Obrazy na stronie
PDF
ePub

Auctores,

qui Patrum testimonia collegerunt

deinde vero cardinalis de Turrecremata (1) necnon cardinalis Caietanus (2) et Melchior Canus (3). Verum, hisce critica lance sedulo expensis, compertum est plura ab horum censu

ceptione damnavit.Tandem novo Iulii II diplomate in hispanis dioecesibus toletana, carthaginensi et conchensi proscripta fuere,ac flammis tradita,ut refert Christoph. Vega in Theol. Mariana tom. I, palaestra 3, certamine 9, num. 342. Cf. Gener op. et loc. cit. Porro in tractatu De puritate recensuit Bandellus 216 Patrum et Doctorum testimonia contra immaculatam Virginis Conceptionem; eadem fere excripsit p. Petrus a Vicentia, cui opposuit p. Petrus Possini librum, cui titulus Vicentia victus: pleraque testimonia sine critica prorsus collecta sunt.

(1) Card. de Turrecremata in op. cit. De veritate Concept.; de quo opere eiusque editione haec scribit Ambrosius Catharinus in op. cit. Disputatio pro veritate immaculatae Conceptionis. Romae 1551 in epist. nuncupatoria ad card. Marcellum Cervinum postea rom. Pontificem sub nomine Marcelli II,et ad sanctam Synodum tridentinam: «Haec igitur (de immacul. Concept.) in Synodo cum tractarentur, ecce novus liber, imo vetus a situ et carie iam semiesus eripitur, qui non multo post typis excusus in lucem prodiit. Libri eius argumentum erat contra immaculatam B. Virginis Conceptionem, cuius auctor inscribitur cardinalis de Turrecremata, cum nondum tamen esset cardinalis, sed adhuc frater sub Ordine Praedicatorum constitutus. Editionis autem eius libri promotor frater Bartholomaeus Spina eiusdem Ordinis, et sacri palatii Magister, et ne

scio quis eius discipulus. Ille enim Spina eodem discipulo teste, qui epistolam praefatoriam ad eum librum adscripsit, zelo fidei totus incensus magno labore librum ab erroribus expurgari et publicari curavit : quem extrema aegritudine praeventus vix perficere valuit, quia totus liber ille ita vitio scriptoris erat corruptus, ut alicubi minus intelligibilis videretur. Horum igitur, hoc est, Spinae et discipuli summa diligentia, et solerti opera tandem est candori pristino restitutus:quin etiam tot insuper (eodem discipulo teste) adiecta et mutata, ut iam queat homo vel mediocri prudentia praeditus olfacere eum librum non tam esse Turrecrematae, quam Spinae. Licet enim vir ille doctus et pius et de christiana republica optime meritus sibi eo tempore licitum esse putaverit ut talia scriberet, quando nondum in perspicuo positus erat Ecclesiae sensus; nemini tamen dubium esse debet, quin si praesenti nostra aetate viveret, et videret cui parti in Ecclesia faveat spiritus veritatis, id iam minime auderet. Nec ea in publicum venire pateretur, quae ipse re minus trita anteriore tempore elucubrasset.» Hactenus Catharinus. Quod quidem opus confundi nequit cum altero eiusdem tituli vulgato ab eodem Catharino Senis an. 1532 in 8 in tres libros digesto, ac religiosis Ordinis sui inscripto.

(2) Opusc. II, cit. De Conceptione B. Virginis.

(3) De Locis lib. VII, c. 1, concl. 4.

esse expungenda, aut quia praeter rem atque inconsulto sunt congesta, aut quia ex apocryphis derivata fontibus, aut quia denique fictitiis etiam auctoribus ad numerum augendum · fucumque faciendum adscripta (1).

Hic igitur catalogus ad pauca nomina coarctatus est, ac ea fere sunt, quae deinceps Petavius (2) commemorat, atque recenset Launoius (3), atque iterum Antonius Lampridius (4), qui ea ordine chronologico digessit a seculo III ad seculum usque XII, in quo data est a s. Bernardo epistola ad canonicos lugdunenses. Hic porro auctor testimonia ferme triginta pro maculato seu vitiato primigenia labe Virginis conceptu allegavit.

