Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

sine mystica specie quatuor columnis, salientes aquas A
ambiens decet enim ingressum ecclesiæ talis orna-
tus, ut quod intus mysterio salutari geritur,specta-
bili pro foribus opere signetur. » Et Anastas, in
Symmacho: « Et cantharum beati Petri cnm qua-
driporticu marmoribus ornavit.» Nymphæa in Urbe
variis locis exstructa. Ammian.lib. xv: « Ad septem-
zonium, celebrem locum, ubi operis ambitiosi nym-
phæum Marcus condidit imperator. » Et Capitolin,
in Gordiano Juniore: «Opera Gordiani Romæ nulla
exstant, præter quædam nymphæa et balnea. »

Linea 14.- Lacus et conchus triantas duas,cum columnis porphyreticis ragiatis, foratis,aquam fundentes. Lacus erant piscina lapideæ juxta fores ædium,continentes aquam ad jumentorum adaquationem, et reprimenda incendia. Donatus in Adelphis : « Varro docet scmper lacum portis additum, scilicet ad usum jumentorum exeuntium et introeuntium, et præterea ut adversus hostilem ignem portis de proximo subveniretur.» Tranquill. in Galba cap. 7 : « Ad lacum ubi adaquari solebat. » Lines vocat L. Lines, fi. De act. empt., Conchæ sunt vasa lapidea, quæ aquam e lacubus excipiebant. In concha lacubus fere semper conjunguntur, ut hic et infra eodem : « Et in medio lacum porphyreticum cum concha assirta in medio aquam fundentem. » Lege, assita, vel adsita. De conchis infr. in Paschaii. Circa lacus et conchas quæ erant in vestibulo ædium, ornatus causa ponebantur columnæ marmoreæ, vel lapideæ; et marmoreæ ut plurimum, ut tutæ essent ab injuria, erant ragiatæ, id est, amicta reticulis e ferro vel ære, vel nervis. Ulpian. in L. Fundi. Reticuli. ff. de act. empt. « Reticuli circa columnas, plutei circa parietes, item cilicia vela ædinm non sunt. » Varro 3 de Re rustic, cap. 5 : « Inter columnas exteriores, pro pariete reticuli e nervis sunt, ut perspici in silva possit, et quæ ibi sunt, neque avis eas transire. >> Ragia est reticulum, unde manavit haud dubie vulgare rejat, une grille de fer. Hujusmodi lacus et conchæ foratis aquam fundebant, id est, per fistulas quæ forata dicuntur,quia capita fistularum foris prominentia per ora capitum leonum fundunt aquam. 8idon. lib. 1, epist. 2: « In hanc ergo piscinam fluvium de supercillo montis elicitum sex fistulæ promentes, leonum simulatis capitibus effundunt. « A Latino forare. Frontin. de aquæ ductib. lib. 1: «Non enim solum ad ipsarum aquarum custodiam, sed etiam ad castelli tutelam pertinet,quod subinde et sine causa foratum vitiatur. » Et hoc est quod prius idem dixit foramen : « Foramen novum castello imponunt, vetus relinquunt, quo venalem extrahant aquam. » Ait lacus et conchas trientas, lege trientes. Lacus et conchæ dictæ trientes a modulo aquæ, quia capiunt trientem digiti aquæ, quæ ducitur ex formis aquæductuum beneficio principis. Frontin. de aquæduct. lib. 1: « Unciæ ergo modulus habet diametri digitum unum, et trientem digiti. »>

[ocr errors]

C

Linea. 17. In medio cancellis æreis, et columnis cum fastigiis, et epistyliis, undeque ornatam ex musivo, D columnis Aquitanicis. Musivum opus est opus tessellatum, id est tessellis marmoreis variegatum. Augustin. de Civit. Dei lib. xv, cap. 8: « Et cætera hominum,vel quasi hominum,genera,quæ in maritima

