Obrazy na stronie
PDF
ePub

talem et Misenum, cum quibus illum a latere nostro A mus, monemus tamen, ut omnes, qui catholicæ fidelissimum nostrum Felicem defensorem S. Ecclesiæ Romanæ ordinatione direximus. Quibus moram fieri non oportet; ne ad indignationem Domini provocandam, quæ corrigenda sunt procrastinationibus convalescant. >>

Providentem Felicis curam elusit legatorum dedecus et socordia. In primo ipsorum adventu Zenonis jussu carceri mancipantur, ubi blandimentis, præmiisque tentati ut flecterentur, minis vero, atque terrore incusso ne Felicis mandata exsequerentur, decepti quoque sunt perjuriis Acacii « quibus ei cum imperatore promisit integram præsulis apostolici causam de omnibus esse servandam Romanæ sedis antistiti» ita ut Petri (Moggi) communione pollutam legationem, ut Gelasius papa in epistola ad Dard. memorat, consentiente Evagrio lib. II, c. 20, et Brev. Hist. Eutych. redire perfecerit.

Felix de legatorum prævaricatione certior redditus in eorumdem reditu concilium indixit apud S. Petrum, in quo juris ardine servato beatissimus papa Vitalem et Misenum (legatos) ab officio et communione suspendit, Acaciumque damnavit. (Brevi. Hist. Eutyeh. in fine.)

Damnationis sententiam ad Acacium transmisit per Tutum Romanæ Ecclesiæ defensorem. Quin etiam in mandatis dedit, ut edicto publice affixo hujusmodi judicium publicaretur. « Acacius, qui secundo a nobis admonitus statutorum salubrium non destitit esse contemptor, neque in iis credidit carcerizandum hunc Deus cœlitus probata sententia de sacerdotio fecit extorrem. Ergo si quisquis episcopus, clericus, monachus, laicus, post hanc denuntiationem eidem communicaverit, anathema sit Spiritu sancto exsequente. »

Complures alias de hujusmodi negotio litteras. Felix perscripsit, præsertim ad Zenonem Augustum, ad clerum, et plebem Constantinopolitanam, et ad monachos ejusdem urbis, et Bithyniæ, quarum præcipua capita hic delibanda proponimus.

In epistola ad Zenomen ait : « Contra divinam reverentiam probabitur B. apostoli Petri directa legatio tanquam in captivitate reducta teneretur,et chartis, quas bajulat, violenter ablatis, ad comniunicandum hæreticis, hoc est apocrisiariis Alexandrini Petri, adversum quem ierat, de custodia sit producta..... cum apud barbaras etiam nationes, atque ipsius deitatis ignaras, pro exsequendis negotiis vel humanis, jure gentium legationis cujuslibet habeatur sacrosancta libertas: quanto magis ab imperatore Romano, et Christiano principe, in rebus præsertim divinis oportuerit intemeratam servari. »

[ocr errors][merged small]

<< In vestro relinquo deliberationis arbitrio utrum B. apostoli Petri, an Alexandrini Petri cuiquam sit eligenda communio... Puto autem quod pietas tua, quæ etiam suis mavult vinci legibus, quam reniti, cœlestibus debeat parere decretis : atque ita humanarum sibi rerum fastigium noverit esse commissum, ut tamen ea quæ divina sunt per dispensatores D divinitus attributos percipienda non ambigat... certum est enim hoc rebus vestris esse salutare, ut cum de causis Dei agitur, et juxta ipsius constitutum regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non præferre; et sacrosancta per eorum præsules discere potius, quam docere: Ecclesiæ formam sequi, non huic humanitus sequenda jura præfigere, neque ejus sanctionibus velle dominari, cui Deus voluit clementiam tuam piæ devotionis colel submittere, ne dum mensura cœlestis dispensationis exceditur, eatur in contumeliam disponentis. >>

In litteris ad clerum et plebem Constantinopolitanam ait:<< Filio autem nostro presbytero Salomoni, quem Acacius, ut placeret hæreticis, suo privare putavit gradu, gradum proprium sententia vestra conservet: vel omnes qui forte a memorato propulsi. in locis suis, et in nostra communione manere pronuntiet. Quamvis autem zelum vestræ fidei noveri

fidei volunt esse participes, ab illius se communione abstineant, ne, quod absit, simili subjaceant ultioni. Quia non est dubium nonnullos ex monasteriis vestris esse deceptos, atque ad inimicos Dei seu sponte seu necessitate transisse, observandum vobis de talibus hoc esse mandamus, ut quisquis cujuslibet loci apud vos vel sponte se dedit, vel mercede corruptus, collegii vestri sit prorsus alienus... illorum vero aliter causa tractanda est, quos constiterit pœnis gravioribus, ut traducerentur, afflictos. Circa quos humaniores vos esse convenit, ut ad cellulas sub districtione pœnitentiæ revertantur, e fidelioribus lacrymis corum quod lapsi sunt expietur: donec exclusis inimicis, et perversoribus suis, catholica purgetur Ecclesia. >>>

