Obrazy na stronie
PDF
ePub

quæve jam appensa fuerat Acacii vesti per mona- A curia indoctorum amanuensium divulsa a contextu,

chum, uti testantur Theophanes et Liberatus locis laudatis. Tutus enim forsitan in præsenti synodo depositus, quia tandem Acacio consensit, uti Felix ipse scribit in epistola data ad episcopos Urbis, Constantinopoleos et Bithyniæ, quam primus vulgavit Sirmondus, et inseruit optime Labbeus in sua collectione, et Harduinus omisit (tom. IV, Conc., p, 1085), cum tamen hæc repræsentet acta hujus concilii, et sit veluti synodica. Sed hoc Harduino est solemne præterire istiusmodi acta ad concilia celebrata spectantia. Alterum Acacianorum adversus damnationis sententiam per Tutum allatæ subterfugium erat,quod illa non nomine concilii Occidentafium, sed solius Felicis data legeretur. Quam objectionem Patres sic rejiciunt. « Unde nunc causa Antiochenæ Ecclesiæ apud beatum Petrum apostolum collecta rursum dilectioni vestræ, more qui apud nos semper obtinuit, properavimus indieare. Quoties intra Italiam propter ecclesiasticas causas, B præcipue fidei, colligantur Domini sacerdotes, consuetudo retinetur, ut successor præsulum sedis apostolicæ ex persona cunctorum totius Italiæ sacerdotum juxta sollicitudinem sibi ecclesiarum omnibus competentem cuncta constituat, qui caput est omnium; Domino ad beatum Petrum apostolum dicente: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferri non prævalebunt adversus eam (Matth. xvi, 18). Quam vocem sequentes trecenti decem et octo sancti Patres apud Nicæam congregati, confirmationem rerum, atque auctoritatem sanctæ Romanæ Ecclesiæ detulerunt, quam utrumque usque ad ætatem nostram successiones omnes, Christi gratia præstante, costodiunt. Quod ergo placuit S. synodo apud beatum Petrum apostolum (sicut diximus) per Tutum Ecclesiæ defensorem, et beatissimus vir Felix caput nostrum papa, et archiepiscopus judicavit, in subditis continetur.» Dicunt itaque Patres in sua synodica, quod etsi sententia per Tutum delata edita sit nomine solius Romani pontificis, id tamen intelligendum juxta primævam consuetudinem, qua,quia Ecelesiæ caput, confirmat sua auctoritate conciliorum decreta, ac suo nomine vulgat. Cum vero addunt: « Quod ergo placuit sanctæ synodo apud beatum Petrum apostolum,sicut diximus per Tutum defensorem,» etc., videntur verba transposita, et sic exponenda. «Quod ergo placuit S. synodo celebrate apud beatum Petrum apostolum,quod delatum est, sícut diximus per Tutum Ecclesiæ defensorem, et quod modo seu in præsenti synodo beatissimus vir Felix caput nostrum papa,et archiepiscopus judicavit, in subditis continetur. » Juxta, inquam, antiquam consuetudinem,de qua synodus Carthaginensis sub Bonifacio primate,cum restituitur libertas a Vandalis ecclesiis anno 525 adunantur. In eo vero concilio Patres antiquos mores restaurare studentes, inter alios et hunc servandum decernunt (tom. II Conc., pag. 1079): « Ab universis episcopis dictum est, ut si quæ litteræ dictandæ in concilio placuerint, venerandus episcopus qui huic sedi (Carthaginensi nempe) præsidet, omnium nomine dictare, et subscribere dignetur.» Et hanc dicunt esse constitutionem editam in concil. altero Carthaginensi sub Aurelio. Imo etiam additum ibi dicitur: «< Placuit etiam petitum omnium Episcoporum, ut epistolis omnibus de concilio dandis sanctitas tua subscribat. » Utramque itaque sententiam dirigere asserunt, et priorem per Tutum, et alteram editam in præsenti synodo iv. Librarius vero sicut omisit fidei professionem a præsenti synodo editam, pariter reliquit rescribere delatam Acacianam damnationem per Tutum; insuper asserunt Pater, sicut prior nomine solius Felicis inscripta erat, sic et secunda in synodo præsenti edita. Sæpius in priorum temporum encyclicis commemorantur missæ, vel professiones fidei, vel alia monumenta, quæ tamen in

