Obrazy na stronie
PDF
ePub

quemlibet alium sine mea electione et auctoritate. A nobis petis, penes te est; quem prudentem in Deo

In regno meo pro papa suscipis aut susceptum tenes,
contra fidem quam mihi debes facis, nec in hoc me
minus offendis, quam si coronam meam mihi tollere
conareris. Unde scias in regno meo nullum te
participium habiturum, si non apertis assertionibus
probavero te omnis obedientiæ subjectionem Urbano
de quo agitur, pro voto meo, negaturum. Quod ergo
audiens, admiratus sum. Siquidem abbas eram, ut
nostis, in alio regno per misericordiam Dei conver-
satus ad omnes sine querela. Nulla vero spe vel
desiderio pontificatus, sed quibusdam rationabilibus
causis, quas nullatenus omittere poteram, in hanc
terram sum venire coactus. Ipso autem rege infir-
mato, omnes qui tunc aderatis ei ut matri suæ et
vestræ scilicet Ecclesiæ Cantuariensi per institutio- B
nem pontificis ante mortem suam consuleret, pro
voto consuluistis. Quid dicam? Suscepto consilio,
placuit illi et vobis in hoc opus eligere me. Objeci
plurima, subducere me præsulati gestiens, nec ac-
quievistis. Professus sum inter alia me hunc de quo
nunc querela ista conseritur Urbanum pro apostolico
suscepisse, meque ab ejus subjectione quoad vive-
ret vel ad horam discedere nolle; et qui ad hoc
tunc temporis mihi contra diceret nemo fuit. Sed
quid? Rapuistis me et coegi stis onus omnium susci-
pere, qui corporis imbecilitate de fessus, meipsum vix
poteram ferre. In quo facta putabatis forsan mihi ad
votum servire.Sed quantum illud desideraverim, quam
gratum habuerim, quantum in illo delectatus sim,
dicere in præsenti quidem, cum nihil prosit, super-
vacuum æstimo. Verum ne quis in hac re conscien-
tiam mcam nesciens scandalizetur in me fateor
verum dico quia salva reverentia voluntatis Dei ma
luissem illa die, si optio mihi daretur, in ardentum
rogum comburendus præcipitari, quam archi-
episcopatus dignitate sublimari. Attamen videns
importunam voluntatem vestram, credidi me vobis et
suscepi onus quod imposuistis, confisus spe auxilii
vestri quod polliciti estis. Nunc ergo, ecce tempus
adest quo sese causa obtulit, ut onus meum consilii
vestri manu levetis. Pro cujus consilii adeptione
petivi inducias ab eo die quo mihi præfata verba
dicta sunt, in hunc diem: quatenus in unum con-
veniretis, communi consilio investigaretis, utrum-
nam possim, salva fidelitate regis, servare obedien-
tiam apostolicæ sedis. Petivi, inquam, inducias et
accepi, et ecce gratia Dei adestis. Omnes itaque, sed
vos præcipue, fratres et coepiscopi mei precor et
moneo, quatenus istis diligenter inspectis studiosius,
sicut vos decet, quo inniti queam mihi consilium
detis, ita ut et contra obedientiam papæ
nihil agam,
et fidem quam domino regi debeo non offendam.
Grave siquidem mihi est vicarium beati Patri con-
temnendo abnegare; grave, fidem quam regi me
secundum Deum servaturum promisi, violare;
grave nihilominus quod dicitur, impossibile mihi
fore unum horum, non violato altero, custodire.
Ad hæc episcopi responderunt: Consilium quod a

»