Ex cap. 7. Acacius in pejora prolapsus post monita salutaria, et justas pœnas inflictas, eosdem ausus in Antiochena Ecciesia exercuit,quos in Alexandrina perfecerat. Abusus enim gratia, qua apud imperatorem pollebat, evicit, ut depositio et exsilium contra Calendionem patriarcham decerneretur, quasi majestatis reum, et falso imputatæ conjurationis in principem, eique ut subrogaretur Petrus Fullo. Hic perceptis Felix altero concilio Romæ celebrato Acacium percellit iterato anathemate, necnon Petrum Moggum, et datis ad Zenonem litteris monet et mandat:« Hæc legat sancta Dei catholica et apostolica Ecclesia, ut ab ipsa propter prædictas causas depositum ad communionem non suspiciat, sed per divinos apices vestræ serenitatis ab Antiochæ confinio propellite. >>

In synodica vero epistola, quam Romanum concilium transmittit ad clerum et monachos Orientales, edita in Labbeana collect. Concil., pag. 1124, hæc leguntur :

« Nunc causa Antiochenæ Ecclesiæ apud B. Petrum apostolum collecti rursum dilectionis vestræ more, qui apud nos semper obtinuit, properavimus indicare quoties intra Italiam propter ecciesiasticas causas, præcipue fidei colliguntur Domini sacerdotes, consuetudo retinetur, ut successor præsulem sedis apostolicæ ex persona cunctorum totius Italiæ sacerdotum juxta sollicitudinem sibi Ecclesiarum omnium competentem, cuncta constituat,qui caput est omnium; Domino ad B. Petrum dicente: Tu es Petrus, etc. Quam vocem sequentes 318 sancti Patres apud Nicæam congregati, confirmationem rerum, atque auctoritatem sanctæ Romanæ Ecclesiæ detulerunt: quam utramque usque ad ætatem nostram successiones omnes Christi gratia præstante custodiunt... sic autem Acacius impietatem pestiferæ damnationis tetendit, ut etiam dejectus insultet, ut scissus sævire non desinat; et cum omnino extra corpus habeatur, ejus tamen membra dilaceret. Qui Calendione episcopo sancto nuper ejecto, Petrum in ejus immisit Ecclesiam.Candidus Tiburtinæ civitatis episcopus Petro Alexandrinæ Ecclesiæ pervasori, et Acacio quondam Ecclesiæ Constantinopolitanæ,necnon etiam Petro Antiocheno, ab episcopatus et Christianorum numero olim jure et merito segregatis, omnibusque sequacibus eorum sequens auctoritatem sedis apostolicæ secundum nostrum juxta Ecclesiæ statum catholica deliberatione prolatum, anathema dicens subscripsi. Quadraginta duo episcopi similiter subscripserunt. »

Cum Acacius in schismate persistens vita migrasset, ordinatur post eum Flavitas presbyter, qui non consentit sine Romano pontifice inthronizari: sed transmisit synodicam papæ Romano Felici (scribit Liberatus in Breviaro cap. 18). Litteras perferendas curavit per clericos Constantinopolitanos associatos ab legatis monasteriorum ejusdem urbis, qui constantes fuerant in communione Romanæ sedis. In his autem profitebatur se juxta regulas id perficere. <«< Dum scilicet ad apostolicam sedem regulariter destinatur, per quam largiente Christo omnium soli

12 Felicis III ad Zen.imp.).Denique ad Thalassium archimandritam monasterii Constantinopolitani ita Felix pronuntiat:

datur dignitas sacerdotum. Quod ipse dilectionis A profluit cunctorum gratia plena pontificum(epistola tuæ litteræ apostolorum,summum, petramque fidei, et cœlestis dispensatorem mysterii creditis sibi clavibus B. Petrum apostolum confitentur. Quod denique ut amplius esse unanimes valeamus, nobiscum dilectionem tuam orthodoxæ fidei habere velle testatur assensum. » Felix vapa III, epistola 13 ad Flavit. Constantinop.

