Obrazy na stronie
PDF
ePub

dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

CAPUT IV. De Ecclesiastica hierarchia et ordinatione.

Quoniam verò in Sacramento Ordinis, sicut et in Baptismo, et Confirmatione, character imprimitur, qui nec deleri, nec auferri potest : merito sancta Synodus damnat eorum sententiam, qui asserunt, novi Testamenti sacerdotes temporariam tantummodò potestatem habere; et semel ritè ordinatos, iterùm laicos effici posse, si verbi Dei ministerium non exerceant. Quod si quis omnes Christianos promiscuè novi Testamenti sacerdotes esse; aut omnes pari inter se potestate spirituali præditos affirmet; nihil aliud facere videtur, quàm ecclesiasticam hierarchiam, quæ est ut castrorum acies ordinata, confundere; perindè ac si contra beati Pauli doctrinam omnes Apostoli, omnes Prophetæ, omnes Evangelistæ, omnes Pastores, omnes sint Doctores. Proindè sacro-sancta Synodus declarat, præter ceteros ecclesiasticos gradus, Episcopos, qui in Apostolorum locum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem præcipuè pertinere ; et positos, sicut idem Apostolus ait, â Spiritu sancto, regere ecclesiam Dei; eosque Presbyteris superiores esse; ac Sacramentum Confirmationis conferre, ministros Ecclesiæ ordinare; atque alia pleraque peragere ipsos posse: quarum fun ctionem potestatum reliqui inferioris ordinis nullam habent. Docet insuper sacro-sancta Synodus, in ordinatione Episcoporum, Sacerdotum; et ceterorum Ordinum, nec populi, nec cujusvis secularis potestatis, et magistratus consensum, sive vocationem, sive auctoritatem ita requiri, ut sine ea irrita sit ordinatio: quin potiùs decernit eos qui tantummodò à populo, aut seculari potestate ac magistratu vocati et instituti, ad hæc ministeria exercenda ascendunt, et qui ca propriâ temeritate sibi sumunt, omnes non Ecclesiæ ministros, sed fures et latrones, per ostium non ingressos, habendos esse. sunt quæ generatim sacræ Synodo visum est Christi fideles de Sacramento Ordinis docere. His autem contraria, certis et propriis Canonibus in hunc, qui sequitur, modum damnare constituit; ut omnes adjuvante Christo, fidei regula utentes, in tot errorum tenebris Catholicam veritatem faciliùs agnoscere et tenere possint.

De Sacramento Ordinis.

Hæc

Canon 1. Siquis dixerit, non esse in novo Testamento sacerdotium visibile et externum; vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi; sed officium tantùm, et nudum ministerium prædicandi Evangelium; vel eos, qui non prædicant, prorsùs non esse sacerdotes; anathema sit.

2. Si quis dixerit, præter sacerdotium non esse in Ecclesia Catholica alios ordines, et majores et minores, per quos, velut per gradus quosdam, in sacerdotium tendatur; anathema sit.

3. Si quis dixerit, Ordinem, sive sacram ordinationem, non esse verè et propriè Sacramentum, â Christo Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum, excogitatum à viris rerum ecclesiasticarum imperitis; aut esse tantùm ritum quemdam eligendi ministros, verbi Dei, et Sacramentorum; anathema sit.

4. Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum sanctum; ac proindè frustrà Episcopos dicere, Accipe Spiritum sanctum; aut per eam non imprimi characterem ; vel eum, qui sacerdos semel fuit, laicum rursùs fieri posse; anathema sit.

5. Si quis dixerit, sacram Unctionem, quâ Ecclesia in sancta ordinatione utitur, non tantùm non requiri, sed contemnendam et perniciosam esse, similiter et alias Ordinis cæremonias; anathema sit.

6. Si quis dixerit, in Ecclesia Catholica non esse hierarchiam divinâ ordinatione institutam, quæ constat ex Episcopis, Presbyteris, et Ministris; anathema sit.

