Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT V. De Confessione.

Ex institutione Sacramenti Pœnitentiæ jam explicatâ, universa Ecclesia semper intellexit, institutam etiam esse à Domino integram peccatorum Confessionem, et omnibus post Baptismum lapsis jure divino necessariam existere: quia Dominus noster Jesus Christus, è terris ascensurus ad cœlos, sacerdotes sui ipsius Vicarios reliquit, tamquàm præsides et judices; ad quos omnia mortalia crimina deferantur, in quæ Christi fideles ceciderint; quò pro potestate Clavium remissionis aut retentionis peccatorum, sententiam pronuntient. Constat enim, sacerdotes judicium hoc, incognitâ causâ exercere non potuisse, nec æquitatem quidem, illos in pœnis injungendis servare potuisse, si in genere dumtaxat, et non potiùs in specie, ac sigillatim, sua ipsi peccata declarassent. Ex his colligitur, oportere à pœnitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem suî discussionem conscientiam habent, in Confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint, et tantùm adversus duo ultima Decalogi præcepta commissa, quæ nonnùnquàm animum graviùs sauciant, et periculosiora sunt iis quæ in manifesto admittuntur. Nam venialia, quibus à gratia Dei non excludimur et in quæ frequentiùs labimur, quamquàm rectè et utiliter, citràque omnem præsumptionem in Confessione dicantur, quod piorum hominum usus demonstrat, taceri tamen citra culpam, multisque aliis remediis expiari possunt. Verùm, cùm universa mortalia peccata, etiam cogitationis, homines iræ filios, et Dei inimicos reddant; necessum est, omnium etiam veniam, cum aperta et verecunda Confessione, à Deo quærere. Itaque dùm omnia, quæ memoriæ occurrunt peccata Christi fideles confiteri student, proculdubiò omnia divinæ misericordiæ ignoscenda exponunt; qui verò secùs faciunt, et scienter aliqua retinent, nihil divinæ bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. Si enim erubescat ægrotus vulnus Medico detegere, quod ignorat medicina, non curat. Colligitur prætereà, etiam eas circumstantias in Confessione explicandas esse, quæ speciem peccati mutant: quòd sine illis peccata ipsa nec à pœnitentibus integrè exponantur, nec judicibus innotescant; et fieri nequeat, ut de gravitate criminum rectè censere possint, et pœnam, quam oportet, pro illis pœnitentibus imponere. Undè alienum à ratione est, docere circumstantias has ab hominibus otiosis excogitatas fuisse; aut unam tantùm circumstantiam confitendam esse, nempe peccasse in fratrem. Sed et impium est, Confessionem, quæ hac ratione fieri præcipitur, impossibilem dicere, aut carnificinam illam conscientiarum appellare. Constat enim, nihil aliud in Ecclesia à pœnitentibus exigi, quàm ut, postquàm quisquam diligentiùs se excusserit, et conscientiæ suæ sinus omnes et latebras exploraverit, ea peccata confiteatur, quibus se Dominum et Deum suum mortaliter offendisse meminerit: reliqua autem peccata, quæ diligenter cogitanti non occurrunt, in universum eâdem Confessione inclusa esse intelliguntur: pro quibus fideliter cum Propheta dicimus: Ab occultis meis munda me, Domine. Ipsa verò hujusmodi Confessionis difficultas, ac peccata detegendi verecundia gravis quidem videri posset, nisi tot tantisque commodis et consolationibus levaretur, quæ omnibus, dignè ad hoc Sacramentum accedentibus, per absolutionem certissimè conferuntur. Cæterùm, quoad modum confitendi secretò apud solum sacerdotem, etsi Christus non vetuerit quin aliquis in vindictum suorum scelerum, et sui humiliationem, cùm ob aliorum exemplum, tùm ob Ecclesiæ offensæ ædificationem, delicta

sua publicè confiteri possit: non est tamen hoc divino præcepto mandatum, nec satis consultè humanâ aliquâ lege præciperetur, ut delicta præsertim secreta, publicà essent Confessione aperienda. Undè cùm à sanctissimis et antiquissimis Patribus, magno, unanimique consensu, secreta Confessio sacramentalis, quâ ab initio Ecclesia sancta usa est, et modò etiam utitur, fuerit semper commendata: manifestè refellitur inanis eorum calumnia, qui eam à divino mandato alienam, et inventum humanum esse, atque à Patribus, in Concilio Lateranensi congregatis, initium habuisse, docere non verentur. Neque enim per Lateranense Concilium Ecclesia statuit, ut Christi fideles confiterentur, quod jure divino necessarium et institutum esse intellexerat ; sed ut præceptum Confessionis, saltem semel in anno, ab omnibus et singulis, cùm ad annos discretionis pervenissent, impleretur. Undè jam in universa Ecclesia, cum ingenti animarum fidelium fructu, observatur mos ille salutaris confitendi, sacro illo, et maximè acceptabili tempore Quadragesimæ: quem morem hæc sancta Synodus maxime probat, et amplectitur, tamquàm pium, et meritò retinendum.