Ita nempe confidebat de sincera Flavitæ dispositione Felix ex destinatione legatorum, quos noverat esse orthodoxos, ratus eumdem acquiescere apostolicæ sedis judicio,et juxta ejusdem pronuntiata inter excommunicatos habere Acacium et Moggum, quorum proinde nomina expunxisset et sacris diptychis. Verum ex interrogationibus legatorum cum documenta hujusmodi consensus non eliceret, differri voluit eorumdem admissionem ad communionem optatam,ut in iisdem litteris ita commemorat.«Quæ cum non mediocria videantur indicia, quibus de tua mente nobis procedere votiva credamus,ad testimo- B nium majus accessit, ut filii nostri religiosi monachi, rectæ fidei confessione pollentes pariter huc venirent. Quibus utique visis æstimamus non aliter destinatos, nisi nominibus damnatorum, a quorum isti communione distabant,de Constantinopolitana Ecclesia jam repulsis.Itaque nihil superesse perspeximus,nisi ut hi,qui dilectionis tug synodica bajulabant,communionis apostolicæ participatione fruerentur. Sed dum cum ipsis sollicitius ageretur, ut (si mallent B. Petri apostoli communionem fideli corde suscipere) responderent vel se, vel dilectionem tuam ab Alexandrini Petri, Acaciique deinceps recitatione futuram modis omnibus alienam: illi nihil sibi tale mandatum fuisse perhibentes, oblatæ salubriter gratiæ nostræ consentire noluerunt. Qua eorum mutatione permoti,cum litteræ venientes, vel ipsa rerum dispositio aliud promittere videretur, et relatio prædictorum longe aliter quam sperabatur offerret communionem quidem nostram contristati distulimus: quam remotis dubietatibus optabamus plenam catholicæ fidei,ethoc quod circa orthodoxam fidem consensum nobiscum se habere promisit, arbitramur esse venturam. Alioquin nihil nobis poterit imputari, si complectentibus foedera charitatis B.apostoli Petri consortio Alexandrini Petri societas præferatur. Eadem ferme sententia ad Zenonem Augustum rescripsit, profitentem in litteris ad Felicem datis fidei puritatem, et Ecclesiæ concordiam suorum esse votorum summam,ei postulantem pro confirmatione episcopi Constantinopolitani a Romanæ sedis antistite,cum optet inde fulciri, unde Christo cupiente

C

«Post factas litteras,quas per filios nostros religiosi propositi viros dilectioni tuæ misimus contradendas,ne quid minus pro catholicæ fidei custodia diligentior cura prospiceret,charitatem tuam duximus admonendam, ut etiamsi præstante Deo nostro nomina damnatorum, id est Alexandrini Petri, et infelicis Acacii fuerint de Ecclesia recitatione sublata, ut similes perditionis eorum sacerdotii non permittantur præsumere dignitatem, non prius tua dilectio, vel congregatio quam gubernas Constantinopolitanæ Ecclesiæ, vel quicunque ejus futurus est pontifex, excommunicandum esse decernat,quam ad notitiam sedis apostolicæ cuncta referantur; vel ipsius litteris qui creatus fuerit episcopus, vel tuæ dilectionis alloquiis.Quia sicut per professionem catholicam sedis apostolica formam secutus es, ut te a damnatorum communione suspenderes : ita et B. Petri debebis sequi exemplum, ut quando ejus auctoritate relata. fuerit communio,tunc etiam tuum noveris miscendum esse consortium. Nec quisquam dilectioni tuæ omnino persuadeat jam nostram communionem illis partibus fuisse commissam; cum videas res adhuc in dubio constitutas,et apud nos de creato illic pontifice omnia haberi prorsus incerta. Neque cum eo posset sociari communio, cujus adhuc à nobis nec honor probatur,esse susceptus,nec fides atque imitatio comprobata. Exspectet ergo dilectio tua sedis apostolica jussionem: et sic Ecclesiæ Constantinopolitana sacra se communione conjungat, si in participatione B.Petri et catholicæ veritatis desiderat permanere. »(Epist. 14 Felicis pap. III ad Thalass. archimandr.)

Post hæc adeo evidentia testimonia, potestne affirmari(uti audent nonnulli Neoterici absquem,licet a Romanæ Ecclesiæ communione rescissum, adhuc permanere in communione corporis Ecclesiæ catholica? Qui hæc proferre non verentur,vellent procul dubio ex catholica Ecclesia, quæ est regnum,et familia, et corpus mysticum Christi Jesu, efformare regnum absque capite, familiam absque patre, corpus absque anima.

Flavitas electioni suæ non fuit superstes nisi paucis supra menses tres. Euphemiamus ei datus successor cum Felicis litteras accepisset, Petri quidem Moggi nomen erasit e sacris diptychis; Acacium tamen inde amovere noluit. Evag. lib. 11, cap. 23.

