Obrazy na stronie
PDF
ePub

magis deceat, quam quod officio cujusque magis A vel ex natura rerum, vel ex debito officii, quod vel accommodum est. Præclare siquidem ait ethicus, singularum personarum decora describens : « Id unumquemque decet maxime, quod est cujusque maxime. » Quid ergo mihi et tibi cum venatoris professione? Sua namque neglecta turpissimum est, quemque studiosius in aliena versari. Quid ei cum privato et rusticano fortasse studio, qui publicæ auctoritatis insignibus fulget? Ducem sequatur populus, doctor seminet disciplinam, judex coerceat delinquentes, studiosos remuneret indulgentia po. testatis, privati minoribus occupentur; honestioribus ingenui, vilioribus servilis conditio mancipetur ;

Nam quod turpe bonis Scio Titioque, decebit
Crispinum.

Sic utique cum multa sint ejusdem corporis membra, non omnia eidem actui serviunt, sed sua sunt officia singulorum. Qui ergo tuum venatori non cedis, cur illius usurpas officium? Nonne reputabis indignum, si ad regnum vel ad pontificium venator aspiret? Equidem indignius est, si ab alterutro fastigio ad venatoris carnificium vel sordes prolabaris. Innatus etenim amor boni semper quærit ascensum; econtra fomes vitii sponte sua vergit ad casum. Causa quoque actum poterit decorare, si aut necessitate subsistat, aut vigeat utilitate, aut honestate splendescat, cum ex affectu mentis, tota valeat substantia operis colorari. « Affectus etenim tuus, ut ait sapiens, operi tuo nomen imponit. » Inculpabiliter ex sancti patris mandato venatum profectus est Esau, ut et patris satiaret esuriem, et promissam benedictionem impensi merito obsequii obtineret. Si enim sine culpa exerceri non posset, nequaquam tantus patriarcha ad opus illius misisset filium, quem benedictionis gratia in caput gentium constituere disponebat. Sed forte mora traxit ad se periculum, quia diutius licito, in opere tamen licito, ex prava consuetudine et immoderato amore morabatur. Nulla tamen versatur in culpa qui, urgente stimulo necessitatis, non reprobati studii exercitio vitam cogitur exhibere. Quiotii inertiam vitant, qui gerendis negotiis disponunt membra dum laboribus assuescunt, qui vitiosam corporis fugiunt molem, servata in omnibus dignitate personæ,justæ reprehensionis non patiuntur aculeos. Opus enim non ex se, sed ex causa fit crimen. Nec aliqua virtutis ostentatione clarescit, cui voluptas originem præbet: noverca siquidem virtutis est.Non illam dico quam parit pax, patientia, benignitas, longanimitas, gaudium in Spiritu sancto; sed quæ amica epulis, potationibus, conviviis, modulationibus et ludis, cultibus operosius exquisitis, stupris et variis immunditiis, animos etiam graviores effeminat, et quodam naturæ ludibrio molliores et corruptiores facit esse viros quam feminas. Tempus quoque venandi culpam extenuat,actumve commendat. Sit autem hic tempus ut in locis quam pluribus invenitur, ex eo opportunitas gerendorum. Fit ergo intempestiva venatio, vel ex religionis cultu,

B

c

C

prætermitti, vel aliis occupationibus postponi non debet. Sed de his hactenus quia non venaticam tradere, sed de curialium nugis nugari propositum est. Loci quoque ratio habenda est, scilicet ut in suo, vel communi, vel publico, licita exerceatur venatio, dum tamen consortibus non irrogetur injuria, et locus celebritate sui aut reverentia ab his inquietationibus non eximatur. Qui enim in aliena temeraria usurpatione irruit, laqueis juris tenetur ad pœnam. Is vero modus laudabilis est, eum modera tione adhibita prudenter, et si fieri potest, utiliter exercetur, ut mandato comici acquiescas: « Ne quid nimis. Nam et

