Obrazy na stronie
PDF
ePub

censis scriptum est causa, quamvis non bene.

Perintho. Id est, Heraclea. Sic enim vocatur Heraclea Thraciæ,ad differentiam aliarum ejusdem nominis urbium, ut recte notavit Henricus Valesius ad librum XXI. Ammiani Marcellini. Menologium Græcorum ad diem decimam Maii: Perinthum urbem Thraciæ, quæ nunc Heraclea dicitur. Apud Canisium tom. XI, antique: lectionis pag. 768.

et Zozimus, recte adnotans, hæc acta post devictum A pro quo in vetustissimo codice ms. ecclesiæ BellovaMaxentium, et antequam bellum esset inter Maximinum et Licinium. Quare lapsum esse patet virum doctissimum Joannem Morinum, qui in libro de Ecclesia per Constantinum liberata, pag. 328, scribit, Licinium venisse Mediolanum ad Constantinum post devictum extinctumque Maximinum, ibique Constantiam in matrimonium duxisse. Eo peracto, inquit Zozimus, Constantinus ad Celtas revertitur, Licinius in Illyricum, ut tradit auctor Fragmenti de Constantio Chloro, pag. 473. Sed antequam Mediolano discederent, legem pro Christianis ediderunt, quæ paulo post recitabitur.

Existimant viri quidam doctissimi, nuptias Licinii et Constantiæ celebratas fuisse Mediolani mense Martio, argumento petito ex lege prima codicis Theodosiani De bonis vacantibus, quæ scribitur data a Constantino 6, idus Martias Mediolani, Constantino Aug. 1, et Licinio consulibus. Quanquam mensem Martium in Maium esse mutandum in hac constitu

Millia decem et octo. Circa Resiston, qui locus primus occurrit in Itinerario Antonini euntibus ab Heraclea Hadrianopolim, quamquam ibi dicitur abesse M. P. 22 ab Heraclea.

Secundam mansionem. Repræsentanda est rursum scriptura veteris exemplaris, quæ sic habet: Secunda mansione tenente destante militibus totidemque collectis. Nos olim conjeceramus legendum esse: Secundam mansionem tenente distantem militibus totidem atque collectis. Postea animadverti conjecturam Britannicam non solum distinctiorem esse, sed veram ; ideoque Billam transtuli in textum. Quamquam Columbus non probat ex ea emendatione quod a nobis prolatum fuerat.

tione censet Morinus in libro de Ecclesia per Con-
stantinum liberata, pag. 329, quia, ut inquit ille,
Constantinus mense Martio illius anni adversus bar-
baros pugnavit in Germania. Sane, quod semel heic
observasse sufficiat, nihil certi colligi potest ex sub-
scriptionibus legum codice Theodosiano comprehen-
sarum; adeoque ex eis concludi non potest, Constan-
tinum eo tempore in iis locis fuisse, in quibus datæ
dicuntur. Nam si id certum esset, certum quoque
esset, eum intra sex dierum spatium fuisse Hera-
clex in Macedonia, aut in Thracia, et Mediolani in
Italia, cum lex, de qua diximus, data legatur Medio-
lani 6 idus Martias, et lex prima, De actoribus, Hera-
clea 3 non. Mart. sub iisdem consulibus. Fortins
urget exemplum, quod sumi potest ex 1. 2, De pænis,
et ex l. 1, Si petitionis socius sine hærede defecerit :
quarum prima data dicitur Cabilluno, altera Antio-
chiæ, utraque 12 kal. April. Constantino Aug. Iv
et Licinio IV, consulibus. Vir doctissimus Jacobus
Gothofredus vidit, difficultatem esse in subscriptione C
posterioris istius legis, et aut eam pronuntiavit tri-
buendam esse Licinio, qui Orientem, cujus vertex
Antiochia, tenebat, aut reponendum esse nomen
Antigoniæ prope Stopis in Macedonia, quæ Constan-
tino cessit, cum pax inter eum et Licinium constituta
est post pugnam Cibalensem. Sed hæc non solvunt
difficultatem. Nam semper difficile erit istam discre-
pantiam componere, cum certum sit, Constantinum
non potuisse uno eodemque die esse in Gallia et in
Macedonia. Rursum quomodo fieri potest, ut idem,
qui Cabilluno et Antiochiæ fuerit 12 kal. Aprilis,
eodem anno 8 idus Martias, fuerit Thessalonicæ, et
biduo post, id est 6, idus Martias, Roma? Nam id colli-
gitur ex subscriptionibus 1. 1, De diversis officis, et
ex l. 2, Ad l. Juliam de vi pub. et privata. Idem deinde
idibus Septembris ejusdem anni censendus esset
fuisse Romæ, et sexto post die apud Naissum in
Dacia. Quippe lex prima De jure fisci data dicitur
idibus Septembris Romæ, et lex prima De Cento-
nariis 14 kal. Octobris Naisso. Denique idem Con-
stantinus, si hæc regula certa esset, fuisset anno
sequenti 12 kal. Maias Sardica, Romæ vero ipsis
kalendis Maiis, intra spatium dierum duodecim, cum
id colligi possit ex subscriptionibus 1. 2 et 3 De
donationibus. Possent et alia exempla afferri. Sed
ista sufficiunt. Unde colligi debet, id quod antea
dicebamus, ex subscriptionibus legum codicis Theo-
dosiani nihil colligi posse certi ad signanda loca, in
quibus Constantinus habitavit per varia tempora
imperii sui; adeoque infirma esse argumenta, quæ
viri doctissimi hinc sumpserunt, ad confirmandas et
constabiliendas conjecturas suas historicas.

