Obrazy na stronie
PDF
ePub

NOTE IN LACTANTIUM.

ita mox Lactantio pax jocunda et serena dicitur.

De Mortibus Persecutorum. Ex exemplis quæ Ba- A mano. In aliis numismatis occurrit SERENA TRANQ. et luzio et Columbo notata sunt, satis patet Veteres frequenter mortes dixisse plurali numero. Neque aliter loquitur Manil. 1, 887:

Cesserat officium lacrymis : et funera deerant
Mortibus et lacrymæ.

Sen. Suas, extrema: Juba et Petreius mutuis vulneri-
bus concurrerunt, et mortes feneraverunt; quibus ad-
dendus Prudentius i contra Symm. 675. Cæterum id
quod Columbus optabat, ut Joannis Sarisberiensis
opusculum, quod de Exitu tyrannorum, ipso in de
Nugis Curialium teste, inscripsit, lucem aspiceret pu-
blicam, id certé et ego vellem summopere. Arbitror
enim eum Diocletiani, Maximiani, aliorumque tyran-
norum et θεομάχων mortes exitusque memorasse; et
ut veteres auctores legere solebat, potuisse forte con-
sulere hunc ipsum Lactantii libellum, cum sæculo
vixerit XII, quo major longe mss. copia supererat.
Laus inventionis editionisque hujus opusculi Anglis,
vel Gallis reservata est, quia in utroque regno vitam
egit; et certe eruditione præstantes viri omnem mo-
vere lapidem deberent, ut ea Joannis Sarisberiensis
cura in lucem prodeat tandem. Balæo teste, inscribi-
tur de Malo tyrannorum exitu. In Bibliothecæ Bo-
dleianæ manuscriptis laudatur ejusdem Nero; et arbi-
trabatur Grævius idem opusculum esse, quod a primo
et sævissimo tyranno ac persecutore, Nero, et ab
argumento, de Exitu tyrannorum, fuerat inscriptum :
quem morem libros inscribendi vetustum esse, ex Ci-
cerone et Varrone constat.

CAPUT PRIMUM.

Addetur his omnibus. Fallor, aut intelligitur diabolus qui præcipuus fidelium adversarius et hostis est, quemque dicit tandem etiam vincendum esse, non secus ac instrumenta ejus persecutores superati fuerunt cap. 14: Novies enim tormentis cruciatibusque variis subjectus, novies ADVersarium gloriosa confessione vicisti; mox idem repetens, eum Zabulum, vel diabolum vocat: Novem præliis Zabulum cum satellitibus suis, id est, persecutoribus, debellasti. Et quanquam Maxentius c. 45 dicatur unus interesse de adversariis Dei, tamen ille aliique omnes eo, quo hæc scribebat tempore Lact. sublati fuere persecutores; unde cap. 50: Hoc modo Deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps, nec radix ulla remaneret. Et tamen his omnibus addetur adversarius, id est diabolus; id quod etiam indicat fine hujus libelli: Ut omnes insidias atque impetus diaboli a populo suo arceat, ut florescentes ecclesias perpetua quiete custodial; quod si fit, diabolus certe victus est, et additur reliquis adversariis proculeatis. Atque ita diabolus dicitur martyribus certamina parare. Passio SS. Perpetue et Felic.: Puellis autem ferocissimam vaccam, ideoque præter consuetudinem comparatam, diabolus præparavit, sexui earum etiam de bestia œmulatus. Græci hunc adversarium similiter vocant vt

xico, quomodo Chrysost. in cap. x II ad Cor. Epistolæ, citans III Reg. IV, oux ŵy Exтày Év Яuépais αὐτοῦ, explicat, τουτέστιν ἀντικείμενος ; et ita ὁ ἀντικεί μvos in Epist. ad Thessal. est Dei adversarius, vel Antichristus, qui semper et perpetuo Deum oppugnat.

Restituta per orbem tranquillitate. Ita eleganter loquebantur, quia bella tempestatibus, uti notissimum, et procellis comparabantur. Inde in nummo Antonini apud Tristan. i. 1, p. 576: TRANQUILLITAS. AUG., ut indicarent, Antoninum prudentia sua et virute pacem et tranquillitatem dedisse imperio Ro

Templum Dei, quod ab impiis fuerat eversum. Hic agi de templo Nicomediæ, quod a Diocletiano et Maximiano eversum fuit, uti patet ex cap. 13, putat doctissimus Baluzius. Verum ego arbitror, intelligi in genere debere Christianam religionem, vel Christianos ante vexatos acerba persecutione, nunc vero per Constantinum paci et quieti redditos. Hinc mox nihil de ædificio extruendo sequitur, uti omnino necesse erat: verum de mentibus, quas pax jocunda et serena lætificat; hocque ad præcedentia respicere, patet ex particula enim satis superque. Neque aliter mihi interpretandum esse videtur, quod inox sequitur: Qui templum sanctum everterant, ruina majore ceciderunt: qui justos excarnificaverant ; nam hoc in genere ad Persecutores referendum est, qui certe non jusserant templum Nicomedia deleri omnes. Quin et initio capitis templum illud, sive cœtum fidelium, ecclesiam vocat: Restituta per orbem tranquillitate, profligata nuB per ecclesia rursum exurgit; quanquam non ignorem, cap. 12 eamdem vocem pro conventiculo poni. Solebant ad hæc Patres gentilium deorum ædes templa, et loca, in quibus Christiani conveniebant, ecclesias, vel conventicula, etc. vocare; id quod facit ipse Lactantius, cap. 5, 15, 35, 36, patetque ex Aureliani imperatoris epistola apud Vopiscum, et docuerunt satis eruditionis præstantis viri. Atque ut fideles in novo Fœdere dicuntur vos sou: ita et Patres Latini eosdem vocarunt templum Dei sanctum, fidele, stabile, cœleste; uti facit ipse Lactantius cap. 2 et 15 uecnon IV Institut. 25: Conquerentes profanos homines sacris interesse, egerunt Principes suos in furorem, ut expugnarent Dei templum: ubi nequaquam respicere Lactantium arbitror ad templum Christianoruni apud Nicomediam, verum ad fideles, quos per totum Romanum imperium conati sunt expugnare; et vox hæc non de everso conventiculo, licet milites manus operi admoverint; sed de Christianis persecutione afflictis commode potest usurpari. Sic lib. v Institut., 2, tò Dei additum indicare videtur, et ibi fideles debere intelligi, non secus ac cap. 33 infra, quia edictum, quod mox sequitur, omnes Christianos respicit.

