Obrazy na stronie
PDF
ePub

res mei hoc in regno possederunt, mea sunt. Hæc si quis auferre mihi voluerit, quod inimicus meus sit, omnis qui me diligit certissime noverit. » Tunc præsul ad ista: «Nihil eorum quæ ipsius esse scio ipsi tollo, aut tollere volo. Verumtamen noverit quod nec pro redemptione capitis mei consentiam ei de iis quæ præsens audivi in Romano concilio prohiberi, nisi ab eadem sede interdictorum absolutionis sententia prodeat, a qua constitutionis ipsorum vinculum prodiit. Multiplicata sunt ergo verba istius discidii, tantumque gravata ut filii Ecclesiæ magno timerent ne Patrem suum protinus perderent. Ipsos principes, quorum consiliis rex innitebatur, consideratione futurorum malorum ingemiscentes lacrymis maduisse conspeximus. Fiunt preces et orationes ab Ecclesia ad Christum, et pio gemitu interpellatur quatenus suæ pietatis intuitu sedet instantia mala. Hæc inter, voce submissa rex antistiti mandat et multis precibus obsecrat quatenus ipse per se Romam ire, et quod alii nequiverant sua sibi industria conetur acquirere, ne ipse perdendo suorum jura antecessorum eis vilior fiat. Sensit Pater quo hæc vergerent, et respondit : « Differantur hæc, si placet, usque in Pascha, ut, audito episcoporum regnique primatum consilio qui modo non adsunt, respondeant huic. » Terminata in istis ea vice causa est, et abinvicem sunt in pace divisi.

ordine benedicendus se manibus Gerardi submitte- A tiam. Quid mihi de meis cum papa? Quæ antecessoret. Unde rex nimis iratus eum gratia sua curiaque privavit. Gerardus itaque, sociatis sibi cunctis episcopis Angliæ, residuos duos, id est Willhelmum atque Rogerium, spreta omni æquitate, statuto die Lundoniæ voluit consecrare,Anselmo in villa quæ non longe est, Murtclac nomine, consistente et eventum rei præstolante. Verum episcopis ad examinationem sacrandorum pro more paratis atque dispositis, Willhelmus, amore compunctus justitiæ, mox inhoruit, et suis omnibus spoliari quam tam infando ministerio sub tanti mysterii administratione collum inclinare delegit. Quapropter episcopi, sua confusione percussi, infecto negotio ab invicem sunt illico divisi. Ad hæc totius multitudinis quæ rexitum spectare convenerat, clamor insonuit, una voce B Willhelmum recti amatorem, et episcopos, non episcopos, sed justitiæ præcipitatores esse concrepantis. At illi, mentis suæ rancorem ex vultus immutatione pandentes, regem adeunt, illatæ sibi contumeliæ querimoniam coram illo depromunt. Willhelmus in meditum deducitur, patrati delicti reus accusatur, minis non levibus hinc inde concutitur. Ille stat nec avelli potest a recto, et ideo suis omnibus exspoliatus eliminatur a regno. Quærit Anselmus super istis a rege judicium et justitiam nequidquam. Iterum atque iterum preces et querelas, pro qualitate negotii suggerit, sed ille nec prece nec querimonia motus cœpto desistere voluit.

C

(a) Igitur in Pascha curiam venit, regni ingenuitatem (b) de negotio præsens consuluit, communis consilii vocem unam accepit, æquum scilicet fore illum, tantæ rei gratia, viæ laborem debere non subterfugere. Refert: « Dum in commune vultis ut eam, ego corpore licet imbecillis, senioque confinis iter aggrediar, iturus quo consulitis, prout vires concesserit Deus, omnium finis. Attamen, si ad apostolicum pervenire potuero, noveritis quod ipse nihil quod vel Ecclesiarum libertati, vel meæ possit obviare honestati, meo faciet vel rogatu vel consilio. » Dixe. runt: «Legatum suum dominus noster rex suas preces regnique negotia apostolicis auribus expositurum tecum diriget, et tu solummodo iis quæ vera dixerit attestare. » Ait: « Quod dixi dico, nec vera dicenti, Deo miserante, contradictor existam. ▾