Ad hujusmodi casus. In veteri codice legitur, ad hujusmodi causa Licinio collocati. Nostra emendatio bona est. Et sæpe in antiquis codicibus reperitur Scriptum causa pro casus, ut apud S. Ambrosium epist. 43: In natura casus est, in electione judicium:

CAPUT XLVI.

Summe Deus. Vir clarissimus Joannes Columbus putat, ad hanc orationem respicere Eusebium lib. Iv de Vita Constantini cap. 19, dum scribit, illum militibus, qui divinæ fidei doctrinam nondum susceperant, lege lata præcepisse, ut dominicis diebus in campum purum procederent, et precationem, quam antea didicissent, simul omnes signo dato ad Deum funderent. Et mox in capite ́ sequenti formulam ejus describit. Verum illa multum diversa est ab ea, quam Angelus edocuit Licinium; et valde probabile est, illam a Constantini militibus sæpe antea fuisse recitatam, cum ex libro secundo de Vita ejus cap. 4 et 12 constet, eum preces semper ad Deum fudisse, antequam ad manus atque ad pugnam veniret.

Kalendarum Maiarum. Hoc enim die factus fuerat Cæsaranno Christi 505 ut supra vidimus. Ex quo etiam confirmantur quæ a nobis dicta sunt de anno, quo Diocletianus deposuit imperium. Nam si kalendis Maiis anni 313 complebatur annus octavus nuncupationis Maximini, ut ait Lactantius, necessarium est, illum nuncupatum fuisse Caesarem anno 305 kalendis Maiis. Errant ergo qui putant, eum per annos tantum septem imperium tenuisse, et quadriennio quidem Cesarem, triennio Augustum per Orientem fuisse. Imperavit enim per annos octo integros et aliquam partem noni.

Sicut ille. Id est, Maxentius, qui victus est ipso die natali suo.

Vocant serenum. Circa Resiston, ut diximus, locum Thraciæ inter Hadrianopolim et Heracleam. Campus sane hac pugna illustris, qua pacem afflicte Ecclesiæ peperit. Fallitur ergo Zozimus, qui pugnam illam in Illyriis pugnatam putat. Haec sunt ejus verba: Bellis civilibus inter Licinium et Maximianum acD censis, acrique facto prælio in Illyriis, ab initio quidem superari visus est Licinius: sed confestim redintegrata pugna, Maximianum.in fugam vertit.

Tenax. Avarum fuisse Licinium multis exemplis probat Eusebius lib. 1 de Vita Constantini cap. 55. Fragmentum de Constantio Chloro pag. 474 Licinius scelere, avaritia, crudelitate, libidine sæviebat. CAPUT XLVII.

Deus summus. Martyrium sancti Basilei episcopi Amaseæ Licinius igitur omnipotente Domini nostri Jesu Christi manu adjutus, victoriam de Maximino reportavit.

Sumpta veste servili. Confirmat hanc narrationem Eusebius lib. 1x Hist. eccles., cap. 10 et lib. I de Vita Constantini cap. 58.

Fretum trajecit. Pugnatum est igitur in ea parte imperii, quain Licinius tenebat, id est, inter Hera

cleam et Hadrianopolim in campo quodam vocato A que id a nobis eo factum est, ut ne cui divino cultui alSereno, ut in capite superiori dixit Lactantius. Aberat autem M. P. 60 a Nicomedia.

Petivit orientem. Zozimus : Per Orientem in Ægyptum discedens, spe cogendarum copiarum quantæ gerendo bello sufficerent.

Vestem resumpsit. Nimirum purpuram, signum imperatoriæ majestatis.

CAPUT XLVIII.

Nicomediam iugressus. Meminit adventus Licinii Nicomediam Joannes presbyter Nicomediensis in Vita sancti Basilei episcopi Amaseæ, ex quo discimus, Constantiam quoque Licinii uxorem venisse cum eo Nicomediam post victum Maximinum: Itaque post justam Maximini pœnam et divinitus invectam iram Licinius, cum totum Orientem sub se haberet, magno cum apparatu ad nostræ regionis urbem Nicomediam venit una cum conjuge sua, ut in regia domo habitaret, et Orientis imperium gubernaret. Jam vero primum summa quædam pax repente per totum regionis orbem, post vehementes illas insanientis idololatriæ commotas fluctuationes ac pugnas, Licinii arbitrio alque opera invecta est. Quanqnam sint, quibus hæc Basilei Acta videntur esse falsa et supposititia, in hoc loco sincera esse, satis manifestum est.