C

D

ac bonitatis amatorem esse cognoscimus, et ob hoc in tam profunda re consilio nostro non eges. Verum si, remota omni alia conditione, simpliciter ad voluntatem domini nostri regis consilii tui summam transferre velles, prompta tibi voluntate, ut nobis ipsis, consuleremus. Attamen, si jubes, verba tua ipsi domino nostro referemus, et cum audierimus quid inde sentiat, dicemus tibi. » Annuit ipse, et fecerunt ut dixerant. Præcepit itaque rex ut omnia in crastinum, quia dies Dominica erat, differentur et Anselmus ad hospitium suum, curiam mane repetiturus, reverteretur. Factum est ita. Et mane, juxta condictum, reversi sumus. Itaque Anselmus in medio procerum et conglobatæ multitudinis sedens, ita orsus est : « Si juxta quod a vobis, domini fratres, hesterno die, consilium de præsenti causa petivi, vel nunc dare velletis, acciperem. » At illi : « Quod heri respondimus, modo respondemus: scilicet, si pure ad voluntatem domini regis consilii tui summam transferre volueris, promptum, et quod in nobis ipsis utile didicimus, a nobis consilium certum habebis. Si autem secundum Deum, quod ullatenus voluntati regis obviare possit, consilium a nobis exspectas, frustra niteris; quia in hujusmodi nunquam tibi nos adminiculari videbis. » Quibus dictis conticuerunt, et capita sua quasi ad ea quæ ipse illaturus erat dimiserunt. Tunc Pater Anselmus erectis in altum luminibus vivido vultu, reverenda voce ista locutus est : « Cum nos qui Christianæ plebis pastores, et vos qui populorum principes vocamini, consilium mihi principi vestro nonnisi ad unius hominis voluntatem dare vultis ; ego ad summum pastorem, et principem omnium, ego ad magni consilii angelum curram et in meo, imo in suo et Ecclesiæ suæ negotio, consilium quod sequar ab eo accipiam. Dicit beatissimo apostolorum Petro Tu es Petras, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, et tibidabo claves regni cœlorum; et quodcunque ligaveris super terram, erit et in cælis ligatum:et quodcunque solveris super terram erit solutum et in cælis (Matth. xvi, 18, 19). Communiter etiam apostolis omnibus: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc.x,16); et qui tangil vos, sicut qui tangit pupillam oculi mei (Zach. 11, 8). Hæc sicut principaliter beato Petro, et in ipso cæteris apostolis dicta accipimus, ita principaliter vicario beati Petri, et per ipsum cæteris episcopis, qui vices agunt apostolorum, eadem dicta tenemus: non cuilibet imperatori, non alicui regi, don duci, non comiti. In quo tamen terrenis principibus subdi ac ministrare debeamus docet et instruit idem ipse magni consilii Angelus, dicens : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Hæc verba, hæc consilia Dei sunt. Hæc approbo, hæc suscipio, hæc nulla ratione exibo. Quare cuncti noveritis in communi, quod in his quæ Dei sunt vicario beati Petri obedientiam, et

:

in his qua terrenæ domini mei regis dignitati jure A desistere, reversi ad regem persuaserunt inducias competunt et fidele consilium et auxilium pro sensus mei capacitate impendam. Finierat Pater in istis. Omnes igitur assidentes oppido turbati, cum festinatione et magno tumultu surrexerunt, turbationem suam confusis vocibus experimentes, ut eos illum esse reum mortis una clamare putares. Conversique ad illum, cum jurgio : « Scias, inquiunt, nos hæc verba tua minime domino nostro tua vice portaturos. Quibus dictis ad regem reversi sunt. Quia ergo nemo cui verba sua regi deferenda tuto committeret, cum Anselmo remansit ; ipsemet ad regem ingrediens, quæ dixerat viva voce innotuit, illicoque reversus est. Ad quæ rex vehementer iratus, cum episcopis atque principibus intentissime quærere cœpit quid dictis ejus obji- B cere posset, nec invenit. Scandalizati ergo inter se, ab invicem sunt in partes divisi; et hic duo, ibi tres, illic quatuor in unum consilia bantar, studiosissime disquirentes si quo modo possent aliquod reponsum contra hæc componere, quod et regiam animositatem deliniret, et prælibatas sententias Dei adversa fronte non impugnaret. Solus inter hæc Anselmus sedebat tantum innocentia cordis sui, et in misericordia Domini Dei fiduciam habens. Adversariis vero ejus consiliabula sua in longum protelantibus, ipse ad parietem se reclinans leni somno quiescebat. Facta itaque longa mora, redeunt episcopi cum nonnullis principibus a rege, hæc viro dicentes Vult dominus noster rex omissis aliis verbis a te sub celeritate sententiam audire; de his videlicet quæ inter illum et te dicta fuerunt apud Hingheham, unde petisti inducias in hunc diem respondendi. Res nota est, et expositione non indiget. Verumtamem noveris totum regnum conqueri adversum te quod nostro communi domino conaris decus imperii sui coronam auferre. Quicunque enim regiæ dignitatis ei consuetudines, tollit coronam simul et regnum tollit. Unum quippe sine alio decenter haberi non posse probamus. Sed recogita, rogamus te, et Urbani illius qui offenso domino rege nihil tibi prodesse, nec ipso peccato tibi quidquam valet obesse, obedientiam abjice, subjectionis jugum excute, et liber, ut archiepiscopum Cantuariensem decet, in cunctis actibus tuis voluntatem domini regis, et jussionem exspecta: necne quod secus egisti culpam agnosce, ac ut tibi ignoscat D voto illius in quod a te inde petierit sapientis more concurre, quatenus inimici tui, qui casibus tuis nunc insultant, visa dignitatis tuæ sublevatione, erubescant. Hæc, inquam, hæc rogamus, hæc consulimus hæc tibi tuisque necessaria esse dicimus, et confirmamus. » Respondit : « Quæ dicitis audio, sed, ut ad alia taceam, abnegare obedientiam domini papæ nullatenus volo. Jam dies declinat in vesperam. Differatur, si placet, in crastinum causa ista; quod tractans mecum, respondeam quod Deus inspirare dignabitur.» Suspicati ergo illum aut quid diceret ultra nescire, aut metu addictum jam statim cœpto

nulla ratione dandas, sed causa recenti examinatione discussa, supremam, si suis acquiescere consiliis nollet, in eum mox judicii sententiam invehi juberet. Erat autem quasi primus et prolocutor regis in hoc negotio Willhelmus supra nominatus Dunelmensis episcopus, homo linguæ volubilitate facetus, quam pura sapientia præditus. Hujus quoque discidii quod inter regem et Anselmum versabatur, erat auctor gravis, et incentor, regique spoponderat se facturum, ut Anselmus aut Romani pontificis funditus obedientiam abnegaret, aut archiepiscopatui, reddito baculo et annulo, abrenuntiaret. Qua sponsione fretus rex applaudebat sibi sperans illum vel abjurato apostolico infamem remanere in regno suo. Et ista quidem volebat propterea quod omnem auctoritatem exercendæ Christianitatis illi adimere cupiebat. Nec enim regia dignitate integre se potitum suspicabatur, quandiu aliquis in tota terra, vel etiam secundum Deum, nisi per eum quidquam habere (nota dico) vel posse dicebatur. Quam cordis ¡llius voluntatem Dunelmensis intelligens, omni ingenio satagebat si quo modo Anselmum calumniosis objectionibus fatigatum regno eliminaret, ratus, ut, dicebatur, ipso discedente, se archiepiscopatus solio sublimandum. Cum igitur regi persuasisset quæsitas inducias Anselmo non esse dandas, comitatus quampluribus qui verba sua suo fulcirent testimonio, ad virum ingrediens, ait : « Audivi querimoniam regis contra te. Dicit quod quantum tua interest, eum sua dignitate spoliasti, dum Odonem C episcopum Ostiensem sine sui auctoritate præcepti papam in sua Anglia facis, et sic spoliatum petis tibi inducias dare quo possis eamdem spoliationem tuis adinventionibus justam esse demonstrare. Revesti eum primo, si placet, debita imperii sui dignitate, et tunc demum de induciis age. Alioquin noveris illum sibi ipsi odium Dei omnipotentis imprecari, nosque fideles ejus imprecationi ipsius. conniventes acclamare, si vel ad horam inducias dederit, quas tibi in crastinum dari precaris. Quare jam nunc evestigio ad domini nostri dicta responde aut sententiam tuæ vindicem præsumptionis dubio procul in præsenti experiere. Nec jocum existimes esse quod agitur, imo in istis magni doloris stimulis urgemur. Nec mirum. Quod enim dominus tuus et noster in omni dominatione sua præcipuum habebat, et quo eum cunctis regibus præstare certum erat, hoc ei quantum in te est inique tollis, tollens fidem cum sacramento quod ei feceras polluis, et omnes amicos ejus magna in hoc confusione involvis. » Audiens hæc Anselmus patienter sustinuit, moxque ad tantæ calumniæ nefas ita brevi respondit : ས Qui propterea quod venerabilis sanctæ Romanæ Ecclesiæ summi pontificiis obedientiam abnegare nolo, vult probare me fidem et sacramentum violare quod terreno regi debeo, adsit, et in nomine Domini me paratum inveniet ei sicut debeo et ubi debeo respondere, » Quibus auditis, aspicien

