Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam alienam extraneam et adulescentium feductricem deferibit. Non haec fcribo, mi optime Christophore, quod animum tuum integrum et beneuolum contemnere uelim, fed quod meo quoque animo timendum fit. Tu officium pii et christia. ni hominis praestas: qui nullum omnino contemnere debet, nifi tantum fe ipfum. Sed oportet et me niti, ut tui fimilis fim Christianus, (li solida futura fit amicitia) i, e. contemtor mei. Neque enim ille Christianus est, qui homines propter crus, ditionem, uirtutem, fanctitatem , famam fufpicit, (hoc n. et Ethnici atque nugaces poetae faciunt, ficut et nostro feculo nomina fua uocant) sed qui inopem, pauperem, ftultum peccatorem et miferum diligit; ficut Pfalmus dicit: Beatus, qui intelligit non super doctum, eruditum, fanctum, famatum , sed super egenum et pauperem. Denique Christus fibi factum confitetur, quicquid impensum fuerit minimis fuis; cum poffet dicere, maximis et sub. limibus fuis. Quoniam quod altum est apud homines, abominabile eft apud Deum. abominationem obsecro te per Chriftum Dominum noftrum, ne me adigas et cogas, fi uelis effe ami. cus. Facies autem id quam facillime, fi neque in faciem meam, neque aliorum, me ulla ex parte praedicaveris. Quodii omnino Christum in me putaris laudandum effe, exprime et nomen eius, et

Ad quam

non meum, Vt quid res Christi nomine meo pol. luitur, imo fuo fraudatur. Si de rebus neno dif. serit, nifi propriis earum nominibus ? cur res Chri. fti fine nomine Christi praedicamus? . Ecce uerbofum amicum tuum. Esto ergo patiens lector ami.

Vale in Christo, ex eremitorio Wittenbergenfi 27 Ianuarii 1517. F. Martinus Luder, portio Eremitarum fectae S. Augustini.

III.

Christophoro Scheurlio, Consiliario

Norimb.

S. Primum gratias ago, optime uir, de muneribus tuis, opusculis Staupitianis, sed doleo, meas ineptias per Reuerendum patrem apud uos diuulgari. Non enim Norimbergensibus, id est, delicatissimis et emunctissimis animabus, sed rudibus, ut nosti Saxonibus, quibus nulla uerbositate fatis mandi et praemandi poteft eruditio christiana, editae sunt. Sed nec, fi quam maxime uel tem, aliquid poffem efficere, quod latinis auribus tolerabile fieret, quanto minus nunc, cum dedita opera uulgi tarditati feruire statuiffem. Igitur te obfecro, ut ę uirorum eruditorum conspectu eas fubmoueas, quantum potes. Caeterum , quod hortaris, scripsi, quanta potui, cura, ut familiariter

[ocr errors]

scriberem Ekkio noftro; fi peruenerint, nesció. Has sententias, quas uocant positiones, mitto ad te, et per te, patri Magistro Venceslao, et fi qui alii sunt, quós huius generis deliciae delectant. Sunt, nisi fallor, haec iam non Ciceronis paradoxa, fed Carolstadii nostri, imo fancti Augustini, Ciceronia. nis tanto mirabiliora i et digniora, quanto Augustinus, imo Christus, Cicerone dignior est. Arguent autem 'ista paradoxa omnium eorum uel negligentiam uel ignorantiam, quibuscunque fuerint uifa magis paradoxa quam orthodoxa: ne dicam de iis, quia ea potius cacodoxa impudenti temeritate iudi. cabunt, quoniam nec Augustinum nec Paulum le. gunt; aut ita legunt, ut non intelligant, seque et alios secum negligant. Sunt igitur paradoxa mo . destis, et qui non ea cognouerit, fed eudoxa et caladoxa scientibus, mihi uero aristodoxa. Benedictus Deus, qui rursum iubet de tenebris fplendescere lumen. Reuer. patrem Vicarium suspicor non effe apud uos; expectamus autem aduentum eius ad nos. Doctor Chilianus Reuther defunctus est uita mortali. Det Deus, ut fungatur aeterna, , Amen. Salutát te Amsdorfius, et omnis amica foc dalitas. Salutamus uicislim per te omnes falutari meritos. Valè. Ex Wittenberga, fexto Maii, 1517. *)

*) C. G. Schwarzii Progr. XXIV. p. 6.

IV.

Christophoro Scheurl. S. Etfi mihi nulla, dulcissime Christophore ad te fuit fcribendi occafio, quae digna uideretur ut ad te talemque uirum scriberem, ea tamen fuit satis mihi magna, quod repositis interim dignitatum tuarum titulis, quibus dignissimis ornaris, ad amicum fcriberem, ad eum fane amicum, qui

est purus et integerrimus atque humanissimus, et quod maxime ad rem pertinet, qui recenter et cognitus et inuentus est. Igitur fi usquam filentium uitio uertenduí est, amici ad amicum filentium potiffi mum tale arbitrandum. Quandoquidem et ineptire et nugari non segnius, quam serio agere, amici. tiam foueat, ne dicam, perficiat. Imo et id ipsum a suo amico extorquet Diuus Hieronymus, fcribere scilicet, quod nihil scribendum habeat. Quare et mihi modo confilium fuit ineptire malle apud ami. cum, quam filere. Quanquam, bone Deus, quando unquam fcribit frater ille Martinus, falso uo'catus Theologus, in quo non ineptiat, qui inter stridores et fartagines fyllogismerum adeo nihil pro. fecit in his, quae ad cultum linguae pertinent, ut, etiamfi quicquam unquam guftauerit eruditionis uel eloquentiae, totum id ad infantiam et balbutiem redegerit longissimus ille et affiduus scribendi usus.

[ocr errors]

Sed iam fatis fuperque praefationum, ne uolumen potius quam epistolam fcribere, hoc eft, etiam ineptiendo ineptire , et bis defipere uidear , cum femel desipuisse nimium sit theologo. Finis epiftolae est, ut intelligas, quam egregiam de te tuaque fide opinionem conceperim. Non quod expostulem uicem in me tuam, quam certissimus mihi posli. dere uideor, fed tantum, ut non minora tibi de me quam tu de te ipfo tibi polliceri poflis, per. fuadeas.

At ecce interim mihi in mentem uenit, quod mihi Opuscula Reu. patris Vicarii per Vdalricum istum Pindarum ferme pro 2 aureis misisti, quae ego fane partim uendidi, partim bonis amicis Reu. patris gratis dedi; de uenditis uero pecuniam, quam conflaui , pauperibus, ut iussisti, id est, mihi ipfi et fratribus impendi, pauperiorem enim me ipso nondum fatis cognoui. Caeterum rogo, fi potest fieri, eodem tuo iuffu mihi iidem libelli mittantur, pro floreno, quem illis uenditis tibi rependam fideliter. Sunt enim, qui expetant et expectent eosdem libellos. Mitto insuper positiones noftras, prorsus paradoxas, et prout multis uidetur, Kacistodoxas, quas poteris Eccio nostro eruditissi. mo et ingeniosissimo uiro exhibere, ut audiam et uideam, quid uocet illas. Salutant te et optime tui memores sunt multi, inprimis Licentiatus Ams

« PoprzedniaDalej »