Die iduum Juniar. Ista non sunt intelligenda de die, quo datum est edictum: sed de die, quo Licinii jussu propositum est Nicomediæ.

Constantino atque ipso ter consul. Id est, anno Christi 313.

Litteras. Eas descripsit Eusebius lib. x, cap. 5, sed e Romana lingua in Græcum sermonem translatas, ut ipse ait. Quod ergo eas nunc habemus latine, ut edita primo sunt, unius Lactantii diligentiæ debemus. Sed iste omisit præfationem, quam Eusebius habet.

B

Ut possit nobis summa divinitas. Eusebius vertit örus ὅ τι ποτέ ἐστι θειότης καὶ οὐρανίου πράγματος. Ait autem Valesius, hanc lectionem non esse sanam. Certe non C congruit cum verbis edicti.

Cujus religioni liberis mentibus obsequimur. Hæec Eusebius non reddidit Græce.

Dicationem. Id est, dignationem. Hæc enim vocabula promiscue et indifferenter usurpari video. Paulo post in hac epistola legitur: Intelligit dicatio tua. Eadem vox reperitur in collatione prima Carthaginensi, cap. 10 et 19, et in relatione Anulini proconsulis ad Constantinum Augustum, in collatione tertia, cap. 220 et apud sanctum Augustinum, epist. 68. Plura exempla si quis requiret, consulat Glossarium Dufresnii.

Conditionibus. Eusebius vertit tav aipéσεov. Quæ vox multum laboris attulit hominibus eruditis, ut patet ex Valesii Annotationibus ad hunc locum. Nunc itaque facilis erit loci istius intellectus. Nam juris periti apud Græcos hæreses vocarunt, quas nos conditiones appellamus, ut videre est in variis locis Basilicorum, precipue vero in libro XLIV, tit. 19, 30, et sequenti, in codice juris Græco-Romani et alibi. Constantinus Harmenopulus lib. v, tit. 8 : ai παράνομοι καὶ καταγέλαστοι αἱρέσεις περὶ αἱροῦνται τῶν ἐνστάσεων καὶ τῶν λεγάτων, καὶ χωρὶς αἱρέσεως ταῦτα παρέχονται. Quem locum sic recte vertit Joannes Mercerus: Conditiones, quæ contra leges vel derisoriæ sunt, in institutionibus et legatis pro non adjectis habentur, atque adeo hæc absque ejusmodi conditione præstantur. In codice Theodosiano 1. 9 et 10 de Prædiis naviculariorum hæresis significat functionem, sive conditionem navalem: Navalem hæresim in omnibus volumus custodiri, ut usque ante viginti annos quæcumque possessiones subhastaria sorte distractæ sunt, et propter contractum publicum navali fuerant hæresi separatæ, si huic oneri ante eas subjacuisse constiterit, rursus ad debitam functionem teneantur obnoxia.

Quia..... honori. Hæc corrupta sunt apud Eusebium, ubi sic legitur ex interpretatione Valesii: At

D

que honori quidquam a nobis detractum esse videretur. Melius sane, quam Musculus et Christophorsonus.

Datis litteris. Loquitur de priore Constantini et Licinii constitutione, quæ lata erat paulo post devictum Maximinum. Vide annotationes Valesii.

Qui emerunt. Hanc constitutionem renovavit Constantinus post partam de Licinio victoriam, ut patet ex libro secundo Eusebii de Vita ejus, cap. 41, in editione Valesii.

Vicarium. Cum Eusebius Græce loqui vellet, nec verbum haberet, quo vicarii dignitas significaretur, interpretatione et circuitione usus est. Deinde Eusebii interpretes præfectum verterunt, qui in illa provincia seu regione jus dicit. (Vide infra, col. 370 duas epistolas Baluzii in hunc locum.)

Hortatus est. Nempe Licinius.

Anni decem. Hic locus ostendit, et supra diximus, persecutionem cœpisse die 7 kalendas Martias, quo die eversa est Ecclesia Nicomediensis. Nam si numeres a die vigesima tertia Februarii anni 303 usque ad diem tertiam decimam mensis Junii anni 313', qua propositum est Nicomediae edictum de restaurandis ecclesiis, reperies effluxisse annos decem, menses tres, dies vero novemdecim; id est, ut heic ait Lactantius, annos decem, menses plus minus quatuor. CAPUT XLIX.

Tauri montis angustias. Sive fauces, ut alii loquuntur. Sunt autem inter Cappadociam et Ciliciam. Nam Maximinum fugientem transiisse per Cappadociam, docet Lactantius cap. 47. Et certe venienti e Bithynia in Ciliciam rectum iter est per Cappadociam. Itaque angustias illas eo loci positas reor, ubi portæ Cilicia notantur in tabulis geographicis.