Subsequenti dehinc media quadragesima fere, rex Cantuariam venit, quædam, ut ferebantur, regni negotia Dofris cum comite Flandriæ tractaturus. Moratus autem triduo Cantuariæ est, et quod de comitis agebatur adventu nihil fuisse agnitum est. Agnitum vero est quare venerit, et ipsius more occasio patuit. In illis quippe diebus per suos convenit Anselmun quatenus sua jam diutina patientia delibutus paternarum consuetudinum amplius sibi nihil derogaret, ne irritatus cogeretur actu monstrare qualiter ea quæ contra se faciebat sibi sederent in mente. Nam, sicut per eos qui secretorum illius conscii erant nonnullis innotuit, disposuerat apud se illum aut aliquo graxi corporis damno læsurum, aut certe inhoneste trans mare pulsurum, ac demum omnia juri Ecclesiæ competentia direpturum, si eum ad exsecutionem suæ voluntatis de nota querela non re- D ratus. Vulneraverat enim quodammodo mentem ejus, periret omnino paratum. Quibus agnitis, ita Pater Anselmus respondit : « Nuntii quos pro verbis quæ detulerunt episcopi Romam direxi, jam reversi sunt, et veritati attestantes, ut aiunt litteras attulerunt. Ipsæ, quæso, litteræ inspiciantur, si forte in illis aliquid quod me voluntati suæ cendescendere sinat inveniatur. Nequaquam, ait ambages hujusmodi ultra non feram, finalem causæ volo habere senten

Finitis itaque paschalibus festis a curia discessit Anselmus, iter Angliam exeundi quantocius accele

quod rex nec per se nec per suos, ut dixi, audire volebat quid litteræ Roma nuper allatæ continerent in se. Quod ideo illum facere quidam opinati sunt, quoniam materiam earumdem litterarum ei jam revelatam per unum illorum quos Anselmus Romam direxerat sensim intellexerunt. Formidabat ergo Anselmus ne si verbis episcoporum in litteris ipsis papa non concordaret, pro investituris Ecclesiarum HENSCHENII NOTE.

(a) Annus, ut mox docetur, erat 1103, quando Pascha cadebat in XXIX Martii.

(b) Quomodo soli nobiles dicebantur ingenui; ita

hic, nobilitas universa, vocatur ingenuitas: plura huc reducta vide apud Spelmannum in Glossario.

Itaque, veniente illo, Guillelmus quidam a rege directus Anglorum, aliquantis diebus prævenerat Romanos in causam quam agitandam sciebat, sua sollicitudine pro voto traducturus regis. Qui Willhelmus simili modo contra eumdem virum ab alio rege missus Romam venerat, et quemadmodum rei gestæ series supra designat, iis quæ tunc ecclesiastica gerebantur pro viribus opem impenderat. Ubi ergo adventus Anselmi summæ sedis antistiti nuntiatus, illico mandans illum deprecatus est quatenus diem illum atque sequentem a fatigatione sui apud Sanctum Petrum quietos duceret ac demum se ipsius præsentiæ Lateranis exhiberet. Ille paternæ pietatis

quæ factæ fuerant, et etiam consecrationibus quo- A iter peregisse, atque incolumem eum suis omnibus rumdam abbatum, quos ea tempestate investitos Romam pervenisse. Robertus Lincolinus episcopus et Joannes Bathioniensis sacraverant, sæpe dicta excommunicationis sententia talcs nonnullos involverit, a quorum communione se nequaquam, sine gravi scandalo, cohibere valeret. Litteras etenim nondum inspexerat, præcavens ne si forte, mutato consilio, rex eas inspiciendas requireret, sigilloque exclusas reperiret, aliquid haberet quod earum auctoritati objicere non injuria posset. Festinato igitur ratus est Anglia exeundum, ne illic, excommunicatis communicando, aliqua excommunicationis culpa involveretur, Venimus ergo Cantuariam, ubi non ultra quatuor dies demorati, accepta sacræ benedictionis licentia a monachis dilectissimis filiis suis, necne a civium B mandatum gratiose suspiciens paret, quodque sibi a circumfluentiumque populorum numerositate, ingenti pietatis affectu prosecuti ad portum maris properavimus. Itaque naves ingressi Witsandis appulimus. Acta sunt hæc anno incarnati Verbi millesimo centesimo tertio, v Kalend. Maii. Regia igitur pace suisque omnibus investitus mare transiit, et libera via per Bononiam iter Northmanniam veniendi assumpsit, quorumque nobilium terræ non vili obsequio fretus.

