Obrazy na stronie
PDF
ePub

tus earum subter annexus declarabit.

tate Anselmum inter se et regem medium fecerunt, A natas attulerunt, quæ quid in se continuerint, texquatenus ei vice sui, manu in manum porrecta, promitteret, justis et sanctis legibus se totum regnum quoad viveret in cunctis administraturum. Hoc facto, sibi quisque quasi de securitate applaudebat. Postquam autem certitudo de adventu fratris sui regi innotuit, mox ille, coacto exercituo totius terræ, ipsi bello occurrendum impiger statui. Exercitus vero grandis erat atque robustus, et circa regem fideliter cum suis in expeditione excubabat Pater Anselmus. At ubi Robertum ipsum cum SOciis transfretasse insonuit, statim majores regni, quasi suæ sponsionis immemores, ad illum, relicto rege, semet transferre parabant. Quod sic esse Anselmus certo relatu agnoscens, doluit; eoque magis, ne quid adversi regi accideret, intendere B cœpit. Sed talis vir quid de talibus ageret, ignorabat nullum enim de tali crimine publice poterat calumniari, dum nulli testes adessent: et crimen ipsum non audebat reticendo nutrire, ne perjuri effecti regem seducerent. Rex ipse, non modo de regni amissione, sed et de vita sua suspectus, nulli credere, in nullo, excepto Anselmo, fidere valebat : unde sæpe ad illum venire, principes quos magis a se labi timebat illi adducere; quatenus, audito verbo illius, et ipse a formidine relevaretur, et illis metus si a fide quam sibi spoponderant aliquatenus caderent, incuteretur. Ipse igitur Anselmo jura totius Christianitatis in Anglia exercendæ se relicturum, atque decretis et jussionibus apostolicæ sedis se perpetuo obediturum summopere promittebat. Quibus ita se habentibus Anselmus adunatis principibus cunctis, omnem circumfusi exercitus multitudinem simul et eos, silita(a)omni calumnia, quam exsecrabiles Deo et omni bono homini forent, qui fidem quam principi suo debebant quoquo modo violarent, ita indissolubili verborum ratione edocuit, ut cuncti, perspecto ipsum via virtutis incedere, illico spreta vita non sequius eligerent morte procumbere, quam violata fide sua regem seducere. Quapropter indubia licet assertione fateri, quoniam si post gratiam Dei fidelitas et industria non intercessisset Anselmi, Henricus rex ea tempestate perdidisset jus Anglici regni. Robertus igitur amissa fiducia quam in principum traditione habebat, et non levem deputans excommunicationem Anselmi, quam sibi ut invasori (nisi cœpto desisteret) invehi certo sciebat; paci acquievit, et in fraternum amorem reversus est, exercitusque in sua dimissus.

« Pachalis episcopus, servus servorum Dei dilecto filio Henrico regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem. Legationis tuæ verba, fili charissime, » etc. Vide in Paschali II.

Cum igitur ad curiam venissemus, rex, usus consilio fratris sui et amicorum illius, qui acerbo contra Anselmum, pro regni amissione, odio erant inflammati, exegit ab eo ut aut homo suus fieret, et eos quibus episcopatus vel abbatias se daturum dicebat, pro more antecessorum suorum consecraret, aut terram suam sine retractatione et festinanter exiret. Cui ille respondit : « Dixi quemadmodum Romano concilio interfuerim, quidque ibi a sede B. Petri acceperim. Si ergo excommunicationi, cujus in hoc regno relator exstiti, memet alicujus rei causa subjicio, cui quæso deinceps adhærere potero, meo judicio excommunicatus. Nuntii hæc ipsa mutare directi, infecto negotio reversi sunt. Horum igitur quæ cum salute et honestate mea nequeo transgredi, me transgressorem fieri, non videtur sani consilii. Refert: Quid ad me? usus antecessorum meorum nolo perdere, nec in regno meo, qui meus non sit, quemquam sustinere. » Dixit : « Audio quo tendant ista quæ dicuntur: exercitatus in ejusmodi sum. Attamen interim non extra terram, ut ipse jubet, sed ad Ecclesiam meam ibo, et faciendo quæ me debere facere intelligam, quisnam mihi vel meis aliquam velit violentiam inferre, considerabo. Acta sunt in hunc modum de his multa, sed eorum omC nium hæc exstitit summa. Episcopis regnique proceribus, ut sub alio rege solebant, verba hinc inde ferentibus et in singulis regiæ voluntati parere certantibus, imo ne Romani pontificis obedientiæ subderentur summopere insistentibus, reversus est Anselmus ad sua, Deo in cunctis placere studens, et oppressionibus Ecclesiarum Angliæ gravi contritione cordis ingemiscens.