Tarsum confugit. Lactantius in capite 47 testatur, Campum Serenum, ubi Maximinus victus ac fugatus est ab exercitu Licinii, abfuisse a Nicomedia M. P. 160. In Itinerario autem Burdegalensi notatum est, a Nicomedia usque Ancyram Galatia numerari м. p. 258, ab Ancyra Tarson usque м. P. 343. Fiunt M. P. 761. Scio Maximinum fugisse cum summa diligentia donec Nicomediam pervenisset. Sed postea puto conquievisse aliquatenus animum ejus, et deferbuisse aliquantisper ardorem fugiendi. Itaque cum ei superfuerint peragranda M. P. 601 ut Tarsum Cilicia urbem perveniret, collectis autem ex fuga et ab Oriente militibus, in Cappadocia primum substiterit, dein in Tauri montis angustiis, ubi munimenta ac turres fabricavit, ad arcendos insequentium Licinianorum impetus, fieri non potuit, ut is, qui kalendis Maiis pervenit Nicomediam, Tarsum pervenerit ante mensem Julium sequentem. Quod ideo heic adnotare visum est, quod videam, plerisque placere, Maximinum hunc Junio mense extinctum fuisse, et virum alioqui eruditissimum Henricum Noris in dissertatione de numismate Licinii cap. 2 contendere, mortem ei evenisse anno 314, ineunte vere. Sed de anno postea videbimus. Interim observare oportet, non statim mortuum esse Maximinum, ac Tarsum pervenit: sed aliquanto tempore supervixisse ignominiæ suæ, gravissimosque dolores perdiu sustinuisse ita, ut affirmare fas sit, non esse mortuum ante mensem Augustum.

Insania percitus. Ita nos emendavimus, cum in codice veteri scriptum sit, insania percutis. Lactantius lib. I Institut. cap. 9: Idem furore atque insania percitus uxorem suam cum liberis interemit. D. Joannes Chrysostomus in oratione de sancto Babyla, loquens de mortibus persecutorum, ait, uni ex illis adhuc viventi pupillas ex oculis exiliisse, id est, Maximino, alium furore percitum, alium alio oppressum incommodo mortem oppetiisse. Quod autem heic de furore dicitur, Henricus Valesius interpretatus est de Diocletiano, quem ex Eusebio et Constantino colligit dementem periisse. Verum id non dicunt Eusebius et Constantinus: sed tantum illum de mentis statu

vi morbi deturbatum extremo anno imperii sui. Et A anno Christi 314, unius anni errore. Nam quæ de sane Lactantius, qui morbum ejus describit, nihil adnotat de dementia ac furore. Quod si Chrysostomus se non explicasset, facile crederem, ea, quæ de imperatore furore percito ab eo dicuntur, ad Maximinum referenda esse, propter hunc locum Lac1antii.

Caput parietibus infligeret. Hoc est unum ex detestabilibus, ut in tertia Tusculana Cicero vocat, generibus lugendi. Vide Casauboni Notas in Julium Capitolinum.

Exilierunt oculi. Idem scribit Eusebius lib. Ix Hist. eccles. cap. 10; lib. 1 de Vita Constantini, cap. 59, item Eutychius, Theophanes, et Anastasius. Meminit etiam D. Chrysostomus oratione in sanctum Babylam, et sanctus Hieronymus in Zachariam; ut videbimus paulo post.

Tamquam cremaretur. In Annalibus Eutychii scriptum est, Maximinum in morbum incidisse, quo adustum est corpus ipsius adeo, ut carbonis instar esset, et ita tostum fuisse, ut rumperentur viscera ejus præ calore, quem intus sentiebat, et excidentes ipsius oculos in terram decidisse, adustamque carnem ab ossibus separatam esse. Sed ista melius explicat Anastasius bibliothecarius in Historia ecclesiastica, his verbis Divina præveniens ira comprehendit eum. Flamma enim de medio viscerum et medullarum succensa cum dolore intolerabili pronum super terram anhelantem prostravit ita, ut uterque oculus ejus exiliret, et cæcus, ut revera scelestus, relinqueretur. Porro cum carnes ejus putrefactæ præ innumerabili ossium incendio caderent, ipse impugnantem Deum projecit animam. Sumpsisse autem ista Anastasium ex Theophane, manifestum est.

B

Nocentem spiritum efflavit. In Epitome Victoris scriptum est, illum simplici morte periisse, id est naturali, seu fato suo. Et Eutropius tradit, eum vicinum exitium fortuita morte prævenisse. Quod utrumque verum est. Communis doctorum virorum sententia est, eam mortem evenisse anno Christi 313. C Petavius tamen 1. x1 de Doctrina temporum cap. 34, scribit, auctore, ut ipse ait, Eusebio in Chronico, adstipulantibus Victore et Eutropio, Maximinum extinctum fuisse anno altero, quam Galerius Maximia. nus periit, id est, anno Christi 312. Verum cum certum sit, illum obiisse anno sequenti post cædem Maxentii, jure hoc loco Petavium reprehendit Henricus Noris. Sed ipse tamen in hoc errare convinci tur, quod secutus Baronium contendit mortem Maximini contigisse anno 314, ineunte vere. Nam cum ex postremis Lactantii capitibus constet, illum periisse eo anno, quo pax data est Ecclesia, quo etiam Lactantius finem imposuit huic operi, et persecu tionem ostenderimus coepisse anno 303, exeunte Februario, luce clarius est, Maximinum extinctum fuisse anno 313, qui decimus erat a coepta persecutione. Nititur sane vir doctus probabili in speciem argumento, iis nimirum Maximini verbis ex edicto, quod paulo ante mortem dedit in gratiam Christianorum apud Eusebium, lib. 1x, cap. 10, ubi ait, se superiore anno datis ad singulos provinciarum præsides litteris statuisse eadem, quæ in Constantini et Licinii litteris continebantur. Cum itaque ea Constantini ac Licinii constitutio lata fuerit anno 313, ineunte, evidentissime lucere istam, quæ sequenti anno data est, in annum 314 rejiciendam esse, adeoque eo anno tyrannum imperium cum vita amisisse. Gravis sane argumentatio, si constaret, Maximinum numerasse annos suos a kalendis Januariis. Sed cum octavus imperii ejus annus impletus fuerit kalendis Maiis anni 313, ut docet Lactantius, edictum ab eo. post aliquot menses datum ad sequentem, id est, nonum imperii ejus annum refertur; sed non ad aunum Christi 314, præsertim cum ex narratione Eusebii constet, datum esse paulo postquam a Licinio victus erat. Itaque Baronius et victoriam Licinii, et exitum Maximini conjungens, ista contigisse scribit