LI. SANCTUS GELASIUS.

ANNO CHRISTI 482, ANASTASII IMP. 1, ODOACRIS REG. 16

74 Gelasius, natione Afer, ex patre Valerio, sedit annos quatuor, menses octo, dies novem (a). Fuit autem temporibus (b) Theodori regis et Zenonis Augusti. Hujus temporibus inventa est Ecclesia sancti Angeli in Monte Gargano. Hujus temporibus inventi sunt (c) Manichæi in urbe Roma, quos exsilio deportari præcepit. Quorum codices ante fores basilicæ sanctæ Ma5 riæ incendio concremavit. (d) Hic sub gestam synodicam revocavit Mesenum episcopum ad communionem, et restituit eum Ecclesiæ suæ sub satisfactione libelli, et purgatus est receptus. Hic fuit amator cleri, et pauperum, et clerum ampliavit. Hic liberavit a periculo et fame ci

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) B, dies 19. (b) B, Anastasii imp. Odoacris regis, et Theodorici, a coss. Anastasii August.et Ruffini ad Paulum cons. (c) Vide Baron ad ann Domini 496. (d) Gesta synodica.

vitalem Romanam. Hic fecit constitutum de omni Ecclesia (a). Hujus temporibus iterum venit relatio de Græcia, eo quod multa mala et homicidia fierent a Petro et Acacio Eodem 10 tempore fulgens Joannes Alexandrinus (b) venit Romam ad sedem apostolicam. Ipsis tempo. ribus beatus Gelasius suscepit Joannem, et iterum misit, et damnavit in perpetuum Acacium et Petrum, si non pœniterent. Tamen exspectans sedis apostolicæ satisfactionem secundum secundum humanitatem primæ sed Ecclesiæ. Hic dedicavit basilicam sanctæ Euphemiæ martyris in civitate Tiburtina milliaro vigesimo ab urbe Roma. Dedicavit autem et basilicam 15 sanctorum Nicandri et Eleutherii via Lavicana in fundum Villa pertusa (c); et aliam basilicam sanctæ Mariæ via Laurentina in fundum (d) Crispini milliaro ab urbe Roma vigesimo. Sub hujus episcopatu clerus crevit. Hic fecit ordinationes duas in urbe Roma per menses Februarii ét Decembris, presbyteros triginta duos, diaconos duos, episcopes per diversa locă numero sexaginta septem. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli x1 Kalendas De20 cembris. Hic fecit tractatus et hymnos, sicut beatus Ambrosius episcopus, et libros (e) adversus Eutychen et Nestorium, qui hodie in bibliotheca, et Ecclesiæ archivo reconditi tenentur, et post obitum ejus cessavit episcopatus dies octo (f).

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) B docet Petrum, Acacium multo ante obiisse. (b) episc catholicus 13. (c) B, in villa petrosa. (d) ・ fundo. (e) CB, quinque. (f) CB, septem.

VARIE LECTIONES.

Apud Fabrottum ex cod. Freheri.

Num. 74, lin 2, dies 18; lin 6, AB, sub gesta synodica Mesenum episcopum cum fletu, etc., qui peccaverat in causa Achatii et Petri; lin 9, B, periculo famis; lin 11, B, Acatio, Constantinopoli; lin seq., Alexandr episcopus cutholicus, etc., quem beatus Gelasius suscepit cum gloria, cui etiam et sedem secundam præbuit; lin ead, B, ipsis temporibus fecit synodum, et misit per tractum Orientis, et iterum misit, et damnavit in perpetuum Achatium et Petrum, si non pœnitentes sub satisfactiones libelli postularent pœnitentiam; lin 23,B. Hic fecit quinque libros adversus Nestorium et Eutychen, fecit et humnos in modum B. Ambrosii. Item 2 lib. adversus Arium. Fecit et Sacramentorum præfationes et rationes cauto sermone, et epistol fidei de limato sermone; lin 26, A, d. 7, B, 18.

Ex codice Regio Mazarino et Thuano.

Num 74, lin 2, dies 17; lin 3, Aug Hujus temporibus inventi s.M.in urbe R.,quos in exsilio deportari jussit (M, præcepit) et eorum codices ante fores. lin 6, hic sub gesta synodica; lin 7, purgatus est et receptus; lin 10, relatio de Ecclesia Græciæ, eo quod multa mala fierent, et homicidia a P.; lin 11, eo tempore f. i. Al. episcopus catholicus venit R. ad sedem apost, quem beatus Gelasius benigne suscepit. Iterum misit præfatus papa, et damnavit in æternum (M, in perpetuum) Ac. et P.; lin 14, si non pœnit.exspectabat enim sedes apostolica satisfactionem eorum; lin 16, mil vicesimo ab Urbe. Dedicavit autem et basilicam SS. Nic et Eleuth via Lavic in territorio ab Urbe villa pertusa, et al. b.; lin 18, in fundo Cr. m. ab Urbe vicesimo. Hujus episcopatus tempore crevit clerus; lin 20, clerus. Hic fecit tractatus et hymnos s. B. Ambros epic et lib v advers E. et N. qui h. bibliothecæ eccl arch rec ten.Item fecit duos libros adversus Arium. Fecit autem et Sacramentorum præfationes, et orationes

A cauto sermone, et epistolas fidei delimato sermone multas. Hic fecit ordinat 2 in urbe R.per mens Jan et Dec; lin 22, loca 67; lin 23 Decemb et cessavit episc dies 7.