[ocr errors]
[ocr errors]

tes sese ad invicem, nec invenientes quid ad ista A dicam, fateor, nescio. Nam cum omni studio per toreferrent, ad dominum suum reversi sunt. Protinus enim intellexerunt quod prius non animadverterunt, nec ipsum advertere posse putaverunt, videlicet archiepiscopum Cantuariensem a nullo hominum, nisi a solo papa, judicari posse vel damnari; nec ab aliquo cogi pro quavis calumnia cuiquam, eo excepto, contra suum vel respondere. Ortum interea murmur est totius multitudinis pro injuria tanti viri submissa inter se voce querentis. Nemo quippe palam pro eo loqui audebat ob metum tyranni. Verumtamen miles unus de multitudine prodiens viro astitit flexis coram eo genibus, dicens : « Domine Pater, rogant te per me supplices filii tui, ne turbetur cor tuum ex iis quæ audisti; sed memor esto beati Job vincentis diabolum in sterquilinio, et vindicantis Adam quem ipse vicerat in paradiso. Quæ verba dum Pater comi vultu accepisset, intellexit animum populi in sua secum sententia esse. Gavisi ergo exinde sumus et animæquiores effecti confidentes, juxta Scripturam, vocem populi vocem esse Dei. Quid agam? Si minas, si opprobria, si contumelias, si mendacia viro objecta singulatim describere voluero, timeo nimius judicari. Quæ tamen omnia pro fidelitate apostolicæ sedis æquanimiter sustinebat, et juvante Deo invicta quæque ratione destruebat, ostendens potius in veritate sese consistere atque in cunctis quæ negotii summa respiciebat Deum auctorem habere. Cum hæc omnia rex agnovisset, usque ad divisionem spiritus sui exacerbatus episcopis dixit : « Quid est hoc? Nonne mihi polliciti estis quod eam omnino ad velle meum tractaretis, judicaretis, damnaretis?» Cui Dunelmensis ita imprimis tepide et silenter per singula loquebatur, ut omnis humanæ prudentiæ inscius et expers putaretur. Et adjecit : « Nox est. Jubeatur ad hospitium ire, et nos jam plene agnita ratione sua cogitabimus pro te, usque mane. » Hinc ad regis præceptum repetivimus hospitium nostrum. Mane autem reversi, sedimus in solito loco exspectantes mandatum regis. At ille cum suis omnimodo perquirebat quid in damnationem Anselmi componere posset, nec inveniebat. Requisitus Willhielmus Dunelmensis quid ipse ex condicto noctu egerit apud se, respondit : « Nihil rationis posse afferri ad enervationem rationis Anselmi, præsertim cum omnis, inquit, ratio ejus innitatur verbis Dei, et auctoritati D beati Petri. Verum mihi violentia videtur opprimendus et si regiæ voluntati non vult acquiescere, ablato baculo et annulo, de regno pellendus. » Non placuerunt hæc verba principibus. Et ait rex : « Quid placet, si hæc non placent? Dum vivo, parem mihi in regno meo utique sustinere nolo. Et si sciebatis eum tanto in causa sua robore fultum, quare permisistis me incipere placitum istud contra eum? Ite, ite, consiliamini; quia per vultum Dei si vos illum ad voluntatem meam non damnaveritis, ego damnabo vos. » Ad quæ Robertus quidam ipsi regi valde familiaris ita respondit : « De consiliis nostris quid