[blocks in formation]

Cum autem de Becco Carnotum in festivitate Pentecostes, utpote propositum iter inde acturus, Anselmus venisset, accepit ab Ivone (a) civitatis episcopo, et a multis non spernendi consilii viris, satius fore cœptum iter in aliud tempus differendum, quam Italicis ardoribus ea se tempestate cum suis tradere cruciandum. Nimis etenim fervore æstatis ita ubique, sed maxime, ut ferebatur, in Italia, tunc temporis quæque torrebat, ut incolis vix tolerabilis, peregrinis vero gravis et importabilis. Quod Pater intelligens, consilio credulus Beccum revertitur. Resedit D ergo illic usque ad medium mensis Augusti, monachorum ædificationi indefessus invigilans. Deinde posthac, in iter Carnotum reversus est. Quid agam ? Si potentum occursus, si honores, si obsequia ei delata et ultra quam recipere vellet, oblata singulatim describere manum imponerem, nimirum aliis occupatos tædio nimiæ prolixitatis afficerem. Quapropter paucis accipiatur dictum, eum, vallante ubique divino præsidio, summa pace ac prosperitate

papa Urbano, ceu supra meminimus, in palatio Lateranensi datum fuerat, die tertia hospitium subit; dein papæ præsentatus honorifice suscipitur, ac pro jus adventu ipse, et quæ confluxerat Romana curia vehementer se lætari fatetur. Die post hoc constituto, causa propter quam illo potissimum venerat, in medium duci jubetur. Adest et Willhelmus legationi qua fungebatur toto studio curam impendens, hoc est ut regi Henrico omnes patris et fratris sui consuetudines et usus apostolicæ sedis auctoritate firmaret. Exponi etiam statum regni, regiamque in Romanos munificentiam, unde ampliori quadam et digniori præ cæteris sublimitate ex apostolica largitione reges Anglorum probat antiquitus usos, eaque re non solum molestum et indecens fore huic suorum antecessorum jura perdere, verum etiam, sicut se certo cognovisse ferebat, magno Romanis hoc ipsum damno futurum si contingeret, et dum forte locum recuperandi inventuri non essent, ab eis sero Ingendum. Quid plura ? Ducti sunt iis atque aliis necne perducti in causam regis Romanorum nonnulli, admittendæ rationis esse conclamantes quæ ferebantur, neque vota tanti viri ulla consideratione postponenda. Inter ista silet Anselmus operiens in omnibus examen summi pontificis. Nec enim verba sua dare volebat, ut mortis homo Ecclesiæ Dei ostium fieret, ne postposito Christo qui se ostium ovium esse pronuntiat, et per quem si quis intrat salvatur, et ingreditur atque egreditur et pascua invenit (Joan. x, 9), ovile intrare volentes aliunde ascenderent, ac si non ovium pastores, sed fures fierent atque latrones (Ibid. 1). Ipse nihilominus pontificum pastor cum ad cuncta sileret, et quid quisque diceret, prudenti consideratione examinaret, æstimans Willhelmus jamjam illum pro favore Romanorum in se nihil eorum quæ quærebat sibi negaturum erupit et ait: « Quidquid hinc indeve dicatur, volo norint quicunque assistunt dominum meum regem Anglorum nec pro amissione regni sui passurum se perdere investituras Ecclesiarum. » NOTÆ.

HENSCHENII

(a) Hic est ille scriptis et virtutibus celeberrimus Ivo Carnotensis, anno 109% ordinatus et 1115 vita

functus, cujus laudes breviter collectas ex Martyrologio Carnotensi habes apud Sammarthanos.

Tunc vir apostolicus paucis hæc verba locutus est; A a papa obtinuit, sicque Romanos fines remeandi via

« Si quemadmodum dicis, rex tuus nec pro regni amissione patietur Ecclesiarum donationes amittere, scias ecce, eoram Deo dico, quia nec pro redemptione sui capitis eas illi aliquando Paschalis papa impune permittet habere. Quo auditum oppido conturbavit Willhelmum. Romanis autem dicto pontificis acclamantibus optatum in commune est quatenus ista existimatio procul ab omnibus filiis Ecclesiæ fieret, apostolicam videlicet sedem nunquam facturam ostium ovilis Dei laicum quemlibet. Quapropter aliud, aiunt, regi respondeatur quod et illum ac bene agendum paulatim demulceat, et aliorum offensam principum exinde Roma non incurrat. Itaque Romanorum consilio papa nonnullos paternos usus, interdictis omnino Ecclesiarum in- B vestituris, regi concessit, eumque ab excommunicatione, quam antecessorem suum fecisse superius diximus, immunem ad tempus constituit, eis duntaxat qui a manu ipsius investituras susceperant vel deinceps susciperent, usque ad dignam tanti reatus satisfactionem, pro servanda ecclesiastici disciplina rigoris, sub excommunicationis catena retentis. Regia igitur causa quæ agebatur, tali modo Romæ acta determinata est. Satisfactionem sane investitorum censuræ ac dispositioni Anselmi papa delegavit.