Ex codice Thuano altero.

Num. 74, lin. 2, dies 18. lin 3, Aug. Huj. t. inv. sunt M. lin. 6, sub gesta synodica. lin. 14, sedes apostolica, lin. 18, deest Roma. lin. 19, ab urbe vices. lin ult dies 7.

Apud Holstenium et Schelestratium.

Num 74, lin 2 Flor. et Cass., dies XVIII, Florent. om. Hujus temporibus... Gargano. lin 6 Flor., Hic suggesti synodi sub gesta synodo cum fletu sub satisfactione libellum purgatum Mesenum episcopum revocavit,quem Ecclesiæ suæ restituit,qui peccaverat, in causa Acacii.lin.8, Flor.deest cleri et lin9, Flor. famis. lin. 19, Flor. et Cass. addunt, ConBstantinopoli,ante Græcia. lin.12, post sedem apostolicam, Flor. add. quem dictus beatus Celasius suscepit cum gloria, cui etiam secundam sedem præbuit.Ipsis temporibus fecit synodum,et misit per tractum Orientis, et iterum misit, et damnavit in perpetuum Acacium, et Petrum, si non pœnitens sub satisfactione libelli postularet pœnitentiam...Hic dedicavit basilicam S. Euphemiæ, etc. ita etiam Flor. 3, lin. 18. * In Villa Pertusa. Fecit autem et alim. Ita Flor. lin 13, in Flor. deest Februarii. etc. lin. 20, Quæ hic habentur, per menses, etc. in Florent. codd. leguntur post hæc verba: Roma vigesimo. Ita enim habent. Hic fecit duos libros adversus Nestorium, et Eutychen fecit et hymnos in modum B. Ambrosii [Flor. 2 item et duos libros adversus Arium]; fecit etiam et sacramentorum præfationes, et orationes cauto sermone, epistolas fidei delimato sermone multas.Sub hujus episcopatu, etc.

Apud Peniam ex codice Gavensi.

Lin 25, qui hodie bibliotheca dicitur et eccl.

NOTE VARIORUM.

A SCHELESTRATE.

Lucas Hostenius in notis ad Vitam Gelasii hæc habet «De Gelasii papæ studiis, et moribus exstat egregia narratio Dionysii Exigui abbatis in præfatione decretalium epistolarum ad Julianum presbyterum S. Anastasii în ms. Vaticano. »>

ALTASERRA.

Linea 3. Hujus temporibus inventa est ecclesia sancti Angeli in monte Gargano. Temporibus Gelasii inventa est crypta S.Michaelis archangelis in monte Gargano; unde et ejus memoria singula annis celebriori festivitate colitur. Rem refert Sigebertus ad annum 488, in epocha anni lapsus, quia Gelasius non sedit ante annum 492.

Linea 5.

A Pontificalem. Sic enim ille (apud Cotel. tom. III, pag.264):«Quoniam vero eorum nonnulli (loquitur de quorumdam monasteriis, ubi Fullonis hæresis invaserat)aggressi fuerunt ter sanctum hymnum seu Trisagion dicere, cum illo additamento per Petrum cognomento Gnapheum, aut Fullonem excogitato, qui crucifixus es pro nobis suecensens merito divinus senex jussit, ut hunc hymnum ipsi Græci canerent juxta antiquam catholicæ Ecclesiæ traditionem,non autem secundum dicti Petri innovationem : qui Petrus cum Eutyche eadem sensit, et his tyrannico modo sedem Antiochenam invasit,atque ecclesiasticis sanctionibus expulsus est; iterumque tertio post Ili, seu Illi tyrannidem in Isauria assumptam sub imperio Zenonis,imperiali auctoritate eumdem thronum nefarie, cum anathemata adversus cum prolata soluta non fuissent, tenuit, omnem Orientem conturbavit. Denique a papa Romano Felice tam propter prava, alienaque dogmata, quam propter memoratum in Trisagio additamentum, anathemate percussus est. Quocirca juste, ac pie pater noster solus ab illo commentam additionem repudiabat, ecclesiasticam sequebatur traditionem. A coævo itaque scriptore hæc monumentis relicta,sicuti probant triplici anathemate condemnatum Fullonem, ita ultimo in hac synodo a Felice anathema dictum post Ili et Leontii tyrannorum obitum.

