Obrazy na stronie
PDF
ePub

synodo voluntatem suam litteris demonstrasse signi-
ficavit. Unde a mansuetudine ejus paginæ postulatæ
sunt, quas
ab eo directas constabat; hasque dari sa-
cerdotibus siue tarditate constituit. »

tertia tom IV Concil et his verbis inchoatur: « Fla- A mus princeps ipsum quoque papam in colligenda viano (legendum Flavio) Avieno viro clarissimo Juniore consule sub die vi Iduum Novembrium, in basilica beati Petri apostoli, etc. Bene quidem fraternitas vestra ecclesiasticis legibus obsecuta,» etc. Hujus synodi celebrationis causa fuit abrogatio legis Odoacris Italiæ regis,qua Basilius præfectus Prætorio sanxerat, ne absque Italiæ regis consensu electio Romam pontificis fieret. Secundo, ne liceret summo pontifici quidquam ex Ecclesiæ bonis alienare. Irrita declarata sunt hæc capita, quia facta a laico principe. Sua tamen et synodi auctoritate statuit Symmachus, ut nulli Romanorum pontificum, vel presbyterorum, qui titulis erant præpositi,Ecclesiæ prædia quæcunque alienare, vel commutare liceret; nec etiam eorum usumfructum concedere, nisi clericis captivis et peregrinis. Huic synodo adfuere episcopi sexaginta quatuor, inter quos eminebant Laurentius Mediolanensis, Petrus Ravennas et Eulalius Syracusanus.

Anastasius, sive libri Pontificalis auctor, postquam retulit Laurentium schismaticum Nucerinum episcopum constitutum esse, narrat quæ anno quingentesimo tertio contigere: « Post annos quatuor (ab anno scilicet Christi quingentesimo,quo Laurentius dictus episcopus Nucerinus) zelo ducti aliqui ex clero, et alii ex senatu, maxime Festus et Probinus incriminarunt Symmachum, et subornaverunt testes falsos, quos miserent Ravennam ad regem Theodoricum, accusantes B. Symmachum, et occulte revocaverunt Laurentium, post libellum Romæ factum, et fecerunt schisma, et divisus est iterum clerus. Et alii communicabant Symmacho, alii Laurentio. Tunc Festus et Probinus senatores miserunt relationem regi, et cœperunt agere, ut visitatorem daret rex sedis apostolicæ. Tunc rex dedit Petrum Alticina (seu potius Altina) civitatis episcopum, quod canones prohibebant. » Secundum itaque schisma sub Symmacho anno quingentesimo tertio exortum, et Petrum Altini episcopus Romam ad tumultus compescendos a Theodorico Italiæ rege missus est. Petrus Altinus Romam profectus,nulla Symmachum reverentia prosecutus est; quod tamen rex ipsi imprimis præceperat ; nullam ccclesiasticæ pacis curam gessit, sed à schismaticis in partes tractus turbavit omnia, ut testatur Ennodius Ticinensis in apologetico pro Symmacho. Est porro Altinum civitas prope littus Venetia posita, quæ cum eversa fuisset, episcopatus Torcellum, haud procul inde dissitum, sæculo septimo translatus est.

B

C

Theodoricus Italiæ rex, ut istis tumultibus finis imponeretur, jussit Rome synodum celebrari, cui interfuere episcopi centum quindecim. Synodus ista quarta Romana sub Symmacho, Palmaris appellata, a loco ubi celebrata est. Hanc porro synodum quartam esse palinarem probat auctor critica Baronianæ ex codice ms. San-Germanensi tempore Caroli Magni exarato, in quo post relatas tres synodos Romanas sub Symmacho, legitur: Quarta synodus D habita Romæ, Palmaris. Ejus initium est: Sancta synodus, etc., ut in collectione Concil. pag. 1323, in qua perperam vocatur tertia, et ibidem male addita est nota temporaria, quæ deest in dicto Codice ms. San-Germanensi.