CAPUT VI. De ministro hujus Sacramenti, et Absolutione.

Circa ministrum autem hujus Sacramenti, declarat sancta Synodus, falsas esse, et à veritate Evangelii penitùs alienas doctrinas omnes, quæ ad alios quosvis homines, præter Episcopos et Sacerdotes, Clavium ministerium perniciosè extendunt; putantes verba illa Domini: Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo: et, Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt: ad omnes Christi fideles indifferenter et promiscuè, contra institutionem hujus Sacramenti ita fuisse dicta, ut quivis potestatem habeat remittendi peccata; publica quidem per correptionem, si correptus acquieverit; secreta verò per spontaneam Confessionem cuicumque factam. Docet quoque, etiam sacerdotes qui peccato mortali tenentur, per virtutem Spiritus sancti, in ordinatione collatam, tamquàm Christi ministros, functionem remittendi peccata exercere, eosque pravè sentire, qui in malis sacerdotibus hanc potestatem non esse contendunt. Quamvis autem Absolutio sacerdotis alieni beneficii sit dispensatio; tamen non est solùm nudum ministerium, vel annuntiandi Evangelium, vel declarandi remissa esse peccata; sed ad instar actûs judicialis; quo ab ipso, velut à judice, sententia pronuntiatur. Atque ideò non debet pœnitens adeò sibi de sua ipsius fide blandiri, ut, etiam si nulla illi adsit contritio, aut sacerdoti animus seriò agendi, et verè absolvendi desit: putet tamen se, propter suam solam fidem, verè et coram Deo esse absolutum. Nec enim fides sine Pænitentia remissionem ullam peccatorum præstaret: nec is esset, nisi salutis suæ negligentissimus, qui sacerdotem joco se absolventem cognosceret; et non alium seriò agentem sedulò requireret.

CAPUT VII. De casuum reservatione.

Quoniam igitur natura et ratio judicii illud exposcit, ut sententia in subditos dumtaxat feratur; persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse Synodus hæc confirmat, nullius momenti Absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam aut subde

legatam non habet jurisdictionem. Magnoperè verò ad Christiani populi disciplinam pertinere, sanctissimis Patribis nostris visum est, ut atrociora quædam et graviora crimina non à quibusvis, sed à summis dumtaxat sacerdotibus, absolverentur. Undè meritò Pontifices Max. pro suprema potestate sibi in Ecclesia universa tradita, causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari judicio reservare. Neque dubitandum est, quando omnia, quæ à Deo sunt, ordinata sunt, quin hoc idem Episcopis omnibus in sua cuique diœcesi, in ædificationem tamen, non in destructionem, liceat, pro illis in subditos tradita supra reliquos inferiores sacerdotes auctoritate, præsertim quoad illa, quibus excommunicationis censura annexa est. Hanc autem delictorum reservationem, consonum est divinæ auctoritati, non tantùm in externa politia, sed etiam coram Deo vim habere. Verumtamen piè admodùm ne hac ipsâ occasione aliquis pereat, in eadem Ecclesia Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo mortis ; atque ideò omnes sacerdotes quoslibet pœnitentes à quibusvis peccatis et censuris absolvere possunt; extra quem articulum sacerdotes cùm nihil possint in casibus reservatis, id unum pœnitentibus persuadere nitantur, ut ad Superiores et legitimos judices pro beneficio Absolutionis accedant.

CAPUT VIII. De Satisfactionis necessitate et fructu.

