Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnibus aequa lance expensis, quid in hac controversia sit vero censendum similius, facile aperiamus.

E sacris litteris.

Atque ut a sacris ordiamur Bibliis, plura sunt, quae in virginei privilegii commendationem ab ipsis congeruntur. Praecipuum tamen ac vere unicum, quod in rem nostram profertur testimonium, illud dixeris, quod legimus Genes. III, 14-15. « Et ait Dominus « Deus ad serpentem. . . Inimicitias ponam inter te et mulierem, « et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum, et tu « insidiaberis calcaneo eius. » Quod oraculum vulgo рrevx77ekov merito nuncupatur; siquidem pollicitationem exhibet futuri Redemptoris, cuius virtute peccatum a daemone sub serpentis larva latente in mundum inductum e medio erat tollendum, hincque solvenda tandem captivitas, qua ob idem peccatum genus universum constringebatur humanum. Cum igitur heic minitantibus verbis denuncietur serpenti futurum aliquando, ut mulier caput eius sit contritura, hoc ipso eiusdem mulieris victoria in daemonem praenuntiatur, seu in peccatum, quod eius suasu patratum fuerat, atque in mundum propagari debuerat. Porro haud perfecta censeri mulieris victoria posset, si et ipsa aliquando peccato fuisset obnoxia, eo videlicet temporis puncto, quo primum fuit concepta.

Neque obstat diversa lectio textus originalis.

Neque vero latet immaculatae Conceptionis assertores in hebraica veritate pronomen ipsa ancipitis esse significationis, et aeque ad

nunc summo Pontifici in nomine huius capituli et provinciae Hispaniae (quae in litteris et auctoritate primum obtinet locum in tota Religione) rogando cum omni submissione et efficacia, ut dignetur definire hoc punctum, quidnam agendum nobis sit, ut omni ex parte cessent turbationes, quae oriuntur ex diversis opinionibus. Apud Ioann. Ludov. Schönlenben op. cit. Orbis universi votorum pro definitione piae et verae sententiae de immaculata Conceptione. Clagenfurti 1659, p. 6 seq.

>>

[ocr errors]

semen referri posse, quod in hebraico idiomate inter masculina audit. Etenim concordare videtur cum y semen, prout confirmatur ex verbo conteret tibi, quod generis pariter est masculini, adeoque tota sententia ad mulieris filium, seu ad Christum Virginis filium contrahenda est, qui reipsa in mundum venit, ut opera diaboli dissolveret. Verum recte animadvertunt 1. lectionem Vulgatae esse antiquissimam, firmisque tum auctoritatibus, tum Patrum testimoniis ac rationibus intimis inniti 1; 2. si absque punctis legatur hebraicum pronomen & illud utrique favere lectioni; 3. haud insolens esse ut av verbum masculini generis cum foeminino coniugatur 2; 4. demum perinde esse sive legatur ipsa sive ipse sive ipsum. Nam cum mulier non virtute propria, sed filii meritis contritura sit serpentis seu daemonis caput, si legetur ipsa, subaudiendum erit per ipsum, nempe semen aut filium; sin autem ipse, vel ipsum, sententia ea erit, ut filius aut semen mulieris una cum muliere caput serpentis seu daemonis sit contriturus. Ceterum analogia

1 Sane lectionem Vulgatae, in qua legitur ipsa, tenuere S. Ambrosius lib. De fuga saeculi cap. 7, num. 43; S. Augustinus lib. 2 De Genes, cont. Manich, c. 18 licet non expresse; aperte autem lib. 11, De Genes. ad litt. c. 36, et alibi passim; S. Gregorius Magnus lib. I Moral. c. 36, n. 53, praeter Claudium Marium Victorem, Alcimum Avitum, Eucherium, Rupertum, Bedam, Rabanum, S. Bernardum, Strabonem, Liranum etc. apud Bellarminum De Verbo Dei lib. 2, c. 12. Attamen S. Hieronymus legit ipse, et hanc lectionem adseruit in Quaest. Hebraicis super Genesin. Verum de hoc argumento cf. Bonfrerium Comment, in Genes, ad hunc locum, et Cornelium a Lapide, de eo abunde disserentes. Qui quidem auctores ipsi ut conficiant versionem alexandrinam quondam habuisse avтn ipsa, urgent auctoritatem S. Ioannis Chrysost. Hom. 17 in Genes. Verum tum in editione Montfauconii, tum in editione Frontonis Ducaei reperitur autos ipse. Plures etiam antiquiores Patres latini legerunt ipse, prout nonnulli etiam codices antiqui Vulgatae retinent ipse. Observat autem Montfauconius in notis ad Hexapla Origenis ad cap. Genes. 3, v. 15 lectionem aʊrn ipsa, reperiri in mss. quibusdam, et hanc videri lectionem fuisse veteris cuiusdam interpretis, cuius nomen tacetur, quemque sequitur Vulgatus. At haec mera coniectura est eruditi editoris Maurini. Ceterum in editione versionis LXX Sixti V iussu accuratissime adornata an. 1587 legitur avros ipse. 2 Legesis cit. Auctor. qui non pauca exempla adducunt ex hebraco textu ab hoc illustrandum.