Num. 78, linea 13. — Invenit Manichæos in urbe Roma, quorum. etc. In quanam ex superius relatis synodis Anastasius imperatora Symmacho papa excommunicatus fuerit, incertum ; illud tantum certo constat,Apologiam suam adversus calumnias imperatoris edidisse Symmachum post synodum quartam Romanam Palmarem dictam, cum in ea apologia dicat: inter imbres lapidum totus evasi.» Quare cum Symmachus lapidibus impetitus fuerit,dum celebraretur hæc quarta synodus, ea Apologia post annum quingentesimum tertium ab eodem edita cst. Ex ea Apologia constat, Anastasium imperatorem, Acacii memoriæ,et hæreticis Chalcedonensis concilii hostibus communicantem et faventem, a Symmacho papa excommunicatum fuisse. Quam ob rem furore percitus imperator, libellum famosum adversus pontificem vulgavit, quo ipsum inter alia convitia, Manichæum vocabat. Huic libello respondit Symmachus dicta epistola Apologetica, in qua de Anastasii excommunicatione hæc habet: «Dicis quod, mecum conspirante senatu, excommunicaverim te. Ista quidem ego, sed rationabiliter factum a decessoribus meis sine dubio subsequor. Nos non te excommunicavimus, imperator, sed Acacium. Tu recede ab Acacio, et ab illius excommunicatione recedis tu te noli miscere excommunicationi ejus, et non es excommunicatus a nobis: si te misces, non a nobis, sed a te ipso excommunicatus es. » In eadem Apologia Symmachus pontificiam cum imperatoria dignitatem conferens, pontifices regibus superiores esse ostendit, illisque reverendos; principibusque parendum non esse docet, cum aliquid adversus Deilegem jubent.

Incertum pariter quo anno Symmachus sextam synodum Romæ convocaverit, quia in ea nullus temporis character legitur. Baronius et conciliorum collectores eam cum anno quingentesimo quarto illigant, a quibus sine aliquo fundamento recedendum non est. Sextam illam fuisse inter Symmachianas, constat ex eo quod his verbis inchoetur: «Cum in unum apud beatum Petrum apostolum sancta sexta synodus canonice a B. Symmacho Romæ congregata resedisset, » etc. Hæc habita est contra invasores rerum ecclesiasticarum, decretumque, ut nisi eas restituerint, velut manifesti hæretici anathematizarentur, neque aliter quam per satisfactionem ad communionem Ecclesiæ admitterentur. Additum est, eadem sententia teneri omnes, qui facultates Ecclesiæ sub specie largitatis regia obtinuissent, eo quod regum non sit de bonis Ecclesiæ decernere. Nec licere imperatori vel regi, contra divina mandata et Patrum constituta, sibi aliquid quovis modo

usurpare.

A SCHELESTRATE.

Num. 98, linea 3. - Per Africam vel Sardiniam

Ut enim narrat Marcellinus comes in Chronico: « Theodorico et Venantio coss. orta est per Africam crudelis Hunerici Wandalorum regis in catholicos persecutio. Nam exsulatis, fugatisque plusquam trecentis triginta quatuor orthodoxorum episcopis, clausæ sunt eorum ecclesiæ. » Porro hi episcopi partim per Africam longe a propriis sedibus, partim in Sardinia exsulare coacti sunt, ut docet Víctor Vitensis in historia de persecutione Vandalica, et colligere licet ex catalogo episcoporum exsulum edito per Jacobum Sirmondum ad hos igitur episcopos, qui usque ad Hormisdæ pontificatum exsulabant, Symmachus papa pecuniam et vestes mit

Synodum, consentiente Symmacho, a Theodorico rege convocatam, ex Actis perspicuum est: «Meinorati poniifices, inquiunt Acta, quibus allegandi immincbat occasio, suggesserunt, ipsum qui dicebatur impetitus, debuisse synodum convocare; scientes quia ejus sedi primum Petri apostoli meritum, vel principatus; deinde secuta jussionem Domini concifiorum venerandorum auctoritas, ei singularem in Ecclesiis tradidit potestatem: nec antedicte sedi antistitem minorum subjacuisse judicio, in propositione simili forma aliqua testaretur. Sed potentissi- . tebat.

LIV. SANCTUS HORMISDA.

ANNO CHRISTI 514, ANASTASII 24, THEODORICI 22.

82 Hormisda, natione Campanus, ex patre Justo de civitate Frisilone (a), sedit annos 8, dies 17 (6). Fuit autem temporibus regis Theodorici et Anastasii Augusti, a consulatu Senatoris usque ad consulatum Symmachi et Boetii. Hic composuit clerum, et psalmos (c) erudivit; hic fecit basilicam in territorio Albanense in possessionem Fontis (d); Eodem tempore ex consti5 tuto synodi misit in Græciam, humanitatem ostendens sedis apostolicæ, quia Græci obligati erant sub vinculo anathematis propter Petrum Alexandrinum, et Acacium Constantinopolitanum episcopos sub Joanne episcopo Constantinopolitano cum concilio regis Theodorici (e), direxit quoque Ennodium episcopum Ticinensem, et Fortunatum episcopum Catenensem, et Venantium presbyterum urbis Romæ, et Vitalem diaconum sedis apostolicæ, et Hilarum (f) notarium sedis su10 prascritæ. Euntesque ad Anastasium Augustum, nihil egerunt. Idem secundo misit Ennodium ipsum, et Peregrinum episcopum Mezenensem (g) portantes epistolas, confortatorias (h) fidei, et contestationes secretas et numeros 19, et textum libello in quo libello noluit consentire Augustus Anastasius, quia et ipse in hæresim Eutychianam communicaverat.