C

D

deinde cum integris actis perierunt, uti fuse obser-
vatur in Commentario ad allocutionem PP. Chalce.
donensium. Hæc enim videtur germana expositio
verborum illorum. Quomodo enim pontifex Tutum
dirigeret, quem in laudata epistola hoc eodem anno
data, asserit esse depositum ob fædatam apostoli-
cam legationem, cujus exstabant Rufini, Thalassii
Archimandritæ, et reliquorum monachorum relatio-
nes de Tuti lapsu; aut de ejus fide poterant concilii
PP. certi esse, quem jam agnoverant per relationes
defecisse? Certum interim est, quod post laudata
epistolæ synodicæ verba, et sententiam iterato da-
tam in Acacium a præsenti synodo, lacuna abest, et
locus corruptus est, ut cuilibet legenti videre oc-
currit. Unde, ut reor, erat hic inserta prior damna-
tio per Tutum delata: et quam hic synodus edidit,
quæ etiam priorum verborum mutila est, quæ sic
habet « Sic autem Acacius impietatem pestiferæ
damnationis tetendit, ut etiam dejectus insultet, ut
scissus sævire non desinat; et cum omnino extra
corpus habeatur,ejus tamen membra dilaceret, et de
se scriptum esse testetur: Impius cum venerit in
profundum malorum,contemnit : adjiciens deteriora
prioribus,persequendo jam mortuos, ejus animo gra
viter delinquendo, condemnationem secundæ mortis
incurrit; qui Calendione episcopo sancto (quemad-
modum cognovimus) nuper ejecto, Petrum toties,et
a se ante damnatum in ejus immisit Ecclesiam ; ita
ut plurimi (si verum est) catholici cesserint, relictis
suis sedibus, sacerdotes, et nostræ projectæ sunt
porcis et canibus margarita. Verumtamen nemi-
nem terreat, quod damnatus Acacius non quiescat.
Elisus est Satanas, et tamen operatur. Vicit Chri-
stus, et vincit, nec adhuc hostis absistit. Et quia
certum est nobis meminisse vos etiam prophetica
lectionis, nec aliquid habere contra consistentia ca-
stra formidinis, opportunissime cohortamur exspe-
ctantes Dominum, ut (sicut et nos) perseveretis in
finem, et sententiam, quam reperitis in subditis,
animo constanti retineatis. » Porro sententia nomine
Felicis, quam hic adjecisse fatentur Paires, pariter
periit,quæ unita erat cum subscriptionibus episco-
porum. Nomine Felicis editam supponit laudata
Candidi episcopi Tiburtini subscriptio, quæ habet :
sequens auctoritatem sedis apostolice: subscriptiones
sententiæ docent allata verba, quæ supponunt edi-
tam auctoritativam sedis apostolicæ sententiam. Ex-
stat vera in Breviculo Eutychianistarum pars ejus-
dem, quæ omnino censenda est cum ea de qua lo-
quuntur Patres, et quam inserere in epistola asse-
runt, quæque præfert Felicis nomen. Sic enim ibi :
«Edictum sententia Felicis papæ propter Acacii epi-
scopi Constantinopolitani damnationem. Acacius qui
secundo a nobis admonitus, statutorum salubrium
non destitit esse contemptor, neque in meis credidit
carcerizandum, hunc Deus, cœlitus prolata sen-
tentia, de sacerdotio fecit extorrem. Ergo, si quis
episcopus, clericus, monachus, laicus, post hanc
damnationem eidem communicaverit, anathema sit
sancto Spiritu exsequente. » Cui fragmento conve-
niunt quæ in sua synodica asserunt Patres nostræ
synodi Romana. Acacianorum porro objectiones
fuisse, priorem in Acacium latam sententiam mi-
nime admittendam, quia solius Felicis nomen præ-
ferret, nec per episcopos Occidentis, aut eorum no-
mine directam in Orientem, probant epistolæ Gelasii
sæpius relatæ, ubi easdem nervose diluit, et reli-
qua exsufflat. Epistolam vero hanc tria hæc reti-
nentem 1 Fidei professionem: 2 primam in Aca-
cium a tertia Romana synodo latam sententiam ; 3
secundam in Acacium à Iv Romana synodo dictam
damnationem secundæ mortis in Acacium,et Petros
Alexandrinum,et Antiochenum, quæ tria invidit sive
antiquitas, sive inscitia librariorum, fuisse encycli-
cam,ac monachis missam, ut per Orientem dissemi-
naront,sic testantur Patres. « Ne quid autem maligni

in litteris mutari apud pravissimas mentes, aut aliter A pareat, attamen cum sciamus scriptam fuisse occainterpretari possit,primo clementissimo principi, sicut oportuit, supplicantes has easdem litteras nostras ad dilectionem vestram, clerum, plebemque, et amplissimum senatum direximus, quibus singuli, universique subscripsimus, divinum petentes auxilium, ut,vitatis insidiis (Acacianorum nempe),hæc ad vos scripta faciat pervenire. » Additur deinde votum Candidi Tiburtini, ac deinde : quadraginta duo episcopi similiter subscripserunt. De utraque damnatione, adeoque et duplici hac Synodo i et iv Catalogus Holstenianus habet (in marg. pag. 83): Ipsis temporibus fecit synodum et misit per tractum Orientis, et iterum misit, et damnavit in perpetuum Acacium et Petrum. Delatam Acacio sententiam per monachos Acæmetas, Bassianum, et Pium refert Victor Tununensis in Chronico, et de hac synodo loquitur: << Acacius Constantinopolitanus, Petrus Alexandrinus, Petrus Antiochenus, Chalcedonensis synodi inimici, a Felice Romanæ Ecclesiæ præsule in sy- B nodo in Italia facta, damnantur: et ipsa damnatio Acacio Conctantinopolitano legatis missis per monachos monasteriorum Archimetensium Bassiani, et Pii ingeritur. » Optime hic itaque ex relationibus ex Græcia venientibus notatur, Petrum Antiochenum,et Acacium ob continuationem criminum fuisse damnatos, et quidem ea damnatione, quæ dicitur secundæ mortis: hinc additur :

