Obrazy na stronie
PDF

EPITOME LIBRI VIII.

LATINI cum Campanis defecerunt, et, missis legatis ad senatum, conditionem tulerunt, ut, si pacem habere vellent, alterum eae Latinis consulem facerent. Qua legatione perlata, prætor eorum Annius de Capitolio ita prolapsus est, ut eranimaretur. T. Manlius consul filium, quod contra edictum adversus Latinos, quamvis prospere, pugnasset, securi percussit. Laborantibus in acie Romanis, ' P. Decius, tumc consul cum Manlio, devovit se pro e.rercitu : et, concitato equo quum in medios hostes se intulisset, interfectus morte sua Romanis victoriam restituit. Latini in deditionem vemerunt. T. Manlio in urbem reverso nemo juventute obviam processit. Minucia virgo Vestalis incesti damnata est. Ausonibus victis, in oppidum eae iis captum Cales colonia deducta est. * Item Fregellæ colonia deductæ sunt. Veneficium complurium matronarum deprehensum est : quarum plurimæ statim epotis medicaminibus perierunt. Le.r de veneficio tunc primum constituta est. Privernatibus, quum rebellassent, victis civitas data est. Palaepolitani, bello et obsidiome victi, in deditionem venerunt. * Q. Publilio, qui eos obsederat, primo et imperium prolatum, et pro consule decretus triumphus. Plebs meaeu liberala est propter L. Papirii creditoris libidinem, qui C. Publilio debitori suo stuprum inferre voluerat. Quum L. Papirius dictator reversus in urbem ab evercitu esset propter auspicia repetenda, Q. Fabius magister equitum, occasione rei bene gerendæ invitatus, contra edictum ejus prospere adversus Samnites pugnavit. Ob eam caussam quum dictator de magistro equitum supplicium sumturus videretur, Fabius Romam profugit : et, quum caussa parum prqficeret, populi precibus donatus est. I?es præterea contra Samnites prospere gestas continet.

1 P. Decius tunc consul cum Manlio] Adjecit Sigonius vocem consul, quæ recte ei necessaria visa est.

° Item Fregellæ colonia deductæ sunt] Vel legendum est, Fregellae colonia deducta est, quemadmodum lib. x. c. 3. colonia Carseoli deducta erat ; vel, resectis aliquot vocibus in iis quae praece. dunt, in oppidum er iis captum Cales, item Fregellas, coloniæ deductæ sunt.

* Q. Publilio . . . primo et imperium prolatum, et proconsule] Hujus loci emendatio debetur Sigonio, quum prius legeretur : Q. Publilio . . . primum imperium prolatum, et per consules ei decretus triumphus. Suam lectionem formavit Sigonius ex Capitolinis tabulis et Livio ipso infra c. 23. et c. 26.

[merged small][ocr errors]

JAM consules erant C. Plautius secundum, L. Æmilius Mamercinus ; quum Setini Norbanique Romam, nuncii defectionis Privernatium, cum querimoniis acceptae cladis venerunt. Volscorum item exercitum, duce Antiati populo, consedisse ad Satricum, adlatum est. utrumque bellum Plautio sorte evenit. Prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit. haud magno certamine devicti hostes: oppidum captum redditumque Privernatibus, præsidio valido inposito: agri ' partes duae ademtae. * Inde victor exercitus Satricum contra Antiates ductus. Ibi magna utrimque caede atrox prœlium fuit : et quum tempestas eos, neutro inclinata spe, dimicantes diremisset, Romani, nihil eo certamine tam ambiguo fessi, in posterum diem prœlium parant. Volscis, recensentibus quos viros in acie amisissent, haudquaquam idem animus ad iterandum periculum fuit. nocte pro victis Antium agmine trepido, sauciis ac parte inpedimentorum relicta, abierunt. Armorum magna vis tum inter caesa corpora hostium, tum in castris inventa est. * Ea * * Luae matri dare se,' consul dixit : finesque hostium usque ad oram maritimam est depopulatus. Alteri consuli Aemilio, ingresso * Sabellum agrum, non castra Samnitium, non legiones usquam obpositæ. ferro ignique vastantem agros legati Sannitium pacem orantes adeunt, a quo rejecti ad senatum, potestate facta dicendi, positis ferocibus animis, pacem sibi ab Romanis, bellique jus adversus Sidicinos petierunt. * quae se eo justius petere, * quod et* in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non adversis, ut Campani, ve- u. c. 4i4. nissent : et adversus Sidicinos sumerent arma, suos semper A. c. 338. hostes, populi Romani numquam amicos. qui nec, ut Samnites, in pace amicitiam, nec, ut Campani, auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani, * nec in " ditione essent.' II. Quum de postulatis Samnitium Ti. AEmilius prætor senatum consuluisset, reddendumque his foedus Patres censuissent, prætor Samnitibus respondit : * Nec quo minus per* petua cum eis amicitia esset, per populum Romanum ste* tisse: nec contradici, quin, quoniam ipsos belli culpa sua * contracti tædium ceperit, amicitia de integro reconcilietur. * Quod ad Sidicinos adtineat*, nihil intercedi, quo minus Sam* niti populo pacis bellique • liberum arbitrium sit.' Foedere icto, quum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus, annuo stipendio et trium mensium frumento accepto ; quod pepigerat consul, ut tempus induciis daret, quoad legati redissent. Samnites, copiis iisdem, quibus usi adversus Romanum bellum fuerant, contra Sidicinos profecti, haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundæ. Tum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est : dein, postquam Patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam adspernabantur, ad Latinos jam sua sponte in arma motos facta est. ne Campani quidem (adeo injuriæ Samnitium, quam beneficii Romanorum, memoria præsentior erat) his se armis abstinuere. Ex his tot populis unus ingens exercitus, duce Latino fines Samnitium ingressus, plus popu- Latini vaslationibus, quam proeliis, cladium fecit. et, quamquam supe- tant Samniriores certaminibus Latini erant, haud inviti, ne sæpius dimi- °"°* candum foret, agro hostium excessere. Id spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi. qui quum adissent° senatum, conquesti eadem se foederatos pati, quæ hostes essent passi, precibus infimis petiere, * ut satis ducerent Romani vic* toriam, quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eri- Id querun* puissent : ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent. £pi* Latinos Campanosque, si sub ditione populi Romani essent, É. * pro imperio arcerent Samniti agro ; sin imperium abnue* rent, armis coërcerent.' Adversus hæc responsum anceps datum, quia fateri pigebat, in potestate sua Latinos jam non Responsum esse, timebantque, " ne arguendo abalienarent : * Campano- Romanorum * rum aliam conditionem esse, qui non foedere, sed per dedi- *"***