83 Voluit itaque eosdem legatos per remunerationem corrumpere (i). Legati vero sedis apostolicæ, contempto Anastasio Augusto, nullatenus consensernnt accipere pecunias, nisi satisfactionem sedis apostolicæ operaretur. Tunc imperator repletus furia ejecit eos per posterulam (1), et imposuit eos in navim periculosam (k) cum militibus, et magistrianis, et præfectianis (1) 5 nomine (m) Heliodorum et Demetrium. Qui (n) hoc dedit eis in mandatis imperator Anastasius, ut nullam civitatem ingrederentur. Legati vero sedis apostolicæ secretius suprascriptas epistolas fidei 19 per manus monachorum orthodoxorum exposuerunt per omnes civitates. Quas tamen epistolas ab episcopis civitatum, qui erant complices Anastasii Augusti timore omnes eas epistolas fidei pro crimine Constantinopolim direxerunt (6). Furore repletus Anastasius Augus10 tus contra papam Hormisdam inter alia sacra sua hoc scripsit dicens: Nos jubere volumus, non nobis juberi. Eodem tempore nutu divinitatis percussus est fulmine divino Anastasius imperator, et obiit. Sumpsit itaque imperium Justinus orthodoxus, et direxit auctoritatem suam ad papam Hormisdam sedis apostolicæ per Gratum (p), et illustrem nomine, sperans a sede apostolica, ut (q) reintegraretur pax Ecclesiarum.

84 Tunc Hormisda episcopus cum consilio regis Theodorici (r) direxit a, sede apostolica Germanum Capuanum episcopum, et Joannem, et Blandum presbyteros, et Felicem, et Dioscorum diaconos sedis apostolicæ, et Petrum Notarium. Quos monitos ex omni parte fidei, et textum libelli pœnitentiæ (s), qui venientes (t) juxta Constantinopolim, tanta gratia fidei refulsit (u) ut 5 multitudo monachorum orthodoxorum, et illustrium virorum maxima multitudo occurreret. In quibus et Justinus imperator, et Vitalianus consul simul occurrerunt a Castello Rotundo (v), qu¿ dicitur (x) usque in civitatem Constantinopolim, cum gloria et laudibus. Qui ingressi una cum Grato illustri, suscepti sunt a Justino Augusto orthodoxo cum gloria. Omnia itaque clerus una

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

BB, ann 9, dies 10, a Cons Cassiodori ad Maximum.

(a) C, Frusinona. (b) Fusinona. (c) Psalmis C. (d) B, Mefontis. C, Mesontis. (e) Vide Baron ad ann 515. (f) C, Hilarium. (g) C, Mesenatem. (h) B, confirmatorias. (i) Vide Baron ad ann 517. (2) De urbe per posticulum. (k) Navi periculosa. (1) C, præfectis. (m) Eliodoro, et Demetrio. (n) C, quibus. (0) Vide Baron loc cit. pag 677, et in fine tomi VI. (p) Leg per Gratum virum illustrem. (4) C, redinteg. (r) Vide Baron ad ann. 518. (s) Commonitos ex amni parte fide, et textu libelli pœnitentiæ. C, munitos. (t) Quibus venientibus. (u) C, illis ref. (v) G, ad castell. (x) C. quod ducit.

cum episcopo Joanne Constantinopolitano, gavisus est, sentientes eo quod gratanter (a) suscepti 10 sunt etiam sentientes et ii qui erant complices Acacii, incluserunt se in Ecclesia majori, quæ vocatur Sancta Sophia. Et consilio facto mandaverunt imperatori, dicentes: Nisi nobis reddita fuerit ratio quare damnatus est episcopus noster Acacius, nullatenus consentimus sedi apostolicæ. Hic papa Hormisda perrexit ad regem Theodoricum Ravennam, et cum ejus consilio misit auctoritatem ad Justinum imperatorem, et vinculum (6) chirographi, et textum libelli, rein15 tegravit ad unitatem sedis apostolicæ, damnantes Petrum et Acacium, vel omnes hæreses. Hic invenit Manichæos, quos etiam discussos cum examinatione plagarum exsilio deportavit. Quorum codices ante fores basilica Constantinianæ incendio concremavit. Hujus temporibus episcopatus in Africa post annos septuaginta quatuor revocatus est, qui ab hæreticis fuerat exterminatus.