Damnavit in perpetuum, si non pœniterent. Legendum cum aliquibus cod. Dum non pœniterent: quæ lectio magis concordat cum duplici edita damnatione post tot scelera admissa ab Acacio. Quod ita expressit auctor Breviculi: Sine remedio pænitentiæ fecit ab apostolica sede damnari. Quam in laudata Iv synodi synodica Patres dicunt Fullonem et Acacium incurrisse condemnationem secundæ mortis. Felix pontifex in epistola ad Vetranionem episcopum,quæ est de Petro Fullone sedem Antiochenam secundo invadente, loquens de Acacio etiam asserit. Unde merito prædictus Acacius iterata excommunicatione depulsus est. Hanc porro declarationem importare quamdam indissolubilitatem, ita Nicolaus I proponit: «Felix quoque papa Constantinopolitanum Acacium non solum deposuit, verum et insolubilibus anathematis vinculis innodavit. >> Quomodo id actum, et quidem merito, expendit Gelasius in tractatu de anathemate, ubi ostendit quomodo Acacius anathema incurrerit, et quidem justitiam editæ sententiæ propugnat, vindicatque ab Acacianorum objectionibus.

[ocr errors][merged small]

C

Linea 1. Felix, etc. Post interregnum sex dierum (quibus Basilius præfectus prætorio, Romæ Odoacris regis vices agens, electioni Romani pontificis, prout acta quartæ synodi Romanæ sub Symmacho referunt, sæculares potestates ingerere conatus fuerat) anno Domini 485, octavo die Martii creatus est pontifex Felix, patria Romanus, atavus D S. Gregorii Magni, prout ipse testatur homil. 38, in Evang., et 4 Dialog. cap. 16.

Linea 9. Post annos tres. Constat ex epistola sexta Felicis, qua continetur sententia in Acacium lata, hos ante damnationem Acacii deputatos et ablegatos esse. Falsum est igitur quod scribitur hic eos triennio post damnatum Acacium Constantinopolim missos fuisse.

BLANCHINI

NOTÆ CHRONOLOGICE.

Prima ex epistolis Felicis III, quam Binius aliique editores conciliorum afferunt, data est ad eumdem Acacium Constantinopolitanum, ad quem decessor Simplicius tres postremas præscripserat. In illa significat Felix, se datum Simplicio successorem. Licet autem dies et annus, quo dabatur epistola, in exemplaribus quæ hactenus perspecta sunt non ap

sione concilii Romæ habiti sub initium regiminis a Felice suscepți; et eum noverimus subinde scriptam aliam epistolam ad eumdem Acacium, quæ ordine sexta est in Biniana editione, ubi sententia depositionis et excommunicationis contra ipsum profertur, et ita eonsignatur. Cælius Felix episcopus sanctæ Ecclesiæ catholicæ urbis Romæ subscripsi: data v Kal Augusti Venantio viro clariss. consule, nempe anno vulgaris æræ Christi 484, gesta complura ibidem recitata,quorum causa exauctoratur Acacius, ostendunt anno superiori nempe Christi 483,priores litteras fuisse datas a Felice, studium omne adhibente pastoris Evangelii, ut errantem ovem reduceret ad Christi ovile, Petro ejusque successoribus concreditum. Constat igitur de Felicis exordio satis perspicue referendo ad diem Dominicam ordinationis suæ, diem scilicet sextam Martii anni 483, consulatu Fausti junioris; vel ad diem Hebdomadis eam Dominicam præcedentis; si ab electione potius quam ab ordinatione epocha desumatur. Terminus autem pontificatus et vitæ sancti Felicis III recte collocatur sub die 25 Februarii anno 492 (qua colitur), Anastasio Augusto et Rufo consulibus. His certe coss. decessum Felicis, et successionem Gelasii refert Victor Tununensis in chronico: cui catalogi pontificii suffragantur, dum tribuunt annos 8, menses 11 ejusdem sedi,quemadmodum et Anastasius : qui etiam exprimit dies 23. Catalogi autem plerique tantum 18 enumerant, præsertim Colbertini : decisa, ut videtur, parte inferiori litteræ 10 ex nota denarii secundi per amanuenses, qui 18 pro 23 descripserunt.

In vetusto codice monasterii S. Crucis ad Hierusalem una cum epistola synodica Felicis, recitata in concilio Romano anni 487, Boethio viro clarissimo consule, legitur in fine epistolæ etiam nota proxime sequentis consulatus Dynamii et Sifidii,qui pertinet ad 488,ex ea scilicet causa, quod epistola diu Romæ retenta fuerit antequam in Africam transmitteretur, ut notat Binius; sive etiam, quod aliquod exemplar ejusdem serius asportatum, vel iterata transmissione perlatum fuerit anno indicato.

--

NOTE HISTORICE.

Linea 8. Damnavit Acacium, etc. Temperamentum attentæ sollicitudinis, quæ censuram non deserat, et paternæ lenitatis, quæ ad pœnitentiam exspectet, adhibitum fuisse a Felice in Acacii judicio, licet satis appareat ex gestorum serie,quam in notis D archiepiscopi Sommier poterit unusquisque observare,et in documentis ibidem selectis, attamen luculentius demonstrari affirmat R. P. domnus Simon Mopinot in synopsi epistolari, quam præmisit novæ editioni epistolarum summorum pontificum a R. P. domno Constantio ejusdem Congregationis monacho nuperrime adornata. Illius verba reddam quibus retuntur animosior critice quorumdam ingeniorum, sibi usurpantium auctoritatem inurendæ notæ indiscretæ severitatis zelo Felicis quem ille ex documentis per Constantium adductis ita liberandum judicat ab omni imputatione intempestivi fervoris,ad destruendum potius quam ad ædificandum accommodati.