C

D

Humano generi providerunt. Huc pertinent nummi, quibus inscribitur PROVIDENTIA AUG. et SAPIENTIA PROVIDENTISSIMI PRINCIPIS; et per genus humanum solemne est intelligere imperium Romanum: unde in iisdem nummis SALUS GENERIS HUMANI Occurrit.

Nunc placatus. Putabam to Deus poni debere post placatus, et Lactantium jacentes et afflictos servorum posuisse, pro miseris et afflictis servis: sed nunc non displicet Columbi precibus; quod et eruditis Anglis in mentem venit.

De quo exitu. Verba quæ exciderunt, ita forte supplenda sunt: De quo exitu impiorum testificari placuit, ut omnes, qui procul moti fuerunt, vel qui post nos futuri sunt, scirent quatenus virtutem et Majesta tem suam in perdendis delendisque nominis sui hostibus excidisse tantorum scelerum, vel persecutionis. Angli Deus summus ostenderet; mox, post auctores, puto aliter paulo supplent, atque etiam Columbus; quorum conjecturas si quis meæ præferat, haud id feram gravate.

CAPUT II.

Cruciatus es!. Id est, cruci affixus, uti ex Lactantii Institut. docet Columbus; neque aliter locutus est Hegesippus lib. xvш: Capiebantur innumeri; quingenti ferme ad diem cruciabantur.

Duobus Geminis. Quam diversa alii sentiant, notum

est vide Scaligerum, Petavium, Bucherium, Onuph- A milia ex Rutilio et Seneca observat Livineius. Nerium, Langium, Christinannum, Th. Lydiat et alios. Procella nubis. Plus dicit, quam in sacra Scriptura; ibi enim tantum vɛpêλng mentio, et ablatio ipsa exprimitur ἀνελήφθη εἰς τὸν οὐρανὸν : quæ loquendi ratio procellam excludit plane, docetque placide J. Christum D. N. in coelum sublatum esse.

Petrus Romam advenit. Tradit hoc etiam Lactantius IV Institut. 21: Miracula autem respiciunt procul dubio fabulam, quæ fertur de Simone mago, quæque narratur Arnobio et aliis.

Ac stabile. Id est, firmum, duraturum. Sic in nummis occurrit, TELLUS, vel Terra stabilita, apud Erizzum p. 386, quo significatur procul dubio, imperatores pacem duraturam et firmam dedisse orbi ter

rarum.

A cultu idolorum. Hoc Lactantins ut Christianus loquitur; nam Ethnici dicebant cultum deorum. Inscriptio apud Gruterum:

DIOCLETIAN. CAES.

AUG. GALERIO. IN ORI
ENTE. ADOPT. SUPER

STITIONE. CHRIST.. VBIQ. DELETA. ET. CUL

TU. DEOR. PROPAGATO.

Utque ex innumeris tam Gracis, quam Latinis auctoribus, necnon ex martyrologiis et Actis martyrum patet, Gentiles statuas deos repræsentantes ipsis deorum nominibus designabant.

Ad religionem novam. Et hoc est, quod objiciebatur continuo Christianis, uti patet satis superque ex Arnob. lib. pag. 34, lib. n nag. 92. 93 et 94, aliisque. Inde Asclepiades gentilis apud Prudent. Hym. 10 Tepi Tep. vs. 580 primo celebrat sacra vetusta, et inde novellum dogma Christianis objicit; et Baronium secutus Trist. tom. 1, pag. 698, per pueros et puellas novorum hominum apud Capitol. in M. Ant. philosopho, intelligit pueros Christianorum: quanquam ego existimem, Casaubonum et Salmasium veriora tradere.