་་

platea Carthaginis musivo picta sunt. >> Paulin., epist.
12. « Absidem solo et parietibus marmoratam, ca-
mero musivo illusa clarificat.» Anastas. in Symma-
cho: « Et cantharum beati Petri cum quadriporticu
marmoribus ornavit,et ex musivo agnos et cruces et
palmas fecit. » Museum vocat Plin. lib. xxxvi, cap.
21 « Appellantur quidem ita et erosa saxa, in ædi-
ficiis quæ musea vocant.» Columnæ Aquitanicæ sunt
columnæ marmoris Aquitanici, quod effoditur in
montibus Pyrenæis, qui continentur finibus Aquita-
niæ, Sidon. lib. 11, epist. 10:« Fulmentis Aquitanicis.
superba.» Vitruv. lib. III, cap. 1: « De fulmentis
Aquitanicis.» Fastigia columnis adduntur. Fastigia
columnarum sunt capita seu capitella columnarum.
Plin. lib. xxvi, cap. 23: » In Ephesia Dianæ æde
primum columnis spiræ subditæ et capitella addita.»
Leo Ostiens. lib. 1, cap. 28: «In columnarum ipsius
Ecclesiæ capitellis.» Augustin. lib. II Qu. in Exodum,
cap.109 « Bases columnarum non eas tantum vide-
tur dicere Scriptura, quibus columnæ ab imo ful-
ciuntur, sed etiam superiores, quæ capitella nos
dicimus.» Super capita columnarum ornatus causa
ponebantur angeli ex argento vel auro. Anastas. in
Leone III: « Pari modo in basilica ipsius apostoli
fecit cherubin ex argento purissimo deauratos qua-
tuor, qui stant super capita columnarum. >>
Num. 71, linea 1. In urbe Roma constituit mi-
nisteriales, qui circuirent constitutas stationes. Statio-
tiones erant statæ preces ad memorias seu sepul-
cra martyrum. Tertull. 2 ad Uxor. : « Ut si statio
facienda est, maritus de die condicat ad balneas.»
Idem, de Jejun. adv. Physic. : « Proinde nec sta-
tionum, quæ et ipsæ suos quidem dies habeant,
quartæ feriæ et sexta. » Anast. in Gregor. III:
«Item in cimiterio sanctæ Petronillæ stationem au-
nuam dari instituit. » Stationes erant constitutæ
certis diebus et certis locis: ideo ab Hilaro lecti
sunt ministeriales, id est, clerici qui lustrarent, id
est, visitarent stationes, id est, loca et altaria des-
tinata stationibns.

Linea 7. -- Fecit autem oratorium sancti Stephani in baptisterio Lateranensi. Hilarus oratorium dedicavit in baptisterio Lateranensis basilicæ. In baptisteriis oratoria, id est, altaria dedicari solebant. Anastas. in Symmacho: « Item ad fontem in basilica beati Petri apostoli oratorium sanctæ Crucis ex argento. >>

Linea 8. Fecit autem et bibliothecas duas in eodem loco. Hilarus binas bibliothecas posuit in baptisterio Lateranensi. Ecclesiæ majores habuere bibliothecas. Hieronym sd Pammach. advers. Jovinian. Ecclesiarum bibliothecis fruere. Bibliothecæ Hierosolymitanæ per Alexandrum episcopum instructæ meminit Eusebius lib. vi, cap. 14; Cæsariensis bibliothecæ Hieronym. in epist. ad Titum, et lib. I advers. Pelag. In bibliotheca Ecclesiæ Romanæ depositi libri Gelasii adversum Eutychem et Nestorium. Anastas. in ejus Vita: «Hic fecit libros adversus Eutychem et Nestorium, qui hodie in bibliotheca, et ecclesiæ archivo reconditi tenentur. >> Inter officia Ecclesiæ Romanæ fuit bibliothecarius. Anastas. in Gregor. II : « Bibliothecæ illi est cura commissa. »

XLIX. SANCTUS SIMPLICIUS.

ANNO CHRISTI 467, LEONIS 2, ANTEMII 1.