Demum, quoad Satisfactionem, quæ ex omnibus Pœnitentiæ partibus, quemadmodùm à Patribus nostris Christiano populo fuit perpetuo tempore commendata, ita unà maximè nostrâ ætate, summo pietatis prætextu, impugnatur ab iis qui speciem pietatis habent, virtutem autem ejus abnegârunt: sancta Synodus declarat, falsum omninò esse, et à verbo Dei alienum, culpam à Domino nunquàm remitti, quin universa etiam pœna condonetur. Perspicua enim et illustria in sacris litteris exempla reperiuntur, quibus, præter divinam traditionem, hic error quàm manifestissimè revincitur. Sanè et divinæ justitiæ ratio exigere videtur ut aliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante Baptismum per ignorantiam deliquerint, aliter vero qui semel à peccati et dæmonis servitute liberati, et accepto Spiritus sancti dono, scientes templum dei violare, et Spiritum sanctum contristare non formidaverint. Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ulla Satisfactione dimittantur, ut, occasione acceptâ peccata leviora putantes, velut injurii, et contumeliosi Spiritui sancto, in graviora labamur, thesaurizantes nobis iram in die iræ. Proculdubiò enim magnoperè à peccato revocant, et quasi fræno quodam coercent hæ satisfactioriæ pœnæ, cautioresque et vigilantiores in futurum pœnitentes efficiunt; medentur quoque peccatorum reliquiis; et vitiosos habitus, malè vivendo comparatos, contrariis virtutum actionibus tollunt. Neque verò securior ulla via in Ecclesia Dei unquàm existimata fuit ad amovendam imminentem à Domino pœnam, quàm ut hæc pœnitentiæ opera homines cum vero animi dolore frequentent. Accedit ad hæc, quòd, dum satisfaciendo patimur pro peccatis, Christo Jesu, qui pro peccatis nostris satisfecit, ex quo omnis nostra sufficientia est, conformes efficimur, certissimam quoque inde arrham habentes, quòd si compatimur, et conglorificabimur. Neque verò ita nostra est satisfactio hæc, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Jesum. Nam qui ex nobis, tamquàm ex nobis nihil possumus, eo cooperante qui nos confortat, omnia possumus.

Ita non habet homo unde glorietur, sed omnis gloriatio nostra in Christo est : in quo vivimus, in quo meremur, in quo satisfacimus, facientes fructus, dignos pœnitentiæ; qui ex illo vim habent, ab illo offeruntur patri, et per illum acceptantur à patre. Debent ergo sacerdotes Domini, quantùm spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum, et pœnitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere: ne, si fortè peccatis conniveant, et indulgentiùs cum pænitentibus agant, levissima quædam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur. Habeant autem præ oculis ut satisfactio quam imponunt, non sit tantùm ad novæ vitæ custodiam, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad præteritorum peccatorum vindictam, et castigationem: nam claves sacerdotum non ad solvendum dumtaxat, sed et ad ligandum concessas, etiam antiqui Patres et credunt et docent. Nec proptereà existimârunt Sacramentum Pœnitentiæ esse forum iræ, vel pœnarum, sicut nemo unquam Catholicus sensit, ex hujusmodi nostris satisfactionibus vim meriti et satisfactionis Domini nostri Jesu Christi vel obscurari, vel aliqua ex parte imminui: quod dum novatores intelligere volunt, ita optimam Pœnitentiam novam vitam esse docent, ut omnem Satisfactionis vim et usum tollant.

CAPUT IX. De operibus Satisfactionis.

Docet prætereà tantam esse divinæ munificentiæ largitatem, ut non solùm pœnis sponte à nobis pro vindicando peccato susceptis, aut sacerdotis arbitrio pro mensura delicti impositis, sed etiam, quod maximum amoris argumentum est, temporalibus flagellis à Deo inflictis, et à nobis patienter toleratis, apud Deum patrem per Christum Jesum satisfacere valeamus.

Doctrina de Sacramento Extreme Unctionis.

Visum est autem sanctæ Synodo, præcedenti doctrinæ de Pœnitentia adjungere ea quæ sequuntur de Sacramento Extremæ Unctionis, quod non modò Pœnitentiæ, sed et totius Christianæ vitæ, quæ perpetua Pœnitentia esse debet consummativum existimatum est à Patribus. Primùm itaque, circa illius institutionem, declarat, et docet, quòd clementissimus Redemptor noster, qui servis suis quovis tempore voluit de salutaribus remediis adversùs omnia omnium hostium tela esse prospectum, quemadmodùm auxilia maxima in Sacramentis aliis præparavit, quibus Christiani conservare se integros, dum viverent, ab omni graviore spiritus incommodo possint; ita Extreme Unctionis Sacramento finem vitæ, tamquàm firmissimo quodam præsidio, munivit. Nam etsi adversarius noster occasiones per omnem vitam quærat et captet, ut devorare animas nostras quoquo modo possit ; nullum tamen tempus est, quo vehementiùs ille omnes suæ versutiæ nervos intendat ad perdendos nos penitus, et à fiducia etiam, si possit, divinæ misericordiæ deturbandos, quàm cùm impendere nobis exitum vitæ prospicit.