[blocks in formation]

trum classes.

Verum et huic numero aliquid adhuc est detrahen- Quinque Padum, si auctoritates ad illas dumtaxat coarctare velimus, quae de maculato B. Virginis conceptu presse loquuntur. Siquidem illae commode cum p. Benedicto Plazza in quin

(1) Neque id mirum videri poterit (um ob certaminis aestum, tum ob critices severioris defectum quo illa aetate laborabant. Hinc etiam factum est,ut don semel ab ipsis piae sententiae adsertoribus, immo passim apocrypha testimonia proferrentur.Haec suo discutiemus loco.

(2) De incarnat. lib. 14, c. 2. (3) Op. cit. Praescriptiones de Conceptu B. M. V.

(4) De superstitione vitanda. Hic auctor,quamvis directe immaculatum Virginis Conceptum sibi impugnandum minime sumpserit, sed solum votum tuendi usque ad sanguinem immaculatam B. Virginis Conceptionem; indirecte tamen quotquot corrogare potuit auctorum testimonia piae sententiae contraria collegit. Ea omnía singillatim expendit p. Benectus Plazza in celebri opere: Causa immaculatae Conceptionis vol. in 4. Panormi 1747, ex quo haec ipsa re

ferimus, et cuius labore utimur. De
quo auctore hoc tulit iudicium p.Zac-
caria in not. ad cit. caput Petavii edit.
Venet. 1757: « Quo nemo hactenus
uberiore ac solidiore eruditione pro
pia sententia decertavit.... quamvis
illud a praeclarissimo auctore optas-
sem, ut a defendenda s. Iacobi litur-
gia, paucissimisque aliis id genus du-
biae fidei monumentis adserendis ab-
stinuisset. Nam etsi sunt hodieque,
qui idipsum sentiunt, quemadmodum
Liturgici Codicis editor Ioseph A-
loisius Assemanius; tamen neque ad
propugnandam hanc causam neces-
saria isthaec erant, et propter pau-
cos, qui contra magnam, formidan-
damque criticorum nationem vindi-
centur, huiuscemodi libros,Commen-
tarius lectissima ceteroquin erudi-
tione refertus apud sciolos quosdam,
aut alterius partis studiosos homines
in contemptionem cadit.» Atque id
quidem optime.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

que classes distribui possunt. Prima classis ea complectitur testimonia, quibus solus Deus aut solus Christus absque ullo peccato asseritur, nulla prorsus maculae originalis facta mentione. Altera iis continetur, quae universum humanum genus culpa originali infectum affirmant, quin B. Virginem speciatim nominent. Tertia illis constat, quibus Patres, si unum Christum excipias, homines cunctos primigenia labe inquinatos docent. Quarta classis eas habet auctoritates, quibus adstruitur B. Virginis carnem carnem esse peccati. Quinta denique ea est, in qua disertis verbis Patres asserunt B. Virginem sanctificatam, mundatam, purgatamque fuisse.

Ceteris itaque missis, utpote quae directe minus hanc controversiam attingunt, ea tantummodo persequemur testimonia, quae e postremis duabus classibus exhibentur, quippe quae rem plane conficere videntur.

In his magnus eminet s. Augustinus, qui lib. 2 De peccat. meritis et remiss. c. 24, n. 38. Solus ergo ille, scribit, etiam homo factus, manens Deus, peccatum nullum habuit unquam, nec sumpsit carnem peccati, quamvis de materna carne peccati. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut suscipiendam mundavit, aut suscipiendo mundavit.

Nec minus clare id ipsum constituit hypponensis antistes lib. 10. De Genesi ad litt. c. 20, n. 35, dicens: Secundum rationem quippe illam seminalem ibi (in lumbis Abrahae) fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Levi, nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam: secundum carnem vero et Levi, et Christus: sed Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. Cum enim sit in semine et visibilis corpulentia et invisibilis ratio, utrumque occurrit in Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae: quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit, ratio

vero conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit.