*2 Simplicius, natione Tiburtinus, ex patre Castinp, sedit annos quindecim, dics septem (a). Hic dedicavit basilicam S. Stephani in Cœlio monte in urbe Roma, et ba

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) B, mens. 5, d. 10, a Coss Pusæi et Joannis ad Anicium Faustum.

PATROL. CXXVIII.

12

silicam beati Andreæ apostoli juxta basilicam sanctæ Mariæ, et aliam basilicam sancti Stephani juxta basilicam sancti Laurentii, et aliam basilicam intra Urbem, juxta 5 palatium Licinianum beatæ martyris Bibianæ, ubi corpus ejus resquiescit. Hic constituit ad sanctum Petrum apostolum, et ad sanctum Paulum apostolum, et ad sanctum Laurentium martyrem hebdomadam (a), ut presbyteri manerent ibi propter pœnitentes, et baptismum. Regionem tertiam ad sanctum Laurentium; (b) regionem primam ad sanctum Paulum; regionem sextam, vel septimam, ad sanctum Petrum. Sub hujus 10 episcopatu venit relatio de Græcia ab Acacio Constantinopolitano episcopo, et affirmavit Fetrum Alexandrinæ urbis Eutychianistam hæreticum facta petitione ab Acacio Episcopo chirographo ejus constructa. Eodem tempore fuit Ecclesia prima, hoc est sedis apostolicæ exsecutrix (c). Tunc Simplicius Episcopus præsul hoc audiens damnavit Petrum Alexandrinum, eo quod Acacius innumerabilia crimina affirmabat, ita 15 tamen ut pœnitentiæ reservaret tempus. Eodem tempore rescripsit Timotheus catholicus, et Acacius, dicentes quod etiam in morte Proterii catholici Petrus esset permistus. Tunc archiepiscopus Simplicius dissimulans, nunquam rescripsit Acacio, sed damnavit Petrum exspectans tempus pœnitentiæ. Hic fecit in Ecclesia Romana scyphum aureum, pensantem libras quinque. Canthara argentea ad beatum Petrum apostolum sexdecim, pensantia 20 singula libras duodecim. Hic fecit ordinationes tres in urbe Roma per mensem Decembris et Februarii, Presbyteros quinquaginta novem (d), diaconos undecim, episcopos per diversa loca septem (e) et triginta. Hic sepultus est in basilica beati Petri apostoli vi Nonas Martii, et cessavit Episcopatus dies sex.

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) Hebdomadas C B. Vide Baron ad annum 483 (b) Vide Baron ad annum 478. (c) Ecclesia Romana, hoc est, prima sedes apostolica exsecutrix. (d) CB, octo. (e) C B, sex.

Apud Fabrottum ex codice Freheri.

VARIE LECTIONES.

d. 7.

Num. 72, linea 1 et 2, mens. 1, A, dies sex. linea 7, B. hebdom. linea 8 et 9, B, regionem trium ad S. Laurent., regio prima et septima ad S. Petrum. Ex codice Regio, Mazarino et Thuano. Num. 72, linea 1, sedit ann. 15, mens. unum, Hic d. basil. S. Steph. in urbe Roma in C. m. linea 5, Lucinianum. linea 6, ad S. Petrum, et ad S. Paulum, et ad S. Laurent. martyrem hebdomadas, ut pr. ibi man. linea 13, constr. Fuit eodem tempore ecclesia Rom., hoc est prima sedes apostolica exsecutrix. Simplicius enim episcopus hoc aud. D. Petrum Alexandrinum episcopum, eo quod Acacius inn. cr. de eo affirm. linea 17, rescripserunt Timoth et Acacius. linea 19, exp. tamen tempus ejus pœnit. linea 21, canthara arg. 16. linea 22, ordinat. linea 15, AB, de quo Achatius. linea 23, AB, 58. linea 24, A, 36, B, 88.

ALTASERRA.

A 2. linea 23, pr. 58. tinea 24, loca 86, qui etiam sep est. linea ult dies 26.