«

Post hæc Anselmus, actis cum pontifice suis et aliorum de Christianæ religionis observantia multiplicibus causis, quæ post principale negotium sui itineris non vilipendendæ causæ fuerunt, reditum suum apostolica petiit benedictione tueri. Cui papa : Benedictio, quam desideras, ita te comitetur ubique sicut ipsemet optas. Et ne a liminibus pastorum Ecclesiæ videaris immunis abscedere, en vice illorum tibi scripta, suæ auctoritatis sigillo roborata, manu nostra porrigimus, et ea quæ continent sub illorum testimonio tibi et successoribus tuis in perpetuum confirmamus. » Datis ergo litteris, osculatus Patrem, et nos qui cum eo eramus, Deo nos commendavit ac sic in pace dimisit. Litterarum autem series hæc est.

« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Anselmo, Cantuariensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitatis tuæ postulationibus, » etc. Vide in

Paschali II.

mutavit. Quem nos, ductu gloriosa Mathildis (a) comitissæ per Alpes (b) euntes, cum apud Placentiam reperissemus, tam velocem hominis cursum a beato Nicolao admirati admodum sumus. Epistolæ quam regi detulit textus hic est :

<< Paschalis episcopus, servus servorum Dei, illustri et glorioso regi Anglorum, Henrico, salutem et apostolicam benedictionem.

« In litteris quas nuper ad nos, » etc. Vide in Paschali.

Ac nos, una cum Willhelmo Placentinos fines deserentes, protecti gratia Dei, sani et incolumes Lugdunum usque pervenimus, acturi illic festum quod instabat Dominicæ Nativitatis. Sed cum Willhelmus

festinaret, nec nobiscum Lugdunum divertire vellet, separando se a Patris comitatu, dixit ei : « Putabam Romæ causam nostram alio eventu processuram, et idcirco distuli ea quæ rex dominus meus tibi dicenda mandavit hucusque propalare. Nunc autem quia, citato gressu, ad eum redire dispono, quæ mandat ulterius abscondere nolo. Dicit quia si sic ad eum redieris, ut talem te illi per omnia facias quales antecessoribus suis antecessores tui se fecisse noscuntur, tunc libenti animo tuum in Angliam reditum volet et amplectetur. » Cui Pater: « Ne amplius dices? Prudenti loquor, ait. » Hac de re nihil amplius dicto. At ille : « Scio quid dicas atque intelligo.» Divisi ergo sunt in istis ab invicem, et Anselmus summo cum honore et gaudio a venerabili Hugone Lugdunensi archiepiscopo et toto clero suC sceptus, in majorem ecclesiam ductus est, ibique ut Pater et dominus loci ab omnibus habitus. Directis interea nuntiis ac litteris ad regem Angliæ, gesti negotii summam innotuit, et quid a Willhelmo ex parte illius acceperit, inter alia non celavit. Quæ litteræ sunt hæ:

« Suo reverendo domino Henrico, regi Anglorum, Anselmus Cantuariensis archiepiscopus, fidele servitium cum orationibus.

"

Quamvis per Willhelmum de Varelwast cognoscatis quid Romæ fecerimus, tamen quod ad me pertinet breviter ostendam. Romam veni, causam pro qua veneram, domino papæ exposui. Respondit se nequaquam velle dissentire a statutis antecessorum suorum, et insuper præcepit mihi ut nullam D haberem communionem cum illis qui de manu tua investituras acceperunt Ecclesiarum post hujus prohibitionis notitiam, nisi pœnitentiam agerent, et sine spe recuperationis quod acceperant desererent, neque cum episcopis, qui tales consecrarunt, nisi ad apostolicæ sedis judicium se præsentarent. Horum omnium testis esse potest prædictus. Willhelmus, si vult. Qui Willhelmus, quando ab invicem discessiHENSCHENII NOTÆ.