85 Eodem tempore venit regnum cum (c) gemmis pretiosis a rege Francorum Clodoveo Christiano donum beato Petro apostolo: sub hujus episcopatu mulla vasa aurea, vel argentea venerunt de Græcia, et Evangelia cum Tabulis aureis, cum gemmis pretiosis, quæ pensan. libr. 13; patenam auream cum hiacynthis, quæ pensan. libr. 25; scyphum aureum 5 cum gemmis. pensan. lib. octo; scyphum aureum circumdatum regno (d) pensan. lib. octo, scyphos argenteos tres deauratos, pensan. sing. lib. quinque; patenas argenteas duas, pensan. libr. vinginti quinque; gabala electina, pensan. libr. 2; thecas Cyrei aureas duas, pensan. sing. libr. sex; pallia olobera blattea (e) cum tabulis auro tectis de chlamyde, vel de stola imperiali suffitorium () super confessionem beati Petri apostoli. Hæc omnia a Justino 10 Augusto orthodoxo votorum gratia oblata sunt.

86 Eodem tenipore Theodoricus rex obtulit beato Petro apostolo cerostata argentea duo, pensan. libras septuaginta. Eodem tempore fuit (h) papa Hormisda apud beatum Petrum apostolum trabem, quam ex argento cooperuit, quæ pensan. libras mille, et quadraginta. Hic fecit in basilica Constantiniana arcum argenteum ante altare, qui pensabat. libr. viginti; 5 canthara argentea sexdecim, pensan. singul. libras quindecim. Item ad beatum Paulum fecit arcus argenteos duos, pensan. singuli libras viginti; canthara argentea 15, pensan. sing. lib. 15; amas argenteas tres, pensan. sing. lib. 10; scyphos argenteos stationales sex cum ducibus (i), pens. sing. lib. sex. Hic fecit ordinationes in urbe Roma per mensem Decemb. presbyteros 21, episcopos per diversa loca quinquaginta quinque. Qui etiam sepultus est in basili10 ca beati Petri apostoli octavo idus Augusti, consulatu Maximi (j) et cessavit episcopatus dies septem.

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) C, sensit quod grat. (b) C, cum vinculo Vide Baron ad ann. Domini 523. (c) C, regium donum cum. Vide Baron ad ann. 514. (d) Gemmis. (e) C, olofora blatea. B. oloserica. (f) C, succinctorium. (g) C, cerostrata. (h) Fecit. (i) B, crucibus vel calicibus. (j) B, Symmachi.

Apud Fabrottum ex codice Freheri.

VARIE LECTIONES.

Num 82, lin 1, A, Frisilunæ. B, Frisinone. lin 1, AB, annos 9, mens 17. lin 4, mefontis. lin 10, B, Hilarium.

Num 83, lin 6, 4B, Heliodoro et Demetrio.lin 10, AB, epist fidei. lin 9 B, 10 civitatum. lin 10, tunc furore. lin 12, nutu divino. lin 14, A, per nuntios gratum, B, gratum et illustrem.

Num 84, lin 3, B, munitos ex omni parte fide et textu. lin 7, B, ad Castellum Rotundo, quod ducit. lin 15. B, cum vinculo. lin 19 et 20, B, ann 84.

Num 85, lin 5, B, 20, scyphum. lin 7, gabb hilistrina libras 6, B. lin 8, olobira oblata.

Num 86, lin 4, B, lib 240. Hic fecit. lin 5, B, argentea 26, lin 9, A, lib 10. lin 12, B, dies sex.

Ex codice Regio Mazarino et Thuano. Num 82, lin 1, ann 9, dies 18, lin. 2, Theoderici reg (M, Theodo.) Lin 4, Psalmis er. lin 4, Mefontis. lin 5, syn cum consilio regis Theodoricis misit in G. lin 7. Alexand episcopum, et Acacium Const

A sub Joanne Const episcopo, cum const R. Theod(M, episcopo; direxit quoque). Direxit quoque Evodium episcopum Nemensem et Fortun episc Catinensem, et Venantium. lin 10, Hilarium notarium suum. Qui euntes ad Anast A, lin 11, egerunt. Misit quoque secundo Evodum (M, Ennodium) supradictum, et Per ep. Meseventem p. ep. confortatorias lin 14. Anast Aug. ib., E. communis

[ocr errors]

erat.