tum diem inter nos illa conferimus, et quatenus aliquo modo sibi cohæreant conferendo conferimus, ipse nihil mali econtra cogitans dormit, et prolata coram eo statim uno labiorum suorum pulsu quasi telas araneæ rumpit. Et vos, episcopi mei, quid dicitis? Dixerunt: a Dolemus quod animo tuo, domine, satisfacere non valemus. Primas est non modo istius regni, sed et Scotia et Hiberniæ, necne adjacentium insularum, nosque suffraganei ejus. Unde patet nos rationabiliter eum judicare vel damnare nullatenus posse, etiamsi aliqua culpa in eo, quæ modo non valet, posset ostendi. » Ait : « Quid igitur restat? Si eum judicare non potestis, nonne saltem omnis obedientiæ fidem ac fraternæ societatis amicitiam ei abnegare potestis? Hoc quidem, inquiunt, quoniam jubes facere possumus. Properate igitur, et quod dicitis citius facite, ut cum viderit se a cunctis despectum et desolatum, verecundetur, et ingemiscat se Urbanum me domino suo contempto secutum. Et quo ista securius faciatis, en ego primum in imperio meo penitus ei omnem securitatem et fiduciam mei tollo, ac deinceps in illo vel de illo nulla in causa confidere, vel eum pro archiepiscopo aut patre spirituali tenere volo. » Actis ex hinc pluribus ac diversis contra virum machinationibus, quæ ab incepta sui propositi norma eum avellerent, nec in aliquo proficientibus, tandem sociatis sibi abbatibus, episcopi retulerunt Patri quod dixerat rex, suam pro voto illius abnegationem quam prælibaviC mus ingerentes. Quibus ille respondens, ait : « Quæ dicitis audio. Sed cum propterea quod me ad beati Petri principis apostolorum subjectionem et fidelitatem teneo. Mihi omnem subjectionem, fidem et amicitiam, quam primati vestro et patri spirituali debetis, abnegatis, non recte proceditis. Absit tamen a me similem vobis vicem rependere. Verum fraternam paternamque vobis charitatem exhibens nitar, si pati non refugitis, vos ut fratres ac filios sanctæ matris Ecclesiæ Cantuariensis, ab hoc in quo lapsi estis trepido errore convertere, et per potestatem mihi a Domino datam ad viam rectitudinis revocare. Regi autem qui mihi omnem in regno suo securitatem adimit, meque pro archiepiscopo vel patre spirituali habere se amodo nolle dicit, omnem cum fideli servitio securitatem, quantum mea interest, spondeo; et paterno more diligentiam, animæ illius curam, si ferre dignabitur, habeo, retenta semper apud me Dei servitio, potestate, nomine et officio pontificatus Cantuariensis, qualicunque oppressione vexari contingat res exteriores. » Ad hæc ille respondit : « Omnino adversatur animo meo quod dicit, nec meus erit quisquis ipsius esse delegerit. Quapropter vos qui regni mei principes estis, omnem fidem et amicitiam, sicut episcopi fecerunt, ei denegate, quatenus appareat quid lucretur in ea fide, quam offensa voluntate mea servat apostolicæ sedi. » Dixerunt : « Nos nunquam fuimus homines ejus, nec fidelitatem quam ei non fecimus abjurare valemus.