Primus omnium. Hoc uno ore narrant omnes; et quanquam a Claudio Christiani videantur male habiti, non secus ac Judæi, quorum nomine primis Ecclesiæ nascentis temporibus etiam illi veniebant (quam in rem extat locus elegans apud Sulp. Sever. 11,99) non tamen motus ille inter persecutiones numeratus est. Claudium Judæos Roma jussisse excedere, tradit B. Lucas in Apostol. Actis; ac de eadem re ita loquitur Sueton. c. 24: Judæos impulsore Chresto assidue tumultuantes Roma expulit. Per Chrestum procul dubio Christum D. N. intelligit, eumque ita vocabant, quia Chrestus erat nomen Romanis usitatum, uli ex inscriptionibus, et Cic. ad Fam., 8, patet; et puto gentiles errore nominis Dominum nostrum ita nominasse, non autem per contumeliam, id quod tamen eruditi existimant. Neque enim mibi ulla contumelia esse videtur, aliquem Chrestum, id est, bonum, suavem, benignum nominare; quanquam erraverint satis superque gentiles, quando illud putaverunt Salvatoris nostri nomen esse. Impellere autem Christus Judæos non potuit, quippe qui imperante Tiberio coelo redditus est; sed hoc ita mihi videtur esse interpretanduni, nonnullos Judæorum nostrum Christum dixisse esse Messiam, alios contra id negasse; atque inde tumultus inter ipsos tam privatim, quam publice ortos esse. Sed tainen Claudius nihil aliud fecit, quam ut omnes Roma expelleret; illoque tempore absque dubio etiam Christianis eadem sors obtigit: et quia solum tantum, fortunis religioneque salvis, mutare cogebantur, Claudius inter persecu. tores numeratus non est.

Tam mala bestia. Ita Neronem, Diocletianum, et alios persecutores nominat optimo merito Lactantius, uti monuit Baluzius. Videantur capita 4, 9, 16, 25, 32 et 39, in quibus, modo execrabile animal, modo nefarium, modo mala bestia occurrunt. Latinus Pacatus Maximum vocal belluam furentem; ubi si

que aliter loquuntur de tyrannis et impiis principibus Liv. xxxiv, xxxIx: Cic. lib. 1 et in Offic.; Lucianus pag. 1015, 1016, 200 et 206; Ed. Bourd. Dion. Cassius lib. LXXVII extremo; Arnob. v, p. 145; Asterius Homil. 1: quibus addi potest Rittersh. IV, 9 Lect. Sac., et in passione Seraphiæ Helpidius rabidissimus canis vocatur. Scilicet interdum non satis habebant generale nomen, ut bestiæ, animalis adhibere: sed quod eorum maxime foedis hominibus conveniebat, vel convenire putabant, projiciebant. Ita Lycophron p. 20 Helenam propter impudentiam vocat κύνα ; p. 170, Clytemnestram δράκαιναν διψάδα ; hominesque moribus saevis et asperis præditos Els, Spázovtas, et scorpiones dictos esse, observavit Meurs. ad Lycophr. p. 125. Sic Asterius p. 72 adulteram nominare nullus dubitat ἀσπίδα καὶ ἔχιδναν ; et apud Livium xxxix, 11, Hispala, mulier non satis pudica, excelra vocatur. Sic Julianus, Ep. 23, Constantinum appellat πολυκέφαλον ὕδραν; unde satis perspici poB test, quo odio Apostata i!le Christianos fuerit perse

C

D

cutus.

Adventum... nefas. Hæc sic suppleri posse existimo: quod nefas est credere. Sicut duos prophetas vivos esse translatos, et in ultimo sæculo initium Christi sanctum ac sempiternum, cum descendere cœperit, præcessuros pronuntiant, eodem modo etiam Neronem venturum putant, qui futurus præcursor diaboli. Et recte primo dicit Lactantius, nefas esse credere Neronem rediturum, et Antichristi præcessurum adventum; eosque paulo ante quosdam deliros nominat. line patet auctorem nostrum, id quod monere oblitus non est Baluzius, non accedere eorum opinioni, qui censebant Neronem non esse mortuum, sed adhuc vivere, et venturum ante finem seculi, ipsumque vel före Antichristum, vel temporibus iisdem per Occidentem sæviturum, quibus ille per Orientem ; quam in rem plura videri possunt apud Casaub. ad Sueton. Commodianus Instruct. 41 canit, Neronem de inferno reversurum; ejusque versus supponendi sunt, quia libellus ille rarus est admodum, et quia adventus Helice etiam facit mentionem :

Dixit Esaias: Hic homo qui commovet orbem
Et reges totidem, sub quo fiet terra deserta :
Audite, quoniam propheta de illo prædixit:
Nihil ego composite dixi, sed neglegendo
Tum scilicet mundus fiuitur, cum ille parebit ;
In tres imperantes ipse diviserit orbem,
Cum fuerit autem Nero de inferno levatus,
Helias veniet prius signare dilectos.
Res quas Africæ regio et Arctoa natio tota
In septem annis tremebit undique terra

Sed medium tempus Helias, medium Nero tenebit.
Tunc Babylon meretrix incinefacta favilla
Inde ad Jerusalem perget victorque Latinus

Tunc dicet: Ego sum Christus quem semper oratis. Per Prophetas autem vivos translatos duos, intelligendi sunt Enochus et Elias, uti patet ex Jo. Damasceno, iv, 27, de Orthod. Fide; quanquam alii solias Elia reventari meminerint, quod etiam facit uti ex laudatis versibus patet, Commodianus. Præterea respicere Lactantius videtur ad regnum Christi millenarium, de quo videri etiam potest l. vi, c. 1 extremo, et cap. 14, alibique Instit. Divinarum; illique addi potest Commodianus. Ut autem hoc loco descendere dicit Christum advenientem: ita etiam de ejus nativitate non aliter loquitur, i Inst., 10: Ut esset necesse, appropinquante sæculi termino, Dei filium descendere in terram. Græci id vocant xatabuive‹v, et Jupiter Katabáτng, vel Descensor occurrit in nummis, coque nomine ad adulationem proni Athenienses honorarunt Demetrium Poliorcetem, tanquam in eum mutatus Jupiter in terram descendisset. Non satis caute, mea ex sententia, Tristanus, tom. 1, p. 571, explicat, in terram fulmen jaculantem Jovem. Nam quamvis Jupiter fulmen jaculans, et cum pluit, xxtubuivi, et descendere possit dici, ipsumque adeo fulmen, vel σznτòs, Lycophroni, p. 67, vocetur

buuntur, verum etiam illa, qua Domitianus in pios grassatus.