7. Si quis dixerit, Episcopos non esse Presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi; vel eam, quam habent illis esse cum Presbyteris communem ; vel Ordines ab ipsis collatos sine populi, vel potestatis secularis consensu, aut vocatione, irritos esse; aut eos, qui nec ab ecclesiastica et canonica potestate ritè ordinati, nec missi sunt, sed aliundè veniunt, legitimos esse verbi et Sacramentorum ministros; anathema sit.

8. Si quis dixerit, Episcopos, qui auctoritate Romani Pontificis assumuntur, non esse legitimos et veros Episcopos, sed figmentum humanum; anathema sit.

SESSIO XXIV. QUÆ EST OCTAVA SUB PIO IV. PONT MAX. CELEBRATA DIE XI. NOVEMBRIS MDLXIII.

Doctrina de Sacramento Matrimonii.

Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritûs instinctu pronuntiavit, cùm dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt dno in carne una.

Hoc autem vinculo duos tantummodò copulari et conjungi, Christus Dominus apertiùs docuit, cùm postrema illa verba, tamquàm à Deo prolata, referens dixit: Itaque jam non sunt duo, sed una caro: statimque ejusdem nexûs firmitatem, ab Adamo tantò antè pronunciatam, his verbis confirmavit: Qod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

Gratiam verò, quæ naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, conjugesque sanctificaret, ipse Christus venerabilium Sacramentorum institutor atque perfector, suâ nobis passione promeruit, quod Paulus Apostolus innuit, dicens: Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea: mox subjungens: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo, et in Ecclesia.

Cum igitur Matrimonium in lege Evangelica veteribus connubiis per Christum gratiam præstet; meritò inter novæ legis Sacramenta annumerandum, sancti Patres nostri, Concilia, et universalis Ecclesiæ traditio semper docuerunt: adversùs quam impii homines hujus sæculi insanientes, non solùm perperàm de hoc venerabili Sacramento senserunt; sed de more suo, prætextu Evangelii, libertatem carnis introducentes, multa ab Ecclesiæ catholicæ sensu, et ab Apostolorum temporibus probata consuetudine aliena, scripto et verbo asseru. erunt, non sine magna Christi fidelium jactura: quorum temeritati

sancta et universalis Synodus cupiens occurrere, insigniores prædictorum schismaticorum hæreses, et errores, ne plures ad se trahat perniciosa eorum contagio, exterminandos duxit, hos in ipsos hæreticos, eorumque errores decernens anathematismos.

De Sacramento Matrimonii.

Canon 1. Si quis dixerit, Matrimonium non esse verè et propriè unum ex septem legis Evangelicæ Sacramentis à Christo Domino institutum, sed ab hominibus in Ecclesia inventum; neque gratiam conferre; anathema sit.

2. Si quis dixerit, licere Christianis plures simul habere uxores, et hoc nullâ lege divinâ esse prohibitum; anathema sit.

3. Si quis dixerit, eos tantùm consanguinitatis et affinitatis gradus, qui Levitico exprimuntur, posse impedire matrimonium contrahendum, et dirimere contractum; nec posse Ecclesiam in nonnullis illorum dispensare, aut constituere ut plures impediant, et dirimant; anathema sit.

4. Si quis dixerit, Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, vel in iis constituendis errasse ; anathema sit.

5. Si quis dixerit, propter hæresim, aut molestam cohabitationem, aut affectatam absentiam à conjuge, dissolvi posse matrimonii vinculum; anathema sit.

6. Si quis dixerit, matrimonium ratum, non consummatum, per solemnem religionis professionem alterius conjugum non dirimi; anathema sit.

7. Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cùm docuit, et docet, juxta Evangelicam et Apostolicam doctrinam, propter adulterium alterius conjugum matrimonii vinculum non posse dissolvi; et utrumque, vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse, altero conjuge vivente, aliud matrimonium contrahere; mœcharique eum, qui dimissâ adulterâ aliam duxerit, et eam, quæ, dimisso adultero, alii nupserit; anathema sit.