Archiepiscopus noster est; Christianitatem in hac A nendi animus ipsius fluctuaret, ecce principes a la

tere regis mane directi: « Rogat, aiunt, dominus noster rex te venire ad se. • Ascendimus, ivimus et supremam de negotio nostro sententiam avidi audire, in quo soliti eramus loco consedimus. Nec móra, veniunt ad Patrem nostrum proceres regni nonnullis episcopis comitati, hæc ei dicentes: Antiqua tui amicitia moti dolemus discordiam istam inter dominum regem et te esse exortam. Quare cupientes in pristinam concordiam vos revocare, prævidimus in præsenti utile fore inducias utrinque de negotio dari, quatenus hinc usque ad definitum aliquod tempus inter vos pace statuta, nec a te illi vel suis, nec ab eo tibi vel tuis quidquam fiat, quod concordiæ metas erumpat. Hoc, inquam, utile fore prævidimus, et volumus dicas an velis in hoc acquiescere B nobis. Respondit: Pacem atque concordiam non abjicio. Verumtamen videor mihi videre quid ista, quam offertis, pax habeat in se. Ne tamen ab aliquo judicer magis velle meo sensui quam aliorum in istis credere, concedo suscipere quod domino regi, et vobis placet pro pacis custodia secundum Deum statuere, salva semper apud me debita reverentia et obedientia domini Urbani sedis apostolicæ præsulis. » Probant dictum; et referunt ad regis auditum. Dantur ergo induciæ usque ad octavas Pentecotes (a), ac regia fide sancitur quatenus ex utraque parte interim omnia, ut dictum erat, essent in pace. Et rex: « Si integritas, inquit, perfectæ pacis istam quæ inter nos est controversiam ante hunc terminum non sedaverit, omnino qualis hac die est, talis in

[ocr errors]

terra gubernare habet, et ea re nos qui Christiani sumus ejus magisterium dum hic vivimus declinare non possumus, præsertim cum nullius offensæ macula illum respiciat, quæ vos secus de illo agere compellat. Quod ipse repressa sustinuit ira rationi eorum palam, ne nimis offenderentur, contraire præcavens. Igitur episcopi hæc videntes confusione vultus sui operti sunt, intelligentes omnium oculos in se converti, et apostasiam suam non injuste a cunctis detestari. Audires enim si adesses, nunc ab isto, nunc ab illo istum vel illum episcopum aliquo cognomine cum interjectione indignantis denotari; videlicet Judæ proditoris, Pilati vel Herodis, horumque similium. Qui paulo post singulatim requisiti a rege utrum omnem subjectionem et obedientiam, nulla conditione interposita, an illam solam subjectionem et obedientiam, quam prætenderet ex auctoritate Romani pontificis, Anselmo denegassent, cum quidam uno, quidam alio modo se hoc fecisse responderent; hos quidem, qui nulla conditione interposita, funditus ei quidquid prælato suo debebant se abjurasse professi sunt, juxta se sicut fideles et amicos suos honorifice sedere præcepit; illos vero qui in hoc solo quod præciperet ex parte apostolici sese subjectionem et obedientiam illi abnegasse dicere ausi sunt, ut perfidos ac suæ voluntatis inimicos procul in angulo domus sententiam suæ damnationis ira permotus jussit præstolari. Territi ergo et confusione super confusionem induti in angulum domus secesserunt. Sed reperto statim salubri et quo niti solebant domestico consilio, hoc est, data C præfinito termino induciarum definienda in medium copiosa pecunia, in amicitiam regis recepti sunt. Anselmus autem sciens omnem sibi in Anglia securitatem rege sublatam, mandavit ei dare sibi conductum quo cum suis portum maris tuto petens regno decederet, donec Deus tantæ perturbationi modum dignanter imponeret. Quo ipse audito gravi cordis molestia elanguit. Nam licet discessum ejus summopere desideraret, nolebat tam eum pontificatus dignitate saisitum discedere, ne novissimum scandalum, quod inde poterat oriri, pejus fieret priore. Ut vero pontificatu illum dissaisiret, impossibile sibi videbatur. Turbatus itaque, et episcoporum consilio per quod in has augustias se devolutum querebatur omisso, cum principibus consilium iniit; quid facto opus esset inquisivit. Rogant illi quate- D nus vir cum summa pace moneatur ad hospitium suum redire, responsum regis super petitione sua mane recepturus. Fit juxta verbum illorum, et perturbatis etiam curialibus plurimis, hospitium repedavimus. Rati sunt quippe hominem a terra discedere; et ingemuerunt. At ille lætus et alacer sperabat se perturbationes et onera sæculi, quod semper optabat, transito mari, evadere. Cum igitur inter spem a regno discedendi, et metum in regno rema