xaταιbarns, et eidem, p. 199, Zevs xuτaιbarns dica. A bus, quæ Antoninis aliisque bonis principibus tri tur fulmine hostium domos incendere; quamvis loca fulmine tacta consecrata fuerint eidem Jovi, teste Magni Etymol. auctore in v. Evita, nec non Pulluce lib. Ix, cap. 5, puto tamen, Demetrium ita dictum fuisse, quia adulatores ipsum Jovem esse persuasum sese habere volebant videri. Sic et Jupiier descendere dicitur, quando pluit. Virg. Georg.

324.

Tum pater omnipotens fœcundis imbribus æther
Conjugis in gremium late descendit.

et forte hare mythologia repræsentatur in numme Antonini Pii apud Seguinum, p. 197, in quo Jupiter in aere suspensus, el alatum tenens fulmen una manu, altera ex cornucopia effundit vel rorem, vel pluviam. CAPUT III.

Donec impias manus. Interpres Vulgatus Esaia, xiv, 26 : Et hæc est manus extenta super universas gentes; Lactant. cap. seq.: Impias manus in Deum intentavit; nihilque aliud ille loquendi rationes significant, quam aliquem oppugnare. Alio sensu in Ins. apud Grut. 1. DCCCXXX. Procop. dicitur manns levare contra Deum, qui innocentem sustulit, addito duarum elevatarum manum ectypo; nam 'illa se innocentem testatur obiisse, deumque ut crudelem accusat, quod tam cito humanis sit erepta rebus.

Interfectus domi. Etiam memoria. Parum abest, quin distinguam: Interfectus. Domi etiam, id est, Romæ, ex Senatus decreto, uti patet ex seqq. et Suetonio. De more autem damnandi memoriam alicujus vide Lips. ad vi Ann. Taciti; et Rad. Forner.

, c. 17 et 18 Rer. Quotidianarum. Eoque pertinet nummos talium impp. etiam abolitos et fusos fuisse, uti factum, Dione leste, mortuo Caligula; vel nikil eos valuisse, quemadmodum docet Arrianus de Nerone agens Iv, 5, in Epictetum. At quanto melius cum bonis principibus habere ἀγαθὴν μνήμην, guam is tribuit Themistius Orat. nona! Quod si distinctio hæc admittenda non est, per tò domi proculdubio intellexit Lactantius, Domitianum in palatio suo occisum, idque a suis, fuisse; uti patet ex Suet. c. 17, et hoc mihi nunc præferendum esse videtur.

In statum pristinum. Lactantium sentire hoc sub Nerva factum esse, non autem vivente adhuc Domitiano, satis puto patere ex verbis, que præcedunt, rescissis igitur actis tyranni; quod certe non nisi post mortem Domitiani evenire potuit. Non tamen ille diù Ecclesiam persecutus est; quin et meliori menti redditus, a persequendis Christianis destitit, et exules revocavit, uti haud obscure ex Tertulliano patet: Tentaverat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate; sed quia et homo, facile cœptum repressit, restitutis eliam, quos relegaverat; qualia etiam tradit Hegesippus apud Euseb. II, 20 Historiæ Eccles.

CAPUT IV.

B

C

¡Execrabile animal Decius. Si Martyrologiis habenda fides, proximi tamen ejus Christiani fuerunt, ut Tro- D fonia vel Tryphonia, vel Tryphana, filii ipsius Cæsaris uxor, cujus celebratur memoria in Martyr. German. nuper edito a. d. xv kal. nov. iisdemque sacris imbuta fuit filia Cæsaris ejusdem Cyrilla, teste Adone in Martyr. p. 159, 174 et 178. Sed cum diligenti cautela ejusmodi libri legendi sunt.

Exstitit enim post eum execrabile animal Decius. Nullus fere locus æque notabilis in hoc toto libello est; nam inde discimus, Christianos temporibus Nervæ, Trajani, Antoninorum, etc., promulgatis et propositis impp. edictis, atque adeo ipsorum jussu persecutionem passos non esse; unde et cap. præced. Lactantius eos nominat bonos principes; quod certe non fecisset, si res christiana tantum ab iis damnum accepisset, quantum martyrologia præ se ferunt. Et observatione imprimis etiam diguum est, Prudent. Jib. contra Simm. v. 669, Neronianæ persecutioni subjungere Decianam, omissis non modo persecutioni

Illius instinctu primus Nero, matre perempta,
Sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum
Polluit, et proprium facinus mihi sævus inussit.
Post hunc et Decius jugulis bacchatus apertis
Insanam pavit rabiem mox : et sitis arsit
Multorum similis.