Num 83, lin 1, voluit itaque legatos sedis apostolica per rem cor legati vero cont A. lin 3, prius operaretur. lin 4, ejecit eos de Urbe per poster et imp in navi periculosa cum m. et magistriano nomine Eliodoro et Demetrio, et hæc dedit eis in mandatis, ut nullam civitatem ingr. lin 7, subscriptas (M, supraser). lin 8, epistolas episcopi civitatum, qui er. c. A. A. timore ejus perculsi omnes illas epistolas Constantinopolim dir Furore itaque repl An. c. P. lin 14, per quosdam Gratum et Illustrem n. scribens ad seđem apost ut

reint.

Num 84, lin 3, notarium communitos ex omni parte fide, et textu libelli pœnitentiæ. Quibus

veuientibus juxta C. lin 5, multitudo, in quibus A
Justinus imp et v. c. erant simul occurrerent a
Castello Rot usque in civit Constantinepolitanam.
Tum cum gloria et laude ingressi una cum Grato.et
Illustri sunt suscepti a J.orth Aug c. g. lin 10, gavi-
sus est, eo quod gr. s. s. sentientes hoc qui erant
complices Ac. incl se in eccl majore lin 12, nisi
nobis fuerit redd r. lin ff4, hie præfatus papa eo
tempore perrexit. lin 15, ad Justinum Aug et cum
vinculo cyrographi, et textu libelli reintegravit (M,
integravit) auctoritatem sedis apostolicæ, damnans
P. et Act. u. o. h. eo quoque tempore invenit Ma-
nich. lin 18, deportavit et eorum codices. lin 19,
episcopatus catholicus in A. revocatus est post ann
74 ex quo ab hær.

Num 85, lin 1, eo quoque tempore venit Reginus (in regio codice emendatum, regnum; in Maz, legitur Reginus) cum gemmis a rege Fr. Clodoveo Christiano missus (M, missum,) B. Petro apost. Eodem şempore misit Justinus Aug. Romam multa aurea et arg dona de Græcia. Evangelia cum tab aur et cum gemmis pretiosis, pens. lib 15, pat a. cum jac pens lib 20, patenam arg pens lib 12, (M, lib 20), aliam patenam argent pens lib 38, scyphum circumdatum gemmis, pens lib 8, scyphos argent deauratos 4 pens sing lib 5, gabatam hilifirimam (M, hilifirmiam) pens lib 2, tegas cerei 2 aureas 2 pens sing lib 6, pallia holovera balthea cum tabulis auro tectis 2, chlamydem imperialem i. stolam, et subsutorium super confes. beati Petri apostoli. Hæc omnia a Justino Aug votorum gratia beato Petro oblata sunt.

Num 86, lin 1, eodem temp Theodor R. fecit apud beatum Petrum trabem, quam cooperuit ex arg pens lib mille 40; obtulit quoque Theodericus rex beato Petro apostolo cereostrata argentea 2 pensantia singula lib 70; eodem tempore fecit papa Hormisda in Constantiniana basilica coronam argenteam ante altare, pens lib 20; canthara arg 16 pens sing lib 12. Item ad B. P. lin 8, amas argent 3. lin 8, sex pens sing lib 11. Hic fecit ordinationem in urbe Roma. lin 12, dies 6.

Ex codice Thuano altero.

Num 82, lin 1, Frisinone S. a. 9. Fuit. lin 4, psalmis e. lin 10, Hilarium. lin 14, communis erat. Num 83, lin 4 furore.

BENCINI.

[ocr errors]

C

Num 84, lin 1, ad sedem apost. lin 3, quos munitos lin 6, multitudo, in quibus I. 1. et Vitalis cons S. o. a. c. R. quod dicitur. lin 9, laude. lin 9, I. Const sentientes. lin 10, sunt: sentientes qui. lin 15, et cum vinculo civ et t. 1. redint.

Num 85, lin 4, lib 20, patenas argenteas 2 pens. sing lib 25; scyphum aureum cum q. lin 6. arg deaur 4 pens sing lib 6; gabathum Hilariniam, pens lib 2; thecas cirei aureas 2 pens lib 6; pallia olovera.

Num 86, lin 1, cereostata argentea 2 pens sing lib 20. E. t. fecit. lin 3, trabem ex argento, quam coop. lin 5. quindecim, amas argent tres, pens lib 40, scyph a. s. quinque cum duces p. s. lib senas.