revocetur. »

His ista gestis, accepta a rege licentia, ad suam Anselmus revertit sedem, præsciens apud se pacem et inducias illas inane et momentaneum velamen esse odii et oppressionis mox futuræ. Quod in brevi postmodum patuit. Siquidem evolutis paucis diebus Balduinus monachum, in quod pars major consilium Anselmi pendebat, et duos clericos ejus rex ipse, præscripti discidii causa, ab Anglia pepulit, et Anselmum in hoc facto atroci mororis verbere perculit. Quid referam camerarium ejus in sua camera ante suos oculos captum, alios homines ejus injusto judicio condemnatos, deprædatos, innumeris malis afflictos? Et hæc omnia infra dies induciarum et

præfixæ pacis, regalis constantia fidei contra virum exercebat. Passa est igitur ea tempestate Ecclesia Cantuariensis in omnibus suis tam sævam tempestatem, ut fere universi conclamarent melius sibi absque pastore jam olim fuisse, quam nunc sub hujusmodi pastore esse. A cujus tempestatis descriptione temperantes modum præsenti volumini imponemus, caventes ne prolixa fatuitas et fatua prolixitas orationis legentes vel audientes, si forte aliqui fuerint, nimio tædio afficiat.

HENSCHENII NOTE.

(a) Festum Pentecostes, eodem anno, in diem in Maii cadebat.

LIBER SECUNDUS.

causæ rectitudine non habent quod dent ? »

Sentiens itaque rex episcopum ex parte. Urbani cuncta suæ voluntati conniventia nuntiare, et ea, si ipsum Urbanum pro papa in suo regno susciperet, velle apostolicat auctoritate sibi dum viveret in privilegium promulgare, acquievit placito, præcipiens Urbanum in omni imperio suo pro apostolico haberi, eique vice beati Petri in Christiana religione obediri. Egit post hæc quibus modis poterat ipse rex cum episcopo, quatenus Romani pontificis auctoritate Anselmun ab episcopatu, regali potentia fultus deponeret, spondens immensum pecuniæ pondus ei et Ecclesiæ Romanæ singulis annis daturum, si in hoc suo desiderio satisfaceret. Verum cum id nulla ratione fieri posse, docente episcopo, didicisset : deficiebat animo, reputans apud se nihil in requisitione vel susceptione Romani antistis se profecisse. Attamen immutabile considerans quod factum fuerat, consilio cum suis inito quærebat qualiter, servata singulari celsitudinis suæ dignitate, viro saltem specie tenus amorem suum redderet, cui creduliter iratus nibil poterat cupitæ damnationis pro voto inferre.