favere magis mulieri, quam semini videtur, aut si lubet, utrique simul, ita ut mulier cum semine, scilicet filio suo sit de daemone ac peccato latura triumphum 1.

1 Ut enim scribit Cornelius a Lapide in hunc locum : « Cum Deus hic opponat, quasi antagonistas, mulierem cum suo semine serpenti cum suo semine, consequenter vult dicere mulierem cum suo semine contrituram caput serpentis ; sicut e contrario serpens tam mulieris quam seminis eius calcaneo insidiatur. » De Christo, ac propterea de eius Matre hoc oraculum ex veteribus exposuerunt, obscure quidem Tertullianus lib. 2, Advers. Marcion c. 10, edit. Rigalt. 1664, pag. 387, clarius vero S. Irenaeus Contra Haeres. lib. 3, c. 23, n. 5, 6, 7, nec non lib. 4, c. 40, n. 3, ae lib. 5, cap. 28, edit. Masueti; et Cyprianus lib. 2, Testimon. p. 228; apertissime demum S. Epiphanius Advers, haeres. lib. 3, haeresi 78, edit. Petav. tom. 2, pag. 1050 seq. Cuius verba, quae propius ad beatam Virginem referuntur, placet heic describere: sunt autem haec: Quoniam vero cum adhuc virgo in hortis Eva degeret, per contumaciam apud Deum offenderat, ideo gratiae propria ab Virgine manavit obedientia, postquam circumfusi corpore Verbi, sempiternaeque vitae de coelo est nuntiatus adventus. Nam illic ita serpentem Deus alloquitur : INIMICITIAM PONAM INTER TE ET INTER ILLAM, İNTER SEMEN TUUM et SEMEN ILLIUS. Atqui nusquam eiusmodi semen mulieris inveniri potest. Unde on aliter quam per adumbrationem ac similitudinem ad Evam hostiles illae inimicitiae referuntur, quas cum huius stirpe serpens ille, et qui in serpente inerat invidia flagrans diabolus exercet.*Plene quidem, ao perfecte accommodarí adillam universa nequeunt; sed in sanctissima, eximia ac singulari stirpe, quae ab sola Virgine Maria, sine ulla viri consuetudine, propagata est, reipsa ac penitus impletur. Hic enim illius filius ad extinguendam serpentis, ac tortuosi colubri fugacisque vim, ac potentiam, qui se totum orbem terrarum dominatu suo comprehendisse iactabat, ad haec infima descendit. Quod si Patres alii oraculum istud de B. Virgine interpretati non sunt, nil mirum, quum neque de Christo illud exposuerint, adeo ut si allegatos Patres excipias, nemo sit qui Geneseos locum 3, 15 de Christo exponat; etenim vel de eo tacent, vel aliter intelligunt; ut patebit illos perlustrantibus. Sane ex veteribus hunc textum, nec semper quidem integrum, praeter commemoratos soli referunt Lucifer calaritanus; Biblioth. Max. Patrum edit. Lugdun. 1677, tom. IV, p. 182. S. Ambrosius lib. De fuga saec. c. 7. Opp. edit. Maur. tom. I, coll. 434. S. Ilieronymus Quaest, hebraic. Opp. edit. Maur. tom. II, p. 510; necnon Comm. in Isaiae c. 58, tom. III, p. 434, et in Ezech. c-47, ib. p. 1033. Anobymus auctor Operis imperfecti in Matth. hom. 45 inter Opp. sancti Io. Chrysost. edit. Maur. tom. VI, pag. 192. S. Augustinus lib. II de Genesi contra Manich. Opp edit. Maur. tom. I, col. 665. Item De Loculione lib. I, tom. III, col. 326, S. Gregorius M. lib. I, in Tob cap. 36, opp edit. Maur tom I, p. 33. Porro hi nus

Testimonia minus idonea.