Causas proculdubio suas babuit Prudentius cur Domitiani sævitiam silentio involvere quam enarrare, pialuerit. Scilicet persecutio illa non diu duravil, et consilium ille mutavit in melius. Anno enim imperii quartodecimo incoepit savire in Christianos; cumque anno quintodecimo occisus sit, per multos utique an nos id facere non potuit: id quod clarius patebit inde, quod, teste Tertulliano, facile cœptum repressil, resti tutis etiam, quos relegaverat. Nec omittendum, eumdem Tertullianum uti verbo tentare: Tentaverat Domitianus; et Lactantium cap. præced. scribere, Domitianum subjectorum cervicibus incubasse quam diutissime, et tutum regnasse donec impias manus adversus Dominum tenderet ; et traditum esse in manus i...imicorum suorum, cum ad justum populum persequendum incitatus est. Nam hæ loquendi fornire satis indicant superque Domitianum ultimo imperio suo persecutionem movisse : quin et vox tenture, eam emollire quodammodo, et incœptam esse significare videtur. Præterea Prudentius de cruciatibus et cædibus, quibus in Christianos sævierunt Nero et Decius, loquitur. At Domitianus eos tantum neci dedit, qui se oriundos Juda et cognatos Christi esse di· cebant; reliquos autem relegavit, uti haud obscure ex Euseb. III, 20, patet: hinc etiam a Tertulliano dicitur restituisse eos, quos relegaverat; el Nerva redire in patriam eos permisit, qui ¿dizos erani įžeλnkapávot. vel expulsi. Henr. Dodwellus, Dissert. xi, in Cyprianum multus est in adstruenda martyrum paucitate; rejicitque, Lactantium secutus, persecutiones, quæ Adriano et Antoninis tribuuntur. Ejus sententiam re

fellere conatur. Jo. Mabillonius in Itinere Italico, ope Prudentii Hymn. XI πepi £rep., ubi innumeros cineres martyrum celebrat ; et duarum inscriptionum, quarum prima Alexandrum quemdam sub Antonino, altera Marcum adolescentem, ducem militiæ sub adriano, martyrio affectos esse testantur. Verum licet genuinæ ha inscriptiones forent (id quod aliis forte secus videbitur) non tamen bini martyres numerum corum valde augere poterunt; nec indicio erunt, Badrisnum et Antoninum tot Christianos Romæ neci dedisse, quol in Martyrologiis memorantur. Deinde non disputatur, pum aliqui Christiani sub iis passi Romæ, vel in provinciis sint (potuerunt enim id facere præfecii, vel præsides immitiores, et superstitioni gentili magis devoti), sed num talia jusserint boni illi principes; id quod certe ego difficulter credere possum. Denique Prudentius post gravissimas Diocletiani aliorumque persecutiones scripsit, per quos certe Roma plures martyrio affecti sunt; et donandum aliquid poetis, ubi rem exagerare conantur.

Nam profectus adversus Carpos. Cum his bellavit Philippus, qui ante Decium imperavit, et, si nummis fides, eosdem vicit; æreus enim ipsius vultu, teste illustri Spanhemio, signatus inscribitur VICTORIE CARPICE. Sed vel non bene domiti fuerunt, vel rebellarunt, quia Decius contra eos profectus est; inque ejus nummo apud Trist. t., p. 578, legitur VICTORIA CARPICA VOTIS X. Et ex nuncupatis votis decennalibus patet haud obscure, primo imperii sui anno prospere Decium adversus Carpos pugnasse: videturque per totum biennium cum Carpis, aliisque barbaris, bella gessisse. Et quidem Zozimus 1, 2, testatur, eum imperio admotum hostes coegisse recedere ad ripam Tanais, eosque ex Moesia et Dacia, quas occupaveraut, expulisse; unde in ejus nummis cernitur procul dubio DACIA CAPTA, EL DACIA FELIX. Neque tamen ita Carpi quieverunt; nam ab iis cæsus fuit, teste

Lactantio, et Zozimo, qui longiori narratione utitur. A super corpus armis, ad terram defluxit: unde et Virgi

Aurelianus ab iisdem devictis Carpicus dictus est, narrante Vopisco. Hinc Diocletianus postea antiquis excitos cos sedibus transtulit in Paunoniam, teste Am. Marc. xxvir, 4; Hieron. in Chron. p. 178; Entropio 1, 15; Aur. Victore 39, aliisque. Et ab iis proculdubio Carporum vicus in Moesia nomen accepit, cujus meminit Ammianus xxvII, 5, ubi Valezius notat, Carpos a Galerio victos fuisse, et deditione facta, omnes in Romanum solum translatos esse Tusco et Annullino coss. Atque a devictis Carpis Galerius dis Kaρпoν μÉуioτos dictus est apud Euseb. vi, 17, Ilistor. Eccl. Et hac occasione eruditis illustrandas propono urbes Carpias, quas memorat Menander Rhetor, lib. 1 cap. 45 de Gen. Demonstrativo: Toũ đẻ dvayκαίου, ὡς κατὰ τὰς πόλεις τὰς κατὰ τὸν ποταμὸν ὑπὲρ Ρωμαίων κατοικισθείσας τὰς καλουμένας Καρπίας, ὡς μὴ διαβαίνοντες οἱ βάρβαροι κακουργείν. Necessari au

tem,

ut quod attinet ad urbes juxta flumen conditas a Romanis, quæ Carpiæ dicuntur, ne trajicientes barbari infestarent, uti vertit Græca Natalis Comes. B Examinent autem alii, quae hae urbes fuerint, numque ille Carpiæ, vel Carpicæ dicta sint, quas Romani contra Carporum excursiones in ripa Danubii exstruxerunt; quod si verum, necesse est, multum sibi ab his barbaris initio metuisse Romanos. Ptolemæus oppidum kúpπ Danubio imponit.

