partes traduceret... quorum testimonio adhærent multitudo vulgi,eamdem cum illis doctrinam fidei profitebatur: quippe quæ de dogmatibus disputare et garrire, neque vellet, neque nosset penes illos autem veritatem esse crederet, qui virtutem factis suis profiterentur. » Additque cap27 facile Orientem ad Eunomii et Apollinaris dogmata declinaturum,nisi monachi obstitissent. Populus enim in illis regionibus, cum monachos... ob virtutem atque opera valde admiraretur, recte illos sentire existimabat eos vero qui aliter sentirent tanquam adulterinis opinionibus inquinatos aversabatur. » Eadem repetit Philostorgius lib III, num 18, Theodoretus, legatus ad Theodosium missus,ad schismaticorum causam tuendam.scribit Alex Hieropolit (in syn Cassin. c. 20): Clerus vero universus cum bonis illis monachis nos valde impugnat,etc.Conqueritur imo horum opera ne collectas quidem fieri in Ecclesia posse. Hoc ipso tempore cum Anastasius post synodum Sidoniensem direxisset. Anastasium Pamphili ducatui Palæstinæ præfeclum ut Joannem patriarcham e throno deturbaret, ac cognoscerent Severum Antiochenum patriarcham necnon Chalcedonensi concilio anathema dicerent universi; patriarcha deliberandi dies aliquot petiit et obtinuit. Interim «< omnem monachorum coetum ad sanctam civitatem convocavit, et undique colle

PATROL. CXXVIII.

C

D

tiarunt agmen decem millia monachorum continuisse. » Cum hi astarent in ecclesia, et adesset præfectus, Joannes responsurus ascendit in ambonem archiepiscopus, secum habens Theodosium et Sabam monachorum principes et ductores; omnisque populus per multas horas clamabat: hæreticos anathemati subjice, synodum confirma. Statim igitur ex consona unaque voce tres illi anathematizabant Nestorium, Eutychen, Severum, Soterichum Cæsarea Cappadociæ, et omnem, qui synodum Chalcedonensem non reciperet. Quæ postquam ii tres prædicaverunt,atque descenderunt, reversus abbas Theodosius,hanc ad populum vocem emisit: Si quis, inquit,quatuor synodos non admittit sicut quatuor Evangelia, anathema sit. His itaque gestis dux quidem multitudine monachorum territus in Cæsaream fugit.» Itaque per monachos apostolicæ sedis legati contestationes affigi in præcipuis Orientis viribus allaborarunt. Contumacior Acacianorum et male causæ studium impulit apostolicam sedem istiusmodi ratione fidei oppugnatæ prospicere.

Linea 9. Qui erant complices Anastasii. Acaciani nempe, sedi apostolicæ infensissimi, Acacii vestigia prementes, quem notavimus primum interdixisse, ne apostolica rescripta vulgarentur, autographas fidei epistolas, et locis undequaque dimotas ad imperatorem miserunt.

Linea 10. Pro crimine. Respiciunt hæc verba edictum, civitatibus per magistrianos et præfectianos missum, ne cum legatis loqueretur ullus, seu apostolica exciperet scripta: aut si mavis, quod Basilicus, Zeno et Anastasius, edicto caverint, ne quis auderet apostolicæ sedis decreta appendere. Acaciani itaque secretam epistolarum Hormisdæ publicationem, ceu crimen imperatori detulerunt, qui dirius ob id pontifici rescripsit, ut mox dicemus. Invexerant patriarchæ Constantinopoli,ut Ecclesiasticorum nullus imperatorem conveniret, nisi a patriarcha præsentaretur. Hinc Hormisdas ipse in commonitoriis traditis legatos monet, ne apostolica deereta imperatori offerant præsente Timotheo Constantinopolitano, neve illo in hæresi contumaciter persistente, decreta ulla obsignent.Servitus hæc per Acacianos inducta est, ut gnari,quid apostolica rescripta statuerent, principes ad libitum possent circumvenire.Verum tametsi Acaciana cohors secretas hujusmodi publicationes, ceu crimen reputarit, seeus plebs, quæ ferventius veritati institit, insectata imperatorem, ut mox ex Theophane adnotabimus. Imo, Anastasio denato,electoque Justino, nihil vehementius acclamationes expostulavit populus, quam illud (tom. II Concil., p. 1338, 1. D): Synodica Romana modo valeant. Quæ haud dubie erant novemdecim fidei epistolæ appensæ,et ab Acacianis criminatoribus, ad imperatorem Constantinopolim directæ,de quibus et Justinianus, adhuc comes, ad Hormisdam in hunc modum scripsit: Scimus enim litteras vestræ beatitudinis et antecessorum vestrorum ad Orientem directas, quid super hanc eamdem causam contineant.

Linea 10. Furore repletus. Imperator Anastasius Acacianorum suasu, hæc fidei scripta, velut tumultuum incitamenta traducentium, durius egit cum Romano pontifice, ac tum primum, solutus Vitaliani metu, in eumdem debacchari cæpit. Hæc ob Acacianos. Sed populus imperatoris perjuriis, et mala fide perspectis in eumdem commotus est, imprimis ut audivit male habitos apostolicæ sedis legatos, et solutam ab imperatore Heracleensem synodum.De quibus ita Theophanes : « Plebs autem omnis,et Senatus universus Anastasium, ceu perjurum, conviciis impetebat. Ad quæ nefarius ille impudentissime dicebat: haberi legem, quæ imperatorem in necessitate constitutum pejerare ac mentiri jubeat. Hæc ille scelestus Manichæorum discipulus, » etc. Hinc hausisse conseas Thomam Hobbe

16

« PoprzedniaDalej »