sexto anno Maximini Augusti addit ex nummis vir doctissimus Henricus Noris, ea sane non officiunt opinioni eorum, qui anno Christi 313, assignant mortem Maximini, cum is, qui titulum Augusti sumpserat exeunte anno 307, aut sub initium sequentis, sextum imperii sui annum numerare potuerit anno 313. Quo anno mortuum esse illum, probari potest etiam auctoritate Aurelii Victoris, qui scribit, eum post biennii augustum imperium, id est, biennio post mortem Galerii, fusum fugatumque a Licinio, apud Tarsum periisse. Nam cum Galerius extinctus sit anno 311, mense Maio, Maximinus moriens anno 313, recte scribitur biennium in Oriente regnasse; qui si anno tantum 314 mortuus fuisset, excessisset biennium, quod illi tribuitur ab Aurelio Victore.

Ista ego putaveram vera esse, aut vero similia, quod nullam aliam emergendi ex ea difficultate viam invenirem præter rationem numerandi annos Maximini a kalendis Maiis. Postea vir plurimæ lectionis Timatique judicii Henricus Dodwellus hanc meam explicationem censuit non esse bonam, eo quod sæculi illius usu receptum non esset, ut anni imperatorum arcesserentur ab eorum die natali, testatus tamen, se pronum esse in eam sententiam concedere, si idoneo aliquo probataque fidei exemplo usus ille posset confirmari. Aliani ergo viam sequitur, edictumque superioris anni commemoratum'a Maximino revocat ad annum Christi 312 exeuntem, argumento sumpto ex lege Constantini edita in Codice Theodosiano, quam Romæ edidit sub initium Decembris, inquit, sed Roma statim discessurus. Itaque existimat, edictum Constantini et Licinii de pace Ecclesiæ datum Mediolani medium circiter Decembrem pervenisse eodem mense ad Maximinum, eumque prius illud edictum in secundo commemoratum emittere potuisse eodem anno. Addit deinde, non esse quod quis miretur ista sic constitui, si veredariorum cele ritatem, ipsiusque Maximini præceps ingenium exploratum habuerit.

Arbitror eam esse viri modestiam et æquabilitatem, ut non ægre passurus sit, si heic adnotavero difficultates, que mihi occurrerunt ejus verba serio examinanti, non quod ei me præponere, aut æquiparare velim sed ut per amicas velitationes veritatem quæramus invicem ; qui esse debet uniens scopus studiorum nostrorum. Primo fateor, non fuisse tum in usu, ut anni numerarentur a die natali imperatorum, sed a kalendis Januariis, a processione consulum, qui fastos signabant, et annis nomen imponebant, ut verbis Lactantii utar e libro sexto Institutionum, cap. 4. Quod si quis tamen heic contendere vellet, afferri adversum ista posset observatio illustrissimi cardinalis Baronii, qui in Annalibus ecclesiasticis adnotat, Diocletianum instituisse, ut anni deinceps numerarentur a prima die sui imperii, eoque exemplo Maximinum, qui ei successerat, annos suos eodem modo numeravisse. Sed missa ista faciamus, quæ testimoniis veterum non fulciunD tur. Ait vir clarissimus, Constantinum Romam ingressum esse die 29 Octobris, illicque duos menses non explevisse; quod accepit ex panegyrico, quem Nazarius Constantino dixit. At si sub initium mensis Decembris Romam reliquit, ut ex lege superius adducta colligi posse putavit vir eruditissimus, perit illa bimestris cura, quam laudat Nazarius. Quippe co modo Constantinus vix mense integro fuerit Rome. Sed quod jugulum petit, extat, uti diximus, in codice Justiniani imp. lib. xt, tit. 57, lex a Constantino data Romæ declinante mense Januario, qui proximus fuit post extinctum Maxentium, quæ manifeste, ut reor, ostendit, Constantinum Roma digressum non esse ante mensem Januarium exeuntem. Præterea immensum est spatium ab urbe Roma Mediolanum, quod exiguo temporis intervallo confici non potest, cum M. P. 528 numerentur in Itinerario Antonini, a Mediolano autem Nicomediam quatuor