Ne sepultura quidem. Et hoc inter pœnas Decio inflictas refert Lactantius. Gentiles maxime cadaverum, vel reliquiarum sepulturam exoptasse constat, quia persuasum habebant, insepultorum animas non quiescere, nec a superis, vel inferis diis recipi. Christiani etiam quanquam Augustinus dicat nihil interesse, humi quis, an alibi putrescat, sepulturæ admodum studiosi fuerunt, illainque gentiles judices sape martyribus inviderunt, uti ex eorum historiis palet satis superque; adeo ut mirum non sic Lactantium hoc notare, præcipue in imperatore, cui mausoleum cœteroquin erectum fuisset forte.

CAPUT V.

Illud verum esse dicebat. Verba hæc optime sese habent, nec quicquam, ut putabat vir eruditus, subauditur. Romani scilicet in parietibus, aut tabulis pingere solel ant imperatores calcantes hostium et regum devictorum cervices et terga. Nummi certe moris illius indubitati testes sunt; et impp. ita piètos fuisse, docet locus elegans Gregorii Nazianzeni Invectiva 1 in Julianum. Dicit igitur Persarum rex fictitias et imaginarias esse picturas Romanorum, in quibus imperator calcabat regum, et forte ipsius Saporis cervices verum illud verum esse, quod ille calcaret Valeriani terga. Ut autem clare hic locus possit percipi, notandum est, veterum sellas caruisse stapedibus, vel instrumentis, quibus hodie in ascendendis equis utimur, et quibus equites aliquo modo insistunt. Inde vel saltu equos ascendebant, vel aliorum opera in cos levabantur, et subjiciebantur. Virgil. xu Æn., 287 :

Infrænant alii currus, aut corpora saltu
Subjiciunt in equos, et strictis ensibus adsunt.

Et Vegetii etiam ætate, quemadmodum patet ex 1. 1, c. 18: Tyrones condiscebant non solum a dextris, sed etiam a sinistris partibus et insilire, et desilire: quo certe nihil pertinent desultores Livii aliorumque, nec pares equi Festi, quos advocat Stewechius. Hine qui de equis descendedant, dicebantur equis delați, desilire, defluere, uti ex Justin. 1. 1 c. 40, Virgil. xi Æn. vs. 501, et Furio apud Macrob. vi Sat. 44, patet. Et Græci eodem sensu ¿τоηday dixerunt, id est, desilire, uti ex Themistii Orat. 6 patet. Et quidem desilire, ut puto, est uno saltu sese equo liberare; defluere autem, lente et trans corpus, ut sic loquar, equi descendere : unde Furius ita locutus est de vulnerato; idemque facit Liv. lib. 1: Nec quicquam equitis vulnere retardato, moribundus Romanus, labentibus

Ο

iius però desilire majorem agilitatem possit videri Camilla tribuere, quam turma ipsius, quam canit defluxisse. Alii, et quidem honoratiores, ab hominjbus in equos sublevabantur; Liv. v1, 24: Cum Camillus subjectus a circumstantibus in equum, et raptim subsidiis oppositis: Hæc est, inquit," milites, pugna, quam poposcitis. Habebantque stratores, a sternendis, vel internendis equis ita dictos, qui dominos in eos levabant. Spart. Caracal. IV: Denique cum eum STRATOR ejus levaret, pugione latus ejus confodit; Ammian. Marcel. I. xxxvii :Čum eum elatus non susciperet equus, anteriores pedes præter morem erigens in sublime, dextram STRATORIS militis jussit abscindi. Ubi observa, milites id ministerium exhibuisse imperatoribus, lo quitur enim de Valentiniano. Ita xx, 1, de Juliano: Lapso milite, qui se insessurum equo dextra mann erexit. In Ins. apud Grut. 7, c. 1, occurrit MATERNIUS. PERLETUS. MIL. LEG. VII. PR. P. F. STRATOR. et in 2. CCCLXXXIX SILIUS. HOSPES. HASTATUS. LEG. X. GEMI

NAE. STRATOR. EJUS. vel præsidis T. Cl. Candidi Nescio, an eodem sensu hæc vox occurrat in ins. apud Sponium, pag. 253 Miscell.

DIOMEDES AP

STRATOR

FAUSTAE. HEDIAE.

Nam vir eruditus explicat stratorem Appiæ, qui viam sternebat eam, pavimentumque, ubi deficeret, restituebat. Quod si Faustam Hediam in equum bic Diodemes levavit, illustre documentum haberemus, mulieres etiam suos Stratores habuisse: sed, ut yerum fatear, Appia vie strator magis placet, qui uxoris forte sue memoriam conservavit, et ita strata Virgil. el straturam viarum dixit Suetonius. Gracis homo qui equum ascendentibus idem officium præstabat, dicitur αναβολεύς; isque Suidae exponitur ὁ ἐπὶ τὸν ἵπ Tov ¿vágov; idque exemplo ex nescio quo auctore sumpto firmat idem: ὁ δὲ βασιλεὺς τὸν ΑΝΑΒΟΛΕΑ προσκαλεσάμενος, καὶ ταχέως ἀναβὰς ἐπὶ τὸν ἵππον,