Ex codice Thuano altero

Num 72, linea 1, 15, m. 1, d. 7. linea 7, hebdomadas. linea 13, cod. temp. fuit Eccl., hoc est prima sedes apost exsecutrix. Tim. linea. 16, de quo Ac. linea 21, Petrum 16, linea 23, pr. 68, diac 10, linea 24, 26. linea ult. dies 2.

Apud Holstemum et Schelestratium.

Linea 1. Flor, Castorio; Flor 2, Casto: addunt autem hi duo codices, mens 1. linea 5, Flor 2, Licianum. linea 7, Deusdedit et Florent, hebdomadas. linea 14, Flor deest episcoqus. linea 15, Flor, de quo. linea 18, Flor, presbyteri. linea 23, Flor, LXXXXVI. linea 24, cardin. Deusdedit XXXVI, et addit: Et post hujus obitum factum est a presbyteris et diaconibus constitutum de omni Ecclesia.

NOTE VARIORUM.

Linea 6. Hic constituit ad sanctum Petrum apostolum, et ad sanctum Paulum apostolum, et ad sanctum Laurentium martyrem hebdomadas, ut presbyteri manerent tbi propter poenitentes et baptismum. Regionem tertiam ad §. Laurentium. Regionem primam ad sanctum Paulum. Regionem sextam vel septimam ad sanctum Petrum. Simplicius in ecclesiis sancti Petri, sancti Pauli, et sancti Laureutii instituit presbyteros, qui per hebdomadas poenitentiam et baptismum ministrarent, hinc dicti hebdomadarii.Anastas. in Gregor. III: « Et a presbyteris hebdomadariis missarum solemnia. » Idem in Stephano IV: «< Hic statuit ut omni Dominico die a septem episcopis cardinalibus hebdomadariis, qui in ecclesia Salvatoris observant, missarum solemnia super altare

B beati Petri celebrarentur. » Hoc exemplo in concilio
G. Lateranensi habito sub Innocentio III in singulis
ecclesiis cathedralibus et conventualibus instituti
Pœnitentiarii audiendis confessionibus et pæniten-
tiis injungendis, cap. Inter cætera de offic. ordin.Ottho
sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardina-
lis et legatus sedis apostolicæ in Anglia in concilio
habito 1239 in ecclesia sancti Pauli Londinensis,
pœnitentiarios, id est confessores, instituit in sin-
gulis ecclesiis cathedralibus, ut refert Matth. Paris
«In ecclesiis vero cathedralibus confessores institui
præcipimus generales. » In ecclesia Cameracensi
pœnitentiarii officio se per plures annos functum
refert Thom. Cantipratan. Apum. lib. II, cap.30.
Sub hujus episcopatu venit relatio de
Græcia ab Acacio Constantinopolitano episcopo, e

Linea 10.

[ocr errors]

affirmavit Petvum Alexandrinæ urbis Eutychianistam ▲ hæreticum, facta petitione ab Acacio episcopo, chirographo eius constructa. Relatio de hæresi accipitur hic pro delatione, quæ fiebat chirographo deferentis obsignata. Anastas. infr. in Felice III: «Sub hujus episcopatu iterum venit relatio de Græcia, Petrum Alexandrinum revocatum ab Acacio episcopo Constantinopolitano. » Et infr. eod. : « Post annos tres iterum venit relatio ab imperatore Zenone, ut pœnitens rediret Acacius. » Idem in Gelasio : >> Hujus temporibus iterum venit relatio de Græcia, eo quod multa, et homicidia fierent a Petro, et Acacio. » Idem in Anastas.: « Tunc Festus, et Probinus senateres miserunt relationem regi, et cœperunt agere ut visitatorem daret rex sedis apostolicæ. » Idem in Bonifacio II: « Eodem tempore venit relatio ab Afris episcopis de constitutione,ut cum consilio sedis apostolicæ omnia Carthaginensis episcopus faceret,» In libris Juris relatio aliter sumitur pro consultatione emissa ad principem a præside vel judice in dubiis causis. « L. Ad principem. L. Ad imperatorem. ff. de appell. et relat. » Augustin. epist. 137 : « Quæ vel in negotiis sæcularibus judices faciunt,quando causæ dubitatio ad majorem potestatem refertur, ut pendente relatione aliquid inde audeant commutare.»> Optat. Milevit. lib. 1, adv. Donatist. Relatio missa est, rescriptum venit. »