Itaque posthac, dum omnes intenti exspectarent aliquid tanto beneficio dignum in Anselmum a rege processurum, ecce ad curiam regis venire mandatur, responsurus de negotio quo de induciæ dilatæ fuerunt. Nuntii quippe jam Roma reversi, litteras a Paschale papa, qui Urbano successerat, regi desti

D

Non multum temporis fluxerat, et ecce cum Pater suarum securus injuriarum, Ecclesiæ damnis nonnihil metueret, litteræ sibi amicabiles a rege transmissæ deferuntur in quibus primo salutationis alloquio, cum perfectæ pacis oblatione soluto, rogatur venire ad regem, gesti negotii sententiam alio consilio moderari volentem. Auditurus itaque, num forte Deus sua gratia cor ejus tetigerit; quo mandatur, Wintoniam vadit, ubi episcopis terræque principibus sub uno coactis, communi assensu apud Anselmum actum est, quatenus sub aliis induciis, alii nuntii prioribus excellentiores ex utraque parte Romam mitterentur, Romano pontifici viva voce exposituri, illum aut a sententia necessario discessurum, aut,, Anselmo cum suis extra Angliam pulso, totius regni subjectionem et commodum,quod inde singulis annis

HENSCHENII NOTE

(a) Silitus, participium passivum a sileo, priscæ latinitati ignotum, etiam S. Augustinus usurpavit, De civit. lib. XVI: « Deinceps usque ad Abraham de

justorum aliquorum
justorum aliquorum commemoratione, qui pie
Deum colerent, silitum est per annos amplius quam
mille.»

