Obrazy na stronie
PDF
ePub

suæ religionis; nam in dispari cultu prohibitum est in lege matrimonium. (Deut. 7.) Per hanc licentiam Apostoli, revocatæ sunt omnes pœnæ et infamiæ, quæ secundum leges infligebantur olim mulieri secundo nubenti infra tempus luctus, sc. intra annum. Ergo in nuptiis exigitur personarum legitimitas, unde dicitur, liberata est; consensus, libertas; unde addit, cui vult nubat. Cultus paritas, unde subdit, tantum in Domino.

Deinde cum dicit: Beatior autem erit, etc. hic ostendit quod melius est illi continere quam nubere, dicens, quamvis liceat ei nubere, tamen beatior erit si sic permanserit, sc. innupta. Et hoc est consilium meum super eodem datum: habebit enim fructum sexagesimum qui debetur viduis. (Mat. 43.) Augustinus: satis ostendit beatam esse post mortem viri, et secundo nubentem, sed beatior est non nubens. Deinde cum dicit: Puto autem quod et ego, etc. hic ultimo ostendit quod debent consilio ejus credere, quia inspirante Spiritu Sancto hoc consulit. Et hoc est quod dicit: Puto autem, etc. quasi dicat: faciendum est secundum consilium meum, quia puto quod et ego sicut cæteri Apostoli Spiritum Dei habeam. (Rom. 8.) Sed et nosipsi primitias spiritus habentes, etc. Hoc ergo consilium debet impleri et propter fructum sequentem: quia beatior erit, et propter consulentis auctoritatem, quia secundum consilium meum, et propter spiritum Dei inspirantem, quia puto, etc. Hic quæritur super illo verbo volo vos sine sollicitudine esse. Contra. (Rom. 12.) Sollicitudine non pigri. Responsio: ibi loquitur de sollicitudine spirituali, hic de temporali. Item super illo: divisus est. Contra. Ose 10) Divisum est cor eorum, nunc interibunt.

Responsio ibi loquitur de divisione intentionis principalis, hic de divisione actionis. Item Gloss. ibid. partim servit Deo, partim mundo, Contra. (Matth. 6.) Nemo potest duobus dominis servire. Responsio: verum est ita quod æqualiter serviat utrique in eo quod duo, id est, contrarii sunt. Item super illud: mulier innupta cogitat quæ Domini sunt: Gloss. non cogitat, ne damnetur a Deo. Contra : damnari potest, ut patet in parabola de fatuis virginibus. Responsio non cogitat hoc solum, sed cum hoc etiam ne offendat sponsum. Item super illud: ut sit sancta corpore et spiritu. Gloss. non potest fieri ut non sit sanctum corpus quo utitur sanctificator spiritus. Contra. Spiritus Sanctus usus est lingua Caiphæ non sancta. (Joan. 11.) Responsio: utebatur ea ut spiritus, non ut sanctificator. Item sed ad id quod honestum est. Contra, ergo matrimonium turpe. Responsio: secundum Gloss. Positivum posuit pro comparativo. Item super illud: qui non jungit melius facit. Gloss. hic, sc. in conjugio bene utitur homo malo. Contra: cujus usus bonus est, ipsum quoque bonum est. Responsio: illud intelligitur de usu rei per se, sc. ad quem ordinata est, non per accidens, sc. ad quem ex prudentia utentis ordinatur. Item Gloss. ibid. Melius est bene uti bono, quam bene uti malo. Contra: hoc difficilius illo. Responsio : loquitur hic de malo vitii non supplicii. Item super illo verbo in Gloss. duæ permissæ. Contra: ergo duæ nuptiæ non sunt a Deo. Responsio: non ex eo quod duæ, nisi ex consequenti. Item si dormierit vir; quid dicendum est si resuscitatur? Responsio: requiritur consensus novus ad hoc quod sit matrimonium. Item super illud: puto quod spiritum Dei habeam. Contra.

(Rom. 8.) Certus sum quod neque mors,

Gloss. non dicit hoc dubitando, sed

neque vita, etc. Responsio: secundum quasi increpando.

CAPUT VIII.

De idolotitis veritatem determinans dicit, multos habere de eis scientiam absque veritate, affirmatque minime nos escam commendare Deo.

[merged small][merged small][ocr errors]

5. Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cælo sive in terra, (siquidem sunt dii multi, et domini multi).

6. Nobis tamen unus Deus pater, ex quo omnia, et nos in illo: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia: et nos per ipsum.

7. Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli quasi idolotitum manducant, et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.

8. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus,abundabimus, neque si non manducaverimus, deficiemus.