decies centum el septuaginta sex'millia passuum. Im- A
possibile est, legem, quæ data est Mediolani circa
medium Decembrem, perferri potuisse Nicomediam
endem mense, quantumvis expediti cursores fue-
rint, aut equi celeres et veloces. Neque heic quic-
quam facit Maximini præceps ingenium, cum econ-
tra tarditatem ejus in hoc negotio culpet Eusebius
lib. 1x cap. 9 Historie ecclesiasticae. His ita rite
constitutis, puto ambigi deinceps non posse, quin
redeundum sit ad explicationem nostram, cum con-
stet, primum Maximini edictum fuisse datum anno
313, mense, ut videtur, Aprili, posterius vero, in
quo prioris velut anno superiore dati meminit, emis-
sum circa mensem Septembrem. Vel certe, quod
probabilius videtur, dicendum est, Maximinum nu-
meravisse annos Græco more, adeoque initium anui
jpsi fuisse mensem Septembrem. Quæ explicatio si
admittitur, jam difficile non erit intelligere, quo-
modo Constitutio data mense Aprili anni Romani
313 dicatur data anno superiore ab eo, qui anuum
inciperet a Septembri, secundum morem Graecorum.

CAPUT L.

Persecutores debellavit. Lact., I. vi Instit. c. 26: Illi enim, qui, ut impias religiones defenderent, cœlestis ac singularis Dei cultum tollere voluerunt, profligati jacent. Eadem observant Eusebius in libro primo de Vita Constantini, c. 3, et auctor Fragmenti de Constantio Chloro, p. 475. Hieronymus in caput xiv Zachariæ : Legamus ecclesiasticas historias, quid Valerianus, quid Decius, quid Diocletianus, quid Maximianus, quid sævissimus omnium Maximinus, et nuper Julianus passi sint ; et tunc rebus probabimus, etiam juxta litteram prophetiæ veritatem esse completam, quod computruerint carnes eorum, et oculi contabuerint, et lingua in pedorem et saniem dissoluta sit. Scaliger in animadversionibus ad Eusebium, p. 248, sic interpretatur hunc locum, ut Hieronymum putet Maximinum inter eos posuisse, quorum carnes computruerint. Sed ego puto, hunc non esse sensum verborum Hieronymi. Loquitur primo de miserabili morte Vale-C riani et Decii: sed mortis genus non explicat. Nam verba prophetiæ, quæ susceperat interpretanda, non poterant trahi ad genus mortis, quo duo illi principes perierunt. Deinde putredinem carnium refert ad Maximianum, tabem oculorum ad Maximinum, linguæ pedorem et saniem ad Diocletianum, si vera sint, que de eo narrant Eutychius Alexandrinus et Georgius Cedrenus, nimirum eum morti propinquum ex faucibus multitudinem vermium ipsa cum lingua, quæ computruerat, ejecisse.

Valeriam. Cum viderem diserte in veteri libro scriptum esse, Valerium quem, non ausus sum mutare in prima libri istius editione, veritus scilicet, fortassis aliquis homo istius nominis alicubi lateret. Postea vero animadverti, dubium non esse, quin vetus liber mendosus sit in hoc loco, et Valeria nomen heic reponendum esse. Itaque reposui.

Ut eum vixisse. Columbus suspicatur, scribendum esse, ut eum, id est, Licinium, edixisse cognovit. Mibi autem videtur, nihil omnino esse mutandum. Sensus enim hic est. Licinius Candidianum necari jussit. Quia vero non statim mandato est satisfactum, Valeria, ut eum vixisse tum cognovit, cum necari jussus erat, comitatui se Licinii miscuit, ut fortunam Candidiani specularetur.

Mater eorum. Id est, uxor Maximini, cujus nomen se nescire fatentur eruditi.

In Orientem. Plerique conjecerunt, rescribendum, in Orontem, quia constat, fluvium in hoc loco signari; quod pluribus argumentis erudite profecto ostendit clarissimus Cuperus. Quia tamen et ipse tradit, nonnullos veteres Orientem vocasse eum fluvium, quem reliqui vulgo dicunt Orontem, nolui textum mutare; licet idem vir clarissimus non dubitet, quin LactanLius scripserit Orontem et Orientem in locum veri nominis irrepsisse per librarios ea ætate, qua ita loquebantur.

CAPUT LI.

Corrumperet veritatem. Lact., lib. 1 Inst., c. 1: Deus hanc voluit esse rei naturam, ut simplex et nuda veritas esset luculentior; quia satis ornata per se est, ideoque ornamentis extrinsecus additis fucala corrumpitur.

Jovior. et Herculior. Sic vocatæ familiæ Diocletiani, qui se Jovium dicebat, et Maximiani senioris, qui Herculius dictus est, tamquam si a Jove et Hercule genus ducerent, ut observatum est a viris eruditissimis. Annotat Aurelius Victor, hinc militaribus auxiliis in exercitu præstantibus nomen impositum, id est, ut Herculiani vocarentur. Unde apud Ammianum Marcellinum, 1. xx et xxi, mentio Jovianorum et Herculianorum.

