Obrazy na stronie
PDF
ePub

virtus eminentem praestat, et magnum. Sicut enim aegritudo corporis exile et exiguum facit corpus hominis, sanitas vero laetum reddit et validum: ita intellige, quia et animam aegritudo quidem peccati humilem facit, et parvam, sanitas vero interioris hominis, et virtutis opera magnam faciunt eam et eminentem, et quantum in virtutibus crescit, tanto prolixiorem reddit magnitudinem sui. Sic ego intelligo illud, quod de Jesu scriptum est, quia „proficiebat1) sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines." Nam quis est hominum, qui non proficiat aetate in pueritia, ut hoc velut egregium quiddam de Jesu scriberetur? Ad te haec dico, qui corporaliter audis, quod Jesus aetate proficeret. Intellige ergo, quia aetate animae proficiebat, et magna fiebat anima ejus propter magna et ingentia opera, quae faciebat. Denique sciens et Apostolus hanc aetatem 2) de interiori homine sentiendam, ita scribit:,,donec 3) omnes occurramus in virum perfectum, in mensuram actatis plenitudinis Christi.“ Nam secundum corpus crescere et magnum fieri, non est in nobis. Corpus enim ex genitali origine quantitatis materiam sumit, ut vel magnum, vel exiguum fiat. Anima vero in nobis habet causas, et arbitrii libertatem, ut vel magna, vel parva sit. Si ergo pusilla et parva sit anima, etiam scandalizari potest. Sic enim scriptum est in Evangelio, quia expedit 4) praecipitari in profundum maris, quam scandalizare unum de pusillis istis." Qui magnus est, non scandalizatur, sed qui pusillus est. Qui magnus est, quodcunque viderit, quodcunque passus fuerit, declinat a fide. Qui autem pusillus est animo et parvus, occasiones quaerit, quomodo scandalizetur, quomodo in fide videatur offendi. Propterea deniquc oportet nos

1) Luc. II, 52.

2) Edd. Merlini: aetatem Dei de interiori etc.
*) Ephes. IV, 13. 4) Luc. XVII, 2.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

25

non

[ocr errors]

maxime his consulere, qui parvi sunt in fide: neè tantam curam circa magnos et fortes, quantam erga parvulos et insipientes debemus impendere. Fortis enim omnia tolerat, omnia suffert, et nunquam cadit. Parvuli vero, et infirmi in fide observandum est, ne occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a salute. Aut ostende mihi de Scripturis, ubi aliquis peccator, aut parvi meriti, magnus appellatus sit. Nusquam, ut1) opinor, invenies. Audi vero, qui sunt, qui magni appellantur. De Isaac dicitur, quia proficiebat valde, usquequo factus est magnus valde. Moses magnus dictus est, et Joannes baptista magnus dictus est, nunc autem Jesus magnus dictus est, et post hunc jam nullus appellatus est magnus. Prius enim quam adesset, qui vere magnus est, ad comparationem reliquorum hominum magni appellati sunt sancti, quorum superius fecimus mentionem. Ubi vero advenit ipse, qui non ex comparatione ceterorum, sed sui magnitudine vere magnus erat, de quo etiam scriptum est, quia „exsultavit 2) ut gigas ad currendam viam," ultra jam nullus magnus appellatus est. Hic est ergo, de quo scribitur:,,magnus3) sacerdos ex fratribus suis.“ Quibus fratribus? De quibus dixit, quum resurrexisset a mortuis: „vade1) ad fratres meos, et dic iis: adscendo ad patrem meum, et ad patrem vestrum, et 5) ad Deum meum, et Deum vestrum." Si autem vis ex antiquis literis discere fratres Jesu, lege vicesimum primum psalmum, ubi ex persona Christi dicitur: „narrabo 6) nomen 'tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te.“ Ex fratribus ergo suis magnus est Jesus, ex his, qui prius magni fuerant appellati, et sicut pastorum pastor est, et

1) Deest,,ut" in edd. M. 2) Psalm. XIX, 5.
3) Levit. XXI, 10. 4) Ev. Joann. XX, 17.

5) Desideratur „et" in ed. R.

6) Psalm. XXII, 22. (XXI.)

pontificum pontifex, et dominantium Dominus, et regum rex: ita et magnorum magnus est: et ideo addit: ,,magnus') ex fratribus suis."

3. Post haec vero: „,cui, 2) inquit, infusum est oleum chrismatis super caput ejus." Istud oleum noli requirere in terris, quod super caput infunditur magni sacerdotis, ut fiat Christus: sed si videtur, disce a propheta David istud oleum, quale sit:,,dilexisti, 3) inquit, justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae participibus *) tuis." Istud est ergo oleum laetitiae, quod capiti ejus infusum fecit eum Christum. Sed addit adhuc ad laudes ejus: „qui 5) consummatas, inquit, habet manus.“ Cuinam, quaeso, hominum hoc convenit dici? In quo mortalium perfectas invenire possumus manus? Etiamsi Aaron iste sit, cujus mentio fieri videtur, quomodo consummatas putabitur habuisse manus, quibus vitulum fabricavit, quibus idolum sculpsit? Etiamsi ipsum Mosen proferas, quomodo consummatas habuisse videtur manus, qui non glorificavit Dominum ad aquam contradictionis? Pro quo delicto etiam vita jubetur excedere. Quod si et alium quemquam sanctorum memorare velis, occurrit tibi sermo Scripturae, qui dicit: quia 6),,non est homo super terram, qui faciat bonum, et non peccet." Merito ergo solus Jesus consummatas habet manus, qui solus peccatum non fecit, hoc est, qui perfecta et integra opera manuum habet. Et ideo de ipso recte dicitur:,,qui7) consummatas habet manus, ut induatur sancta." Hic enim est, qui vere in

1) Levit. XXI, 10. 2) Levit. XXI, 10.
3) Psalm. XLV, 7. (XLIV.)