8. Si quis dixerit, Ecclesiam errare cùm ob multas causas separationem inter conjuges, quoad thorum seu quoad cohabitationem, ad certum incertumve tempus fieri posse decernit; anathema sit.

9. Si quis dixerit, Clericos in sacris Ordinibus constitutos, vel Regulares, castitatem solemniter professos, posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse, non obstante lege ceclesiasticâ ; vel voto; et oppositum nil aliud esse, quàm damnare matrimonium, posseque omnes contrahere matrimonium, qui non sentiunt se castitatis, etiam si eam voverint, habere donum; anathema sit: cùm Deus id rectè petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id quod possumus, tentari.

10. Si quis dixerit, statum conjugalem anteponendum esse statui virginitatis, vel cælibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut cælibatu, quàm jungi matrimonio; anthema sit.

11. Si quis dixerit, prohibitionem solemnitatis nuptiarum certis anni temporibus superstitionem esse tyrannicam, ab Ethnicorum superstitione profectam; aut benedictiones, et alias cæremonias, quibus Ecclesia in illis utitur, damnaverit; anathema sit,

12. Si quis dixerit, causas matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasticos; anathema sit.

SESSIO XXV. QUÆ EST NONA ET ULTIMA SUB PIO IV. PONT. MAX. COPTA DIE III; ABSOLUTA DIE IV. DECEMBRIS MDLXIII.

Decretum de Purgatorio.

Cum Catholica Ecclesia, spiritu sancto edocta, ex sacris litteris et antiqua Patrum traditione, in sacris Conciliis, et novissime in hac ecumenica Synodo docuerit, Purgatorium esse; animasque ibi detentas, fidelium suffragiis, potissimum verò acceptabili altaris sacrificio juvari; præcipit sancta Synodus Episcopis, ut sanam de Purgatorio doctrinam à sanctis Patribus et sacris Conciliis traditam, à Chrsti fidelibus credi, teneri, doceri, et ubique prædicari diligenter studeant. Apud rudem verò plebem difficiliores ac subtiliores quæstiones, quæque ad ædificationem non faciunt, et ex quibus plerumque nulla sit pietatis accessio, à popularibus concionibus secludantur. Incerta item, vel que specie falsi laborant, evulgari ac tractari non permittant. Ea verò quæ ad curiositatem quamdam aut superstitionem spectant, vel turpe lucrum sapiunt, tamquam scandalà et fidelium offendicula prohibeant. Curent autem Episcopi, ut fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, orationes, eleemosynæ, aliaque pietatis opera, quæ à fidelibus pro aliis fidelibus defunctis fieri consueverunt, secundam Ecclesiæ instituta piè et devotè fiant; et quæ pro illis ex testatorum fundationibus, vel aliâ ratione debentur, non perfunctoriè, sed à sacerdotibus, et Ecclesiæ ministris, et aliis, qui hoc præstare tenentur, diligenter et accuratè persolvantur.

De invocatione, veneratione et Reliquiis Sanctorum et sacris imaginibus.

Mandat sancta Synodus omnibus Episcopis, et ceteris docendi munus curamque sustinentibus, ut juxta Catholicæ et Apostolica Ecclesiæ usum à primævis Christians religionis temporibus receptum, sanctorumque Patrum consensionem, et sacrorum Conciliorum decreta, in primis de Sanctorum intercessione, invocatione, Reliquiarum honore, et legitimo imaginum usu, fideles diligenter instruant, docentes eos, Sanctos, unà cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum atque utile esse supplicitur eos invocare; et ob beneficia impetranda à Deo per Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes opem auxiliumque confugere: illos verò qui negant Sanctos, æternà felicitate in cœlo fruentes, invocandos esse: aut qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare, vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam: vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori unius mediatoris Dei et hominum Jesu Christi, vel stultum esse in cœlo regnantibus voce vel mente supplicare, impiè sentire. Sanctorum quoque mar tyrum, et aliorum cum Christo viventium sancta corpora, quæ viva membra fuerunt Christi, et templum Spiritus sancti, ab ipso ad æternam vitam suscitanda et glorificanda à fidelibus veneranda esse, per quæ multa beneficia à Deo hominibus præstantur: ita at affirmantes,