Atque heic tandem finis esto notarum nostrarum ad librum Lactantii de mortibus persecutorum. Ejusdem argumenti opus, si vera fides, scripserat AureBlius Victor, historiam comprehendens persecutionum Ecclesiæ usque ad Diocletianum, quod in bibliotheca Vaticana extitisse sua ætate, testatur Marianus Vicctorius ad epistolam xx1 Hieronymi, quæ inscripta est Paulo Monacho Concordiensi, à quo Hieronymus postulabat: Commentarios Fortunatiani, et propter notitiam persecutionum, Aurelii Victoris historiam. Multum tamen ambigo, an vere dici possit, Aurelium Victorem, hominem minime christianum, scripsisse historiam istius modi, cum locus ille Hieronymi corruptus sit in vulgatis editionibus, adeoque intricatus, ut virum doctissimum Andream Schottum in horrendas ambages impulerit, dum Aurelium Victorem persecutionum Ecclesiæ Scriptorem quærit, huc descendere coactus, ut existimaret plures Victores historiæ augustæ scriptores fuisse, et unum etiam Christo nomen dedisse. Nam si historia illa extitisset in bibliotheca Vaticana, qua tempestate Victorius scholia sua scribebat in Hieronymum, certe non evasisset eruditas ac diligentes Baronii manus, neque lot doctissimorum et antiquitatis ecclesiasticæ aniantissimorum hominum, qui post Pii V pontificatum et Mariani Victorii tempora Romæ vitami egerunt, et in edendis recensendisque ac emendandis Scriptorum, in primis vero ecclesiasticorum, lucubrationibus laudabilem operam posuerunt. Profecto concors illud ac perpetuum tot præstantissimorum virorum silentium de re tanti momenti, qui ne verbo quidem ullam istius Aurelii Victoris historie mentionem uspiam faciunt, me vel invitum ac reluctantem suspicari cogit, aut memoria lapsum esse Victorium, aut impositum illi fuisse, prasertim cum ex verbis Hieronymi colligi non possit, Aurelium Victorem scripsisse historiam persecutionum; sed tantum ejus historiam, in qua tractatur de vita Imperatorum usque ad Julianum, utilem esse ei, qui velit habere notitiam persecutorum, id est, corum imperatorum, qui persecuti sunt Ecclesiam Dei. Persecutorum enim heic legendum esse, non vero persecutionum, docent in primis codices 173 et 2789 bibliothecæ Regiae, vetus alter codex ejusdem bibliothecæ, qui fuit olim viri clarissimi Claudii Puteani, tum codex 305 bibliotheca Colbertina, prima editio Romana anni 1468, Veneta anni 1488, et Lugdunenses annorum 1508, 1513 et 1518. Primus omnium Erasmus reposuit persecutionum, auctoritate haud dubie vetusti alicujus exemplaris, cum in codice quoque 4110 cjusdem bibliothecæ Colbertinæ ita legatur. Hunc secutus est Victorius. Sed profecto ex his, quæ dicta hactenus sunt, satis constat, hanc lectionein non esse bonam, et eam retineri debere, quam veteres libri et editiones exhibent, cum nullam habeat difficultatem. Agamus autem gratias immense Dei optimi maximi benignitati, qui istum Lactantii libruni nobis post tot sæcula redonavit, eoque utamur ad majorem ipsius gloriam el sanctæ Ecclesiæ utilitatem, in cujus gratiam susceptus est hic labor.

D

STEPHANI BALUZII

EPISTOLÆ DUÆ,

IN QUIBUS EXPLICANTUR ET ILLUSTRANTUR DUO LOCA EX LIBRO LACTANTII DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

(Præfixa est initio observatio viri doctissimi de altero eorumdem locorum.)

Illustrissimi viri Petri Valeri Diazii, consiliarii regis A et postulare, Latine scribentibus eleganter usurpatur. Hispaniarum in supremo consilio Aragonum, sententia de quodam loco Lactantii corrupto.

In libro Lactantii de Mortibus Persecutorum, quem litteratus orbis restitutum nuper vidit studio et virtute illustrissimi Dom. Stephani Baluzii, locus est præ aliis valde corruptus pag. 43, ubi sic editum videmus (col. 269): Etiam vel hi, qui emerunt, vel qui dono erunt consecuti, si putaverint de nostra benevolentia aliquid, Vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur.

Ego vero tribus emendationibus repurgandum esse hunc locum, et in hanc formam scribendum, censeo: Et jam vel hi qui emerunt, vel qui dono erunt consecuti, si optaverint de nostra benevolentia aliquid vicarium, postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur.