«Felicis II (inquit vocans Felicem secundum Hilari successorem proximum, quem nos dicimus Tertium,) gesta quædam Henricus Valesius, et alii Valesium secuti sic exponunt, ut, præterquam quod in Historiam graviter peccant, Felicem ipsum ferventiori abreptum zelo, etiam nolentes, nescientesque repræsentent. Quippe sic existimant viri, cæteroqui prudentes et eruditi, pontificem post sententiam in Acacium episcopum Constantinopolitanum, labente Julio anni 484 prolatam, mox in synodo quatuor post diebus habita; similem alteram protulisse,tum scilicet temporis cum de priore necdum Acacius quidquam audisset. Hoccine vero in Felicem cadix? aliud certe cum ejus litteræ,tum historiæ quoque monumenta persuadent. Constantius

ne qua pontifici tam pio tamque integro inuratur A præcipitis animi nota,suam utrique judicio ætatem certo assignat; ac primum quidem ad Julium mensem anni 484 refert cum Valesio, alterum vero ad Octobrem anni sequentis: ut anathema nonnisi graves ob causas, et post exploratam diuque toleratam Acacii pervicaciam iteratum fuisse liquido appareat: id quod vir doctus argumentis astruit nec infirmis nec paucis, fusiori dissertatione, cujus ad calcem hæc verba lego: Istud quidem diligentius inquisisse ac probasse, non sine usu fuerit; quia cum verilatem nosse semper intersit, tunc vero interest maxime ne Felix in dicenda, iterandaque tanti momenti sententia præceps fuisse videatur.

C

« VI. Vellem et alteram disquisitionem liceret exhibere totam hoc loco, qua litteras tres eidem papæ attributas, unam quidem ad Zenonem imperatorem, alias vero duas ad Petrum Fullonem inscriptas, probat in spuriis habendas esse. Cerneres religiosi critici in secernendo vero sagacitatem, ac B præsertim in defendenda summorum pontificum fama studium. Hoc idem susceperat is, quem modo laudavi Valesius, at argumentis quæ, sí plurimum probabilitatis, certe non satis roboris haberent ad persuadendum. Hinc Antonio Pagio data novi systematis adornandi occasio est. Illud vero systema Constantius ostendit, nullo penitus fundamento niti, quippe quod neque cum veteribus libris aut editis, aut manu exaratis, neque cum ipso litterarum contextu componi unquam possit. Itaque rationibus Valesii non spretis quidem,sed in medio relictis, alias profert, et graviores, et plures, quæ rem omnino persuadeant. Singulas referre longum foret; præcipuas duntaxat delibare difficile: etenim omnes ita inter se aptæ consertæque sunt, ut sine plurimo sui dispendio sejungi nequeant.Tantum observabo interesse non parum cum ad Historia veritatem, tum ad Felicis secundi laudem, ut ne hujusmodi litteræ genuinis accenseantur. Quippe his fingitur pontifex cum Acacio convenisse in damnando Petro Fullone, cujus consensionis nulla prorsus in toto Felicis pontificatu, sive initium aut finem, sive interjectum tempus attendas,chronologica nota assignari potest: imo cujus falsitas ex genuinis ejusdem papæ litteris in oculos incurrit. Deinde fingitur et Acacium Archiepiscopi titulo sic exornasse, ut episcopos ejus juri subjectos fateretur; Acacium, inquam, civitatis episcopum, quam Gelasius, Felicis successor Heracliensis Ecclesiæ paræciam vocat, observatque nec inter metropolitanorum jura censeri; adeo abhorret, vel a veri specie, Felicem Constantinopolitanæ sedis privilegia, Chalcedonensi canone 28 innixa, suo hujusmodi assensu confirmasse. Fingitur denique, quod gravius est, et prius commemorari debuerat, ad Petrum Fullonem sic tanquam ad legitimum Antiochenæ Ecclesiæ pastorem scripsisse,ipsumque his verbis allocutus esse: « Conspice te constitutum, ut sis lumen iis, qui in tenebris sunt, et eruditor insipientium... vide a te populos semel illuminatos, qui bona gustaverunt Dei verba. » Quasi vero sanctissimum papam credibile sit tam disciplinæ ecclesiasticæ, tamque sui ipsius oblitum fuisse, ut Chalcedonensis concilii hostem infensissimum, sacrilegum Antiochenæ Ecclesiæ prædonem, ab decessore suo Simplicia papa nuper damnatum,imo Christiani vocabulo spoliatum, Fullonem denique communione sua donare, honorificis appellare verbis, et pro legitimo Antiochenorum episcopo habere voluerit? qui Fullo, si de legitima fuisset curatione sunatus (uti de Petro Mongo loquitur Felix ipse) ad indulgentiam suscipi deberet, non ad sacerdotii dignitatem. Neque vero vir doctus adulterina id genus scripta satis habuit Felici abjudicare: investigavit præterea, quis eorum architectus, unde is fuerit, qua vixerit ætate, quo fine hæc procuderit: quibus probe explicatis, concludit hominem Græcum fuisse, eumque Acacii veneratorem,qui ut Seytharum monachorum de uno

D

sanctæ Trinitatis crucifixo sententiam efficacius confutaret, eamdem finxit in Petro Fullone prædamnatam fuisse a pontifice Romano Felice II. Tanti erat (inquit Constantius), pontificis Romam auctoritas, ut ejus involucro tegerent sese, vel ipsi quoque Græci, quos ab sedis apostolicæ communione divulserat Acaciani schismatis procella.