Quae insuper biblica loca e veteri praesertim Testamento afferri pro pia sententia sunt solita, mystico tantum in sensu rem praesentem attingunt, eaque vim totam suam unice habent vel ex doctorum expositione, vel ex usu Ecclesiae; quae scilicet haud paucos Bibliorum textus accommodare beatae Virgini assolet, qui in sensu litterali ac proprio de divina Sapientia seu Verbo divino sunt dicti. Multo vero minus urgeri possunt, quae ex typis ac figuris argumenta sumuntur. Licet enim viro catholico ea minime sint despicatui habenda, scopo tamen, quem nobis proposuimus, inquirendi nimirum in dogmaticae definitionis fundamenta, minus accommoda videntur. Quapropter haec omnia missa facimus 1..

Si qua vero sunt quae ex novo Foedere proferri solent, ex angelica praesertim salutatione deprompta Iuc. I, 28 seqq., quia haec pariter e Patrum explanatione vim hauriunt suam, atque per se nihil supra coniecturas suppeditant, quae plus minusve ad immaculatum Virginis Conceptum adserendum sunt probabiles, nos idcirco ab iis etiam afferendis supersedemus. Commodior siquidem postea illis ulterius urgendis dabitur locus.

piam locum hunc de Christo interpretantur. Attamen nullum ex catholicis reperies, qui sententiam in serpentem, seu potius in daemonem a Deo latam, non accipiat de futuro promisso Messia seu Christo daemonis debellatore, adeoque et de eiusdem Messiae sanctissima parente oraculum non interpretetur pro ea parte, quae eam respicit.

1 Cf. haec singillatim testimonia, nec non eiusmodi typos et figuras apud Strozzi op. cit. qui toto libro primo historiae suae illa expendit, necnon apud Plazzam op. cit, Act. I, art. 2, una cum antiquiorum expositionibus.

CAPUT X.

PATRES QUI AD AUGUSTINUM USQUE PRO PIA SENTENTIA
DECERTARE VIDENTUR.

Apud Patres veteres non est quaerenda expressa formula.

Frustra apud Sanctos veteres testimonia requires, in quibus ipsi conceptis verbis asserant, beatam Virginem aut originalem labem non contraxisse, aut eius Conceptum immaculatum fuisse. Nondum enim per eam aetatem hac ratione status controversiae, si qua fuerit, proponebatur; neque ita diserte eiusmodi formulae tunc temporis receptae erant, prout in pluribus aliis articulis usuvenit, qui postea ad certam praefinitamque formulam exacti sunt atque normati. Nec sane id postulant, aut reperiri contendunt piae sententiae adstipulatores. Quamobrem satis erit si res ipsa ab antiquis tradatur, atque huius sententiae semina, aut germina, ut ita loquar, in illorum operibus inveniantur, quae deinceps magis semper ac magis fuerint explicata. Porro haec sunt, quae assertores immaculatae Conceptionis magna sedulitate undique conquisita in medium protulerunt.

Dum vero nos haec ex illis describemus testimonia, eamdem legem sancte servabimus, quam in afferendis pro adversa parte testi moniis custodivimus. Ceteris igitur praetermissis, quae non ita presse rem attingunt, ea persequemur quae huc maxime spectant. Ex quo cum alia commoda tum id potissimum consequetur, ut brevitati consulamus 1.

1 Doctus Petavius De Incarnat. lib. XIV, cap. 5, S 9 scriptores illos castigat, qui in citandis auctoribus pro pia sententia nec fidem adhibent nec delectum, ut ipse loquitur, qui omnium maxime necessarius est; quos vero ex antiquitate idoneos auctores arcessunt, eorum dicta falsis interpretationibus, ab eorumque mente alienis detorquent. Non est necesse de singulis hoc loco dicere. Satis erit universe de unico capite illorum erroris lectores admonere, quod lucubrationum istiusmodi

Lett.

Vol. VI.

24

« PoprzedniaDalej »