Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

quam alienam extraneam et adulefcentium feductricem defcribit. Non haec fcribo, mi optime Chriftophore, quod animum tuum integrum et beneuolum contemnere uelim, fed quod meo quoque animo timendum fit. Tu officium pii et chriftiani hominis praeftas: qui nullum omnino contemnere debet, nifi tantum fe ipfum. Sed oportet et me niti, ut tui fimilis fim Chriftianus, (fi folida futura fit amicitia) i, e. contemtor mei. Neque enim ille Chriftianus eft, qui homines propter eruditionem, uirtutem, fanctitatem, famam fufpicit, (hoc n. et Ethnici atque nugaces poetae faciunt, ficut et noftro feculo nomina fua uocant) fed qui inopem, pauperem, ftultum peccatorem et miferum diligit; ficut Pfalmus dicit: Beatus, qui intelligit non fuper doctum, eruditum, fanctum, famatum, fed fuper egenum et pauperem. Denique Chriftus fibi factum confitetur, quicquid impenfum fuerit minimis fuis; cum poffet dicere, maximis et fublimibus fuis. Quoniam quod altum eft apud homines, abominabile eft apud Deum. Ad quam abominationem obfecro te per Chriftum Dominum noftrum, ne me adigas et cogas, fi uelis effe amicus. Facies autem id quam facillime, fi neque in faciem meam, neque aliorum, me ulla ex parte praedicaveris. Quodfi omnino Chriftum in me putaris laudandum effe, exprime et nomen eius, et

[ocr errors]

non meum, Vt quid res Chrifti nomine meo polluitur, imo fuo fraudatur. Si de rebus nemo dif ferit, nifi propriis earum nominibus? cur res Chrifti fine nomine Chrifti praedicamus? Ecce uerbofum amicum tuum. Efto ergo patiens lector amicus. Vale in Chrifto, ex eremitorio Wittenbergenfi 27 Ianuarii 1517. F. Martinus Luder, portio Eremitarum fectae S. Auguftini.

III.

Chriftophoro Scheurlio, Confiliario
Norimb.

S. Primum gratias ago, optime uir, de muneribus tuis, opufculis Staupitianis, fed doleo, meas ineptias per Reuerendum patrem apud uos diuulgari. Non enim Norimbergenfibus, id eft, delicatiffimis et emunctiffimis animabus, fed rudibus, ut nofti Saxonibus, quibus nulla uerbofitate fatis mandi et praemandi poteft eruditio chriftiana, editae funt. Sed nec, fi quam maxime uel tem, aliquid poffem efficere, quod latinis auribus tolerabile fieret, quanto minus nunc, cum dedita opera uulgi tarditati feruire ftatuiffem. Igitur te obfecro, ut e uirorum eruditorum confpectu eas fubmoueas, quantum potes. Caeterum, quod hortaris, fcripfi, quanta potui, cura, ut familiariter

fcriberem Ekkio noftro; fi peruenerint, nefció. Has fententias, quas uocant pofitiones, mitto ad te, et per te, patri Magiftro Venceslao, et fi qui alii funt, quos huius generis deliciae delectant. Sunt, nifi fallor, haec iam non Ciceronis paradoxa, fed Carolftadii noftri, imo fancti Auguftini, Ciceronianis tanto mirabiliora et digniora, quanto Auguftinus, imo Chriftus, Cicerone dignior eft. Arguent autem ifta paradoxa omnium eorum uel negligentiam uel ignorantiam, quibuscunque fuerint uifa magis paradoxa quam orthodoxa: ne dicam de iis, quia ea potius cacodoxa impudenti temeritate iudicabunt, quoniam nec Auguftinum nec Paulum legunt; aut ita legunt, ut non intelligant, fequé et alios fecum negligant. Sunt igitur paradoxa modeftis, et qui non ea cognouerit, fed eudoxa et caladoxa fcientibus, mihi uero ariftodoxa. Benedictus Deus, qui rurfum iubet de tenebris fplendefcere lumen. Reuer. patrem Vicarium fufpicor non effe apud uos; expectamus autem aduentum eius ad nos. Doctor Chilianus Reuther defunctus eft uita mortali. Det Deus, ut fungatur aeterna, Amen. Salutat te Amsdorfius, et omnis amica fodalitas. Salutamus uiciffim per te omnes falutari meritos. Valè. Ex Wittenberga, fexto Maii, 1517.*)

*) C. G. Schwarzii Progr. XXIV. p. 6.

IV.

Christophoro Scheurl.

S. Etfi mihi nulla, dulciffime Chriftophore, ad te fuit fcribendi occafio, quae digna uideretur ut ad te talemque uirum fcriberem, ea tamen fuit fatis mihi magna, quod fepofitis interim dignitatum tuarum titulis, quibus digniffimis ornaris, ad amicum fcriberem, ad eum fane amicum, qui eft purus et integerrimus atque humaniffimus, et quod maxime ad rem pertinet, qui recenter et cognitus et inuentus eft. Igitur fi usquam filentium uitio uertendum eft, amici ad amicum filentium potiffimum tale arbitrandum. Quandoquidem et ineptire et nugari non fegnius, quam ferio agere, amicitiam foueat, ne dicam, perficiat. Imo et id ipfum a fuo amico extorquet Diuus Hieronymus, fcribere fcilicet, quod nihil fcribendum habeat. Quare et mihi modo confilium fuit ineptire malle apud ami cum, quam filere. Quanquam, bone Deus, quando unquam fcribit frater ille Martinus, falfo uocatus Theologus, in quo non ineptiat, qui inter ftridores et fartagines fyllogifmorum adeo nihil pro fecit in his, quae ad cultum linguae pertinent, ut, etiamfi quicquam unquam guftauerit eruditionis uel eloquentiae, totum id ad infantiam et balbutiem redegerit longiffimus ille et affiduus fcribendi ufus.

[ocr errors]

Sed iam fatis fuperque praefationum, ne uolumen potius quam epiftolam fcribere, hoc eft, etiam ineptiendo ineptire, et bis defipere uidear, cum femel defipuiffe nimium fit theologo. Finis epiftolae eft, ut intelligas, quam egregiam de te tuaque fide opinionem conceperim. Non quod expoftulem uicem in me tuam, quam certiffimus mihi poffidere uideor, fed tantum, ut non minora tibi de me quam tu de te ipfo tibi polliceri poffis, perfuadeas.

At ecce interim mihi in mentem uenit, quod mihi Opufcula Reu. patris Vicarii per Vdalricum iftum Pindarum ferme pro 2 aureis mififti, quae ego fane partim uendidi, partim bonis amicis Reu. patris gratis dedi; de uenditis uero pecuniam, quam conflaui, pauperibus, ut iuffifti, id eft, mihi ipfi et fratribus impendi, pauperiorem enim me ipfo nondum fatis cognoui. Caeterum rogo, fi poteft fieri, eodem tuo iuffu mihi iidem libelli mittan tur, pro floreno, quem illis uenditis tibi rependam fideliter. Sunt enim, qui expetant et expectent eosdem libellos. Mitto infuper pofitiones noftras, prorfus paradoxas, et prout multis uidetur, Kaciftodoxas, quas poteris Eccio noftro eruditiffimo et ingeniofiffimo uiro exhibere, ut audiam et uideam, quid uocet illas. Salutant te et optime tui memores funt multi, inprimis Licentiatus Ams

« PoprzedniaDalej »