Quorum codices ante fores basilicæ S. Mariæ incendio concremavit. Manichæi urbe pulsi, et eorum libri cremati ante fores basilicæ S. Mariæ. Idem factum a Symmacho. Anastas. in ejus Vita : «Post hæc omnia B.Symmachus invenit Manichæos B in urbe Roma,quorum omnia simulacra, vel codices ante fores basilicæ Constantinianæ incendio concremavit. »Ex constitutione Theodosii libri hæreticorum publice comburendi,l. vi de Hæret.Libri etiam improbatæ lectionis, puta magici vel his similes corrumpendi sunt, l. iv, § 1, ff. Famil erciscund. Mathematici conversi libros publice crematos narrat Augustin.in psalm. LXI :« Ergo iste nunc quæsitus inventus, adductus est: portat secum codices incendos, per quos fuerat incendendus. »

Linea 23. Hic fecit tractatus et hymnos sicut B. Ambrosius episcopus.Tractatus sunt expositiones Scripturæ. August. contr. Maximin. lib. 1 :« Siquidem non tantum verbis me nudare conatus es a discipulatu eorum, verum etiam et tractatum tuum dedisti.» Nemesianus et alii ad Cyprian.epist. 78: «Es enim omnibus hominibus in tractatu major, in sermone facundior. « Hinc tractatus est sermo qui

habetur ad populum post lectionem Evangelii inter missæ solemnia. Ambr. epist. 33: « Sequenti die, erat autem Dominica, post lectiones atque tractatum, dimissis catechumenis, symbolum aliquibus competentibus, in baptisteriis tradebant basilicæ.>> Inde missas agere et tractare sunt diversa. Victor. Uticens. de persec. Vand. lib. 11: « Liberum arbitrium habetis in Ecclesiis vestris missas agere vel tractare. » Inde tractatores dicti expositores Scripturæ.Augustin. epist. 11 :« Omnes veteres tractatores qui nos in Domino præcesserunt, et qui Scripturas sanctas interpretati sunt, aut obscura iterpretati sunt, aut manifesta, »Idem in psalm. cu : Vocat per lectorem, vocat per tractatem. » Idem de tempore serm. 220:« Dicit illud de ore suo tractator,aut disputator episcopus. » Idem in Joan.cap. 22: « Remotis omnibus lectionibus, et paginis, et voce lectoris,et tractatoris. » Hymni sunt carmina in laudem Dei quæ canuntur in Ecclesia. Gelasius hymnos composuit exemplo Ambrosii.

BENCINI.

Linea 10. Hujus temporibus. Quæ hic inseruntur de Joanne Alexandrino, Mongo, et Acacio, pertinent ad gesta Simplicii, vel Felicis, et ab inscio collectore additiones tumultuariæ inseruntur inter Gelasii gesta. Quod præter adducta probant nota temporis; Gelasius eligitur pontifex anno 492.Acacius obierat anno 488; Mongus anno 490. Unde certo constat additiones sicuti perperam Gelasii gestis assutas esse, ita certius restituendas Simplicio et Felici.

Pro coronide, et dictorum confirmatione audiendas Cyrillus Scytopolitanus in vita S. Sabæ, qui integram luctuose de Fullone historiam memorat,et secundum invasionem, et novum hocce editum in ipsum anathema per Felicem III, quo pondus additur ad observationes factas, et illustrandum librum

C

Linea 23. Hic fecit tractatus, et hymnos. Hos laudat Gregorius M. (1. 1, c. 2) qui in formam accommodatiorem disposuit ex Joanne diacono in ejus Vita: «Sed et Gelasianum codicem de missarum solemniis multa subtrahens,pauca convertens, nonnulla adjiciens.» Dederat poniifici occasionem Fullo, de quo refert Theodorus Lector, eum instituisse (lib. 1) ut sacrum chrisma in Ecclesia coram omni populo consecraretur, utque invocatio super aquas die festo Theophaniorum fieret sub vesperam. Item ut in omni precautione nomen Deiparæ proferrecitaretur. » Cum itaque potuerit Fullo quædam retur. Denique ut in singulis collectis symbolum inserere in hymnis, quæ errori proprio patriocinari poterant, quod egerat in Trisagio, Gelasius volui malo occurrere, et missarum solemnia ordinare. Quidquid sit de causa institutioni, Gelasiani codices ultra annum 800 erant in usu penes Ecclesias. In Chronico enim abbatiæ Centulens. S. Richerii, ubi agitur de libris sacrarii sic (l. 1, c. 3, apud Bacharium Spicil. tom. IV): « De libris sacrarii, qui ministerio altaris deserviunt. Missales Gregoriani tres missalis Gregorianus, et Gelasianus modernis temporibus ab Albino ordinatus. Missales Gelasiani decem et novem. » Vide Bonam, Rerum liturg. cap. 25, § 10.

BINII ET LABBEI.

