Obrazy na stronie
PDF
ePub

divinum, et Deo placens, per inhabitantem gratiam, esse credit ingenium, etsi nec verba, nec sensus credam gentilium fugiendos, dummodo vitentur errores, hoc ipsum divina prudentia in Æneide sua, sub involucro fictitii commenti, innuisse visus est Maro, dum sex ætatum gradus, sex librorum distinctionibus prudenter expressit. Quibus conditionis humanæ, dum Odysseam imitatur, ortum exprimere visus est et processum, ipsumque quem educit et provehit, producit et deducit ad manes. Nam Eneas, qui ibi fingitur animus, sic dictus, eo quod est corporis habitator: evvaios enim, ut Græcis placet, habitator est, Sépas corpus, et ab his componitur Æneas, ut significet animam quasi carnis tugurio habitantem. Sic etiam Neptunum ennosigæum, eo quod Sigæum inhabitet. Primus itaque liber Æneidos, sub imagine naufragii manifestas infantiæ, quæ suis procellis agitatur, exponit tunsiones, et in fine suo, abundantia cibi et potus adulta, prosilit ad lætitiam convivalem. In confinio ergo adolescentiæ prodeunt colloquiorum commercia, et eorum intemperies aut fabulas narrat, aut veris falsa permiscet, eo quod multiloquio peccata deesse non possunt. Porro tertius varios juventutis, quasi suos canit errores: eo quod illa ætas solos fere novit errores. Siquidem, ut ait Ethicus,

Imberbis juvenis tandem, custode remoto,

Gaudet equis, canibusque, et aprici gramine campi.
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,

Utilium tardus provisor, prodigus æris.

Prima ergo ætas nutricem, secunda custodem habet, tertia quo liberior, eo facilius errat, nondum tamen procedit ad crimina. Quartus illicitos amores conciliat, et ignem imprudenter conceptum in pectore, ad amantis infelicem producit rogum. Neque enim inconcessis fatalem beatitudinem esse, sub typo Mercurii

ratio persuadet, docetque illum, qui dum fuerat parvulus, sapiebat ut parvulus, loquebatur ut parvulus, agebat ut parvulus, fuga irrefragabiliter apprehensa, evacuare quæ erant parvuli. Unde, ut ad memoratum Ethicum redeamus,

Conversis studiis, ætas, animusque virilis

Quærit opes, et amicitias, inservit honori,
Commisisse cavet, quod mox mutare laboret.

Ergo et virilis ætas puerilia, et juvenilia erubescit, et si a perversa voluptate, et immundo amore, navigii sui solvere non potest anchoram, præscindit et funem. Sic et Patriarchæ pudicus filius pallium reliquit adulteræ, ne adulterii crimine involveretur. Quintus maturitatem civilem promit, et ætatem depingit vicinam senectuti, imo quæ ipsam jam ingreditur senectutem. Nam et patrum honores recolit, majorum memoriam veneratur, et quasi ad tumulum Anchisæ solennes celebret ludos, in his ipsis exilii sui miseriam recognoscit. Dum vero hinc egreditur, transit ad sextum, et amissis Palinuro et Miseno, duce scilicet navigii dormitante, et temerarii prælii incentore, quum jam frigescat affectus, viresque deficiant, non tam scnectutem sentit quam senium, et velut quendam descensum ad inferos, ubi quasi rebus inutiliter gestis, totius anteactæ vitæ recognoscat errores, et discat alia via incedendum esse his, qui volunt ad dulces Lavinia complexus, et fatale regnum Italiæ, quasi ad quandam arcem beatitudinis, pervenire. Constat enim apud eos qui mentem diligentius perscrutantur auctorum, Maronem geminæ doctrinæ vires declarasse, dum vanitate figmenti poetici, philosophicæ veritatis involvit arcana. Licet autem de prima corruptione specialiter dictum sit, potest et de singulis manifesta ratione monstrari, quia natura hominis ab adolescentia sua prona est ad malum; ut ex quo libero, licet

depresso, cœperit uti arbitrio, per se cadat sponte in culpam, et inde merito suo præceps prolabatur in pœnam erigi tamen nequaquam potest ad bonum, nisi gratia Dei supponat manum suam. Lata est ergo Epicureorum via, et haud dubiam ducit ad mortem, per pericula tamen, per errores, per amaritudines, et per omnimodas vanitates, ut lætum et quietum tranquillæ vitæ statum in ea nullus inveniat, vel ad illum tandem, ea ducente, perveniat. Nam ut vera beatitudo possideatur, non vanis, sed veris insistendum est bonis. Vana enim cultorem suum proturbant in tenebras exteriores, ad fletum oculorum, stridorem dentium, tinnitum aurium, et varias pressuras, et poenas inferorum, apud quos nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.

Cap. 25. Quæ via fidelissima sit, ad assequendum quod Epicurei appetunt, vel pollicentur.

