Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

0 Redemptor. Vetus autem Chrisma, et oleum Catechumenorum ac infirmorum si quod remanserat in ampullis, ponitur in lampadibus Ecclesiæ ante Sacramentum, ut comburatur. Reliquum autem , quod est in pyxidibus, sive capsulis cum bombyce, igni comburitur; et novum deinde cum nova bombyce in pyxidibus, sive capsulis imponitur. Interim dum Chrisma et oleum Cathecumenorum ad sacristiam portantur, Pontifex sedens cum mitra lavat manus, deinde redit ad altare, prosequitur Missam, ut in Missali habetur, et dicto Ite Missa est, dat benedictionem, et dicens Evangelium sancti Joannis, accedit ad faldistorium, ubi sedet cum mitra, et jubet Presbyteros attente, ut juxta Canonum traditionem Chrisma et olea fideliter custodiant, et nulli sub prætextu medicine vel malefici tradere præsumant, alioquin honore priventur.

ORDO AD SYNODUM.

Sacerdotes et Clerici universi qui ad Synodum de jure vel consuetudine venire tenentur, conveniunt in civitate, vel alio loco, prout Pontifer ordinaverit.

Prima autem die Synodi Pontifex summo mane cappam indutus, ab universo Clero cum superpelliceis comitatus, ad Ecclesiam pergit; paratur in sede; celebrat Missam de Spiritu sancto, et prebet Clero sacram Communionem. Qua finita, paratur faldistorium ante medium altaris, juxta inferiorem gradum, per quem ad altare ascenditur; et alia sedes in plano altaris (poterit tamen faldistorium suo tempore, loco secundæ sedis, cum tempus erit, poni). Pontifex vero supra rochetum vel si sit Regularis, supra superpelliceum amictu, stola, pluviali rubeo, et mitra pretiosa induitur, quibus paratus, baculum Pastoralem manu ferens, accedit coram altari; Diacono et Subdiacono paratis rubeis ornamentis, ac si in Missa servire deberent, ipsum hinc et inde associantibus, et ibi ante faldistorium sibi paratum genuflexus, deposita mitra, incipit, schola prosequente, Antiphonam:

Exaudi nos Domine, quoniam benigna est misericordia tua : et secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos, Domine.

PSALMUS 68. Salvum me fac Deus : Pontifex, accepta mitra, quoniam intraverunt et sic manet quousque finiaaquæ usque ad animam tur Psalmus, et Antipho

na repetatur Incepto Psalmo , sedet Infixus sum in limo pro

[ocr errors]

meam.

[ocr errors]

spero in

[ocr errors]

fundi : * et non est subs Et operui in jejunio tantia.

animam : et factum est Veni in altitudinem in opprobrium mihi. maris : * et tempestas de Et posui vestimentum mersit me.

meum cilicium : * et facLaboravi clamans , rau tus sum illis in parabocæ factæ sunt fauces meæ : lam.

defecerunt oculi mei , Adversum me loquedum

Deum bantur qui sedebant in meum.

porta : * et in me psalleMultiplicati sunt super bant qui bibebant vinum. capillos capitis mei, * qui Ego vero orationem oderunt me gratis. meam ad te, Domine :

Confortati sunt qui per- tempus beneplaciti, Deus. secuti sunt ne inimici mei In multitudine miseriinjuste : * quæ non rapui, cordiæ tuæ exaudi me, tunc exolvebam.

in veritate salutis tuæ. Deus tu scis insipien Eripe me de luto ut tiam meam: et dilecta non infigar, * Jibera me ab mea a te non sunt abscon- iis qui oderunt me, et de dita.

profundis aquarum. Non erubescant in me Non me demergat temqui expectant te Domine, pestas aquæ, neque abDomine virtutum. sorbeat me profundum :

Non confundantur super neque urgeat super me me: qui quærunt te, puteus os suum. Deus Israel.