Insani sapiens nomen feret, æquus iniqui, Ultra quam satis est virtutem si petet ipsam Nihil autem turpius est quam in risum contuentium ora laxare, dum non discendi proposito, vehementius insistis arti, quam nescias, ut si lingnam quam non noveris, facetus attentes. Sunt vero personæ, quæ non modo ab hoc, sed ab aliis quibusdam, utpote levioribus et voluptuosis studiis, in perpetuum submoventur, ut qui in sacris ordinibus constituti, et qui gerunt amplissimos magistratus. Quod enim in aliis futurum erat levioris culpæ, hoc in istis sæpe fit criminis. Et quidem semper majora sunt quæ celebratos contractus rescindunt,quam quæ impediunt contrahendos. Porro de virtute, et veritate canonum, venatica clientulis suis non modo claudit ascensum; sed summi sacerdotii gradum adimit jam adeptum. Præclare illud ut multa fertur dixisse Themistocles: Magistratus a ludis et quibuscunque levioribus esse arcendos, ne respublica ludere videatur, defectumque sui, relicta gravitate, pronuntiet. » Si tamen majoribus,quod quidem rarum est, eos exoccupari contigerit, in annis adolescentiæ, ex dispensatione ætatis permittuntur aliquid subtrahere gravitati, et in se clementiores esse, quod maturitatis processu, reipublicæ utilitati compensent. Hæc ille: « Et utinam audiretur a nostris, ut saltem in provectiori ætate, nugis suis reipublicæ seria anteferrent! » Tunc etenim totum reipublicæ corpus roboris sui integritate vigebit, tunc optimæ compositionis specie venustabitur, et elegantis pulchritudinis decorem induet, si

Singula quæque locum teneant sortila decenter D (HORAT. Ars poet., 92.) si fuerit officiorum non confusio, sed distributio. Hoc ita si optimam vivendi ducem naturam sequimur. Sed nunc quod medicorum est

Promittunt fabri, medici fabrilia tractant, (ID., Ep. II, 1, 116.) et officium præsidenti a venatoribus et humilioribus. officiis aut etiam maleficiis mutuatur; et privatorum temeritas aut disciplinæ ignorantia, se audet publicis officiis immiscere.

CAP. V. De alea, et usu, et abusu ejus. Sed ecce dum venatorum tumultus egreditur, aliæ, etsi taciturniores, perstrepunt nuga. Tritum

[ocr errors]

omnibus fugiendam. Ab ea siquidem armantur ad lites homines, incurrunt inimicitias, in miseram, etsi non miserabilem, incidunt egestatem. Si denuntiationis quæris auctorem, illum agnosce, qui

Non sibi, sed toti genitum se credidit orbi. Est tamen cum in aliqua specie sui licenter admittitur, si absque vitio curarum gravium pondus alleviet, et sine virtutis dispendio jucundam interpolationem afferat gaudiorum. Omnis vero licentia moderationis suffragio convalescit, et solidæ virtutis usus ab intemperantia deformatur. Totius vero licentiæ moderatrix est loci, temporis, modi, personæ et causæ præmissa inspectio, quæ omnium negotiorum faciem decora venustate commendat, aut turpitudinis condemnat opprobrio. Est ergo in singulis plurimum habenda ratio personarum,cum natura, conditio, fortuna, suis singulæ hominem induant personis, ex quibus quid se deceat, uniuscujusque erit colligere. Decorum siquidem aliunde non provenit. Chilon Lacedæmonius jungendæ societatis causa missus Corinthum, duces et seniores populi ludentes invenit in alea. Infecto itaque negotio reversus est, dicens se nolle gloriam Spartanorum, quorum virtus constructo Byzantio clarescebat, hac maculare infamia, ut dicerentur cum aleatoribus contraxisse societatem.Regi quoque Demetrio in opprobrium puerilis levitatis, tali aurei a rege Parthorum dati sunt. Eo siquidem munere exhonoranda visa est adolescentia senilis, et quæ in majestate regni levia committere minime verebatur.Nunc vero nobilium in eo sapientia declaratur, si venaticam noverint, si in alea damnabilius fuerint instituti, si naturæ robur effeminatæ vocis articulis fregerint, si modis et musicis instrumentis, virtutis immemores obliviscantur quod nati sunt. Verum a parentibus hæc pernicies manat ad liberos. Quid enim faciet filius, nisi quod patrem viderit facientem?