<<< Possem e variis sive notis, sive monitis, scligere non pauca, quæ in eumdem scopum collineant: sed ad alia properandum. Quanquam hoc præterire non possum, proditura scilicet in lucem fragmenta complura, eaque prolixa et hactenus inedita, ad unam eamdemque Felicis epistolam pertinentia, cujus epistolæ argumentum est,Orientalibus denuntiare, ne qua se cum Acacio communione contaminent, simul et polliceri fore ut Acacius ipse, si ab incoepto desistat, ecclesiasticæ societati redonetur: quod postremum id habet utilitatis, ut sententiæ in Acacium eumdem ab eodem Felice prolatæ verba quædam explicet paulo obscuriora, uti explicata postmodum ab Gelasio fuere; neque jam in his quidquam supersit, quod in pontificis charitatem minus convenire videatur. »

CIACONII.

Linea 1. Felix tertius. Ciaconio secundus,cum is, qui in schismate contra Liberium creatus est, papa dici legitimus nequiverit.

Linea eadem.- Natione Romanus. De nobilissima domo Anicia, quæ postea Frangepanum appellata est, S. Gregorii papa Magni doctoris atavus, ut ipse tradit Homil. in Evang. 38 et Dialog. lib. iv, c. 16.

Linea 1.

PAGII.

Felix tertius, etc. S. Felix hujus nominis tertius patria Romanus, ex patre Felice presbytero, sancti Gregorii Magni atavus, post quinque dierum interpontificium, Simplicio successor datus est; ordinatus est enim die Dominica, sexta Martii ejusdem anni quadringentesimi octogesimi tertii,ut ex sedis ejus duratione constabit. Porro Felicem III, non vero IV, fuisse Gregorii Magni atavum, recte probat Baronius in Annalibus et in Notis ad Martyrologium Romanum ad diem 25 mensis Februarii, qua de re vide dicenda in Felice IV.

Linea 5. Venit relatio de Græcia, Petrum Alexandrinum, etc. Joannes Talaja episcopus Alexandrinus, tunc Romæ existens, ut in Simplicio diximus, libellum, quem huic paraverat porrigendum, varia in Acacium episcopum Constantinopolitanum crimina continentem, obtulit Felici, ut habet Evagrius lib. II, cap. 18: « Cum libelli, inquit, a Joanne Felice porrecti essent adversus Acacium, ut qui illicite Petro (scilicet Moggo in sedem Alexandrinam intruso) communicaret, et alia quædam gereret contra sacrorum canonum præscriptum, Felix Vitalem ac Misenum episcopos ad Zenonem misit, poscens ut synodus Chalcedonensis firmaretur, et Petrus tanquam hæreticus expelleretur, utque Acacius Romam mitteretur, rationem redditurus eorum quæ Joannes ei objiciebat.» Quarum sedium fuerint episcopi, Vitalis et Misenus, discimus ex Breviculo Historia Eutychianistarum, in quo Vitalis dicitur episcopus Truentinus ex Picena regione, quod oppidum Truentum dictum, nunc est excisum; et Misenus dicitur Cumanæ Ecclesiæ episcopus, ex regione Campaniæ; Cuma vero erat urbs Campaniæ, prorsus etiam nunc eversa. Directi sunt autem sub hac instructione, ut legitur in eodem Breviculo, « ut Petrus de Alexandrina pelleretur Ecclesia, et ut libello sancti Joannis episcopi Alexandrini responderet Acacius, atque ipsi denuntiaretur Acacio, ut anathema diceret Petro.» Libellus citationis Acacii exstat tom. IV Concil., pag. 1098.

Legatis in mandatis dedit Felix, ne quidquam agerent, priusquam cum Cyrillo Acemetensium monachorum præposito essent collocuti,et ab eo quid agen

qua rogabant episcopi, ut synodi decretis obtemperaret. Tutus sententia, et litteris acceptis, in Orientem navigavit, sententiam damnationis quam attulerat, Acacio inter altaria tradidit, ejusque pallio affixit, ut scribunt Victor Tununensis, Liberatus, et Theophanes. Sed et edictum Felicis papæ universis in Urbe Constantinopoli legendum proposuit. His omnibus fideliter peractis, dolis Acacii circumventus est. Nam, ut liquet ex epistola Felicis papæ ad monachos Urbis Constantinopoleos et Bithyniæ, quæ tomo IV Concil., pag. 1085, legitur, missus ad Tutum senex quidam Maronas nomine, magnam pecuniæ vim ei pollicitus est, si Acacio omnia, quæ Romæ contra ipsum agebantur, aperire vellet. Verum Rufinus et Thalassius archimandritæ, et cæteri monachi Constantinopoli, et per Bithyniam constituti, simul atque Tutus Romam reversus est, scripserunt ad Felicem papam, missis etiam Tuti ipsius litteris, quibus in conventu episcoporum lectis, officio pariter et sacrosancta communione privatus est anno quadringentesimo octogesimo quinto.