habere solebat, perditurum. Ab archiepiscopo igi- A Emensa dehinc longitudine viæ, nuntii Romam tur missi sunt monachi duo, præfatus scilicet Baldui- una veniunt; sui adventus causam, pro eo quem nus Beccensis, et Alexander Cantuariensis; non præferebat tenore, apostolicis auribus suggerunt; quidem ut eorum instinctu Romanus pontifex rigo- tanti mali dirimendi consilium proni deposcunt. Aurem justitiæ causa Anselmi ullo modo exiret, sed dit ille quæ feruntur, et non invenit verba quibus partim ut curialibus minis testimonium, cui papa exprimat quantum inde miretur. Cum tamen ab incunctanter crederet, ferrent; partim ut de nego- episcopis magnopere precaretur suis rebus præcatio certam apostolicæ sedis sententiam Anselmo re- vere, ac definitæ prædecessoris sui sententiæ rigoferrent. Ad ipsum vero negotium conficiendum di- rem, ut undique pax esset, temperare; asseruit se recti a rege sunt tres episcopi, Hirardus videlicet nec pro capitis sui redemptione hoc facturum, dede Herefordensi, nuper factus archiepiscopus Ebora. creta, dicens indignando, et institutiones sanctorum censis; Herbertus (a) Theodfordensis, Robertus (b) Patrum, minis actus unius hominis, dissiparem ? Cestrensis. Sed horum episcoporum duos sua quo- Finierat in istis. Super hæc scriptas epistolas regi que causa Romam agebat, Girardum scilicet adeptio et Anselmo, cuique suam, destinavit regi inter pallii, et Heribertum intentio recuperandi ablatam alia Ecclesiarum investituras judicio sancti Spiritus Ecclesiæ suæ curam Christianitatis super abbatiam interdicens ; et Anselmum, ut quæ agebat ageret S. Edmundi (c). Ante paucos siquidem annos Baldui- et quæ loquebatur loqueretur, affectuose deprecans, nus ipsius coenobii abbas Romam adierat, et apud firmata et apostolicæ sedis auctoritate roborata, in Alexandrum papam (d) privilegium ipsi abbatiæ ac- omnibus sui primatus dignitate. Quæ ut melius quisierat, per quod eam a subjectione omnium epi- pateant, epistolas ipsas legentium oculis ecce præfiscoporum, salva primatis obedientia, liberam effecegimus. rat. Quod factum Lanfrancus archiepiscopus moleste accipiens, ipsum privilegium abbati abstulit, nec illud ei, nisi circa finem vitæ suæ, multorum precibus motus reddere voluit. Præfatus ergo episcopus episcopatum Theodfordensem seu Norwicensem, in cujus parochia eadem abbatia esse scitur, suo jure non jure privatum esse ægre ferens, ut diximus, Romam ire; et si forte posset, in antiquam dignitatem Ecclesiam cui præsidebat restituere, adminiculante æquitate, cogitabat. Hic itaque Herbertus, cum relictis sociis Burgundiam cum suis venisset, et partes Lugdunensis provinciæ impiger attigisset; comprehensus a quodam Guidone viro præpotente ac fero est, et quod de Anglia episcopus esset, quodve pro damno domini sui Anselmi Cantuariorum archiepiscopi Romam iret, ab eodem calumniatus. Negat ille; nec ei creditur. Instat negando et dejerando sed nequidquam. Tandem, prolatis, sanctorum reliquiis, super eas jurare cogitur et asseverare, se nulla omnino ratione Romæ scienter quid acturum, quod aut honori aut voluntati Patris Anselmi videri posset obnoxium. Post quæ, ut pace ac securitate viri comitatus viæ reddi meretur, ferme quadraginta, sicut fertur, marcas argenti non grata ei largitate reliquit, quas suo negotio super Ecclesiam S. Edmundi Romæ adminiculaturas, Angliam egre- D diens, mage putavit.

C

Paschalis episcopus, servus servorum, Dei, charissimo filio Henrico regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem. Regi regum Domino gratias agimus, » etc., usque ad « Ecclesiarum siquidem investituras nos, sancti Spiritus judicio, regibus et principibus, imo laicis omnibus, interdicimus : nec enim decet ut a filio mater in servitutem addicatur, ut sponsum quem non optavit accipiat. Habet sponsum suum regem ac Dominum nostrum, qui te misericordia sua in potentia et probitate custodiat, et a terreno regno ad cœleste perducat. Amen. »

« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo Anselmo, salutem et apostolicam benedictionem. Non ignoras divinæ voluntatis esse consilium, » etc. Vide in Paschali II, infra.

Scripsit quoque, per idem tempus epistolam unam episcopo et clericis Ecclesiæ (e) Excestrensis, quam huic opusculo indere non omnino alienum putamus, quandoquidem illam futuris temporibus alicujus negotio forte profuturam speremus. Est autem hæc. << Paschalis episcopus, survus servorum Dei, venerabili fratri Osbernos episcopo et clericis Excestrensis Ecclesiæ salutem et apostolicam benedictionem. Et Patrum sanxit auctoritas, » etc. Vide in Pa

schali II.

HENSCHENII NOTE.

(a) Herberti Norwicensis Simoniacum ingressum, vera pœnitentia et meliori progressu emendatum, describit Malmesburiensis; mox infra Norwicensis appellatur, quia sedem (quam ante non multos annos Thetfordiam transtulerat Herfastus) ipse Norwici locavit, et obiit anno 1119.