Exaudi me, Domine , Quoniam propter te quoniam benigna est inisustinui opprobrium : sericordia tua : * et secunoperuit confusio faciem dum multitudinem misemeam,

rationum tuarum respice Extraneus factus sum in me. fratribus meis, * et pe Et ne avertas faciem regrinus filiis matris tuam a puero tuo : * quomeæ.

niam tribulor, velociter Quoniam zelus domus exaudi me. tuæ comedit me :

Intende animæ meæ, et probria exprobrantium libera eam : propter initibi ceciderunt super me. micos meos eripe me.

[ocr errors]

et op

*

Tu scis improperium non intrent in justitiam meum, et confusionem tuam. meam, et reverentiam Deleantur de libro vimeam.

ventium : * et cum justis In conspectu tuo sunt non scribantur. omnes qui tribulant me: Ego sum pauper et doimproperium expectavit lens: * salus tua Deus suscor meum et miseriam. cepit me. Et sustinui qui simul Laudabo nomen

Dei contristaretur, et non cum cantico : * et magnififuit: * et qui consolaretur, cabo eum in laude. et non inveni.

Et placebit Deo super Et dederunt in escam vitulum novellum, cormeam fel : * et in siti mea nua producentem et unpotaverunt me aceto. gulas.

Fiat mensa eorum coram Videant pauperes el ipsis in laqueum, * et in lætentur:* quærile Deum retributiones, et in scan- et vivet anima vcstra. dalum.

Quoniam exaudivit pauObscurentur oculi eorum peres Dominus : * et vincne videant : * et dorsum tos suos non despexit. eorum semper incurva. Laudent illum coeli et

Effunde super eos iram terra, mare, et omnia tuam: et furor iræ tuæ reptilia in eis. comprehendat eos.

Quoniam Deus salvam Fiat habitatio eorum faciet Sion:* et ædificadeserta : et in taberna- buntur civitates Judæ. culis eorum non sit qui Et inhabitabunt ibi :* et inhabitet.

hereditate acquirent eam. Quoniam quem tu per Et semen servorum ejus, cussisti, persecuti sunt: possidebit eam;* et qui diet super dolorem vulne- | ligunt nomen ejus, habirum meorum addiderunt. tabunt in ea.

Appone iniquitatem su Gloria Patri. Sicut erat per iniquitatem eorum:* et etc.

Finito Psalmo, et repetita Antiphona, Pontifex surgit, deposita mitra , et versus ad altare, dicit :

[ocr errors]

Adsumus, Domine sancte Spiritus, adsumus, peccati quidem immanitate detenti , sed in nomine tuo specialiter aggregati : veni ad nos, adesto nobis; dignare illabi cordibus nostris : doce nos, quid agamus; quo gradiamur, ostende ; quid efficiamus, operare. Esto solus et suggestor et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre et ejus Filio nomen possides 'gloriosum : non nos patiaris perturbatores esse justitiæ, qui summe diligis æquitatem ; ut, sinistrum nos non ignorantiæ trahat; non favor inflectat; non acceptio muneris vel personæ corrumpat : sed junge nos tibi efficaciter solius tuæ gratiæ dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus a vero; quatenus in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur præmia sempiterna.

Respondetur ab omnibus Amen.

OREMUS.

Omnipotens sempiterne Deus, qui misericordia tua nos incolumes in hoc loco specialiter aggregasti; mentes nostras, quæsumus, Paraclitus, qui a te procedit , illuminet, et inducat in omnem , sicut tuus promisit Filius, veritatem; cunctosque in tua fide, et charitate corroboret; ut excitati a temporali synodo, proficiamus ad æternæ felicitatis augmentum. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. B. Amen.

Finita Oratione, Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium prædictum, aliis omnibus genuflectentibus ; et Cantores dicunt Litanias, prout habentur supra, pag. 29. Et postquam dictum fuerit :

« PoprzedniaDalej »