siquidem proverbium est: « Qui lepores agitat, verba A qui universum orbem docens in filio. eam denuntiat consumit. » At si alios diligentius intueris, consumunt et vitam, quæ in ineptiis et factionibus aut flagitiis tota versatur. Nonne tibi videtur aleator ineptus, qui tesserarum non tam vivit, quam perit ex gratia, et omnem jactum sortis suæ præsulem facit? estne ars accommoda rationi, cujus quanto quisque studentior, tanto erit exstudiosior? Attalus Asiaticus, si gentilium historiis creditur,hanc ludendi lasciviam dicitur invenisse, ab exercitio numerorum paululum deflexa materia. Cum enim antiquiores illud exercitium duntaxat approbarent, quod ad investigationem veri disciplinasque liberales proficeret, vel recte vivendi instrueret usum, hic subtili quidem, licet infructuosa inventione, veteris exercitii duritiam non temperavit, sed emollivit, multis adhuc in pristina B manentibus gravitate. A manibus namque Græcorum abacus nondum excidit, aut ratio calculandi, autludus in quo plene vicisse est, ad denuntiatum calculum,in campis adversarii constituisse perfectam et maximam harmoniam. Cum vero in eisdem harmonica arithmetica, vel geometrica trium terminorum medietate exsultat, semiplena victoria est. Quævis alearum, etsi contingant citra triumphi gloriam,aut ludentis felicitatem, aut artis peritiam protestantur. Jucundum quidem et fructuosum est, numerorum nosse certamina, qui deprædationi inveniantur obnoxii, et qua ratione in castris sint alii tutiores, omnium periculorum ignari, nisi forte circumventi ab hostibus captiventur. Hujus voluptate certaminis, Ptolomæum, Alexandrum, Cæsarem, Catonem, ipsum quoque Samium graviores operas legimus temperasse quo etiam inter ludendum id agerent, unde essent philosophicis negotiis aptiores. Alea vero exciso regno Asiæ, inter manubias eversæ urbis non sub una tantum specie,migravitad Græcos. Hinc tessera, calculus, fabula, urio vel dardana pugna, tricolus, senio, monarchus, orbiculi, taliorchus, vulpes, quorum artem utilius est dediscere quam docere. Quis enim non erubescat, si sortis suæ gratiam, non virtuti debeat, sed taxillis? Quis fritilli cautelam suæ prudentiæ non doleat anteferri? Nonne satis improbata est cujusque artis exercitatio,qua quanto quisque doctior, tanto nequior? Aleator quidem omnis hic est. Mendaciorum siquidem et perjuriorum mater estalea, et ex aliena concupiscentia sua prodigit, et nullam habens patrimonii reverentiam, cum illud effuderit, sensim in furta dilabitur et rapinas. Illam vero non. nulli præferunt, in qua Ulysses lusisse legitur, eo quod ingenii aliquatenus multa meditatione excitare videatur acumen. Sed ex eo mihi videtur perditior, cum nihil infelicius sit, quam ineo, in quo minimum proficias, plurimum laborare. Est enim inutilis importunitas deprecantis, qua inutilia acquiruntur, et quærendi inanis est diligentia, cum invenisse non proderit. Posset itaque motus animi, et mentis agitatio, quæ ibi frustra distrahitur, rebus pulchrioribus, et melioribus accommodari. Aleam vero a regione morum illius auctoritas prorsus exterminat.