Linea 2.- Theodorici regis. Quantumvis Arianus esset Theodoricus,catholicos tamen gratos habebat, et non tantum de episcopis catholicis,verum etiam D de ipsa sede apostolica bene meritus fuit. Scribunt de eo Theodoretus, Nicephorus, Zonaras, Cedrenus, et alii,quod cuidam catholico sui gratia ad Arianos transeunti caput resecuerit dicens : « Si Deo fidem sinceram non servasti, quomodo mihi, qui homo sum, conscientiam sanam præstabis? >>

Linea 2 et 3.-Zenonis Augusti. Errat Anastasius auctor libri Pontificalis. Constat enim Marcellini Cassiodori in Chronico Evagrii, Cedreni, aliorumque scriptorum auctoritate Zenonem imperatorem sub consulato Olybrii, anno Domini 491, qui fuit Felicis papæ nonus, morbo comitiali arreptum, adeo ut videretur mortuus, viventemque adhuc sepultum fuisse, atque simulatæ pietatis, et religionis mercedem, suo merito, justa Dei vindicta retulisse. Hormisda pontifex hujus nomen,jam plurimis annis defuncti, ex albo catholicorum imperatorum per Justinum imperatorem expungi curavit, ac deman

davit; non ut mortuum damnaret, sed ut declararet A diem adimant huic summæ,alii dierum decadem; hæreticum sine pœnitentia defunctum alienum esse et indignum illo consortio communicationis catholicæ, quæ certis quibusdam ritibus præscriptio Ecclesia catholica cum mortuis communicare solet. (Baron. anno Dom. 491, n. 2 et seqq.)

[ocr errors]

Linea 23 et 24. Hic fecit tractatus, et libros adversus Eutychen et Nestorium. Hoc grande, et præclarum volumen fuisse testatur Gennadius de Scriqtor. eccles. cap. 14,his verbis: « Gelasius urbis Romæ episcopus scripsit adversus Eutychem et Nestorium grande et præclarum volumen, et tractatus diversarum scripturarum, et sacramentorum limoto sermone,»etc. Unde patet quod libellus iste de duabus naturis contra Eutychetem et Nestorium in biblotheca SS. Patrum exstans, sicque incipiens: Necessarium quoque fait, etc. Gelasio Romano pontifici attribui non possit; siquidem parvum duntaxat opusculum sit, unius fibri periodo terminatum. Tum quia auctor allegati opusculi Eusebii Cæsariensis scripta plurimum commendat, quæ Gelasius pontifex in actis concilii Romani inter apocrypha recensuit. Tum etiam quis plurima Græcorum Patrum, Latinorum pauca, vel nulla testi. monia producat; adeoque Græcus potius,quam Latinus scriptor esse videatur Cum enim adduxisset quindecim Patres Græcos, duos tantum Latinos Ambrosium, et Damasium profert, Cypriano, Hilario, Hieronymo, Augustino, Innocentio, Leone, Prospero,similibusque aliis omissis, quos sibi notissimos Gelasius pontifex nunquam omisisset. Baronius post longam hujus rei indagationem solertissime inter omnes alios concludit,hujus libelli De duabus Naturis contra Eutychetem, et Actorum Nicæni concilii, quæ tom. II Conc. exstant, unum eumdemque esse auctorem; tum quod utrobique fateatur se utrumque opus conscripsisse; tum etiam quod Eusebium Cæsariensem plurimum commendet et a suspicione Arianismi plane eximat, ut ex utriusque præfatione apparet.

BLANCHINI.

NOTE CHRONOLOGICÆ.

B

C

Anastasio et Rufo coss. (id est Christi 492) Felici successisae Gelasium testatur Victor episcopus Tunonensis, auctor ferme æqualis, in Chronico; licet Marcellium comes in suo post biennium differat, ad consulatum scilicet Asterii et Præsidii. Verum hac in chronologia pontificia fidendum esse Tunonensi episcopo de suo patriarcha Occidentali e proximo scribenti,potius quam Marcellino laico viro et Constantinopoli agenti, cum loco, tum ætate paulo remotiori, ostendunt ea quæ de Felicis epocha supra protulimus testimonia codicum et catalogorum. Quin etiam res ipse ostendunt in litteris Gelasii expositæ. Octava ipsius epistola ad Anastasium imperatorem scribitur, nondum professum se Eutychianum hæreticum,et Acephalorum sectæ antesignanum(uti nempe observat in notis Binius ante annum D 4 4). In hac epistola se purgat Gelasius, quod ad eumdem principem non dederit litteras per legatos Theodori regis,illuc profectos, et in Urbem reversos circa finem anni 493.Quare cum legati discederent, Romanæ Ecclesiæ regimen jam tenebat. Septima vero epistola,quæ data est a Gelasio Kal. Novembris Albino consule, hoc est eodem anno 493,ad omnes episcopos per Picenum, manifeste probat, ante consulatum Asterii ejusdem pontificatus exordia esse ponenda, nempe cum Victore Tunonensi anno 492, quo cum decesserit S. Felix III die 24 Februarii, qua colitur,et vacaverit sedes juxta Bibliothecarium dies quinque; consequitur, Kalendis Martii, quæ eodem anno incidunt in diem Dominicam,ordinatum fuisse episcopum Romanum Gelasium. Huic tributur sedes annorum quatuor,mensium octo, dierum decem et novem, in aliquot exemplaribus Anastasii,in cataloho Cavensi, in uno ex Colbertinis, licet alii