(b) Robertus Cestrensis quoque sedem, quam Lichfeldia Cestriam transtulerat suus decessor Petrus, jam an. 1095 transtulerat Coventriam, perrexit tamen, ut hinc apparet, uti titulo Cestrensi ; qui deinceps exstinctus, demum ab Henrico VIII in schismate renovatus est; et qui sub Cantuariensi

fuerat, Eboracensi est subjectus.

(c) Abbatia hæc S. Edmundi regis et martyris est in agro Suffolciensi a rege Canuto constructa, de qua vide monastici Anglicani tomum I, p. 284. Colitur dictus Edmundus 20 Novembris.

(d) Hoc privilegium datum anno Alexandri papæ XI Christi 1071 exhibet hic in notis Seldenus p. 206.

(e) Excestria est Ecclesia et episcopatus Exoniensis; urbs ea in Devonia ad Iscam fluvium, Anglis Excester dicta, supra 1. I, n. 13 et hic infra n. 19 vocatur episcopus Exoniensis.

[ocr errors]

ficesque duos majoris testimonii quam te esse judicemus. Et de litterarum, inquit, testimonio quid?» Responderunt : « Testimonium monachorum contra episcopos non recipimus, et ovinæ pellis recipiremus? Væ, væ, aiunt, ad ista quilibet religiosi, nonne et Evangelia pellibus ovinis inscribuntur? O hinc simultatis detecta confusio ! » Quid in his Anselmus ageret, quod se verteret, aliquandiu dubitavit. Grave quippe judicavit quomodocunque ostendere, fidem se litteris apostolicis non habere; et fomitem gravis scandali vidit esse, verba tantarum personarum, in episcopali veritate illa vera esse contestantium, adversa fronte refellere. Textus autem litterarum hic est :

« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Anselmo, Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

[ocr errors]

1118.

Adversus, » etc. Vide in Paschali II ad an.

Reversis episcopis, et aliis qui Romam, ut dixi- A ipse ordo expostulat ut archiepiscopum unum pontimus, directi fuerant, rex adunatis Lundoniæ principibus regni, Anselmum per internuntios ex more convenit, quatenus sibi aut consuetudines paternas ultra non negaret, aut regni sui cultor esse desine_ ret. Respondit : « Inspiciantur si placet litteræ quæ allatæ sunt, et salva honestate mea, salva sedis apostolicæ obedientia, quantum potero voluntati ejus morem gerere prætentabo. Si vult, ait, suæ videantur; meæ, sciat, hac vice non videbuntur. » Refert. « Cum igitur, inquiens, alia vice sibi eas ostendere placuerit, tunc et me ad eas quas modo habet, promptum habebit. » Respondit : Nequaquam de litteris ago vel agam; sed an meæ voluntati, omni ambage dimissa, in cunctis concurrere velit, edicat ut audiam. Quod auditum multis magnæ B admirationi fuit, dicentibus inter se quia si litteræ voto ipsius concordarent, eas, etiam nolente Anselmo, ultroneus publicaret. Non ergo nobis eo tempore innotuerunt. Attamen quo tam sollicitius sunt celatæ, eo latius post aliquot dies sunt divulgatæ. Verum lectis atque relectis coram omnibus, auditum præbere volentibus, litteris Anselmo directis, subjunxerunt episcopi, qui Roma venerant, se alia Romæ ab apostolico verbis accepisse, quam litteræ ipsæ vel etiam illæ quas regi detulerant continerent in se. Requisitique contestati sunt in episcopali veritate, papam ipsum regi verbis puris mandasse per se, quoniam, quandiu in aliis vitam boni principis ageret, de Ecclesiarum investituris æquanimiter illum toleraret; nec eum ullo excommunicationis vinculo necteret, si religiosas personas per dationem virgæ pastoralis eis investiret; cur autem hanc tanti doni dignitatem ei per chartæ inscriptionem noluerit delegare, eam ferebant causam esse, videlicet, ne in aliorum notitiam principum prolata, ipsi eam sibi usurparent, Romani pontificis auctoritate contempta. Ad hæ cum hi, qui ex parte Anselmi missi fuerant, viva voce testarentur, papam nil cuilibet verbis mandasse, quod litteris aliquatenus adversaretur; objecerunt episcopi, se clam illis alia egisse, palam alia. Quod Baldwinus audiens, et infamem apostolicae sedis inconstantiam, quæ notabatur, sustinere non valens, eos, sicut erat spiritu fervens, et boni amans, nonnihil etiam in istiusmodi dictis coutra fidem et sacramenta, quæ se coram Romæ fecerant apostolico, agere calumnia- D tus est. Orta igitur dissensio non modica inter proceres est. Hi etenim astruere nitebantur, semoto verborum incerto, scriptis sigillo papæ signatis, verbisque monachicis omnino credendum illi econtra trium potius episcoporum assertionibus, quam vervecum pellibus atramento denigratis, plumbique massula oneratis, fore credendum, abjecto monachellorum testimonio, qui ubi sæculo se abrenuntiare professi sunt, omne, inquiunt, sæcularis negotii testimonium perdiderunt. Ast hoc, ait Baldwinus, negotium sæculare non est. » Aiunt : « Et quidem te virum prudentem et strenuum scimus, sed