Apud V. L. Holstenium et Schelestratium.
Num 82, lin 1, Flor 2, Frisinone. ib, Vat et Cass.,
ann IX, lin 4, Flor., Mefontis, seu vulgo Fontana di
Papa. lin 5, ex constituto synodi cum consilio regis
Theodorici. lin 11, ms. cod qui euntes.

Num 83, lin 3, Vat et Flor 2, operarentur lin 4, post. verb. ejec. eos adde, De Urbe, lin 5, Flor et magistrizno, et perfectiano nomine. lin 9, post verb. timore, Addit ms., ejus perculsi; et pergit Flor pro crimine omnes eas epistolas fidei Constantinopolim. lin 14, Flor 2, scribens ad sedem apostolicam, cum quibus verbis desinit codex ille.

Num 84, linea 7, Flor., ad Castellum Rotundum, quod linea 11,Vat sentientes hoc ii. lin 19 episcopatus catholicus in Africa post annos 64 revocatus est, a quo, etc.

Num 85. Lin 1, Vat. regium absolute sine dono. Ita nunc Regale. lin 2, sub hujus episcopatu. Adde, misit Justinus Augustus Roma. lin 4, Flor et Vat addunt libras xx, patenas argenteas duas pensan sing lib 25, lin 8 cyrei, Flor, circi. Vatic, cerei. lin 9, tectis, Flor, textis.

Mum 86, lin 2, fecit, Flor et Vat, fecit. lin 4, libras 1040, Flor 140; Romualdus tamen legit 1040 linea 9, ordinationes, Flor, ordinationem linea ultima, septem, Vat, sex.

Apud Peniam ex codice Cavensi.

Num 82, lin 1, ex patre Tusco. ib., anno VIII. lin 7, et Acac Constant episc cum consilio regis Theoderici direxit Ennodium episc.

Num 86,lin 2, eodem iempore fecit papa Hormisd.

NOTE VARIORUM.

Num. 82, linea 2. A consulatu senatoris. Cassiodorum intelligit, sub quo clerus populusque in varias partes seditiose divisus, unanimi calculo ad Hormisdæ electionem devenit. Hinc et suo consulatui felicitatem hanc tribuit Cassiodorus in epistola ad Theodoricum: «Me consule in vestrorum laude temporum adunato clero et populo rediit optata concordia.» Atque optime addit liber Pontificalis de Hormisda. «< Hic composuit clerum : » haud utique. ut opinatus est Blondellus, quod tunc primum induxerit novam aliquam formam; sed quod clerum, seditionibus eousque agitatum, ad unitatem revocarit, et ad observandam priorem canonum et apostolicæ sedis institutionem compulerit, adjectis insuper decretis, ad ulteriores turbas præcavendas.

Linea 5. Eodem tempore ex constituto synodi misit in Græciam. Legationes a sede apostolica directæ ad Acacianum schisma, quo Græcia conflictabatur, sopiendum, hic confunduntur. Quare et legationes, et verba suis locis restituenda sunt. Itaque prior legatio instituta fuit a pontifice, impellente Anastasio, qui ut Horsmida pacatam electionem audivit, epistolam ad eumdem direxit, quatenus ad concilium, quod ipse indixerat Heraclea ad sopiendos Orientis tumultus, legatos dirigeret. Exstat epistola tom IV Concil edit. Lab cuin hac annua nota : Data v Kalend Januarii Constantino

D

poli, Senatore V. C. consule, etc., proindeque ipso anno Hormisdæ electi. In ea vero sic versipellis imperator: «< Omnibus negotiis divinæ res præponendæ sunt. Deo etenim omnipotente propitio,rempublicam et conservandam et meliorandam confidimus. Quia igitur dubitationes quædam de orthodoxa religione in Scythiæ partibus videntur esse commota, id specialiter clementiæ nostræ placuit, ut venerabilis synodus in Heracleotana civitate provincia Europa celebretur. Quapropter sanctitas tua,cum quibus placuerit reverendissimis episcopis, quos de Ecclesiis sub sui sacerdotii cura constitutis, idoneos et instructos erga orthodoxam religionem esse probaverit ad præfatam Heracleontam civitatem, intra diem Kalendar Juliarum venire dignetur.» etc. In altera vero epistola ad eumdem pontificem causam dicturus imperator, cur cum sede apostolica litterarum commercia intermisisset, ac solemniter professus cur apostolicæ sedis judicium exspectaretur, in hunc modum scribit : « Ante hoc, siquidem duritia eorum, quibus episcopatus, quem nunc geritis, erat sollicitudo commissa, temperare nos a transmittendis faciebat epistolis. Nunc autem currens de vobis suavis opinio ad memoriam nostram, bonitatem paternæ affectionis adduxit, ut illa requiramus, quæ Deus et Salvator noster sanctos apostolos divino sermone docuit, ac maxime beatum Petrum,in quo fortitudinem Ecclesiæ suæ constituit,