dum essent didicissent, inquit Evagrius laudatus cap. A quemadmodum et epistola ad Zenonem Augustum' 19. Legati, cum Abydum venissent, illic ab imperatoris satellitibus comprehensi, et chartis eorum ablatis, custodia mancipati sunt, ut scribit Theophanes. Primo quidem minatus est imperator sese eos interfecturum, nisi Petro et Acacio communicarent. Sed cum minæ nihil proficerent,ad blanditias conversus, donis ac muneribus eos corrumpere aggressus est. Imo, addito jurejurando, tam ipse quam Acacius iisdem pollicitus est, integram causam apostolicæ sedi servandam esse, nec ullum inde præjudicium causæ futurum, si legati cum Acacio et Petro communionis societatem iniissent.Testatur id Gelasius papa in epistola 13 ad episcopos Dardaniæ, haud procul ab initio : « Sed Acacius non solum despexit satisfacere postulatis; verum etiam ipsam legationem sedis apostolicæ, blandimentis, præmiis, perjuriisque deceptam, quibus ei cum imperatore promisit, integram præsulis apostolici causam de omnibus esse servandam, Petri communione pollutam redire per- B fecit. Cum ergo Vitalis et Misenus variis artibus decepti fuissent, e custodia producti, una cum Acacio et Petri Mongi apocrisiariis ad ecclesiam processerunt, et missarum solemnia celebrarunt, reclamantibus licet orthodoxis, et prævaricationem hanc esse perditionem rectæ fidei, semel, iterum, ac tertio contestantibus. Primum quidem contestationis libellum, funiculum ad hamum circumligantes, uni ex legatis suspenderunt, secundum vero in codicem immiserunt, tertium olerum cophino inserentes ad legatos miserunt, ut scribit Theophanes.

His ita gestis, legati operti ignominia ac dedecore revertuntur; cum non solum ea, ad quæ missi fuerant, non egissent, sed cum Petro Mongo, ad quem expellendum directi erant, inita communione polluti essent. Zenonis et Acacii litteras, quas illi ad Felicem papam rescripserant, Romam redeuntes secum detulerunt, plenas contumeliarum in Joannem Talaiam Petri vero Mongi laudibus ac præconiis refertas. Epistolæ Zenonis partem refert Evagrius lib. in, cap. 20. De Acacii epistola, Felix papa, synodus Romana, et auctor Breviculi Historia Eutychianistarum mentionem faciunt. Post discessum legatorum Felix Ecclesiæ Romanæ defensor, quem Felix papa ex latere suo legatum miserat (Vitalis enim et Misenus ex sacerdotali collegio delecti fuerant), cogente morbi necessitate tardius legatos subsecutus, ita contumeliose exceptus est ab Acacio, ut nec in conspectum suum admittere sustinuerit, ut testatur Felix papa in sententia damnationis Acacii. Liberatus addit detrusum esse in custodiam, et chartas cjus ablatas, quia nempe Acacio et Petro, sicut Vitalis et misenus fecerant, communicare noluerat.

Priusquam legati Romam reversi essent, fama adventum eorum præveniens, prævaricationem eorum ubique divulgaverat. Quare Felix papa Synodum sexaginta septem episcoporum anno quadringentesimo octogesimo quarto in basilica Sancti Petri collegit. Illic Vitalis ac Misenus, cum legationis sibi mandatæ rationem reddere juberentur, et ad vanas excusationes converterentur, Felix papa primo Vitalem ac Misenum episcopos sacerdotio et communione privavit; Petrum deinde Mongum Alexandrinum, et Acacium Constantinopolitanum a sacerdotali collegio et ab Ecclesiastica communione pronuntiavit alienos. Hæc est prima damnatio Acacii in synodo Romana habita die v Kalendas Augusti Venantio cos. ideoque anno 484. Hujus synodi Romanæ unicum hodie superest fragmentum, pars scilicet sententiæ ab universa synodo prolata in Petrum et Acacium. Exstat ea tom. IV Concil., pag 1073, incipitque, multarum transgressionum, etc. Quid in ea reprehenderent Græci, et quid Romani responderent, legi potest in critica Baronii eodem anno. Sententia in Acacium, a synodo. Romana lata, missa est per Tutum Ecclesiæ Romanæ defensorem,

C

D

Interea cum Felix pontifex videret res adeo in Oriente esse turbatas, ut nulla penitus foret spes Joannem Talaiam episcopum Alexandrinum in suam sedem restitui posse, eumdem antistitem, Nolanæ in Campania nobili præfecit Ecclesiæ, quod testatur Liberatus diaconus in Breviario, cap. 18: «< Joannes vero Talaia habens episcopi dignitatem, inquit, remansit Romæ cui papa Nolanam dedit Ecclesiam, quæ est in Campaniæ regione; in qua plurimos residens annos, in pace defunctus est. »>