C

D

Si damnosa senem juvet alea, ludil et hæres Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo. (Juv., XIV, 4.) Fuerat quidem tenerior ætas a libidinibus et voluptate, parente vitiorum, arcenda propensius; et ne quid licentius illis præsentibus a majoribus fieret, diligentius præcavendum, quia, ut idem ait satyricus

Fortius et citius nos Corrumpunt vitiorum exempla domestica,magnis Cum subeunt animos auctoribus.

(ID., ib., 33.) Egregiæ quidem Eleazarus cum redimendæ vitæ causa sollicitaretur committere in legem Domini, exempli periculum opposuit, dicens : « Quis ego sum Eleazarus nonaginta annorum, ut transeam ad vitam alienigenarum, et juvenes religiosos seducam? » Nascuntur ergo majoribus hæredes quidem degeneres, et qui virilem sexum muliebri mollitie dehonestant.

CAP. VI. De musica, et instrumentis, et modis, et A animum, et pro arbitrio suo nunc dejicit, nunc

fructu eorum.

Non tamen curialium nugis musicam calumnietur aliquis sociatam, licet se beneficio ejus conentur nugatorum plurimi commendare. Disciplina quidem liberalis est, et sive Pythagoram, sive Moysen, sive Tubal patrem canentium in cithara, editionis suæ laudat auctorem, ingenuum habet ortum, et virtutis suæ potentia, specierumque varietate, et sibi famulantibus numeris, universa complectitur, omnium quæ sunt et quæ dicuntur, dissidentem et dissonam multitudinem, proportionum suarum, id est inæquali quadam æquitatis lege concilians. Hac etenim cœlestia temperantur, mundana sive humana reguntur hæc instrumenta mores instruunt et

extollit. Certe, etsi nulla ratione sit spiritus, eam quoddam vehiculum spiritus esse certissimum est. Et nunc quidem humanum, nunc divinum, nunc et pythonicum gerit. Cum vero modis suis elegantius fuerit colorata, venustate sui mentes etiam severiores capit, et quadam inductæ hilaritatis gratia pellit tristitiam : et si quid pulveris, aut turbinis, aut nebularum cogitationibus ipsis inhæserat, potenter abstergit. Ad mores itaque instruendos et animos exsultatione virtutis trajiciendos in cultum Domini, non modo concentum hominum, sed et instrumentorum modos censuerunt sancti Patres Domino applicandos, cum templi reverentiam dilatarent. Et si militantis Ecclesiæ tibi parva videtur

informant, ipsiusque vocis articulatæ vel inarticu- B auctoritas, vel triumphatrix illa præconia musica

latæ substantiam miro quodam naturæ opificio, melicis picturis rhythmorum metrorumque coloribus vestiunt, et quadam cultus venustate perornant. Hanc, ut suffragio commendationis nostræ non egeat, sancti Patres multis laudum præconiis extulerunt. Denique in ejus virtute maligni spiritus violentia cohibetur, et illius etiam in subditis suis minuit musicæ gratiam potestatem. Cum enim spiritus malus Saulem invasisset, psallebat David in cithara in manu sua, donec spiritus a regis infestatione quiesceret. Ut vero nondam reveletur spiritus, qui latet in littera, æquissimum est animam cognati generis gratia mansuescere, et omnem dediscere alienationem, cum ei proprie concentus originis, et naturæ melioris arcana resultant. Eam ex consonantiis musicis esse compositam, quam plurimorum opinio vel sententia est. Totius enim philosophiæ princeps Plato, (si tamen Aristotelici acquiescunt) cum eam ex substantia dividua et individua finxisset, et eadem natura plasmaret et diversa, ipsam non posse constare credidit, nisi limitum, qui utrinque multifaria sectione ab unitate profluxerant, dissidentiam, hemioliis, epitritis etepogdois uniret. Limatis et commatis habita ratione, ut sub expressione paucorum, ei quantacunque distantia repugnantium concordia, cognati generis societate doceatur esse finitima. Unde arcano quodam meatu naturæ, secretisque cuniculis, vivacitatis suæ vigore per universa discurrit, et cuivis naturæ substantiæque conformis, rationis, sensus, vitæ in singulis pro divinæ dispensationis decreto efficaciam modulatur. Omnibus itaque alimenta dispensat, et sui puritate viget in singulis, nisi molia corporeæ gravitate prematur; aut tranquillitatem spiritus, exteriorum tumultuum spiritus concutiat. Qua irruente, quid potest esse salubrius, quam si, ut ita dicam, suis naturæ vocibus a compressione turbarum ad se ipsam anima revocetur? Quid denique nostrorum spiritui potest esse similius voce? quæ cum hic formetur, tam facili, quam invisibili et ineffabili transitu multorum circumquaque replet auditum, et vi sua corporum integram penetrat densitatem, et quasi tactu quodam movet