unde colligitur e vita migratio referenda ad diem 19 Novembris. Ita signatum a Beda et Usuardo. Biduo post, nempe xi Kal. Decembris, depositum fuisse in basilica S. Petri scribit Anastasius: quam etiam diem ejus memoria obtinet in vetustissimo canonicorum Lucensium Martyrologio Hieronymiano per Florentinium edito pag. 1053. Kal. Decembris Gelasii papæ, uti nunc in Baroni Martyrologio Romano. Patriarchales basilicæ urbis Romæ,ob incursum festi Præsentationis Deiparæ eodem die 21 Novembris, S. Gelasii papæ memoriam recolunt die 26, quæ octava est migrationis ejusdem ad Dominum.

NOTE HISTORICE.

Linea 9. Hic fecit constitutum de omni Ecclesia. Inter constituta Gelasii, quæ universam Ecclesiam rescipiunt, eminet illud a tot scriptoribus celebratum, de canone scilicet librorum sacræ Scripturæ, quem in synodo Romana cum septuaginta episcopis ex decessorum traditione confirmavit. Confirmavit, inquam, non procudit primus. Nam ad Clementis primi sectionem, in notis historicis ostendimus, ab ipso nascentis Ecclesiæ primordio censum divinarum Scripturarum ita fuisse concreditum huic sanctæ Romanæ Ecclesiæ cæterarum matri ac magistræ, ex quo fuerat Petri sedes effecta, ut hinc auctoramentum, ac veluti signaculum expeteretur verbi Dei in utroque Testamento perscripti: quemadmodum ex beato Augustino demonstravimus in libro contra epistolam Manichæi capitibus 4 et 5 relatis. Canonem igitur Scripturarum divinarum a Petri successoribus constanter curatum exemplo Clementis, et veræ lectioni restitutum jubente Damaso per Hieronymum, quod Gelasius iterato recensuerit nemo miretur hujus enim temporibus (ut in hoc num. meminit Bibliothecarius vers. 4) inventi sunt Manichæi in urbe Roma. Manichæorum vero hæresis Veteris Testamenti complures libros rejiciebat, præsertim prophetas,uti ex Patribus liquet, paæcipue vero ex Augustino, olim eorumdem sectario, sed post conversionem proffigatore. Opponenda igitur erat impia blasphemiæ negantium Scripturas tradita Ecclesiæ veritas, et clavis scientiæ ad easdem promendos et interpretandas. Promere autem Scripturarum canonem tam erat paratum Ecclesiæ Romanæ,quam sua pandere sanctuaria, martyrum cryptas, titulorum, et basilicarum parietes, absides, ornamenta in quibus omnibus universi libri Veteris ac Novi Testamenti,non secus ac in bibliothecis, et in archivis agnoscendi fidelibus proponuntur; imo patentius in sacris ædibus, quam scriniis, et bibliothecis manifestantur: cum et illi qui nesciunt litteras, et idcirco a scriniis et bibliothecis edoceri minime possunt, conspectu historiarum atque ima ginum, e sacris litteris desumptarum ad ornanda fidelium sepulcra, et martyrum cryptas flagrante æstu persecutionem, post redditam vero Ecclesiæ pacem ad ipsos quoque titulos et basilicas decorandas, constituant canonem Scripturarum divinitus inspiratarum ante oculos spectatorum.

Locus a me requirit ut indicem brevissime selectum quippiam e singulis utriusque Testamenti libris, et dedicatum vel in sanctorum martyrum cœmeteriis, vel in sauris ædibus primorum titulorum ac basilicarum ab ipsa ætate apostolica ante pontificatum Gelasii: ita ut cupienti tradere canonem sacrorum bibliorum satis sit intendere digitum in hæc pretiosa monumenta quinque priorum sæculorum æræ Christianæ, quæ Romana Ecclesia præservat.

Unica Liberii basilica in Xysti Tertii musivis, uti ante vidimus in dissertatione altera ad notas adjecta, ostendit seriem gestorum, tum in Pentateucho Moysi, tum in libris Josue ac judicum enarratorum. Unus sarcophagus Junii Bassi, signatus consulatu Eusebii et Ĥypatii,nempe anno

« PoprzedniaDalej »