Nobis itaque Roma discedentibus, Willhelmus remansit, asserens sese voto constrinxisse beatum Nicolaum adire, re autem vera Romæ moraturus, et si posset, Anselmo absente, quod eo præsente nequiverat, antistitem a data sententia traducturus. Quod quia nequaquam facere potuit, persuasorias litteras regi deferendas, ne nihil videretur egisse,

(a) Hæc est celebris comitissa Mathildis, sedi apostolicæ fidelissima; cujus Vitam Italice edidit Franciscus Maria Florentinius de qua nos sæpe egimus, et potissimum XVIII Martii ad Vitam S. Anselmi

episcopi Lucensis.

(b) Per Alpes, ut sæpe alibi, mons Apenninus intelligitur.

possim in pace vestra et officii mei potestate redire in Angliam. Paratus enim sum et vobis et populo, divina mihi dispositione commisso, officii mei servitium pro viribus et scientia mea, servata regulari obedentia, fideliter exhibere. Quod si vobis non placuerit, puto quia, si quod animarum detrimentum inde contigerit, mea culpa non erit. Omnipotens Deus sic regnet in corde vestro ut vos per omnia regnetis in gratia ejus. »

mus, ex vestra parte commemorans amorem et be- A detis voluntatem, utrum sic, quemadmodum dixi, nignitatem quam semper erga me habuistis, submonuit me sicut archiepiscopum vestrum ut talem me facerem quatenus sic intrarem in Angliam, ut sic esse possem vobiscum sicut fuit antecessor meus cum patre vestro, et vos me eodem honore et libertate tractaretis qua pater vester antecessorem meum tractavit. In quibus verbis intellexi quia nisi me talem facerem, reditum meum in Angliam non velletis. De amore quidem et benignitate gratias ago. Ut autem ita sim vobiscum sicut antecessor meus fuit cum patre vestro, facere, non possum, quia nec vobis homagium facere, nec accipientibus de manu vestra investituras Ecclesiarum propter prædictam prohibitionem me audiente factam audeo communicare. Unde precor ut mihi vestram, si placet, man- B

His ita gestis, ipse, paucis de suis secum retentis, Lugduni resedit in summa pace et quiete propriam prædicti pontificis domum inhabitando, nuntios suos exspectans, et ne ad horam quidem ab iis quæ Dei sunt verbo se vel actu elongans.

LIBER QUARTUS.

Igitur ubi Willhelmus Angliam pervenit, et gesti negotii seriem Henrico regi exposuit, rex illico omnes redditus archiepiscopatus Cantuariensis insuos usus redigi præcepit. Cura tamen ipsorum reddituum colligendorum duobus hominibus archiepiscopi ab ipso rege delegata est, ea videlicet ut abs re credere non est consideratione, ea pietate, ut C tanto diligentius aliis hominibus et rebus ipsius domini sui studium impenderent ne vexarentur, ne opprimerentur, ne diriperentur, quanto majori fide ac sacramento eos illi astrictos fuisse cognoscebatur. Verum sive obtemperatum tam consideratæ pietati et piæ considerationi sit ab illis, sive non sit, dum non multum mea intersit, vane scribendi operam insumerem. Veniet namque Dominus tenebrarum abscondita illuminaturus, et singulorum meritis æqua lance sua præmia retributurus. Ego, ducente Deo, cœpto narrandi calle progrediar.

Evoluto igitur post hæc aliquanto tempore, venit ad nos unus ex monachis Cantuariensibus, nomine Everardus, deferens Anselmo litteras regis, in quibus idem rex plane testabatur se eorum quæ Willhelmus dixerat discedens ab Anselmo, ut præfati sumus, auctorem esse, hoc est, ut Anselmus Angliam non repedaret, nisi omnes patris ac fractris sui consuetudines se illi servaturum primo promitteret. Quod dum Anselmus facere noluit, suis spoliatus Lugduni remansit, degens circa sæpe nominatum venerabilem Hugonem ipsius civitatis antisti tem, anno integro et mensibus quatuor. Quæ autem mala ex hoc duitino exsilio ejus per Angliam quaque emerserint, vel cujusmodi studio illius ipsum exsilium, multi reditum illius desiderantes, eaque re minus rei ipsius veritatem considerantes, ascripserint, melius puto liquebit, si aliqua ex iis quæ illi a religiosis viris ac Deum amantibus scri

pto mandata sunt, huic operi paucis infigo. Scribi itaque ei quidam servus Dei sic.