Linea 13. Eodem tempore fuit ecclesia prima, hoc est, sedis apostolicæ exsecutrix. Acacius episcopus Constantinopolitanus agnovit primatum Ecclesiæ Romanæ, cum Petrum Alexandrinum episcopum de hæresi detulit apud sedem apostolicam, quæ eo nomine exsecutrix dicitur,quia deferente Acacio Simplicius pontifex, causa cognita, damnavit Petrum Alexandrinum. Primatum Ecclesiæ Romanæ agnovit Hieronym. epist. ad Damasum : « Ideo mihi cathedram Petri, et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam, inde nunc meæ animæ postu

lans cibum, unde olim Christi vestimenta suscepi. Facessat invidia Romani culminis, recedat ambitio cum successore piscatoris, et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens, beatitudini tuæ, id est cathedræ Petri communione consocior, super illam petram ædificatam Ecclesiam scio. »

BENCINI.

B

[ocr errors]

lasii integra periodo rejecta, ac Simplicii actis inserta, demonstrabimus eam perperam Felici, aut Gelasio attributam, in Simplicio vero repositam, accuratam pontificum curam in convellendo Acaciano schismate repræsentare.

Linea 10.

[ocr errors]

Sub hujus episcopatu venit relatio de Græcia ab Acacio Constantinopolitano episcopo, et affirmaoit Petrum Alexandrinæ urbis Eutychianistam hæreticum. Relatio Acaciana Simplicio denuntians Petrum Mongum esse hæreticum Eutychianistam, et propterea damnandum, est fundamentalis ratio, qua probatur Acacium deinde communicantem cum eodem hæretico damnato, ac post apostolicæ sedis monita in communione persistentem, ac propterea excommunicatum, et exinde schisma conflantem, perperam ac animo perduelli insultasse in sedem apostolicam. Ab hac igitur relatione Liber Pontificalis aggreditur infaustos eventus hujus schismatis, quæ facta est anno 576, Simplicii anno 9, quo tempore Odoacer, Italia occupata, Gothorum regnum instituit, de quo ad prædictum annum Marcellinus. «Hesperium Romanæ gentis imperium, quod septingentesimo urbis conditæ anno primus Augustorum Octavianus Augustus tenere eœpit,cum hoc Augustulo periit anno decessorum regni imperatorum 522, Gothorum dehinc regibus Romam tenentibus.» Petrus vero Mongus ita sedem invaserat. Timothæus Elurus S. Proterii episc. Alex. parricida ejectus jam fuerat a Leone imperatore Chersonam exsilio relegatus, ac electus in Proterii locum Timotheus Solophaciolus. Anno 476, Basiliscus tyrannus imperium occupat, edictum evulgat contra synodum Chalc. et hostes episcopos ejusdem concilii relegatos restituit. Exstat edictum, et restitutorum catalogus apud Evagrium. Moritur tandem anno 477 Elurus, et Petrus Mongus seu Moggus Eluro consors ab uno episcopo deposito consecratur, adhuc superstite Timotheo Solophaciolo. Id gum, et patriarcham Alexandrinum haberi Solophicum audisset Zeno imperio restitufus, dejici Monlacium jubet. Verum cum hic anno 781 obiisset, Jo. Talaia a Græcis Tabenniosita cognominatus, quod esset e numero Tabennensium monachorum, eligitur. Successum priorem ante Mongi electionem ita describit Theophanes in Chron. Postquam retulit Basiliscum, Zenone deturbato, imperium invasisse, subjungit: «At statim Zenodia maxime verbis ad id impulsus rectæ fidei bellum indicit. Quare Timotheum Elurum promulgato edito revocat exsilio, Petrumque Fullonem in insomnium monasterio latitantem sedi restituit: quotquot autem S. synodum Chalcedonensem adversarii respuebant, berrime impugnabant veritatem. » De Eluri revocatione postea sic: « Eum posthac imperiali diplomate munitum, et synodi decretis infensum Basiliscus Alexandriam transmisit, et Antiocbiam Petrum Fullonem, animis utriusque adversus veritatem exasperatis, et ejus suasu corroboratis.» De Acacii vero zelo cum hæc videret, sic: «Basiliscus, edicto in publicum lato, Chalcedonensem synodum eliminavit, et Acacium Constantinopolitanum illud idem jussit exsequi. Verum totius civitatis, mulierum etiam, ac puerorum conferta plebs adversus Basiliscum concurrens in ecclesiam scelus prohibet. Acacius autem atra veste proprium corpus, tum thronum, ac tandem altare circumcinxit; magnus quoque Daniel divino plane zelo accensus, columna, qua consederat, descendit, et cum Acacio populique frequentia assiduus cunctis ecclesiasticis conventibus aderat.» Et scriptor Vitæ S. Danielis stylitæ sic de Acacio (apud Surium die 2 Decemb., c. 41): « Sceptra quidem arripit Basiliscus, horribiliter vero statim sibilat adversus Dei Ecclesiam, et de carnis a Christo susceptæ dispensatione nugatur quædam blasphema et adulterina. Acacium autem,qui tunc sedem tenebat pontificalem, qui rectam quidem defendebat rationem,illius autem dogmatum tempestati spiritus fer