His igitur præfatis initiis hortamur, ut ad ea, quæ A esset a synodo, quæ nunc congregata est, ipse solus de Scythiæ partibus mota sunt, unde et concilium fieri pervenire perspeximus, mediatorem se apostolatus vester faciat, ut contentionibus ampulatis, unitas sancta restituatur Ecclesiis, » etc. Itaque spectant hæc ad priorem legationem, cujus acta antequam referantur, discutienda hic quædam sunt de conciliis Sidoniæ, et Heracleæ, unde reliqua patefacta sint clarius et solidius exspensa.

De synodis Sidoniæ et Heraclex ab Anastasio imperatore, et de synodo Romana, ab Hormisda indictis.

B

prohibuit, re una cum Flaviano Antiocheno composita,atque ut arbitratus est,nostrum imperium ludificavit... et ut censuit, nos hocce sermone decepit, qui sanximus synodum negotio infecto dirimi,» etc. Ut autem alia ratione Chalcedonensem synodum subverteret, in illud totus incubuit, ut in majoribus thronis declarati Chalcedonensis synodi hostes sufficerentur. Severus, de quo mox, ut dictus est Antiochenus patriarcha pessimam causam acerrime tutatus est, unde universa in Oriente ad fidei proditionem perditionemque properabant.

Concitii vero Heracleensis occasio altius est repetenda, cum ut veteratoria imperatoris ars in aprico sit, tum ut gestis libro Pontificali proditis, et legationibus ipsis verior explanatio proferatur. Severus pessimus monachus, et ob gravíssima crimina a monasterio dejectus, arte ac fraude imperatorem circumveniens, favorem facile et gratiam adeptus, quod infensissimus Chalcedonensis synodi hostis esset, auctor fuit ut Trisagio additamentum fieret, quod Eutychiana hæresis reciperetur. Putabatur istiusmodi trisagium ab angelorum revelatione promanans, publice ob id decantatum, de quo Jobus lib. vi apud Photium (cod. 222, cap 24, pag. 610): « Narrat hoc etiam... Quemadmodum ab aliis quoque scriptoribus refertur, ut B. Proclus, Constantinopolis is præsul erat, prædicti hymni constructionem per revelationem edoctus sit, cum angelis sacrum hunc hymnum canentibus, primus ille eamdem deinde doctrinam hausit, » etc. A promulgatione Procli Constantinop. tempore facta, quotidiano deinceps ei jugi usu in particularibus et solemnibus Ecclesiæ conventibus ab omnibus canebatur. Itaque Severi suasu addita est hujusmodi clausula: Qui crucifixus es pro nobis, miserere nobis; ut passionem scilicet toti Trinitati tribueret,et naturarum commistionem, ab Eutyche inductam, communi usu confirmaret. Sotericus Cæsareensis ThraC ciæ primas, a Macedonio, ut catholicus, pridem ordinatus, aulæ deinde mancipium factus, infensus erat catholicæ fidei, et imperatoris nutibus putidissime hærebat. Quamobrem Severus, omnium consiliorum auctor, Soterico scripsit, ut peculiari edicto apud subjectos episcopos, cæterasque Ecclesias additamentum promoveret. Populus tamen Constantinop. Macedonio patriarcha impellente, prisci usus tenax, acriter additamento obsistit: et quanquam ob id Macedonius e sede deturbatus fuerit, imperator propositum retinens, de potestate, imo et vita extimuit. Evagrius lib. iv, c. 44, rem ita prodit: «Constantinopoli vero cum imperator in hymno trisagio has voces adjicere voluisset: Qui crucifixus es pro nobis, gravissima seditio exorta est, perinde quasi Christiana religio funditus everteretur. Hujus seditionis principem atque auctorem fuisse Macedoninm, et clerum urbis Constantinop. scribit Severus in epistolica ad Sotericum, Quam quidem epistolam scripsit, cum nondum eplscopatum adeptus esset, sed in urbe regia adhuc moraretur, eo scilicet tempore, quo una cum pluribus, ut supra retulimus,ex suo monasterio ejectus est. Ob hanc autem calumniam, præter alias causas quas antea commemoravi, Macedonium sede sua expulsum fuisse, existimo,» etc. Macedonio suffecit imperator Timotheum Eutychianum, hæreticæ ejusdem pravitatis fautorem promotoremque.