Excluso errore circa correctionem criminum, cap. 5, et 6. Item circa virginitatem et matrimonium, cap. 7, hic excludit errorem circa esum et abstinentiam ciborum, cap. isto, 9 et 10, loquens de his quæ idolis immolabantur, a quibus, quamvis in se licitis, abstinere monet. Primo alligando eis scandalum infirmorum, cap. isto. Secundo exemplum sui qui propter alios absti

net a receptione sumptuum licitorum,

cap. 9. Tertio exemplum pœnæ Judæorum post tanta beneficia Dei in deserto prostratorum, cap. 10. Ergo propter scandalum proximi exemplo Apostoli, non propter timorem supplicii debemus abstinere cibis aliquando licitis. In primo ostendit quod in se licita est comestio idolotitorum. Secundo monet nihilominus abstinere propter scandalum fratrum infirmorum, ibi: Videte ne forte, etc. In prima, primo proponit quod majores eorum habent scientiam de idolotitis. Secundo ostendit qualem scientiam habent de eis, ibi: De escis autem quæ idolis immolantur, etc. Tertio quod quidam infirmi hac scientia carent, ibi: Sed non in omnibus est scientia, etc. Quarto quod alii coram eis idolotita edere non debent, ibi: Esca autem nos non commendat Deo. In prima, primo dicit, quod de idolotitis scien

tiam habent.

Secundo quod eam sine charitate inutiliter habent, ibi: Scientia autem inflat, etc. Tertio ostendit a quibus habeatur hæc scientia insufficienter, ibi: Si quis autem existimat. Quarto a quibus sufficienter, ibi: Si quis autem diligit, etc. Dicit ergo, De his autem etc. quasi dicat, de prædictis quæsivistis a me, sc. de pertinentibus ad matrimonium: de aliis autem ut de immolatis idolo non fuit necesse quærere: quia omnes scitis super hoc veritatem : et hoc est quod dicit: De his autem quæ idolis sacrificantur, an li-,

ceat edere vel non, scimus ego et vos, quod liceat ea comedere, secundum illud ad (Tit. 1.) Omnia munda mundis. Scimus quia omnes scientiam habemus, ego, sc. et vos perfecti inter alios, id est, scientiam de creatore et creaturis; et ideo minus excusabiles si male facimus.

Deinde cum dicit: Scientia autem inflat, etc. hic ostendit quomodo sine charitate scientiam inutiliter habent, quasi dicat: Habetis quidem scientiam, sed non valet vobis, quia inde superbitis contra ignaros; scientia autem si sola est, inflat. (Eccl. 1.) In multa sapientia, multa est indignatio. (Act. 26.) Multæ litteræ te faciunt insanire. Hæc enim fuit plaga Egyptiorum, id est, sapientium hujus mundi vesica turgentes. (Exod. 1. ) Charitas vero ædificat infirmos, quæ quod eis obesse potest, dimittit, quia non quærit quæ sua sunt. Unde addenda est scientiæ charitas. August. Addite ergo scientiæ charitatem, et utilis erit scientia. Per se quidem est inutilis, ex charitate vero utilis Philosophus. Scire aut nihil, aut parum prodest ad virtutem.

Deinde cum dicit: Si quis autem existimat, etc. hic ostendit a quibus hæc scientia habetur insufficienter, quia ab illis, qui ea utuntur in nocumentum proximi, et est sua ratio talis: Quicumque habet scientiam et non modum utendi ea, habet scientiam insufficienter, sed qui habet scientiam sine charitate est hujusmodi: Ergo qui habet scientiam sine charitate habet insufficienter scientiam. Primo ergo supponit scientiam sine charitate. Secundo ostendit insufficientiam talis scientiæ, ibi: Nondum cognovit, etc. Tertio rationem insufficientiæ, ibi: Quemadmodum oporteat, etc. Dicit ergo: Si quis autem, etc. quasi dicat: Habetis scientiam, sed non sufficientem, quia si quis vestrum ex

istimat se scire, habens scientiam sine charitate, aliquid scit, sc. quod liceat comedere idolotita. Nondum tamen cognovit, quia non se cognoscere facto ostendit: Quomodo oporteat eum scire, id est, qualiter debeat uti scientia, quia in ædificationem, non in nocumentum aliorum. Scire autem contingit dupliciter, sc. habere scientiam et uti scientia: sicut videre, habere visum, et uti visu. Gloss. Bernardi. Hic non approbat Apostolus multa scientem, si modum sciendi nescierit. Modus. enim sciendi est, ut scias quo ordine, quo studio, quo fine scire quæque oporteat: quo ordine, ut id prius quod maturius ad salutem ; quo studio, ut id ardentius quod efficacius est ad amorem ; quo fine, ut non ad inanem gloriam vel curiositatem velle aliquid, sed ad ædificationem tui et proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant, et curiositas est; quidam ut sciantur, et vanitas est; quidam ut scientiam vendant, et turpis quæstus est; quidam ut ædificentur, et prudentia est; quidam ut ædificent, et charitas est.