U. C. 414.
A. C. 382.
C. Plautio
JI. L. Æmi-
lio Coss.

Victi Pri-
veriuates.

Cum Vol*cis dubio Μarte pugnatum.

Lua mater.

Samnites legatos mittunt Ronnam.

a et del. Gron.

' * Partes duæ] Duae tertiae partes, ra ipsa. De Lua matre mentio iterum trientes duo. f Vid. not. 21. ad ui. occurrit apud nostrum, xlv. 33. 13. supra. s Sabellum agrum] Samniticum

* I.uæ matri] Eam Turnebt:s et agrum. Samnites, a!io nomine Sapost eum Dujatius credunt habitam bellos dictos esse testis est Plin. l. 11 1. esse uxorem Saturni, ex A. Gell. xiii. c. 12. quia nempe a Sabinis orti erant, 21. ubi vulgo legitur I.aciam Saturni, ut memorat Varro de Ling. Lat. l. vu. corrupte pro Luam. Lua mater igi- c. 3. tur eadem est, quae »:epius Ops et * Quod et in amicitiam] Particula dtheu nominatur, et putatúr esseTer- et exstat in aliquot scriptis, teste Gro

[ocr errors]

b in del. Gron. c adtinet Gron. Crev. 4 adiissent Eaed.

novio. Eam quatuor quoque e nos-
tris servant. Unde admittendam du-
ximus.
* Nec in ditione] Reposuimus par-
ticulam in, quæ abest a Gronovianis
editionibus, sed reperitur in veteri-

VOL. I,

bus, et in MSS. Hearnii, et in omni-
bus nostris.
6 * Ne arguendo abalienarent] Ne
arguendo Latinos exuti obsequii, eos
ab se prorsus abalienarent, et ad aper-
tam rebellionem incitarent.

G g

[ocr errors]

* tionem, in fidem venissent : itaque Campanos, seu velint,
* seu nolint, quieturos. in foedere Latino 7 nihil esse, quo* bel-
* lare, cum quibus ipsi velint, prohibeantur.'
III. Quod responsum sicut dubios Samnites, quidnam fac-
turum Romanum censerent, dimisit, ita Campanos metu aba-
lienavit ; Latinos, velut nihil jam non concedentibus Roma-
nis, ferociores fecit. Itaque, per speciem adversus Samnites
belli parandi crebra concilia indicentes, omnibus consultatio-
nibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum.
huic quoque adversus servatores suos bello Campanus aderat.
Sed quamquam omnia de industria celabantur, priusque, quam
moverentur Romani, tolli ab tergo Samnitem hostem vole-
bant ; tamen per quosdam, privatis hospitiis necessitudini-
busque conjunctos, indicia conjurationis ejus Romam emana-
runt. jussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu,
quo maturius movi consules adversus tantam molem belli
crearentur, religio incessit, ab eis, quorum inminutum impe-
rium esset, comitia haberi. Itaque interregnum initum. duo
interreges fuerunt, M. Valerius ac M. Fabius. Creati con-
sules, T. Manlius Torquatus tertium, P. Decius Mus '. *Eo
anno Alexandrum, Epiri regem, in Italiam classem adpulisse
constat. quod bellum, si prima satis prospera fuissent, haud
dubie ad Romanos pervenisset. Eadem ætas rerum Magni
Alexandri est : quem, sorore hujus ortum, in alio tractu orbis,
invictum bellis juvenem, fortuna morbo exstinxit. Ceterum
Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini haud dubia
erat ; tamen, tamquam de Samnitibus, non de se, curam age-
rent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt, quibus
imperarent quae vellent. Praetores tum duos ° Latium habe-
at*, L. Annium Setinum et L. Numisium * Circeiensem,
ambo ex coloniis Romanis : per quos, præter Signiam Veli-
trasque, et ipsas colonias Romanas, Volsci etiam exciti ad
arma erant. eos nominatim evocari placuit. Haud cuiquam
dubium erat, super qua re adcirentur. itaque, concilio prius