Linea 1. Simplicius. Ab ipsius pontificis tempore teterrimum Acacianum schisma incepit, quod usque ad Hormisdam universas Orientis Ecclesias dilaniavit sed, quod magis dolendum est, sive inscitia, sive incuria collectoris, aut amanuensis, vel librariorum, adeo fœdata jacent acta Simplicii, Felieis, et Gelasii, ut præter intolerabiles achronismos, vix ex ipsis in sua quæque luce dignosci valeat, ac percipi qui in eo schismate, ac perturbato Ecclesiarum Orientalium statu a Romanis pontificibus fuerit actum, si narratio libretur juxta seriem libri Pontificalis. Sedula itaque meditatione incubantes. D ducem sequimur eam, quam sæpius commemoravimus conjecturam, videlicet de interpolatis gestis per varias additiones factas, et deinde repositas, sed non ab accurata, diligentique manu; additiones enim pro libito huic aut alteri pontifici tributa gesta confuderunt, ordinem perverterunt, et falsissimam actionum, personarumque seriem, narrationemque reddidere. Conferenti itaque ac trutinanti, an defectus evenerit ex additionibus factis, nec suis locis apte locatis, tandem lux affulsit : et agnovi, quod si quæ sparsim et incogitanter fuerunt inserta restituantur suis locis, temporibus, atque personis, nedum quippiam falsum intercurret, verum plurimum lucis accipient capita præcipua sollicitudinis apostolicæ ad Acacianam compescendam pravitatem impensa. Primo itaque notis illustrabimus in Simplicii gestis, quæ, recto ordine refert Liber Pontificalis de Acacii initiis. Deinde ex gestis sive Felicis, sive Ge