« Domino venerabili, et sancto Patri Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, illius devotissimus, et omnis familiæ Domini famulus, in Domino salutem.

« Considerata loci nostri et sensus inopia, merito decrevisse potuerim, Pater sancte, ne verbis simplicioris ingenii semel vel iterum impedirem studium sanctæ mentis tuæ, in quo religionis insigne refulget, et quidam splendet virtutis comes, nitor sapientiæ. Attamen extollit me, etiam supra me, tranquilla et beata gratia opinionis tuæ, quatenus tibi qualiscunque est dirigatur sermo noster, non ut te doceam qui vix humana indiges doctrina, sed ut tecum nostrum et tuum reminiscar dolorem. In cujus nostri sermonis exordio eo pacto convenire postulo cum reverentia tua, ut liceat mihi interim vindicare dulciores partes pie objurgantis, non amaras fraudes adulantis. Sanctitatem quippe tuam nosse velim quod animos nostros, quorum in te affectus idem est, immoderatior tristitia absorbeat de Dabsentia tua qui, ni fallor, utilius nostro adesses periculo, ut saltem te consortem filiorum discriminis exhiberes, quam nostræ quodammodo et Ecclesiæ oblitus injuriæ absens permittas nos turbari ad hostibus impuris et crudelibus, qui nec pudicitiæ parcant, nec saluti. Ego plane te, Pater sancte, eo ipso infelicem arbitror. Nam qui eras sanctæ spei fiducia in tuos, si nunc urgeri Angliam tam inopinato hoste pigeret, quantum ingemisceres, quantum affectares succurrere, vel subire nobiscum nova acerbitatum genera? Sponte tua nullo penitus cogente ereptus es periculis nostri, fortasse ne sentires quæ nos perpeti, et quod gravius est, spectare cogimur, sublimari ad sacros ordines quosdam de curialibus quibus nec canonica electio, nec justitia

449

festinum prætendas auxilium. Licet adhuc morbum ejicere, dum in superficie vulnus videtur apertum. Scio namque, si ad sedem tuam redire velis, in promptu multos, ut aiunt, reperies qui tecum partes Dei viriliter defendant, nisi enervaverit eos tuæ paternitatis defectus. Si Angliam, uti audivimus, suspendere vel excommunicare volueris, quid ego fratresque nostri faciemus qui semper tibi obedire præsto fuimus, remandare quæso digneris. Vale. »>

consentit. Quoniam dubium non est, si eosdem A adversus hostes nostros jam penetralibus insistentes verus Ecclesiæ ostiarius, qui Christus est, in sacra jura admitteret, neque posse perpetrari quæ quotidie cernimus in provincia nostra, principum injustam et immitem tyrannidem, rapinas pauperum, damna ecclesiarum, adeo ut locus corporis et sanguinis Domini libertatem amittat. Gemere viduas, flere senes incommoda sua, eo quod eripiatur eis satis angusta, quam vix merentur, victus sui portio. Rapi virgines, et illicito incestari concubitu ; quodque omnium primum malum est, ad dedecus honestatis nostræ, sacerdotes uxores ducere. Et exceptis his, alia perplura flagitia quæ nefas est vel impossibile meminisse aut retulisse. Quod si dispensationis ecclesiasticæ regulam et antiquæ consuetudinis ordinem sollicita studuisses consideratione pen- Bet immanium malorum exuberatione animo conster