GE TIETY: Rex Siratorem vocans, celeriter conscenso equo, potum petiit. Neque aliter locutus est Plutarchus in Crasso: Simul Crasso admotus est equus auratis franis καὶ οἱ ἀναβολεῖς αὐτὸν ἀράμενοι παρεβίβασαν el stratores eum sublevantes imposuerunt: unde simul patel, plures simul id officium uni eidemque homini præstitisse nonnunquam. Persas quoque stapedas ignorasse, et stratores servos habuisse, patet ex Historia Tiribazi apud Xenoph. lib. iv, nec non ex ejusdem Hipparchico pag. 956, unde videor colligere, Stratores Græcis illo tempore adhuc incognitos, e morem a Persis deductum fuisse; nam scribit, juniores equites addiscere debere in equos insilire: ætate autem proyectioribus baud parum profuturum τὸν περσικὸν τρόπον ἀναβάλλεσθαι ὑπ' ἀλλήλων. Scythasque is usos non fuisse, ex Hippocrate docuit Magius in Miscellaneis. Sapor igitur ut equum conscendere posset, stratoribus usus non est, sed Valeriano, qui etiam ipsi stratoris vicem non præstabat, verum stapiæ: quia dorso ejus imponebat pedes, uti optime observat illustris Salmasius ad Histor. Augustam. Et hoc notare oblitus non est auctor Passionis S. Ponjii apud Baluzium: Valerianus scilicet Imp. in capivitatem ductus a Sapore rege Persarum; non gladio, sed ludibrio omnibus diebus vitæ suæ merita pro factis percepit, ita ut quotiescumque rex Sapor equum conscendere vellet, non manibus (ecce munus suatoris) ejus, sed incurvalo dorso, et in cervice ejus ( qui sc. stapedie loco erat) pede posito, equo membra locaret; similiaque tradit Hugo Florensis in Chronico: Ad extremum autem ipse Valerianus Dei præsidio destitutus, a rege Persarum Sapore captus, ignominiosa apud cum svitute consenuit, et donec vixit, hunc infamis officii pænam simper tulit, ut acclinis humi regem ascensurum, non manu, sed dorso attolleret. Cum igitur stapedum usus antiquis fuerit ignotus, certe Alexandri Magni nummus, quem exibet Laurenbergius in Græcia

Antiqua, vel supposititius, vel male depictus est, A habuisse impositos pedes, dum equitarent: sed cas

quia ille pedes instrumentis istis habet impositos; et similis plane nummus cernitur apud Lazium lib. 1 Græciæ: sed stapedes ex lateribus equi non dependent.

Et recte quoque propterea Sponius t. 11, p. 386, rejicit sellam, vel ephippium, quod Julio Cesari attribuunt Helvetii. In originem tamen horum instrumentorum inquirendum est; et Carolus quidem Pagins pag. 333 ea valde recentia facit. Scaliger quoque novitiam rem esse tradit; et eam ob causam Diximum Constantini imperatoris nummum argenteum recentem esse judicat. Alii contra, interque eos Magius, antiquum, licet non antiquissimum morem esse contendunt, addueuntque Inscriptionem veterem, cujus hic finis est :

CASU. DESILIENS.

PES. HAESIT. STAPIAE. TRACTUS INTERII. IN. REM. TUAM. MATURE. PROPERA. VALE.

:

Sed primo nibil de ætate hujus monumenti constat; deinde varia sunt, quæ illud vel ultimi ævi, vel supposititium esse suadent: unde etiam Janus Gruterus illud spuriis inscriptionibus inseruit. Negari tamen non potest, quin instrumenti hujus mentio sit apud Eusthatium, qui floruit Manuelis Comneni temporibus, circa annum Christi MCL, item sub Alexio Comneno et Andronico, ad Odyss.: 'Avaбá xui Tò εἰς ἵππον ἀγάγειν, ἔφιππον ποιεῖν, ὅθεν καὶ ἀναβολεὺς οὐ μόνον τὸ σιδήριον ᾧ τοὺς πόδας ἔντιθέντες ἔφιπποι γίνονταί τινες, ἀλλὰ καὶ ἄνθρωπος ὃς εἰς τοιοῦτον ἔργον καθυπουργει; id est, Αναβάλλειν significat in equum levare, et equo ut insideat eques facere: inde vaCole's non modo ferrum notal, cui pedes inferentes equos nonnulli ascendunt, sed etiam hominem, qui eidem rei inservit. Ante Eustathium Suidas, qui vixit temporibus Alexii Comneni prioris circa annum Christi 4080 idem instrumentum memorat :Avaboleús xai n παρὰ Ρωμαίοις λεγομένη σκάλα. Idque adducto testimonio ex auctore anonymo firmare conatur: 6 de Mascias γηράσας, ἵππου χωρὶς ἀναβολέως ἐπέβαινεν. Salmasius in Epist. de Cruce, et Reinesius III Var. 2 recte rescribunt Μασσανίσσας; illeque per ἀναβολέα non scalam, verum stratorem intelligit, qui domino equum ascendenti manum commodabat. Polybii fortasse hoc fragmentum esse, putat vir illustris; ex eoque pňov hanc desumpsisse Suidam, existimat Reinesius sed recte Lipsius notat, ejus auctorem esse Appianum, quippe qui lib. de bellis Punicis p. 107 ed.ultimæ, ita de Masinissa loquitur: Corpore quoque magno et robusto es yñpus modú fuit; usque ad mortem præliis interfuit, ἵππου δὲ χωρὶς ἀναβολέως ἐπέβαινε, et equum sine stratore (pessime redditur sine ephippiis) ascendit. Adeo ut Suidæ quidem ætate scale fuerint nonnullis in usu sed illæ in verbis laudatis nequaquam quærendæ sunt, cum antiquioribus temporibus plane fuerint incognitæ. Leo imp. cognomento philosophus, qui imperium adiit mortuo patre Basilio Macedone, anno 886, lib. 1 Tact. c. 6, hrc instrumenta etiam memorat : εἰς δὲ τὰς σέλλας δύο σκάλας σιδηράς, ad sellas duas ferreas scalas; imo ante eum Mauritius, quem vivisse volunt anno 491 iisdem verbis utitur lib. I cap. 2 Tacticorum. Quin et D. Hieronymi ætate, qui floruit anno 408 videntur hæ scala in usu fuisse; ita enim in Epistolis, teste Magio loquitur: Si memoria non labat, se cum quasdam accepit litteras jumentum conscensurum, jam pedem habuisse in BISTAPIA; imo Vossius I de Vit. serm. 7, fretus inscriptione antiqua ante a me laudata, fortasse paulo antiquiorem earum usum fuisse censet: sed leve hoc argumentum esse, ex iis, quæ monui, constat. Atque ex his constabit utique Hugonem, i de Mil. Equestric. 5, male existimare nullam hujus instrumenti mentionem extare, quam apud Eustathium Homeri interpretem. Notandum autem diligenter Eustathium dicere, quosdam id ferrum usurpasse; et illustrem Salmasium existimare Leonis imperatoris tempore equites istis scalis ferreis pon