Item lib. 10 De Genes. ad litt. c. 18, n. 32 ubi nominatim de Virgine scribit: Et quid incoinquinatius illo utero Virginis, cuius caro etiamsi de peccati propagatione venit, non tamen de peccati propagine concepit..... Proinde corpus Christi, quamvis ex carne foeminae assumptum est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat; tamen quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati.

Ex quibus textibus illud cuilibet, qui studio partium abreptus non sit, patebit a sancto Doctore plane doceri solum Christum ab universali peccati contagione excipiendum esse; beatam autem Virginem, utpote vulgari parentis utriusque propagatam satu, communem maculam contraxisse, eiusque carnem de peccato esse atque peccati, quam Christus suscipiendam mundavit, aut mundavit suscipiendo.

Eusebius E

Augustino adhaeserunt qui eum secuti sunt. Specimen habes apud Eusebium vulgo emissenum nuncupatum, quem missenus. alii Eucherium, Hilarium alii arelatensem, alii alium esse suspicantur. Hic igitur in Orat. II De Nativitate, inquit: Initiator omnium rerum in te initiatur, et profundendum pro mundi vita sanguinem de corpore tuo accepit; ac de te sumpsit, quod etiam pro te solvat. A peccati enim veteris nexu (per se) non est immunis nec ipsa Genitrix Redemptoris; solus ille, licet ex debito renascatur, lege tamen veteris debiti non tenetur: ubi Petavius animadvertit illud per se haud reperiri in veteribus codicibus; sed adiectum fuisse a pio aliquo immaculati Conceptus fautore suspicatur (1).

Nec non s. Fulgentius in lib. De Incarnat. cap. 6 scribit: Haec est gratia, qua factum est, ut Deus qui venit peccata tollere, quia peccatum in eo non est, homo conciperetur, atque nasceretur in similitudine carnis peccati, de carne peccati. Caro quippe Mariae, quae in iniquitatibus humana fuerat solemnitate concepta, caro fuit utique peccati, quae Filium (1) Loc. cit. n. 5.

S.Fulgentius

Ferrandus diaconus.

S. Hildelph.

Dei genuit in similitudinem carnis peccati. Qui deinde ideo carnem Virginis dici declarat carnem peccati, quod habeat in se peccatum, adiiciens: Si enim caro peccati non mendaciter dicitur, habet in se caro ipsa peccatum. Si vero peccatum non habet, falsum portat carnis peccati vocabulum. Sed eam de qua loquimur, carnem peccati verax discipulus veritatis Paulus appellat. Restat igitur, ut sicut vere caro est cum caro dicitur, ita vere in se peccatum habeat, cum caro peccati ore apostolico nuncupatur (1).

Neque ab ea recessit doctrina discipulus eius Ferrandus diaconus haec scribens: In carne Christi natura est nostrae carnis, sed non reperitur culpa naturae. Sic caro Christi carni Mariae et similis, et dissimilis: similis, quia inde traxit originem; dissimilis, quia non inde contraxit vitiatae originis contagionem: similis, quoniam licet voluntarias, tamen veras sensit infirmitates; dissimilis, quoniam nullas penitus neque per voluntatem, neque per ignorantiam commisit iniquitates: similis quia passibilis, et mortalis; dissimilis, quia incoinquinabilis, et vivificatrix etiam mortuorum (2).

S. Hildelphonsus toletanus pietate in beatam Virginem admodum clarus in libro De perpetua virginitate beatae Mariae eam in utero sanctificatam et ab omni purgatam originis labe diserte profitetur his verbis: At vero beata Maria licet ipsa de carne peccati sit nata, et procreata, ipsaque quamvis caro peccati fuerit, non tunc iam ex praeveniente Spiritus Sancti gratia ab Angelo prae omnibus mulieribus benedicta vocatur. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Alioqui si non eodem Spiritu sanctificata est, et emundata, quomodo eius caro, non caro peccati fuit? Et si caro eius de massa primae praevaricationis venit; quomodo Christus Verbum caro sine peccato fuit qui de carne peccati carnem assumpsit; nisi quia Verbum quod caro factum est, eam primum obumbravit, in quam Spiritus Sanctus superve

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

(1) Cap. 15, n. 29.

(2) Apud Petay. loc. cit.

« PoprzedniaDalej »