4) Mss.,,participibus." Libri editi (v. c. edd. M.): ,,consortibus." R.

5) Cfr. Levit. XXI, 10.
7) Cfr. Levit. XXI, 10.

6) Ecclesiast. VII, 20.

dutus est sancta, non illa, quae in typo erant, sed ipsa, quae vere sancta sunt. Quod si vis audire de excelsioribus indumentis ejus, accipe verba prophetica: „amictus, ') inquit, lumine sicut vestimento, abyssus sicut 2) amictus vestimentum ejus." Hic est mei magni pontificis habitus, quo 3) indicatur profunda scientia, et sapientiae luce vestitus, quae vere sancta sunt indumenta. „Non, 4) inquit, auferet de capite suo cidarim." Jam et prius diximus, cidarim genus esse operimenti, quod capiti superpositum pontifici praestat ornatum. Hic ergo magnus pontifex meus nunquam deponit sacri capitis ornatum. Quod) sit autem caput Christi, ab Apostolo disce, qui dicit: "caput 6) autem Christi Deus.“ Merito igitur istum capitis sui, qui Deus est, nunquam deponit ornatum, quia semper est pater in filio, sicut filius semper in patre. ,,Et) vestimenta sua non disrumpet." Vere hic est, qui vestimenta sua non disrumpit, sed semper ea munda, semper integra, semper casta servavit. „Et 9) ad omnem animam defunctam non intrabit." Quae est anima defuncta? Quam mortuam propheta dicit:,,anima 9) quae peccat, ipsa morietur." Super hanc ergo animam mortuam Christus non supervenit, quia sapientia est, et sapientia non intrat ad 10) animam malevolam. Ipsa est enim mortua, quia, cui inest malitia, inest et peccatum. ,,Peccatum 11). autem cum consummatum, inquit, fuerit,

1) Psalm. CIV, 2. 6. 2) Mss.,,sicut amictus." ,,sicut pallium amictum." R. 3) Mss.,,quo indicatur." ,,quo modo indicatur." R.

4) Levit. XXI, 10.

Libri editi (v. c. edd. M.):

Libri editi (e. c. edd. M.):

5) Edd. Merlini: Quid sit etc.
6) I Cor. XI, 3.

8) Levit. XXI, 11.

7) Levit. XXI, 10.

9) Ezech. XVIII, 4.

10) Ed. Ruaei sola: in animam etc.

11) Jacob. I, 15.

gencrat mortem." Et propter hoc Jesus non intrat ad animam mortuam. Si autem vivat anima, hoc est, si non habeat1) in se mortale peccatum, tunc Christus, qui est vita, venit ad animam viventem: quia sicut lux non potest esse cum tenebris, nec cum iniquitate justitia, ita nee vita potest esse cum morte. Et ideo si quis sibi conscius est, quod habeat intra se mortale 2) peccatum, neque id a se per poenitentiam plenissimae satisfactionis abjecit, 3) non speret, quod intret Christus ad animam ejus, qui ad omnem animam defunctam non intrat, quia magnus sacerdos est.

4.,,In 4) patre suo, et matre sua non contaminabitur." Hic Scripturae locus difficillimus est ad explanandum, sed si orationibus vestris Deum patrem Verbi deprecemini, ut nos illuminare dignetur, ipso donante poterit explanari. Omnis qui ingreditur hunc mundum, in quadam contaminatione effici dicitur. Propter quod et Scriptura dicit:,,nemo 5) mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus." Hoc ipso ergo, quod in vulva matris est positus, et quod materiam corporis ab origine paterni seminis sumit, in patre et in matre contaminatus dici potest. Aut nescis, quia, cum quadraginta dierum factus fuerit puer masculus, offertur ad altare, ut ibi purificetur, tanquam qui pollutus fuerit in ipsa conceptione, vel paterni seminis, vel uteri materni? Omnis ergo homo in patre et in matre pollutus est, solus vero Jesus Dominus meus in 6) hanc generationem mundus ingressus est, in matre non est pollutus, Ingressus est enim corpus

1) Ed. Ruaei: habet.

2) Deest,,mortale" in libris editis (v. c. edd. M.), sed suppletur e Mss. R.

3) Edd. Merlini: abjicit.

5) Job. XIV, 4. 5.

4) Levit. XXI, 11.

6) Sic Mss. Libri vero editi (v. c. edd. M.): „in hac generatione." R.

« PoprzedniaDalej »