Has synodos ut plerumque prætereunt jejune recentiores scriptores,ita nosse necessarium imprimis est ad hæc Hormisdæ gesta illustranda. Cujusmodi itaque sint, et qua de causa contigerint, disserendum. Bellum indixerat Anastasius Chalcedonensi concilio, actaque ejus authentica in archivis Ecclesiæ Constantinopolitanæ exstantia diripere molitus est. Hæc enim ad annum 511 annotavit in Chronico Theophanes : « Impius autem imperator authenticas rerum apud Chalcedonem gestarum tabulas magistri ope a Macedonio recipere. et discerpere contendebat eas vero sigillo notatas in altari Macedonius reposuit, quas demum Calepodius eunuchus magnæ Ecclesiæ œconomus furtim subreptas ad imperatorem detulit,» etc. Acta hæc ut impius princeps obtinuit,omnem concilio fidem abrogari penitus et deleri tentavit. Adhuc in Oriente defensores supererant episcopi Flavianus Antiochenus, et Elias Hierosolymitanus. Hos ut obrueret, Eutropio tribuno demandavit sollicitudinem indicendæ Sidoniensis synodi, cogendorumque omnium, ut Chalcedonensi synodo anathema dicerent. De quibus synodicon Pappi.et Theophanes ibi ad ann.512. Fusius gesta eadem prodidit Cyrillus in Vita Sabæ inter monumenta Ecclesiæ Græcæ pag. 298 his verbis: «Anastasius imperator effreni insania in Flavianum et Eliam patriarchas usus, præcepit synodum Sidone episcoporum Orientalium et Palæstinorum fieri, jussitque ut synodo præessent Soterichus Cæsarea Cappadociæ, et Polixenus Hierapolis, qui episcopi decreta concilii Chalcedonensis præcipue anathematizabant,necnon Eutychi ac Dioscoro, eorumque pravæ alienæque doctrina patrocinabantur,» etc. Polixenus idem est qui Xenias, pessima Orientis fax, quo duce Chalcedonensis fidei assertoribus gravissima illata sunt mala, cujusque indolem describit Evagrius lib. I. c. 41. Cum his perfidiæ antesignanis convenerunt Sidone octoginta ejusdem furfuris episcopi. Proposuerunt adversus sacrum concilium anathematismos, aliaque subinde a recta fide aliena susceperunt determinanda. Qnanquam eorum conatibus obviam itum est a Flaviano et Elia patriarchis,tanto equidem zelo,ut impia illorum consilia in irritum abierint. Hæc breviter Marcellinus in Chronico apud Sirmondum, tom. II : << Porro redintegrata Anastasius pravitate infamemet D irridendam synodum apud Sidonem civitatem (cujus de nomine ridicula nomina præposuerunt)octuaginta ferme perfidorum episcopis congregatis adversus orthodoxorum episcopos fieri imperavit. Flavianus Antiochiæ catholicus patriarcha, et Joannes Platensium oppidi pontifex, quoniam hunc coetum sacrilegum refellerunt, in castellum quod Petra dicitur, exsules missi sunt: ibi Flavianus confessor Christi in Domino requievit, » etc. Duos hosce patriarchas tyranno mascule obstitisse, docent verba imperatoris ad Sabam abbatem, quem Elias post synodum miserat, ut ad meliorem frugem adduceret : unde et apparet, elaborasse Anastasium apud Orientis metropolitas, ut anathema a Sidonensis concilii assessoribus proclamatum, ab'omnibus exciperetur. Sic enim Cyrillus in Vita Sabæ imperatorem inducit loquentem (c. 507): «Unde cum Chalcedonensis doctrina anathemate catholico et universali percutienda jam

[ocr errors]

Prima hæc itaque versipelli imperatori occasio fuit seditioso populo promittendi se convocaturum æcumenicam synodum ex Oriente et Occidente, cui Romanus pontifex præsideret. Etenim post Macedonii expulsionem, electionemque Timothei hæretici adaucla est seditio, de qua sic ibid. Evagrius: «Hanc igitur ob causam commota plebs, cum amplius cohiberi non posset, multi nobilium atque honoratorum in extremum discrimen venerunt, et multr insignia Urbis loca igni consumpta sunt, » etc.

« PoprzedniaDalej »