Latini oc-
culte moli-
untur bei-
lum in
Rom.

U. C. 415.
A. C. 337.
T. Manlio
III. P. De.
cio Coss. .

X. Principes
ILatinorum
Romam evo-
cati.

* quod Crev. ' Is creavit consules T. Manlium Torquatum tertium, P. £:;- Murem. Gron. Crev. & Latini habebant Eaed. h Numiciumn &ed.

7 Nihil esse, quod prohibeantur] Gronovius ex unius codicis auctoritate legi jussit quo. Sed non videmus, cur consensum librorum hic spernere debeamus. Nihil esse quod, id est, propter quod. Usitatissimum est hoc loquendi genus.

* Eo anno Alexandrum, Epiri re-
gem, elassem in Italiam appulisse con-
stat] Hic parum diligentem fuisse Li-
vium putat Henr. Dodwellus, expedi-

tionemque Alexandri Epirensis reji-
ciendam potius esse in annum ab hoc
qui nunc agitur octavum, quo memo-
rat Livius infra c. 17. victoriam Alex-
andri de Lucanis et Samnitibus. Vid.
Dissert. x. doctissimi viri de cyclis
Rom. Sect. 75.
9 Latini habebant] Aliquot scripti,
nec numero, nee auctoritate spernendi,

Latium habebat.

habito, prætores, quam Romam proficiscerentur, evocatos se V. g. 415. ab senatü docent Romano, et, quíe actum iri secum credant, * ° ** quidnam ad ea responderi placeat, i° referunt. IV. Quum aliud alii censerent, tum Annius : * Quamquam ipse ego retuli, quid responderi placeret, tamen magis ad summam rerum nostrarum pertinere arbitror, quid agendum nobis, quam quid loquendum sit. facile erit, explicatis consiliis, adcommodare rebus verba. Nam, si etiam nunc sub umbra foederis, æqui servitutem pati possumus, quid abest, quin, proditis Sidicinis, non Romanorum solum, sed Samnitium quoque dicto pareamus, respondeamusque Romanis, nos, ubi innuerint, posituros arma ? Sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus est, id si societas æquatio juris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est, quo adjuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consules ** bellis propriis ponendis sumendisque nolint; cur non omnia æquantur? cur non alter ab Latinis consul datur? ubi pars virium, ibi et imperii pars est? Est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus, Romam caput Latio esse. sed, ut amplum videri posset, diuturna patientia fecimus. Atqui, si quando umquam consociandi imperii, usurpandæ libertatis tempus optastis, en hoc tempus adest, et virtute vestra, et Deúm benignitate vobis datum. Tentastis patientiam negando militem. quis dubitat exarsisse eos, quum '° plus ducentorum annorum morem solveremus? pertulerunt tamen hunc dolorem. Bellum nostro nomine cum Pelignis gessimus. qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum jus antea dabant, nihil intercesserunt. Sidicinos in fidem receptos, Campanos ab se ad nos descisse, exercitus nos parare adversus Samnites foederatos suos audierunt, nec moverunt se ab urbe. Unde hæc illis tanta modestia, nisi a conseientia virium et nostrarum et suarum ? Idoneos auctores habeo, querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse, ut facile appareret, ne ipsos quidem jam postulare, ut Latium sub Romano imperio

10 * Referunt] Expendendum propo- bus, non tam, quid verum sit, quam

nunt, deliberare jubent, Vid. not. 72.
ad iii. 39.
ii Si societas æquatio juris est] Fal-
sa definitio societatis. Multi enim
obnoxia pace et impari foedere in so-
cietatem veniebant. Fortasse Livius
scripserat, si societas, ea nempe, quae
est Romanos inter et Latinos, æquati
juris est. Lib. xxxix. c. 37. Si fac-
dus ratum est, si societas et amicitia er
arquo observatur. GaoNovius. * Atta-
men quum Livius saepe in orationi-

quid ad praesentem causam accommo-
datum, intueatur, nobis Gronoviana
emendatio non omnino videtur esse
necessaria.

Bellis propriis ponendis] Componendis, pace commutandis. Qui enim pacem haud obnoxiam cupit, is viribus iis instructus esse debet, quibus bellum possit gerere.

Plus ducentorum annorum] Si a Tarquinio Superbo numeres, non multum a ducentis annis res abierit.

« PoprzedniaDalej »