Deinde cum dicit: Si quis autem diligit, etc. hic ostendit a quibus hæc scientia habetur sufficienter, quia ab illis qui utuntur ea ex charitate. Primo ergo supponit scientiam cum charitate. Secundo ostendit sufficientiam talis scientiæ, ibi: Hic cognitus est. Dicit ergo, Si quis, etc., quasi dicat: ille perfecte non scit qui nescit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, et ita cum scientia habet charitatem, hic cognitus, id est, approbatus est ab eo. Novit enim Dominus qui sunt ejus. (2 Tim. 2.) Unde talis vere scit Deo approbante, quia bene utitur scientia propter chari

tatem annexam.

Notandum est hic, quod ad hoc

quod aliquis sciat quemadmodum oporteat scire, novem sunt necessaria. Primo humiliter sine inflatione. (Phil. 4.) Scio humiliari. (Ps. 130.) Si non humiliter sentiebam. Secundo sobrie sine præsumptione. Supra primo: Non judicavi me scire. (Rom. 12.) Non plus sapere quam oportet. Tertio certitudinaliter sine hæsitatione. (2 Tim. 1.) Scio cui credidi, et certus sum. Quarto veraciter et sine errore. (2 Tim. 3.) Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quinto simpliciter sine deceptione. (1 Tim. 6.) Oppositiones falsi nominis scientiæ. Sexto salubriter cum charitate et dilectione. (Infra 13.) Si habuero omnem scientiam, charitatem autem non habuero. Septimo utiliter cum proximorum ædificatione. (Infra 12.) Alii datur sermo scientiæ in eodem spiritu.. Octavo liberaliter cum gratuita communicatione. (Sap. 6.) Ponam in lucem sapientiam ejus. Nono efficaciter cum bona operatione. Scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi. (Jac. 4.) Primum, sc. humilitas scientiæ arguit sapientes superbos, sobrietas curiosos, certitudo dubiosos, veritas hæreticos, simplicitas advocatos, salubritas magnos, utilitas iniquos, liberalitas avaros, efficacia otiosos.

Deinde cum dicit: De escis autem quæ idolis, etc. hic ostendit qualem scientiam habent de idolotitis, ostendens primo quod sciunt idolum nihil esse. Secundo quod sciunt omnia a Deo esse, ibi: Nam etsi sunt qui dicantur dii. In prima, primo dicit idolum nihil esse. Secundo juxta hoc ad declarationem ostendit Deum non nisi u

num esse, ibi : Et quod nullus Deus, etc. Dicit ergo, De escis autem, elc. quasi dicat : prædictis modis non valet scientia, sed tamen, De escis quæ immolantur idolis, scimus scientia ve

ra, sc. quod in se sunt licitæ, nec propter idolum sunt immundæ et hoc quia Idolum nihil est in mundo. Hoc tripliciter exponitur. Primo modo sic: Idolum nihil est in mundo, id est, inter creaturas mundi quantum ad formam idoli: licet enim materia idoli sit aliquid, sc. aurum vel argentum, vel hujusmodi, tamen nil est forma, sc. quæ creditur ibi esse ab idololatris, qui credunt idolum esse Deum (Is. 41.) Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex co quod non est. Secundo modo sic: idolum nihil est, sc. persona subsistens ex simulachro et spiritu præsidente. Ex istis enim duobus nihil fit sicut ab idololatris putatur. (Jer. 10.) Confusus est omnis artifex in sculptili, quia falsum est quod conflavit et non est spiritus in eo. Tertio modo sic: idolum nihil est in mundo, id est, nullius rei quæ sit in mundo habens similitudinem. Est enim differentia inter idolum et simulacrum, quia simulacrum dicitur quod fit ad similitudinem rei alicujus naturalis idolum autem ad nullius, rei est similitudinem, ut si corpori humano addatur caput equinum. (Is. 40.) Cui similem fecistis Deum, etc. El scimus etiam quod nullus Deus nisi unus. (Deut. 6.) Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est.