Acacius deteriora committens, ejecto ex Ecclesia Antiochena catholico episcopo Calendione, quem ipse ordinaverat, Petrum Fullonem ejusdem sedis invasorem, ab eaque ejectum, et in synodis Romana et Constantinopolitana sub Simplicio damnatum, in eam sedem a Zenone imperatore restitui curavit, Calendione expulsos, et in Oasim relegato: ex quo factum, ut Eutychianis hæreticis aditus panderetur, et in locum catholicorum antistitum subrogarentur hæretici, ut testatur Gelasius papa, tam in sæpius laudata epistola 13 ad episcopos Dardaniæ, quam in ea quam ad episcopos Orientales scripsit ordine 15. Hanc Antiochenæ Ecclesiæ calamitatem cum accepisset Felix papa, synodum episcoporum Romæ, anno quadringentesimo octogesimo quinto, tertio Nonas Octobris coegit, cujus superest epistola ejusdem Felicis ad Zenonem Augustum ordine 5. Ea nuntiat Felix imperatori, Petrum, Fullonem, synodali judicio, sententia anathematis condemnatum ideoque ab ejus communione abstinendum esse. Hortatur præterea cumdem imperatorem, ut Fullonem depositum ex Antiochena Ecclesia expellat. Supersunt præterea epistola Felicis papæ ad pres byteros et archimandritas, Constantinopoli et Bithyniæ consistentes, in collectione Concil., pag. 1124, cum hac inscriptione Epistola synodi Romanæ ad clericos et monachos Orientales; epistola denique ejusdem pontificis ad Vetranionem episcopum, ibidem, pag. 1092. In hac itaque synodo Petrus Fullo, qui tyrannico more Antiochensem Ecclesiam occupabat, anathemate perculsus est, et Acacius Constantinopolitanus episcopus, cum Petro Mongo Alexandrinæ Ecclesia invasore, iterata excommunicatione damnatus.

[blocks in formation]

Hæc rogo, quæ dicta Deus esse voluit per dictæ sedi antistitem, vel per mei ordinis parvitatem, qui tuæ securitatis intuitu hujusmodi ideo promenda judicavit, ut non tam ejus qualemcunque vicarium, sed præsentis apostoli velut auctoritate commonitus altius vias et divinæ reverentiæ, et humanæ conditionis aspiciens (quod absit) non ingratus existere videaris collocatæ felicitatis auctori... Respice ad decessores tuos augustæ memoria, Marcianum scilicet et Leonem, et tantorum principum fidem legitimus eorum successor amplecti debes illorum in religione consensum, quorum debes memoriæ reverentiam. Palatii tui facito scripta recenseri, et scripta illa diligenter investigari, quæ ad apicem summæ regrediens potestatis, ad decessorem meum pietas tua pro com muni gratulatione direxit, » etc. Felicis papæ III epistola secunda.

nis animum exacerbaret, et graviora inde schismata ▲ et mala orientur, quorum difficilior esset sanatio : tum quia Zeno synodum Chalcedonensem diserte non damnavit, nec hæresim ullam astruxit Henotico suo, imo damnavit Eutychianum dogma, et aliunde privatis litteris ad Romanos pontifices, et nominatim ad Felicem III datis, quarum fragmentum refert Evagrius lib. II, cap. 20. Chalcedonensem synodum professus est:« Pro certo habere debes, inquit Zeno apud Evagrium, et pietatem nostram, et supra memoratum sanctissimum Petrum et universas sacrosanctas Ecclesias, sanctissimum Chalcedonense concilium amplecti atque venerari, quod cum fide Nicæni concilii prorsus consentit. >> Qua ex epistola, et ex ipsius Henotici verbis Natalis Alexander sæculo v dissert. 18, illud nullam hæresim continere ostendit. In eo Zeno non aliud symbolum admittendum decernit, quam Nicænum : approbat 12 sancti Cyrilli capitula. Nestorium et Eutychem damnat anathemate. Illud tamen Ecclesia merito rejecit, non solum quia laici principes decernere de fide non possunt; sed etiam quia Zeno in eo definitionem synodi Chalcedonensis, et epistolam S. Leonis ad Flavianum, summo totius synodi consensu receptam, et voces ex duabus, et in duabus naturis, quibus Eutychianam hæresim jugularunt, silentio premendo, sua economia condescendit hæreticis, qui illas exsecrabantur. Unde Zenonis nomen post mortem ex sacris diptychis expunctum, quando pax inita est inter Orientalem Ecclesiam et Romanam sub Hormisdæ pontificatu.

Cum S. Felix papa annos 8, menses 11, dies 18 sedisset, ut habent Anastasius Ms. Colbertinus, varii catalogi, Regino, Martinus Polonus, Luitprandus et Hermannus Contractus, ad cœlestem patriam transiit die vigesima quarta mensis Februarii anni quadringentesimi nonagesimi secundi. Eum post obitum Tarsillæ virgini pronepti suæ, Gordiani patris sancti Gregorii magni sorori conspicuum, eam ad regnum cœleste vocasse narrat ipsemet Gregorius homilia 38 in Evangel. et lib. Iv Dialog., cap. 16.

SOMIER.