C

Rex itaque ex his quæ episcopi dicebant, in sua sententia animosior factus constanter insistere cœpit, faventibus simul et incitantibus eum episcopis regnique proceribus quatenus sine retractatione sibi Anselmus hominium faceret, et eos quibus se daturum protinus episcopatus dicebat, consecraturum sponderet, servata in omnibus antecessorum consuetudine. » Tunc ille: «Si suorum, dixit, verbis episcoporum litteræ concordarent, intellecta ratione forsan quod exigit facerem. Nunc autem, ne in ullo decipiar, electius videtur Romanum super his pontificem consulere quam in re tam ambigua sententiam præcipitare. » Ad quæ, qui Roma venerant episcopi respondere: « Quæ diximus dicimus, quæ testati sumus confirmamus, inque his omnibus apostolicæ sedis testimonium, si nobis non credis, appellamus. Super hæc quoque tibi ex parte domini papæ, qui hoc jussit, denuntiamus quatenus consilio nostro te nihil hæsitans credas quia, dum voles, nos paratos habebis reipsa probare his quæ dicimus nihil duplicitatis inesse.» At ille : « Adversus ea quæ asseritis lites conserere nolo. Verum quia sentio ex illis quæ auditu secretius didici voluntatem procerum in hoc unam factam esse, silicet ut si rex investituras Ecclesiarum, sicut se facturum minatur, dederit, licet id me nec approbante nec consentiente faciet, ego causa vestri nec danti nec accipienti meam quasi excommunicatis communionem subtraham, donec nuntiis quos pro negotii hujus discussione Romam destinabo reversis pro certo sciam quid agam, solus ab eis discrepare nolo. Hoc interim observato penes me, ut nulla penitus ratione quemquam in officium sic suscepti honoris consecrem, aut cuivis alii consecrare præcipiam vel concedam. » Soluta in istis controversia est, et utrinque res sopita. Tunc rex tanquam cupitæ potestati donatus, exsultans et hilaris per dationem virgæ pastoralis illico duos de clericis suis duobus episcopatibus investivit, Rogerium videlicet cancella

rium (a) episcopatu Serberiensi, et alium Rogerium, A Simoniacæ hæresis subreptio in eodem concilio damlarderarium (b) suum, pontificatu Herefordensi.

Per idem tempus celebratum est generale concilium episcoporum et abbatum totitus regni in ecclesia beati Petri apostolorum principis, quæ in occidentali parte Lundoniæ sita est. Cui concilio præsedit Anselmus archiepiscopus Dorobernensis, considentibus secum archiepiscopo Eboracensi, Gerardo, Mauritio episcopo Lundoniensi, Willhelmo electo episcopo Wintoniensi, Roberto episcopo Lincolniensi, Samsone Wigornensi, Roberto Cestrensi, Joanne Barthoniensi, Herberto Norwicensi, Radulpho Cicestrensi, Gondulpho Roffensi, Herveo Pangorensi, et duobus noviter institutis, Rogerio scilicet Serberiensi et Rogerio Herefordensi. Osbernus autem Exoniensis, infirmitate detentus (c), interesse non B potuit. In hoc concilio multa ecclesiasticæ disciplinæ necessaria servari Anselmus instituit, quæ postmodum sedis apostolicæ pontifex sua auctoritate confirmavit. Cujus concilii seriem, sicut ab eodem Patre Anselmo descripta est, huic operi inserere non incongruum existimavimus. Scribit itaque sic:

Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo secundo, quarto autem præsulatus Paschalis summi pontificis, tertio regni Henrici gloriosi regis Anglorum, ipso annuente, celebratum est concilium in ecclesia beati Petri, in occidentali parte juxta Lundoniam sita, communi consensu episcoporum et abbatum et principum totius regni. In quo præsedit Anselmus, archiepiscopus Dorobernensis et primas totius Britanniæ, considentibus venerabilibus viris

Gerardo Eboracensi archiepiscopo, Mauritio Lundoniensi episcopo, Willhelmo Wintonia electo episcopo, aliisque tam episcopis quam abbatius. Huic conventui adfuerunt, Anselmo archiepiscopo petente a rege, primates regni, quatenus quidquid ejusdem concilii auctoritate decerneretur, utriusque ordinis concordi cura et sollicitudine tutum servaretur. Sic enim necesse erat, cum multis retro annis, synodali cultura cessante, vitiorum vepribus succrescentibus, Christianæ religionis fervor in Anglia nimis refriguerat Primum itaque ex auctoritate sanctorum Patrum

C

HENSCHENII

(a) Rogeri Sarisburiensis pater Rogerus, ex pau- D pere presbytero ad justitiarii summi evectus potentiam sub hoc Henrico, cujus gratiam indignis artibus meruerat, cancellarii quoque dignitatem notho sui obtinuit: qui nunc episcopatu donatus, postea extremæ Henrici voluntati infidelis, auctor fuit, exclusa Mathilde filia, Stephanum regem eligendi.

(b) Larderarius dicitur, penu-præfectus, a larderio, quod est penu, sic dictum quia in eo lardum conservatur. Non poterat dignioribus inchoare tam indignus promotor.

(c) Osbernus, non paucis annis lumine captus, vixit ad annum iv regis Henrici. » Ita Malmesburiensis. Ex quo supra statuimus an. 1403 obiisse.

(d) Erant abbatiæ de Pershore in agro Wigorniensi, de Tavestoch in Devonia, de Remeseja in Huntindonensi comitatu, de Burgo seu Petroburgensis in Northamtonia, de Cernel in agro Somersetensi, de Middeltune in agro Dorsetensi. De fundatione et aliis horum cœnobiorum rebus consulendum Monasticum Anglicanum.

nata est. In qua culpa inventi depositi sunt Guido abbas de Perscore (d), et Wimundus de Vavestoch, et Ealdwinus de Rameseia, et alii nondum sacrati, remoti ab abbatiis, scilicet Godricus de Burgo, Haimo de Cernel, Egelricus de Mideltune; absque simonia vero remoti sunt ab abbatiis pro sua quique causa, Ricardus de Heli, et Robertus de Sancto Edmundo, et qui erat apud Micelenei.

Statutum quoque est ne episcopi sæcularium placitorum officium suscipiant, et ut, non sicut laici, sed ut religiosas personas decet, ordinatas leges habeant, et ut semper et ubique honestas personas testes habeant suæ conversationis.

Ut etiam archidiaconatus non dentur ad firmam (e).
Ut archidiaconi sint diaconi.

Ut nullus archidiaconus, presbyter diaconus, canonicus uxorem ducat, vel ductam retineat. Subdiaconus vero quilibet, qui canonicus non est, si post professionem castitatis uxorem duxerit, eadem regula constringatur.

(f) Ut presbyter, quandiu illicitam conversationem mulieris habuerit, non sit legalis, nec missam celebret, nec, si celebraverit, ejus missa audiatur. Ut nullus ad subdiaconatum aut supra ordinetur sine professione castitatis.