Deinde cum dicit: Nam etsi sunt. qui, etc. hic ostendit quod sciunt omnia a Deo esse non a diis nuncupativis vel adoptivis, ut sunt idola, vel sancti, sed ab uno summo. Primo ergo dicit, quomodo potest intelligi. Deorum pluralitas, sc. per adoptionem vel nuncupationem. Secundo quomodo est divinitatis unitas, sc. per essentiam, ibi: Nobis tantum unus Deus, etc. Ubi primo tangit unitatem in patre. Secundo in filio, ibi: Et unus Dominus, etc. In prima tangit tria, sc. essentiam,. quia unus. Deus: personam, quia pa

ter potentiam, ex quo omnia clementiam, quia et nos in illo, similiter ista tangit in filio. Dicit ergo, Nam etsi sunt, etc. quasi dicat, et vere non est nisi unus Deus, Nam etsi sunt qui dicantur dii vere participatione divinitatis ut sancti: (Ps. 81.) Ego dixi, dii estis; sive in cœlo, ut sancti comprehensores, sive in terra ut sancti viatores. Siquidem sunt dii multi vere participatione divinitatis ut sancti et justi Domini, Apostoli et Prælati, nobis tamen, etc.

scientia. Secundo quod propter hoc, esu, sc. idolotitorum polluitur eorum conscientia. Ubi primo tangit pollutæ conscientiæ rationem. Secundo ipsam pollutionem, ibi: Et conscientia ipsorum. etc. Dicit ergo, Sed non in omnibus, etc., quasi dicat: hoc scimus nos, sc. quod Idolum nihil est, sed non in omnibus, ut in infirmis est scientia hæc, et vere, non est in omnibus : quidam tamen, etc. Vel sic, nos scimus quod Idolum nihil est in mundo. Quidam enim cum conscientia idoli, quia sc. putant idolum aliquid divinum esse usque nunc, id est, post conversionem sicut ante manducant idolotitum, id est, de sanctificatis idolis, et hoc non quasi cibum simpliciter, sed quasi idolotitum, sc. ad reEt verentiam idoli, et Conscientia illorum, cum sit infirma, Polluitur per illos, sc. qui habent rectam scientiam, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducuntur (Deut. 27.) Maledictus qui errare facit cœcum in itinere. Hic innuit quod non cibus, sed conscientia polluitur per peccatum, comedendo ad exemplum malorum.

Alio modo legitur sic, nam etsi sunt qui dicuntur dii a gentibus, sc. falsa nuncupatione: sive in cœlo, ut sol et luna sive in terra, ut Mercurius et Diana. Siquidem sunt dii multi, sola sc. nuncupatione secundum gentiles. (Ps. 95.) Dii gentium dæmonia. Domini multi, qui aliis præsunt: nobis tamen tantum unus est Deus essentialiter, sc. pater, ex quo omnia secundum naturam et per paternam auctoritatem. (Rom. 11.) Ex quo omnia, et nos in illo per gratiam. (Act. 17.) In ipso vivimus, movemur et sumus. Et unus cum patre Deus Dominus Jesus Christus. (Joan. 10.) Ego et pater unum sumus. - Per quem omnia, sc. fac ta sunt secundum naturam (Joan. 1.) Omnia per ipsum facta sunt.- Et nosper illum, sc. sumus in Deo per gratiam. (Rom. 1.) Per quem accepi gratiam, etc. ergo unus est altissimus creator omnium omnipotens. Ex his elicitur talis ratio. Non est nisi unus Deus qui fecit omnia, sed multa sunt idola, ergo non sunt Deus qui fecit omnia, nec creduntur aliquid, ergo nihil. Sed non in omnibus est scientia. Habito quod majores illorum habent scientiam de idolotitis, hic ostendit quod minores hac scientia carent.

Ubi primo ostendit quod in quibusdam defuit prædicta de idolotitis

Deinde cum dicit: Esca autem non commendat, etc. hic quarto ostendit quod coram eis idolotita comedere non debent. Ubi primo ostendit quod hujusmodi comestio nihil prodest apud Deum. Secundo probat quod non præstat aliquod bonum augmentum, ibi: Neque enim si non manducaveritis. Dicit ergo, Esca autem, etc. quasi dicat: Illis nocet vestra comestio, vobis autem non prodest. Esca enim nos non commendat Deo, sed recta fides in edendo. Nam nec Esau esu lenticulæ justificatus est, nec Helias esu carnium pollutus est. (Rom. 14.) Non est regnum Dei esca et potus. (Hebr. ult.) Bonum est gratia stabilire cor, nonescis.

Deinde cum dicit : Neque enim si non

« PoprzedniaDalej »