Cum datarum dies induciarum præstolaretur, et A oppressione reperient, qui pro adipiscendæ suæ hunc inde fides utrorumque, Willelmi videlicet regis et Anselmi archiepiscopi, certis indiciis panderetur, regis scilicet omnia quæ spoponderat in contrarium pervertendo, et pontificis sua sponsione servata patienter irrogatas injurias perpetiendo; Albanensis episcopus (a), Walterus nomine (b), ab Urbano sedis apostolicæ præsulis Roma missus Angliam venit, adducentibus eum duobus clericis, Girardo scilicet et Willelmo, qui de capella regis erant. Siquidem ipse rex ubi sensit Anselmum suæ voluntati in præscripto negotio nolle obtemperare, clam et Anselmo ignorante, eosdem clericos Romam miserat, Romanæ statum Ecclesiæ per eos volens certo dignoscere. Erant namque Romæ in illis diebus, sicut prædiximus, duo pontifices, qui a diversis apostolici nuncu- B pabantur; sed quis eorum canonice, quis secus fuerit institutus, ab Anglis usque id temporis ignorabatur. Scire itaque veritatem hujus rei Romam missi sunt hi duo clerici, eaque cognita, jussi sunt sacris promissionibus illectum ad hoc si possent papam perducere, ut ipsi regi ad opus archiepiscopi Cantuariensis pallium, tacita persona Anselmi, destinaret, quod ipse rex, Anselmo a pontificatu simul et regno dejecto, cui vellet cum pontificatu vice apostolici postmodum daret. Hoc quippe disposuerat apud se; hoc suspicatus est non injuria sibi concedi posse; hoc indubitato fieri promittebat opinioni suæ. Præfatus ergo episcopus Angliam veniens, secum archiepiscopatus stolam papa mittente clanculo detulit. Et silenter Cantuaria civitate pertransita, Anselmoque devitato, ad regem properabat nulli de pallio quod ferebat quidquam dicens, nullum in absentia ductorum suorum familiariter alloquens. Rex denique præceperat ita fieri, nolens mysterium consilii sui publicari. Ille igitur cum nonnullis diebus ante Pentecosten ad regem venisset, et ei ad singula quæ suæ voluntati accepta fore didicerat bonæ spei fiducia respondisset, nihil penitus ipsi pro Anselmo locutus est, quod pacem inter eos conciliaret, quod tribulationes in quibus pro fidelitate sedis apostolicæ desudabat mitigaret, quod eum ad sublevandum in Anglia Christianæ religionis cultum roboraret. Super quo multi qui prius ex adventu ipsius magni spe boni tenebantur, oppido admirati : « Papæ, inquiunt, quid dicemus? Si aurum et argentum Roma præponit justitiæ, quid subventionis, quid consilii, quod solaminis ibi deinceps in sua D domini papæ Urbani in Anglia vivam permittere;

C

Instante igitur die, in quem induciæ datæ sunt inter ipsos, mandatum est Anselmo tunc in villa sua, quæ Murtelac dicitur, consistenti, et ibi solemnitatem Pentecostes celebranti, quatenus ad aliam villam suam, quæ Heisa vocatur, accederet, ubi nuntii regis curiam suam in ipsa festivitate apud Windlesoram tenentis, ad eum venire et verba regis illi et illius possent regi deferre. Ivimus ergo illuc, et sequenti die veniunt ad illum pene omnes episcopi Angliæ, qui, præmissa pace sui, pedetentim explorare agressi sunt utrum aliquo modo illum ad hoc illicere possent, ut ipse jam tot ac tantis adversitatibus actus, vel tunc, data pecunia, regis amicitiam sibi conciliaret. Ad quod cum illum more solito inflexibilem reperissent, tandem hujuscemodi questibus eum interpellare destiterunt, subjungentes hæc : « Si ergo pro adipiscenda amicitia ipsius nihil de tuis dare vis; dic, rogamus te, compendioso ac simplici verbo quid velis ?.» Ait: « Dixi vobis jam quod nunquam domino meo hanc contumeliam faciam, ut facto probem amicitiam ejus esse venalem. Sed si me sicut debet Patrem suum vult gratis diligere, et ut more archiepiscopi Cantuariensis, sub obedientia

HENSCHENII NOTÆ.

(a) Albanensis Ecclesiæ episcopus unus ex septem collateralibus, summo pontifici propriori dignitatis gradu subservit.

(b) Waltero huic legato cardinali, tunc in Anglia existenti, binas scripsit S. Anselmus apud Raynaudum lib. 1, epistolas 25 et 26.

« PoprzedniaDalej »