non tacebit, cujus seniores vidit, et tibi monstravit tonitrui filius, et voces eorum sicut voces citharædorum citharizantium in citharis suis. Quod si illos nondum audisti, regem audias exsultantem, qui te regni et exsultationis suæ vult esse participem. Ait enim : Sumite psalmum, date tympanum. psalterium jucundum cum cithara (Psal. LXXX). Ad quid, inquis? Ut laudetis Dominum in tympano et choro, in chordis et organo (Psal. CL). Ilic est enim usus musicæ aut solus, aut præcipuus.Phrygius vero modus, et cætera corruptionis lenocinia, sanæ institutionis non habentusum, sed produnt malitiam abutentis. Dolet igitur et ingemiscit species lauda. bilis disciplinæ, se ab alieno vitio deformari, el quod facies meretricis facta est ei, quæ viriles C quoque animos accendere consueverat ad virtutem. Amatoria bucolicorum apud viros graves esse, fuerat criminis ; nunc vero laudi ducitur, si videas graviores amatoria, quæ ab ipsis dicuntur elegantius stulticinia, personare. Ipsum quoque cultum religionis incestat, quod ante conspectum Domini, in ipsis penetralibus sauctuarii, lascivientis vocis. luxu, quadam ostentatione sui, muliebribus modis notularum articulorumque cæsuris, stupentes animulas emollire nituntur. Cum præcinentium, et succinentium, canentium et decinentium, intercinentium et occinentium, præmolles modulationes audieris, sirenarum concentus credas esse, non hominum et de vocum facilitate miraberis, quibus philomena vel psittacus, aut si quid sonorius est, modos suos nequeunt coæquare. Ea siquidem est ascendendi descendendique facilitas; ea sectio vel geminatio notularum, ea replicatio articulorum, singulorumque consolidatio; sic acuta vel acutissima, gravibus et subgravibus temperantur, ut auribus sui judicii fere subtrahatur auctoritas : et animus, quem tantæ suavitatis demulsit gratia, auditorum merita examinare non sufficit. Cum hæc quidem modum excesserint, lumborum pruriginem, quam devotionem mentis, poterunt citius excitare. Si vero moderationis formula limitantur, animum a curis redimunt, exterminant temporalium sollicitudinem, et quadam participatione lætitiæ et

D

æstuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, et opera manuum ejus non consideratis (Isa. v). Quid quod rex Babylonis non nisi in convivio vidit manum scribentis in pariete Mane, thekel, phares (Dan. v), quo regnum dinumeratuur, appen. sum denuntiatur et scissum ? Divino siquidem judicio principatu judicatur indignus, qui vasa Domini, humana videlicet corpora, in vanæ voluptatis gaudia exponit, et sponsi thalamum maligni spiritus immundiciis aperit.