SENTENTIÆ tamen non struo calumniam, quæ beatitudinem esse definit, lætum semper, et quietum tranquillæ vitæ statum. Sed interpretatione sinistra, et vitiosa executione, arbitror infamatam. Adeo quidem, ut quum Epicurei sint plurimi, id est, vani sectatores voluptatis, nomen hoc pauci profiteantur. Erubescunt enim dici quod sunt, et propriam turpitudinem occultare nituntur nomine alieno, dum non tam boni esse cupiunt, quam videri. Si vero diffinitioni fidelis detur interpres, et sententiæ commodus executor, qui manum apponat ori, id est, qui facit quod loquitur, nihil verius et rectius apud Stoicum, et Peripateticum esse convinces, quos ad te, jucundo grandis viæ compendio, quum præceperis, introducam. Ne tamen ullam eo, quo Epicurci diffinitio tendit, viam putes, eam tibi in

calce libri, quasi in fine viæ, conabor aperire. Est autem ardua et arcta, plana tamen et recta diligentibus Deum, quo ducente, docente, et subvehente, non offendit quis ad lapidem pedem suum. Ipse namque lapis offensionis, et petra scandali, gradientes in se quos accipit, erigit, et corroborat, ut humiliati in se, in eo gloriantes, audacter et libere præconentur, quia omnia in co possumus, qui nos confortat. Via siquidem hæc virtus est, duobus interjecta et arctata limitibus, cognitione scilicet, et exercitio boni. Nosse namque bonum, et non facere, meritum damnationis est, non via beatitudinis. Unde, inquis, hanc viam ingrediar, qui in invio sum, et non in via? In tanta varietate viarum ignotarum, advena et peregrinus, cujus oculi languerunt præ inopia, et fere jam deficiunt, quibus eam discernam indiciis, ut ad id tranquillitatis et gaudii perveniam, quod promittis ?

Est, inquam, via sublimis cœlo manifesta sereno.

Lactea nomen habet.

Serena tibi cœlum, ne turbetur præ indignatione oculus animæ tuæ, et facile lacteam hanc agnosces viam. Redi ad te, patrum suspice monumenta, et ibi intuere diligenter, ubi a via deflexeris gressum, et ubi cecideris in errorem. Recolo autem nos aberrasse ibi primum, ubi impulsus et eversus est homo, ut caderet prævaricatione mandati, quando ad vetitum scientiæ lignum, suadente diabolo, temerariam et incautam manum extendit. Abinde enim peccatum, accepta occasione per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Ipsum namque mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, quia semper

Nitimu in vetitum,

-Quod non licet, acrius urit.

Ad arborem scientia manum extendit, gulam implevit, et contra promissum fallacis inimici, et secundum

interdictum veracis Dei, obtenebratus est homo, et in esuriem prostratus, fœdus feriens cum morte, et pactum faciens cum inferno. Boni tamen, et mali sciens factus est per experientiam, et multiplici miseriæ locum fecit in se. Ergo a ligno scientiæ dum prohibitus illud ascenderet, a veritate, virtute, vita cecidit, et deviavit homo, nec revertetur ad vitam, nisi ad arborem scientiæ redeat, et inde veritatem in cognitione, virtutem in opere, vitam in jucunditate mutuetur. Rationis itaque acumen exerceat, ut discernat inter bonum et malum, et in ipsis bonis aut malis, quid cui præponderet, agnoscat: jugi deinde curet sollicitudine, ne partem suam faciat deteriorem, sed toto conatu mentis et corporis, præeligendis inserviat. Ipse quoque labor dulcescat sibi, et totam amaritudinem rerum præsentium (ut ait beatus Gregorius) spe temperet futurorum. Nam et propheta diu noctuque sub expectatione Dei sui cibatur lachrymis: et sic lugentibus veritas ipsa, quæ nec fallit, nec fallitur, veram beatitudinem repromisit. Nec vereatur quis ad arborem scientiæ boni et mali manum extendere, primæ prohibitionis exemplo, quia exulem et erroneum ad illam invitavit ille, qui docet hominem scientiam, et juxta promissionem propheticam, ignaro indicat quid sit bonum. In arbore ergo scientiæ quasi quidam virtutis ramus nascitur, ex quo tota vita proficientis hominis consecratur. Neque enim ad genitorem vitæ, Deum scilicet, aliter redit, nisi qui virtutis ramum excisum de ligno scientiæ prætendit. Sed quis cito avellet ramum, quum vel ipsam arborem, id est, quid fieri oporteat perpauci noverint? Nunquid ramus facile innotescet, ubi præ multitudine desipientium, et male agentium, ipsa arbor occulitur? Hoc ipsum forte sensit et Maro, qui licet veritatis esset ignarus, et in tenebris gentium ambularet, ad Elysios campos felicium, et cari geni

« PoprzedniaDalej »