Ac primum quidem rò etiam non congruere huic parti, manifestum satis est, ac levi divisione substifuendum et jam, quod idem significat, ac tum, vel mox, aut postquam, ut Plautus in Truculenti scena ultima dixit: Jam abis postquam aurum habes. Mens enim imperatorum in proposito edicto hæc erat, ut bona Christianis restituerentur sine ullo pretio quantocius, ac deinde de indemnitate, ut postea dicunt, tractaretur, si eam cuperent. Secundo loco illud putaverint facili errore inductum est ex permutatione transpositioneque litterarum o et u. Ratio autem sermonis optime constat, legendo optaverint. Nam in eadem constitutione inferius dicitur, de nostra benevolentia sperent. Hæc vero duo optandi et sperandi verba conjuncta sæpe occurrunt, et Cicero oral. 27, ad Quirites dixit: Multa præterea a diisim mortalibus optata consecuti sumus.

Præcipua autem animadversio nostra est circa tò Vicarium, quod verbum dominus Baluzius majuscula littera initiali curavit imprimi, fortassis quia in manuscripto Colbertino exemplari sic repererat, vel, quod magis puto, de suo adscripsit, Vicarii dignitatem significari hoc loco existimans, secutusque Eusebii antiquam lectionem et sententiam; quam et priorem interpretem Christophorsonum, et novissimum, eumque longe doctiorem accuratioremque Henricum Valesium, suis versionibus expressisse viderat. Cæterum erravit Eusebius (quod pace ejus dixerim) aliosque in errorem induxi, quem Lactantii locus hic nobis detexit. Nam in imperiali hoc edito, quod Latine, ut fuerat conceptum, transcripsit, non de gubernatore, Vicario, aut judice alio provinciæ mentio facta est: sed aliquid vicarium, valet rem aliquam vicariam, seu vice et loco illius, quæ restituta fuisset Christianis, reddendam ab imperatoribus; id quod sequentibus rationibus evincitur. Nam Lactantius diserte dixerat has litteras imperiales ad Præsidem datas, non ad Vicarium; et illarum sermo totus directus est ad eumdem, cui executio restitutionis faciendæ committebatur: ut absurdum plane esset, ad alium quempiam præfectum, qui in illa provincia jus diceret, verba imperatorum converti.

L

Jam vero haec loquendi ratio, aliquid vicarium optare

B

Quin et aliquid vicarium reddere dictum legimus in sancta Scriptura, Levitici cap. xxiv, versu 19, ibi : Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima; et inferius versu 21: Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Quo loco Cornelius a Lapide, ut alios criticos sacros omittam, interpretatur animal vivum vice animalis a se occisi. Lorinus vero ait: Vicarium animal significat aliud, quod suppleat vicem percussi, sive occisi. Ac deinde subjungit: Hoc tantum loco usum reperio interpretem nomine vicarii. Illustrissimo doctissimoque viro Petro Valero Diazio, consiliario regio, Stephanus Baluzius Tutelensis.

Ex litteris a te superiore anno datis ad illustrem notique nominis abbatem camerarium intellexi, bene te agere, illustrissime domine, et mei mentionem facere, nec injucundam, nec inutilem; quippe qui non solum amice et honorifice de me studiisque meis loqueris; sed etiam admones, quid tibi videatur emendandum in quadam constitutione Constantini M. quæ extat in libro Lactantii de Mortibus persecutorum. Amplector utrumque cum ea reverentia et cum ea grati animi testificatione, quæ tibi a me debentur, eruditissime vir; ideoque officii mei esse putavi has ad te litteras dare, tum ut tibi gratias agam pro hac animi tui in me propensione, tum ut per eam occasionem utar familiaritate ejus viri, quem is, cum quo meliorem vitæ meæ partem exegi, vir immortalis memoria Petrus de Marca, archiepiscopus Parisiensis, plurimi faciebat, et cum Antonio Augustino conferre solebat. Revoco te, ut vides, ad scopulos Bresconis, illustrissime vir, unde initium commercii tui cum summo viro; quo in cœlum postea sublato, et tu magno amico orbatus es, et ego optimo patrono.

Venio nunc ad locum Lactantii, cujus a te tentata emendatio est. Obscurum esse illum ac mutilum, satis constat, propter defectum nimirum unius vocis; que si semel suppleta fuerit, nulla, ut ego quidem arbitror, difficultas remanebit. Quæ autem illa sit, ipsa quidem Lactantii verba satis indicare videntur, clarius vero versio græca Eusebii, ex qua colligimus, vocem poscendum, aut aliquam similem addendam esse in hoc loco, et sic legendum: Etiam vel hi, qui emerunt, vel qui dono erunt consecuti, si poscendum putaverint de nostra benevolentia aliquid, Vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Hanc restitutionem confirmant verba legis primæ codicis Theodosiani de Officio rectoris provincia: Si de civilibus causis quicquam putaverint esse poscendum. Tu vero, vir eruditissime, censes, ita legendum et interpungendum : Et jam vel hi, qui emerunt, vel qui dono erunt consecuti, si optaverint de nostra benevolentia aliquid vicarium, postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Et conjectura quidem tua docto et erudito viro digna est, et plurimam habet veri similitudinem. Veteres quippe eleganter dicebant vicariam operam, manus vicarias, amorem vicarium, pœnam vicariam, mortem vicariam, et alia hujusmodi. Opinio tamen illa tua,

si

« PoprzedniaDalej »