quietis, et amica exsultatione in Deum, mentes hu- A sectandam, et potandam usque ad vesperam ut vino manas trajiciunt ad societatem angelorum. Sed unde hanc moderationis formulam tenes? Exsultabunt, inquit, cum cantavero tibi, labia mea. Si ergo ex abundantia cordis os tuum laudem Domini moduletur, si spiritu psallis et mente, psallis denique sapienter, etiam citra articulatæ vocis intelligentiam, rectissimam modestiæ regulam tenes, et non tam vocis quam mentis jubilo aures mulces Altissimi, et indignationem ejus prudenter avertis. Qui autem voluptatis aut vanitatis affectus exprimit, qui vocis gratiam prostituit concupiscentiis suis, qui lenociniorum clientulam musicam facit, ignorat quidem canticum Domini, modis Babyloniis festivus in terra aliena. Qui nescio quo pacto plus placeant, nisi quia

Nitimur in vetitum semper, cupimusqne negata. (Ovid. Am. 3, iv, 17.)

Et aquæ furtivæ dulciores, et panis absconditus suavior est. Et quidem Phrygius modus, decreto philosophorum, ab aula Græciæ jam pridem missus est, et cæteri quibus descensus fit in lasciviam et corruptionem. Annon recolis Ciconum matres et nurus, totam indignationem suam in Orpheum, qui mares modis suis effeminaverat, usque ad Parcarum invidiam effudisse, licet ille flexerit manes, duritiamque Ditis mollierit, Eurydicemque suam vocis gratia, etsi infausta sorte meruerit? Exinde hujusmodi hominum quæstus plerumque felicem exitum non exspectat, et forte, quia

Non habet eventus sordida præda bonos.

(OVID.)

Centum lumunibus cinctum caputArgus habebat: (Ovid. Met. 1, 626.) quæ omnia unius fistulæ voluptate, non tam sopita B sunt, quam exstincta. Tu quis es, qui te circumspectiorem esse confidis.

C

Quæ vero mentes emolliunt, moresque subvertunt,
a nostra ætate undique asciscuntur, licet ipse ultra,
quam satis est, vitiis suis abundet. Si quemquam
eorum qui vehementius his insistunt, gravem vi-
deris, si modestum, si pudicum, viris fortibus no-
strorum temporum ipsum connumerare memineris.
Quandoquidem hæc rara avis est. Proinde quidam
venerabilis vir, circiter septingentarum monialium
Pater, hanc monasteriis suis præscripsit legem, ut
omnia earum cantica, totius melicæ pronuntiationis
exuant modos, et ut sola psalmorum et laudum
sint significativa pronuntiatione contentæ. Suspecta
equidem fuit sancto viro voluptati cognata molli-
ties, eo quod voluptas parens libidinum est. Quid D
quod hæcipsa quotidianorum conviviorum malitiam
acuit; ac si venena, nisi toxicata sint, nocere non
possint? Ignistipulam addere, oleum camino, ser-
pentem intoxicare, nonne dementia est? Licet rerum
vitia obtegantur velo verborum, quorum eadem
substantia est, nulla profecto differentia est. Quæ
apud Græcos coepulationis aut compotationis cen-
sentur nomine, a nobis honestiori nomine convivia
nominantur. Cœtus siquidem conviventium, quam
coepulantium aut compotantium venerabilior est.
Convivia vero nonne per se satis insaniuut, nisi
carminibus excitentur? Nonne istud arguit Domi-
nus, dicens: Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem

CAP. VII. De dissimilitudine Augusti et Neronis. Augusto tympanizante in cœna, a quodam milite probrose dictum est: « Videsne ut cinædus orbem digito temperet? » Cujus ille verbi percussus amaritudine, os, manus, et animum in ævum ab hujusmodi levitate suspendit; habuitque semper gratiam exprobranti. Sed longe secus Nero, non imperatorum, sed hominum fœdissimus, qui adeo scribitur captus amœnitate vocis, ut non modo pomis cibisque nocentibus abstineret, sed ejus gratia conservandae, frequenti clysterio vomituque purgaretur plumbeamque cartellam supino ventre, mandato physicorum, sæpius et diutius sustineret. Adeo vero delectabatur in cantu, ut nec theatro, terræmotu concusso, cum semel cœperat, egrederetur, antequam inchoata finiret. Nec quemquam egredi eo cantante licitum erat. Unde plerique affecti tædio audiendi, simulato funere elati sunt. Milites quoque, nisi alio verba pronuntiante, non appellabat ; nec agebat quidquam'serio jocove, quin phonascus astaret, qui eum suis arteriis parcere hortaretur. Instrumentorum quoque curiosissimus erat, ut eorum peritiam aliis invideret, adeo ut publico testimonio se citharœdum principem gauderet appellari. Unde illud :

Citharado pricnipe natus

Nobilis. Hæc ultra nobis quid erit nisi ludus? In tanta quoque mole imperii omnem perosus est gravitatem. Philosophiam persequens quasi majestatis imperii inimicam, et nobiliora ingenia veritus, se consiliis subdidit histrionum, quorum ipse non erubuit turpitudinem exercere. Hinc illud :

Quod non dant proceres, dabit histrio. Cum vero esset omnium avarissimus, adeo ut nulli quodcunque officium delegaret, quin prosequeretur: « Nosti quid mihi opus sit; » aut illud subjiceret : « Qui omnibus præest, omnibus indiget :>> tamen histrionibus et mimis pecunias infinitas erogare non gravabatur; singulos, prout quisque placuerat, amplissimæ dignitatis nomine subornabat, alios patricios, alios senatores dicens. Hos illustrium spectabiliumve nominibus illustrabat.

CAP. VIII. De histrionibus, et mimis et præsti- A etenim mentibus subrepunt tædia, seseque non sus

giatoribus.

Eum vero adhuc aliqui pro parte imitantur,et si fœditate illius nemo dignetur involvi, cum gratiam suam histrionibus et mimis multi prostituant, et in exhibenda malitia eorum cæca quadam et contemptibili magnificentia, non tam mirabiles quam miserabiles faciunt sumptus. Illa tamen ætas (ut sic interim dicam) honestiores habuit histriones, si tamen aliquo modo honestum est, quod omni homine libero comprobatur indignum. Nec tamen histrionem assero turpiter in arte sua versari, etsi indubitanter turpe sit esse histrionem. Et quidem histriones erant, qui gestu corporis arteque verborum, et modulatione vocis, factas aut fictas historias, sub aspectu publico referebant, quos apud Plautum invenis et Menandrum, et quibus ars nostri Terentii innotescit. Porro comicis et tragicis abeuntibus, cum omnia levitas occupaverit, clientes eorum, comædi videlicet et tragœdi, exterminati sunt. Sed eos in servili conditione duntaxat plerumque reperies. Quis vero eorum usus exstiterit, poetica docens aperit:

Aut prodesse volunt, aut delectare pœtæ, Aut jucunda simul et idonea dicere vitæ. (HORAT., Ars poet. 33.)

At nostra ætas prolapsa ad fabulas, et quævis inania, non modo aures et cor prostituit vanitati, sed oculorum et aurium voluptate, suam mulcet desidiam, luxuriam ascendit, conquirens undique fomenta vitiorum. Nonne piger desidiam instruit, et somnos provocat instrumentorum suavitate, aut vocum modulis, hilaritate canentium,aut fabulantium gratia, sive quod turpius est, ebrietate vel crapula? Artem utique elegantiorem docuit Flaccus:

Ter uncti,

Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto. (HORAT.)