li

B

apostolicæ sedis infractus est, et a plurimis revocatus excessibus, quanto magis legitimus imperator, qui se catholicorum videri volebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione moderari: mox sanctæ memoriæ papa Simplicius. et post eum sanctæ memoriæ Felix non solum Basiliscum tyrannum, sed etiam imperatorem Zenonem pro iisdem ipsis excessibus auctoritate libera sæpius increpasse noscuntur. » Zeno itaque restitutus imperio, cum audisset ab Acacio vulnera illata religioni, synodum Constantinopolitanam celebrat, ac in ea damnandos elaborat Timotheum Elurum, Petrum Fullonem, Joannem Apamenum, et Paulum Ephesinum, ac mittit secundam relationem et acta synodica, quod ita narrat Felix III in epistola ad clericos et monachos Orientis, ubi hæreticis illis recensitis addit (apud Bar. an. 483, n. 52) ; « Quos tunc hypocrita Acacius ita fecit ab apostolica sede damnari, ut his etiam vocabulum Christianorum tolleretur, quod gesta apud eum habita manifestant.» Anno sequenti, uti videtur, Romana a Simplicio indicitur,et in ea Fullo damnatur, et Ælurus, et de damnatione exstant epistolæ 3 et 4, in Collectione conciliorum Labbæi,quæ male assignantur Felici. cum Simplicio sint tribuendæ, uti probant,cum Pagio in critica Baroniana ad prædictos annos, emunctioris naris scriptores. Tertiam tandem Simplicio relationem dirigit Acacius, qua acta expendit in Petrum Mongum,illumque ut hæreticum declarat, et epistolam denuntiativam damnationis Simplicio dirigit, prius obtento a Zenone edicto ex Evagrio, quo cum pœna mortis subjiciat, si in intrusione perseveret. De Acacianis litteris exstat memoria in breviculo Eutychianistarum (apud Sirmon. et tom.IV Concil. Labbai): « Quandiu vixit imperator Leo, vixit Timothæus (Solophaciolus) episcopus Alexandriæ cum pietate; sed cum Basiliscus occupasset imperium, damnare cœpit Chalcedonensem synodum, etcatholicos prosequí. Tunc denique Timotheus ille damnatus (Elurus) accepta libertate venit Constantinopolim,et damnatos hæreticos locis suis reddidit. Venit Alexandriam, fugit Timothæus catholicus... Redit Zeno imperator ad regnum, Basiliscus opprimitur. Mittitur Alexandriam, ut, pulso percussore, Timothæus catholicus redderetur Ecclesiæ. Sed Timotheo damnato morte prævento, Petrus (Mongus) consors ipsius ab uno hæretico Alexandrinus episcopus ordinatur. Quem nihilominus dejici jussit Christianissimus imperator,et reduci Timotheum catholicum, sicut Acacii Constantinopolitani litteris continetur.» Has relationes distincte recensendas duximus,quia sine iis sequentes notæ difficulter possent intelligi. Tertiam porro laudat Liber Pontificalis, ut a sede apostolica dictam depositionis sententiam justam ostendat, quam in Acacium pronuntiavit,qui cum damnato, et epistolis ab ipso datis hæretico publicato,et communicaverit, et defenderit, legitimo electo patriarcha excluso.

