Obrazy na stronie
PDF
ePub

sua.

Liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si velit, habere posse. Quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si, inter accipiendas de suis commodis rogationes, spem honoris latoribus earum incidant? Non esse modestiae populi Romani id postulare, ut ipse fenore levetur, et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur; per quos ea consecutus sit, senes tribunicios non sine honore tantum, sed etiam sine spe honoris, relinquat. Proinde ipsi primum statuerent apud animos, quid vellent: deinde comitiis tribuniciis declararent voluntatem. Si coniunctim ferri ab se promulgatas rogationes vellent, esse, quod eosdem reficerent tribunos plebis: perlaturos enim, quae promulgaverint. Sin, quod cuique privatim opus sit, id modo accipi velint; opus esse nihil invidiosa continuatione honoris : nec se tribunatum, nec illos ea, quae promulgata sint, habituros.

XL. Adversus tam obstinatam orationem tribunorum quum, prae indignitate rerum, stupor silentiumque inde ceteros Patrum defixisset; Ap. Claudius Crassus, nepos decemviri, dicitur odio magis iraque, quam spe, ad dissuadendum processisse, et locutus in hanc fere sententiam esse: Neque novum, neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam: Claudiae genti iam inde ab initio nil antiquius in republica Patrum maiestate fuisse; semper plebis commodis adversatos esse. Quorum alterum neque nego, neque infitias eo, nos, ex quo asciti sumus simul in civitatem et Patres, enixe operam dedisse, ut per nos aucta potius, quam imminuta, maiestas earum gentium, inter quas nos esse voluistis, dici vere posset. Illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, (nisi, quae pro universa republica fiant, ea plebi, tanquam aliam

Sed

incolenti urbem, adversa quis putet) nihil nos, neque privatos, neque in magistratibus, quod incommodum plebi esset, scientes fecisse: nec ullum factum dictumve nostrum contra utilitatem vestram (etsi quaedam contra voluntatem fuerint) vere referri posse. An hoc, si Claudiae familiae non sim, nec ex patricio sanguine ortus, sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum, et vivere in libera civitate sciam, reticere possim? L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos (si diis placet) tribunos, tantum licentiae novem annis, quibus regnant, sumpsisse, ut vohis negent potestatem liberam suffragii, non in comitiis, non in legibus iubendis, se permissuros esse? Sub conditione, inquit, nos reficietis decimum tribunos. Quid est aliud dicere, quod petunt alii, nos adeo fastidimus, ut sine mercede magna non accipiamus. guae tandem ista merces est, qua vos semper tribunos plebis habeamus? ut rogationes, inquit, nostras, seu placent, seu displicent, seu utiles, seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis. Obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media concione unum civem succlamare: Bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere, quas salubres nobis censemus esse; antiquare alias. Non, inquit, licebit. Tu de fenore atque agris, quod ad vos omnes pertinet, iubeas; et hoc portenti non fiat in urbe Romana, uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, videas? Aut omnia accipe: aut nihil fero. Ut si quis ei, quem urgeat fames, venenum ponat cum cibo; et aut abstinere eo, quod vitale sit, iubeat, aut mortiferum vitali admisceat. Ergo, si esset libera haec civitas, non tibi frequentes succlamassent, Abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis? Quid? si tu non tuleris, quod commodum est populo accipere, nemo erit, qui ferat illud? Si quis patricius, si quis (quod illi volunt invidiosius esse) Clau

dius diceret: Aut omnia accipite: aut nihil fero, quis vestrum, Quirites,. ferret? Nunquamne vos res potius, quam auctores, spectabitis? sed omnia semper, quae magistratus ille dicet, secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur, adversis accipietis? At hercule sermo est minime civilis. Quid? Rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur? Sermoni, Quirites, simillima. Consules, inquit, rogo, ne vobis, quos velitis, facere liceat. An aliter rogat, qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet; nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit? Si hodie bella sint, quale Etruscum fuit, quum Porsena Ianiculum insedit; quale Gallicum modo, quum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex Patribus L. ille Sextius peteret: possetisne ferre, Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare? Hoccine est in commune honores vocare, ut duos plebeios fieri consules liceat,- duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex Patribus praeterire liceat? Quaenam ista societas, quaenam consortio est? Parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris? Timeo, inquit, ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium. Quid est dicere aliud, quia indignos vestra voluntate creaturi non estis, necessitatem vobis creandi, quos non vultis, imponam? Quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius, et lege se, non suffragio, creatum dicat?

XLI. Quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt: et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius, quam virtute, petere honores malunt. Est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat; qui certos

sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse; qui se arbitrio vestro eximat; qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis, et serva pro liberis faciat; omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate, tanquam regum in Capitolio, numeratis: quis est hodie in civitate tam humilis, cui non via ad consulatum facilior per istius legis occasionem, quam nobis ac liberis nostris, fiat? si quidem nos, ne quum volueritis quidem, creare interdum poteritis; istos, etiam si nolueritis, necesse sit. De indignitate satis dictum est: (etenim dignitas ad homines pertinet) quid de religionibus atque auspiciis, quae propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est, loquar? Auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque, omnia geri, quis est, qui ignoret? Penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe, penes Patres: nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur. Nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum, quos populus creat patricios magistratus, non aliter, quam auspicato, creet; sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus, et privatim auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent. Quid igitur aliud, quam tollit ex civitate auspicia, qui, plebeios consules creando, a Patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? Eludant nunc licet religiones. Quid enim est, si pulli non pascentur? si ex cavea tardius exierint? si occinuerit avis? Parva sunt haec: sed parva ista non contemnendo maiores nostri maximam hanc rem fecerunt. Nunc nos, tanquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. Vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur: cuilibet apicem dialem, dummodo homo sit, imponamus · tradamus ancilia, penetralia, deos, deorumque curam, quibus nefas est. Non leges auspicato ferantur, non

magistratus creentur: nec centuriatis nec curiatis comitiis Patres auctores fiant. Sextius et Licinius, tanquam Romulus ac Tatius, in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant. Tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi: nec in mentem venit, altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos: altera fidem abrogari, cum qua omnis humana societas tollitur. Omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. Quod faxitis, deos velim fortunare.

tum.

XLII. Oratio Appii ad id modo valuit, ut tempus rogationum iubendarum proferretur. Refecti decimum iidem tribuni, Sextius et Licinius, de decemviris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. Creati quinque Patrum, quinque plebis: graduque eo iam via facta ad consulatum videbatur. Hac victoria contenta plebés cessit Patribus, ut, in praesentia consulum mentione omissa, tribuni militum crearentur. Creati A. et M. Cornelii iterum, M. Geganius, P. Manlius, L. Veturius, P. Valerius sexQuum praeter Velitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus, quam dubii, quietae externae res Romanis essent; fama repens belli Gallici allata, perpulit civitatem, ut M. Furius dictator quintum diceretur. Is T. Quinctium Pennum magistrum equitum dixit. Bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen, auctor est Claudius; inclutamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliavit, tum pugnatam. Pluribus auctoribus magis adducor, ut credam, decem haud minus post annos ea acta: hoc autem anno in Albano agro cum Gallis, dictatore M. Furio, signa

collata.

Nec dubia, nec difficilis Romanis (quanquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant) victoria fuit. Multa millia barba.

« PoprzedniaDalej »