Ait quoque concionator : « Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. » Exercitatio siquidem parit et alit quietis gratiam, quæ otii continuatione,et quodam inertiæ suæ marcore perimitur. Utique in desideriis est omnis otiosus, cum et otiositas inimica sit animæ, et de domicilio ejus omnia studia virtutis eliminet. Clamat ethicus:

Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, Et capiant vitium, ni moveantur, aquæ ? Quod ? inquis. Audi. Disces si eidem credideris. Quæritur Ægisthus quare sit factus aduller Causa est in promptu : Desidiosus erat.

(OVID. Rem. Am., 161.)

Litteratissimi ergo viri consillium est ; ut hostis te
semper inveniat occupatum, quo variis tentationi-
bus ejus, occupationum tuarum clypeos tam felici-
ter, quam prudenter opponas.

Vitanda est, inquit ethicus, improba Siren
Desidia
(OVID.)
At eam nostris prorogant histriones. Exoccupatis

tinerent, si non alicujus voluptatis solatio mulcerentur. Admissa sunt ergo spectacula et infinita tirocinia vanitatis, quibus qui omnino otiari non possunt, perniciosius occupentur. Satius enim fue. rat otiari, quam turpiter occupari. Hinc mimi, salii vel saliares, balatrones, æmiliani, gladiatores, palæstritæ, gignadii, præstigiatores, malefici quoque multi, et tota joculatorum scena procedit. Quorum adeo error invaluit, ut a præclaris domibus non arceantur, etiam illi qui obscenis partibus corporis, oculis omnium eam ingerunt turpitudinem, quam crubescat videre vel cynicus. Quodque magis mirere, nec tunc ejiciuntur, quando tumultuantes inferius crebro sonitu aerem foedant, et turpiter B inclusum, turpius produnt. Nunquid tibi videtur sapiens, qui oculos vel aures istis expandit ? Quis tamen libenter non videat et rideat, cum præstigiatoris lotio perfusi ars deletur, et oculis, quos malitia sua præstrinxerat, videnti facultas reparatur? Jucundum quidem est, et ab honesto non recedit, virum probum quandoque modesta hilaritate mulceri, sed ignominiosum est gravitatem hujuscemodi lascivia frequenter resolvi. Ab istis quoque spectaculis, et maxime ab obscenis, viri arcendus est oculus, ne incontinentia ejus, mentis quoque impudicitiam fateatur. Egregie siquidem Sophoclem prætorem collega Pericles arguens, ait : « Decet prætorem Sophoclem, non modo manus, sed et oculos habere continentes. >> << Averte, inquit homo cui de regni majestate multa licebant, oculos meos, ne videant vanitatem: » sciens utique verum esse quod alius ingemiscit : « quia oculus meus deprædatus est animam meam. » Verumtamen quid in singulis prosit vel deceat, animus sapientis advertit, nec apologos refugit, aut narrationes, aut quæcunque spectacula, dum virtutis, aut honestæ utilitatis habeant instrumentum. Sacræ quidem communionis gratiam histrionibus et mimis, dum in malitia perseverant, ex auctoritate Patrum non ambigis esse præclusam. Unde quid fautoribus eorum immineat colligis, si facientes et consentientes pari pœna recolis esse plectendos. « Qui donant, inquit, histrionibus, quare donant ? » Hoc utique in illis fovent, in quo nequissimi sunt. Nempe qui nequitiam fovet, estne bonus? Cum vero omnium istorum sit odibilis, illorum tamen qui minus nocent, malitia tolerabilior est.

C

D

CAP. IX. Unde dicatur præstigium, et quis fuerit auctor ejus.

Eos autem qui nocentiora præstigia, artesque magicas et varias species mathematicæ reprobatæ exercent, jam pridem sancti Patres ab aula amoveri jusserunt, eo quod omnia hæc artificia, vel potius maleficia, ex pestifera quadam familiaritate dæmonum et hominum, noverint profluisse, verumque persæpe proferunt sola intentione fallendi, a quibus animam fidelem Dominus arcens, ait: < Si dixerint vobis, et ita evenerit, ne credatis

« PoprzedniaDalej »