Linea 4.- Sub hujus episcopatu, etc. Gesta Felicis in causa Acacii Constantinopolitani colleget ex ejusdem epistolis, ut videtur, Bibliothecarius hac in sectione. Collegit ac evidentius digessit D. archiepiscopus Cæsariensis Somier lib. vi, cap. 6 et 7 Historia dogmaticæ S. sedis per ea quæ sequuntur.

Ex cap. 6. Statim ac Felix III Ecclesiæ thronum conscendit, cura illius prima impensa fuit in administranda justitia Joannis Alexandrini petitionibus et querelis contra Acacium Constantinopolitanum apostolicæ sedi porrectis. « Cum enim libelli a Joanne Felici porrecti essent adversus Acacium, ut qui illicite Petro (Moggo) communicaret, et alia quædam gereret contra sacrorum canonum leges, Felix Vitalem ac Misenum episcopos ad Zenonem misit. » Evagrius (lib. 1, cap. 18) epistolas addidit ad eumdem imperatorem, nec non ad Acacium. In datis ad Zenonem ita præfatur. « Apostoli Petri veneranda confessio materne instat vocibus, et suorum præcipue filiorum compellare non desinens confidentiam tuæ pietatis, exclamabat: Christiane princeps, cur me a curriculo charitatis, quo Ecclesia universalis astringitur, permittis incidi? cur in me rumpis totius orbis assensum? Quæso te, fili piissime, ut tunica Domini desuper contexta per totum, quia in unum corpus Spiritu sancto ubique regente individuam fore Christi fuguravit Ecclesiam, nulla patiaris sorte violari, neve cujus inter ipsos, qui crucifixerunt Salvatorem, mansit integritas, tuis videatur esse temporibus divisa.

et

"Nonna mea fides est, quam solam esse unam, nulla adversitate superandam Dominus ipse monstravit,qui Ecclesiæ suæ in mea confessione fundatæ portas inferi nunquam esse prævalituras promisit?

B

C

D

In litteris pariter ad Acacium scriptis tum zelum fidei curandæ in universa Ecclesia sibi demandatum, utpote Petri successori, profitetur; tum ab eo rationem exigit, cur de statu fidei et in Alexandrina et Orientali Ecclesia turbatæ sibi non renuntiaret, juxta decessorum suorum monita. « Cujusnam rei causa intersit indica nobis, quod dilectio tuo non modo tantis opportunitatibus indesinenter exortis, verum etiam sæpe numero a decessoribus meis litteris invitata, velut obstinato silentio, nunquam super hanc partem aut consulere quidquam voluerit, aut referre...» Deinde serio monet, ne suspicionem de se datam, periculi in quo versatur, pertinacia confirmet. «Quapropter instantius qui te diligimus sincero charitatis intuitu, crebro repetitis hortanionibus incitamus, ut ipse vicissim post hæc ea devies, quæ te ab omni domo Christi ostendunt esse disjunctum.»>

Præter hasce litteras, duos etiam actus transmisit perferendos separatim, unum quidem ad Zenonem Augustum, alterum vero ad Acacium. Evagrius, lib ш, cap. 18, videtur utriusque meminisse, et artiticulorum in iis expressorum. «In priori quidem poscens ut synodus Calcedonensis firmaretur, et Petrus (Moggus) tanquam hæreticus expellaretur, atque Acacius Romam mitteretur, rationem redditurus eorum quæ Joannes (Alexandrinus) ei objiciebat. » In secundo autem actu, ad Acacium directo, ita perscripsit. «Episcopali diligentia commonente debuerat dilectio tua morem secuta,quid responsio sanctæ memoriæ prædecessoris mei per virum devotum Uranium subdiaconum apud clementissimum principem, quid apud te quoque litteræ ipsius in causa Alexandrinæ Ecclesiæ perfecerint, indicare,et curam, cujus te non immerito voluit esse participem, cuncto studio prosperorum significatione moliri ut catholica fides apud Chalcedonensem synodum roborata, et iterum firmata responsis omnium, qui in eadem resederant, Domini sacerdotum, quam inopinato rursus hæreticorum pravitas inquietat, communi opere inimicis propriis subjacere non permitteretur oppressa. Quod cum diu omittitur, superveniens coepiscopus noster Joannes, fugatus ab hæreticis pervasoribus sedis Alexandrine, libellum nobis, quem sanctæ memoriæ decessori meo paraverat porrigendum, quantum ex subjectis agnosces, ingessit. Quem morem majoris sui beatæ memoriæ Athanasii exemplo, et priorum nostrorum, non potuimus refutare. Et ideo lectis subditis, frater charissime, ad hæc quæ præposita esse cognoscis apud B. Petrum apostolum, cui preces in nobis oblatas pervides, et quem ligandi atque solvendi potestatem a Domino sumpsisse non potes diffiteri, et in conventu fratrum et coepiscoporum nostrorum respondere festina: ut in alterutram partem quod justitia paraverit ordinantes, amotis scandalis Ecclesiarum, quas scindi videmus, reparata concordia, et servata integritate fidei, puris mentibus acceptissimas faciamus placationis hostias, quas pro omni populo Christiano, et salute gloriosissimi imperatoris offerimus. Ad quam rem de collegio nostro fratres, et coepiscopos Vi

« PoprzedniaDalej »