Ut filii presbyterorum non sint hæredes Ecclesiarum patrum suorum.

Ne quilibet clerici sint sæcularium præpositi, vel procuratores aut judices sanguinis.

Ut presbyteri non eant ad potationes, nec ad pinnas (g) bibant.

Ut vestes clericorum sint unius coloris, et calceamenta ordinata.

Ut monachi et clerici qui ordinem suum abjece-
runt, aut redeant, aut excommunicentur.
Ut clerici patentes coronas habeant.
Ut decimæ nonnisi Ecclesiis dentur.
Ne ecclesiæ aut præbendæ emantur.

Ne novæ capellæ fiant sine consensu episcopi.
Ne ecclesia sacretur donec provideantur necessa-
ria et presbytero et ecclesiæ.
NOTE.

(e) Multa eruditissime colligit Spelmannus in Glossario, ut ostendat, ad firmam dari fundum aut beneficium, cum traduntur sub obligatione præbendi annue convivii seu epuli, ad certam pecuniæ summam certumque dierum numerum taxati : et hinc nomen firma, non tantum pro villa seu prædio, sub annua pensione elocato, sed etiam pro convivio sumi apud auctores Anglo-Saxonicos. Tale quid hic videretur prohiberi, utpote honestatem ecclesiasticam valde lædens, nisi mox infra simili phrasi et plane in sensu obvio prohiberetur monachis tenere villas ad firmam, id est sub annuo pretio conductas.

(f) Legalis dicitur, qui nullum habet impedimentum quominus in curia possit ex lege postulare et postulari, quales non sunt excommunicati aut infames : hoc sensu in formulis judiciariis dicuntur probi et legales homines et hinc ducitur legalitas, ad hujusmodi honestam qualitatem designandam.

(g) Pinn Anglis significat aciculam aut etiam clavum ligneum: sed quid ea vox ad compotationem? Ve

(25) Ne abbates faciant milites (a), et ut in eadem A qui post non multos institutionis suæ dies multos domo cum monachis suis manducent et dormiant, nisi necessitate aliqua prohibente.

Ne monachi pœnitentiam cuivis injungant sine permissu abbatis sui, et quod abbates eis licentiam de hoc dare non possunt, nisi de iis quorum animarum curam gerunt.

Ne monachi compatres, vel monachæ commatres fiant.

Ne monachi teneant villas ad firmam.

Ne monachi ecclesias nisi per episcopos accipiant, neque sibi datas exspolient suis redditibus, ut presbyteri ibi servientes in iis quæ sibi et ecclesiis necessaria sunt penuriam patiantur.

Ut fides inter virum et mulierem occulte et sine testibus de conjugio data, si ab alterutro negata fuerit, irrita habeatur.

Ut criniti sic tondeantur ut pars aurium appareat, et oculi non tegantur.

Ne cognati usque ad septimam generationem ad conjugium non copulentur, vel copulati simul permaneant, et si quis hujus incestus conscius fuerit, et non ostenderit, ejusdem criminis se participem esse cognoscat.

Ne corpora defunctorum extra parochiam suam repelienda portentur.

Ut presbyter parochiæ perdat quod inde illi juste debetur.

Ne quis temeraria novitate corporibus mortuorum, aut fontibus, aut aliis rebus, quod contigisse cognovimus, sine episcopali auctoritate reverentiam sanctitatis exhibeat.

Ne quis illud nefarium negotium quo hactenus homines in Anglia solebant (26) velut bruta animalia venundari, deinceps ullatenus facere præsumat.

sui transgressores in omni hominum genere fecit. Sane quod ultimum de renovanda excommunicatione Dominicis diebus statutum fuit, ipsemet Anselmus rationabili dispensatione usus postponi concessit. Finito concilio, Anselmus Lundonia discessit.