B

C

D

tantum usuni præstitisse ad scandendum in equum, post subductas, et sub sellam fuisse reconditas; quod si verum, jam Leonis ætate absque illis scalis equitabant, et incognitus adhuc stapedarum nostrarum usus quas tamen Hieronymi bistapia, ipsiusque Leonis dua ferreæ scale (nam una suffecisset ascendenti) videntur agnoscere. Nam bi in bistapia proculdubio numerum dualem denotat, non secus ac in aliis compositionibus sie apud Prudent. Hym. 12 bifestus dies est sacer duobus apostolis Paulo et Petro: bipalium apud Varr. 1, 24 de R. R. bicinium. ubi duo canunt; bilorus, biblex; et bisellium, quod illustravit Chimentelius, quodque etiam occurrit in colloquio scolastico cum Glossis edito à Vulcanio : Δότε δε θρόνους, δίφρους, Balpor, Sieopar, Date huic sedes, sellas, scamnum, biselium; et in notis Tyronis p, 164: Sella, sellarius, selli» sternium, bisellium, subsellium, bidinium, tridinium ; ubi lege biclinium, triclinium. Quidquid sit, certa hujus moris origo difficulter potest ex tenebris in lucem protrahi. Casaubonus in Ath. vi, 16, antiquissimos Rabinorum stapedum mentionem facere se scribit alibi docere; et si nummus à Tristano vulgatus genuinus, adscribendusque est Chosroi Persar. regi, a Justinian', qui ille fuit æqualis, tempore, eta Persis fortasse mos hic repetendus est. Nam insidet equo Chosroes in star Solis (cujus se et Lunæ fratres dicebant Persarum reges) radiis ornatus, pedesque ejus stapedibus, quemadmodum ex ectypo patet, insistunt. Cum autem omnes homines stratores non habebant, C. Graechus, libera Repub. ut consuleret plebis commodis, conciliaretque Italorum sibi animos, vias stravit multas, columnas lapideas ad indicanda milliaria statuit: Αλλους δὲ λίθους ἔλαττον ἀπέχοντας ἀλλήλων ἑκατέρωθεν τῆς ὁδοῦ διέθηκεν, ὡς εἴη ραδίως τοῖς ἵππους ἔχουσιν ἐπιβαίνειν ἐπ' αὐτῶν ἀναβολέων μὴ δεομένοις, Alios lapdes paulum a se invicem divisos ab utroque viæ latere constituit, ut qui equos haberent, facile eos ascendere possent absque opera stratorum, teste Plut. in ejus Vita; et quia tunc temporis scale non fuerint in usu, certe nulla causa est cur Lipsius fluctuet, et ad instrumentum scansile verba illa trahi posse existimet. Idem autem quod Gracchus fecit, diu ante etiam me morat alicubi Xenophon.

Imposito pede super dorsum ejus. Variant auctores illius et posteriorum temporum in describenda calamitate, quæ Valerianum exercuit, uti videre licet apud Barthium ad Claudianum et ad Statium, I. I Theb., v. 713, sed ipsi Saporem cervicem calcasse præter Victoris Epitomen, Passionem S. Savini, testis omni exceptione major est Lactantius noster. Vir eruditus tam ex Veteri Testamento, quam profanis auctoribus, illustrat, morem calcandi devictorum cervices; aque ex Coryppo imperatores romanos ita pictos fuisse docet:

Ipsum autem in media victorem pinxerat aula
Effera Vandaligi calcantem colla tyranni.

Inde conatur evincere, hæc verba : Nam quamdiu vixit rex ejusdem provinciæ, incurvato eo, pedem cervicibus imponens solitus erat equum conscendere, assuta Eutropio aliunde esse, quia in melioribus codicibus non inveniuntur, atque etiam a Græco interprete omissa sunt; et postquam attulisset varias de Valeriani calamitate sententias, etiam Eusebium ad partes vocal, atque ex ejus lib. vii, c. 8, Hist. eccles. vel potius ex Dionysio, quem ille sequitur, docet Valerianum ita in imperio consenuisse, ut ipse af fectus ætate tradiderit id regendum filiis; additque Eusebium rem Romano nomme indignam, reveren tia suorum principum, vel negligentia, vel alia de causa, transire, eoque genere neminem nescire eum sæpius cum toto grege suo labi. Certe Valerianus duos filios habuit Gallienum et Valerianum, eumque Augustum, hunc Caesarem fecit, antequam in Saporis venit potestatem: sed tamen apud neminem alium auctorem reperio, Valerianum ita in imperio

« PoprzedniaDalej »