ra

sare, nec tibi aliqua exsulandi causa subriperet, nec alii occasione tuæ absentiæ tam grave discrimen incurrerent. Itane putas inimicorum Dei contumaciam inflectere, qui nec Deo crederent, nec veritati nisi inviti locum præberent ? Qua vero tione ad hoc paternitas tua aspiret, ignoro. Qui enim regendam navim suscepit, tanto amplius ne cesse est vigilet, quanto amplius procellas timet. Sed tunc fortassis pro sola voluntate invidentium fugisse pudebit, cum videris ante tribunal Christi ducentes choros animarum illos fortissimos divini gregis arietes, quibus nec lupus nocuit, nec alicujus terror in fugam vertit. Quam beata erit tunc memoria inter cæteros illius sanctissimi Patris nostri Ambrosii qui, sicut narrat ecclesiastica Historia, non erubuit Theodosio imperatori in faciem restitisse, et pro reatu suo limina ecclesiæ illi dene gasse. Quid non impetraret talis affectus, et tanta constantia? Etiam, Pa ter sancte, si quispiam incarceratum et afflictum evisceraret, hoc modo recessisse non debueras. Quanto magis cum nihil horum expertus fueris, nec sedes tua tibi negata sit, sed pro uno verbo cuju sdam Willhelmi fugere decrevisti, et relicto hoste, dilacerandas impiis oves tuas dimisisti. Pudet ergo quod evenit recolore, quoniam omnes illi, vel pene omnes quos Ecclesiarum præsens ærumna exspectabat ad suæ necessitatis solatium, occasione timoris accepta, magis elegerunt tecum succumbere quam frustra sine te resistere. Quid enim facerent quibus Pater deerat, et quibus caput non suppetebat. Proinde admonenda est sancctitas tua, non erudienda, ut matures adventum sanctæ matris Ecclesiæ, depellas opprobrium, et

C

D

HENSCHENII

(a) Gualo seu Galo, ex Bellovacensi episcopo, factus Parisiensis anno 1105. Consule Sammarthanos. Cæterum hac supra late relata sunt in Vita S. Anselmi, et omnia simul deduximus 18 Januarii ad Vitam S. Priscæ.

(b) Fuit hic annus haud dubie 1105, quando nulla alibi illius concilii Lateranensis mentio, nisi apud auctorem Chronici S. Petri Vivi Sinonensis, idque ad annum 1109 his verbis: « Hoc anno in Lateran. ecclesia, præsidente D. Paschali II, indictione tertia, Nonis Martii factum est concilium; » ubi si in

Cum igitur hæc et nonnulla istis deteriora, exsulante Anselmo, per Angliam fierent, et quidam, malorum magnitudine afflicti, regi insisterent ut ipsum, scilicet patriæ Patrem, qui ea corrigeret revocaret, ipse, tam religiositate viri inductus quam

natus, fieri quidem de reditu viri, quod petebatur, se libenter velle fatebatur, sic temen ut paternarum consuetudinem nihil sibi ab eo ulterius derogari ulta ratione pateretur. Unde nobis adhuc Lugduni degentibus nuntii Romam ab ipso rege directi sunt, qui modis omnibus elaborarent apostolicum ad hoc deducere ut Anselmum Angliam redire et regiæ voluntati juberet in cunctis subdi et obedire. Ad quod dum minime illum flectere possent, sicut venerunt, infecto negotio reversi sunt.

In diebus illis Gualo (a) episcopus Parisiacensis de Roma veniens ad nos, reliquias corporis beatæ martyris Priscæ sibi Romæ datas attulit, et inde mihi in præsentia Patris Anselmi partem aliquantulam dedit. Quæ pars dum admodum parva mihi visa fuisset, rogantem me ut donum antistes augeret, Anselmus compescuit, dicens sufficere quod habebam. « Cum enim, inquiens, os ipsum de corpore illius sit, donec eo caruerit, integritatem sui non habebit. Quapropter si illud digne servaveris, et dominæ cujus est qua potes devotione in illo servieris, tam gratenter officii tui manus accipiet quam si toti corpori ejus deservires. Acquievi dicto, et quod acceperam diligenti custodia servo. In secundo autem anno (b) adventus nostri a Roma Lateranis generali Lugdunum, ipse papa coacto concilio, comitem de Mellento, cujus sæpe superius habita est mentio, et complices ejus qui regem ad investituræ flagitium sicut dicebatur impellebant, necne illos qui ab eo investiti fuerant, a liminibus sanctæ Ecclesiæ judicio Spiritus sancti repulit, et hoc ipsum per epistolam quam ecce supponimus Anselmo sub celeritate intuit:

NOTÆ.

[ocr errors]

numero indictionis errorem irrepsisse credas, qui scriptori imposuerit ita ut pro tertia legatur decima tertia, hic annus 1105 habebitur: quo etiam anno Sabellicus et Antoninus scribunt coactum concilium 340 episcoporum, sed Florentiæ, quod non facile credimus; multo minus errorem de jam tum nato Antichristo, qui ibi damnatus dicitur, fuisse Fluentii episcopi Florentini, qui nullus unquam Florentiæ fuit vivente et præsidente tum adhuc Rainerio, cujus alibi facta mentio.

« PoprzedniaDalej »