Præfatus ergo Rogerius, qui, ut diximus, in episcopatum Harefordensem assumptus erat, e vestigio in ipsa civitate Lundoniæ gravi infirmitate percussus ad extrema deductus est. Qui, cum se proximum morti sentiret, misso nuntio cum epistola rogavit Anselmum quatenus præciperet duobus episcopis suis, Lundoniensi videlicet atque Roffensi, ut eum, antequam moreretur, sub celeritate episcopum consecrarent. Quod ipse audiens insipientiam hominis B admiratus paululum subrisit, nihilque respondens ad postulata, nuntium a se, sicut venit, vacuum emisit. Et ille quidem mox Lundoniæ mortuus est, et cancellarius reginæ, Reinelmus nomine, loco illius pari investitura subrogatus.

C

Sodomiticum flagitium facientes, et ecs in hoc voluntarie juvantes, in hoc eodem concilio gravi anathemate damnati sunt, donec pœnitentia et confessione absolutionem mereantur. Qui vero hoc crimine publicatus fuerit, statutum est, siquidem fuerit persona religiosi ordinis, ut ad nullum amplius gradum promoveatur, et, si quem habet, ab illo deponatur. Si autem laicus, ut in toto regno Angliæ, legali suæ conditionis dignitate privetur. Et ne hujus criminis absolutionem iis qui se sub regula vivere non noverunt, aliquis nisi episcopus facere D præsumat.

Statutum quoque est ut per totam Angliam in omnibus Dominicis diebus excommunicatio præfata

renovetur.

Et hoc quidem Lundoniensis concilii textus est.

Mittens ergo rex rogavit Anselmum, quatenus pro suo jure hos noviter electos cum Willhelmo jamdudum Wentanæ civitatis episcopo electo consecraret. Respondit : « Equidem Willhelmum libens consecrabo, sed quod de nuper investitis inter me et illum convenit, non mutabo. » At ille, nonnihil ab animi tranquillitate mutatus, unum sine aliis illum, se vivente, non sacraturum, interposito sacramento, asseruit. Erat quippe idem Willhelmus in episcopatum Wentanæ, ut prælibavimus, civitatis, Anselmo necdum ab exsilio revocato, electus, sed ipse nec electioni consentire, nec baculum sibi a rege porrectum suscipere, nec rcbus vel causis episcopalibus ullo volebat pacto intendere. Revocato autem Anselmo, clerus et populus ei insistere, ac ut electum suum sibi præficeret, magno coeperunt opere postulare. Differt ipse, nec subitum præbet assensum. Tandem tamen et eorum assiduitate, et ecclesiasticæ necessitatis consideratione promotus, connivente rege, Willhelmum in Ecclesiam, exsultantibus cunctis et monachis ipsius Ecclesiæ festive procedentibus, adduxit, ac Wentani pontificatus curam ei, sub præsentia totius multitudinis dato baculo pastorali, delegavit. Hunc igitur ita electum visum est pontificali benedictione non esse jure defraudandum. Sed cum rex illum sine aliis sacrarii permittere nequaquam, nec Anselmus eos cum illo sacrare ullatenus acquiescere vellet, præcepit rex ut Gerardus Eboracensis simul omnes sacraret. Quod ubi præfatus Reinelmus advertit, retulit regi baculum et annulum quos se injuria suscepisse dolebat, sciens quia maledictionem pro benedictione susciperet, si tali

HENSCHENII NOTE.

reor ne librariorum vitio, truncata vox popina in pinnas, abierit. Certe synodica Racherii episcopi Veronensis ad presbyteros, Spicilegii Acheriani tomo II, pag. 261, expresse hortatur presbyteros dicens: " Nolite in tabernis bibere. »

(a) Quomodo illustriores antistites jus sibi arroga

rint cum solemni cæremonia cingendi milites, sive in ordinem equestrem ascribendi, late probat Seldenus ad hunc locum, docetque ex Malmesburiensi, Guilielmum Rufum, favore B. Landfranci usum, « eo quod eum ipse Landfrancus nutrierat et militem fecerat. »

« PoprzedniaDalej »