Sanctorum Reliquiis venerationem atque honorom non deberi; vel eas, aliaque sacra monumenta à fidelibus inutiliter honorari; atque eorum opis impetrandæ causâ Sanctorum memorias frustrà frequentari; omninò damuandos esse, prout jam pridem eos damnavit, et nunc etiam damnat_Ecclesia. Imagines porrò Christi, Deiparæ Virginis et aliorum Sanctorum in templis præsertim habendas, et retinendas; eisque debitum honorem et venerationem impertiendam; non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas, vel virtus, propter quam sint colendæ ; vel quod ab eis sit aliquid petendum; vel quod fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat à Gentibus, quæ in idolis spem suam collocabant; sed quoniam honos qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quæ illæ repræsentant: ita ut per imagines, quas osculamur, et coram quibus caput aperimus et procumbimus, Christum adoremus; et Sanctos, quorum illæ similitudinem gerunt, veneremur; id quod Conciliorum, præsertim verò secundæ Nicænæ Synodi, decretis contra imaginum oppugnatores est sancitum.

Illud verò diligenter doceant Episcopi, per historias mysteriorum nostræ redemptionis, picturis vel aliis similitudinibus expressas, erudiri et confirmari populum in articulis fidei commemorandis, et assiduè recolendis: tum verò ex omnibus sacris imaginibus magnum fructum percipi, non solùm quia admonetur populus beneficiorum et munerum quæ à Christo sibi collata sunt: sed etiam quia Dei per Sanctos miracula et salutaria exempla oculis fidelium subjiciuntur, ut pro iis Deo gratias agant, ad Sanctorumque imitationem vitam moresque suos componant; excitenturque ad adorandum ac diligendum Deum, et ad pietatem colendam. Si quis autem his decretis contraria docuerit, aut senserit; anathema sit. In has autem sanctas et salutares observationes si qui abusus irrepserint, eos prorsùs aboleri sancta Synodus vehementer cupit: ita ut nullæ falsi dogmatis imagines, et rudibus periculosi erroris occasionem præbentes, statuantur. Quòd si aliquando historias et narrationes sacræ Scripturæ, cum id indoctæ plebi expediet, exprimi et figurari contigerit : doceatur populus, non proptereà divinitatem figurari, quasi corporeis oculis conspici, vel co oribus aut figuris exprimi possit. Omnis porrò superstitio in Sanctorum invocatione. Reliquiarum veneratione, et imaginum sacro usu tollatur: omnis turpis quæstus eliminetur: omnis denique lascivia vitetur : ita ut procaci venustate imagines non pingantur nec ornentur, et Sanctorum celebratione, ac Reliquiarum visitatione homines ad comessationes atque ebrietates non abutantur; quasi festi dies in honorem Sanctorum per luxum ac lasciviam agantur. Postremò, tanta circa hæc diligentia et cura ab Episcopis adhibeatur, ut nihil inordinatum, aut præposterè et tumultuariè accommodatum, nihil profanum nihilque inhonestum appareat; cùm domum Dei deceat sanctitudo. Hæc ut fideliùs observentur, statuit sancta Synodus, nemini licere ullo in loco, vel Ecclesia, etiam quomodolibet exempta, ullam insolitam ponere vel ponendam curare imaginem, nisi ab Episcopo approbata fuerit; nulla etiam admittenda esse nova miracula, nec novas Reliquias recipiendas, nisi eodem recognoscente et approbante Episcopo: qui simul atque de iis aliquid compertum habuerit, adhibitis in consilium Theologis, et aliis piis viris, ea faciat, quæ veritati et pietati consentanea judicaverit. Quòd si aliquis dubius aut difficilis abusus sit extirpandus; vel omninò aliqua de iis

« PoprzedniaDalej »