CAPUT I. De institutione Sacramenti Extrema Unctionis.

Instituta est autem sacra hæc Unctio infirmorum, tamquàm verè et propriè Sacramentum novi Testamenti, à Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum, per Jacobum autem Apostolum, ac Domini fratrem, fidelibus commendatum, ac promulgatum. Infirmatur, inquit, quis in vobis: inducat Presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in

nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum : et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, dimittentur ei. Quibus verbis, ut ex Apostolica traditione, per manus accepta, Ecclesia didicit, docet materiam, formam, proprium ministrum, et effectum hujus salutaris Sacramenti. Intellexit enim Ecclesia, materiam esse oleum ab Episcopo benedictum. Nam Unctio aptissimè Spiritûs sancti gratiam, quâ invisibiliter anima ægrotantis inungitur, repræsentat; formam deinde esse illa verba, per istam unctionem, etc.

CAPUT II. De effectu hujus Sacramenti.

Res porrò, et effectus hujus Sacramenti illis verbis explicatur: Et oratio fidei salvabit infirmum : et alleviabit eum Dominus: et, si in peccatis sit, dimittentur ei. Res etenim hæc gratia est Spiritus sancti : cujus Unctio delicta, si qua sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit; et ægroti animam alleviat, et confirmat, magnam in eo divinæ misericordiæ fiduciam excitando : quâ infirmus sublevatus, et, morbi incommoda ac labores leviùs fert: et tentationibus dæmonis, calcaneo insidiantis, faciliùs resistit : et sanitatem corporis interdùm, ubi saluti animæ expedierit, consequitur.

CAPUT III. De Ministro hujus Sacramenti, et tempore quo dari debeat.

Jam vero, quod attinet ad præscriptionem eorum qui et suscipere, et ministrare hoc Sacramentum debent, haud obscurè fuit illud etiam in verbis prædictis traditum. Nam et ostenditur illic, proprios hujus Sacramenti ministros esse ecclesiæ Presbyteros. Quo nomine, eo loco, non ætate seniores, aut primores in populo intelligendi veniunt, sed aut Episcopi, aut sacerdotes, ab ipsis ritè ordinati, per impositionem manuum Presbyteri. Declaratur etiam, esse hanc Unctionem infirmis adhibendam, illis verò præsertìm, qui tam periculose decumbunt, ut in exitu vitæ constituti videantur: undè et Sacramentum exeun'tium nuncupatur. Quod si infirmi post susceptam hanc Unctionem convaluerint, iterum hujus Sacramenti subsidio juvari poterunt, cùm in aliud simile vitæ discrimen inciderint. Quare nullâ ratione audiendi sunt, qui contra tam apertam et dilucidam Apostoli Jacobi sententiam docent, hanc Unctionem vel figmentum esse humanum, vel ritum à Patribus acceptum, nec mandatum Dei, nec promissionem gratiæ habentem : et qui illam jam cessasse asserunt, quasi ad gratiam curationum dumtaxat in primitiva Ecclesia referenda esset: et qui dicunt, ritum et usum quem sancta Romana Ecclesia in hujus Sacramenti administratione observat, Jacobi Apostoli sententiæ repugnare; atque ideô in alium commutandum esse: et deniquè, qui hanc Extremam Unctionem à fidelibus sine peccato contemni posse affirmant: hæc enim omnia manifestissimè pugnant cum perspicuis tanti Apostoli verbis. Nec profecto Ecclesia Romana aliarum omnium mater et magistra, aliud in hæc administranda Unctione, quantùm ad ea quæ hujus Sacramenti substantiam perficiunt, observat, quàm quod beatus Jacobus præscripsit. Nec verò tanti Sacramenti contemptus absque ingenti scelere et ipsius Spiritûs sancti injuria esse posset.

Hæc sunt, quæ de Pœnitentiæ et Extreme Unctionis Sacramentis sancta hæc œcumenica Synodus profitetur, et docet, atque omnibus Christi fidelibus credenda et tenenda proponit. Sequentes autem Canones inviolabiliter servandos esse tradit, et asserentes contrarium perpetuò damnat, et anathematizat.

« PoprzedniaDalej »