vore, et dicendi libertate vehementer resistebat, vult A scus, ut dictum est, tyrannus, et hæreticus scriptis iniqua morte multare. » Priores itaque relationes Acacianæ ad Simplicium fuerunt de Basilisci, Zenodiæ, et Æluri impiis conatibus, et simul de episcopis synodi Chalcedonensis eversoribus restitutis ad proprias sedes, inter quos impietatis duces enumerantur Petrus Fullo Antiochena sedis invasor, et Paulus Ephesinus. Acacii monitis Simplicius impulsus epistolam dedit Basilisco, tunc promoventi damnationem Chalcedonensis concilii, et retractatum definitionis jam editæ, et susceptæ (Ibi c. 5). Tanta fuit orientalis Ecclesiæ jactura per Basilisci vulgatum decretum,ut asserat Evagrius: « Fertur Anastasium quoque, qui post Juvenalem antistes Hierosolymorum fuit illis, Basilisci litteris scriptis ad omnes generatim, subscripsisse: aliosque præterea complures circiter quingentos numero. » Quo quidem numero Basiliscus et Elurus poterant Fidem catholicam in Oriente per concilium indictum radicitus evellere. Relationem hanc dedisse Simplicio Acacium suadet epistola ejusdem Simplicii data Acacio, quam primus vulgavit Holstenius, in qua sic de prioribus hisce motibus, et factis relationibus (in Collect. Rom. p. 1, pag. 194) « Litteris tuæ dilectionis, quam per filium nostrum Epiphanium diaconum probatæ fidei direxisti ea quæ strictim religiosissimi viri filii nostri presbyteri, Archimandritæ vel ante scripserant, latius indicasti, et prolixo quidem volumine, sed sermone necessario retuiisti, ut quid Constantinopoli, vel in aliis regionibus ab hæreticis gestum est, disceremus: ac singula, quæ contra ipsam catholicam fidem ubicunque commissa sunt ante nostros oculos collocasti; quatenus videatur, quo etiam remedio subveniretur Ecclesiis, quibus vim sub occasione tyrannicæ dominationis (Basilisci nempe), et per absentiam Christianissimi principis (Zenonis) perniciosus latro (Timothæus, vid. Elurus) et reciduus invasor Alexandrinæ Ecclesiæ lapsus exsiliis irrogavit.» Hac prima, et voluminosa relatione excitus Simplicius rescripsit Basilico epistolam an. 476, n. 9. Hanc Baronius ex mendoso codice putat ad Zenonem fuisse directam ; cum tamen tyranno datam probent Labbæus et alii, adjuvante etiam codd. Virdunensi, ubi Basilico data asseritur. His epistolis receptis Acacius monachos excitavit, ut populi adversus tyrannum insurgere non dubitarent, ut patet ex Evagrio; et quidem ea fuit commotio,ut coactus fuerit impium edictum contraria lege proscindere, et indicti concilii evocatorias litteras revocare. Sic edictum refert Evagrius : <«< Contrariæ litteræ imperatoris Basilisci imperatores, ac Cæsares Basiliscus et Marcus: Apostolicam, et orthodoxam fidem ab initio in Ecclesiis conservatam,et ad nostrum usque continuatam imperium, et nobis jam repugnantibus custoditam, et in perpetuum custodiendam, in qua baptizati sumus, et credimus solam, integram, firmamque retinendam, retentamque in omnibus catholicis et apostolicis orthodoxorum Ecclesiis perpetuo custodiendam decernimus, nullamque præterea quærendam esse. Quam ob causam, litteras, nobis impetrantibus seu generatim ad omnes scriptas, seu alias, vel si quid præterea fidei, et ecclesiastica constitutionis gratia à nobis editum sit, mandamus irrita fieri, abrogarique; atque tum Nestorio, et Eutycheti, tum omnibus, qui sunt ejusdem cum illis opinionis,tum omni denique hæresi anathema denuntiari,nec concilium cogi, nec inquisitionem fieri de fide.» Basiliscum sedis apostolicæ monitis fractum testatur Geiasius in epist. ad Episcopos Dardaniæ, dum reserat Acaciani schismatici technas, quem illi sequebantur. « Cur ergo vei dum fieri videret Acacius non sicut sub Basilisco jam fecerat ad apostolicam sedem referre curavit, ut si solus ipse non poterat, junctis cum eadem consiliis, atque tractatibus apud imperatorem (Zenonem, sub quo schisma conflatum est) possent, quæ religioni competerent allegari? Nam si Basili

C

D

Linea 12. Facta petitione ab Acacio episcopo chirographo ejus constructa. Episiola Acaciana, quæ relationem damnationis Petri Mongi continebat, et hæreticum declarabat, erat ejus generis, quæ denuntiativæ diccbantur, quando hæresis, et damnati hæretici, ut præcaverentur, Ecclesiis per has epistolas intimabantur. Plures exstant formulæ earumdem. Satis sit legere illam quam dedit Sardicensis synodus, in cujus fine hæretici episcopi denuntiantur, et denuntiationis causa ibi referatur. Hanc episcopi subscribebant, et puta erat encyclica, more apud Librum Pontificalem recepto,vocatur chirographum. (Tom. II Concil., pag. 812.) Hanc epistolam, et in eo contenta sic Acacio in commonitorio Felix III commemorat, dum recenset acta priora, et relationes factas de utroque Petro Fullone, et Mongo, aliisque damnatis episcopis hæreticis. «Præcipue cum in his Christianissimo principi promulgandis, quando ad

utrique damnati damnationis terrore traduxerant veniam postulantes, ad nos pariter destinavit, sacerdotali pietate lapsis subvenire desiderans, quod divinæ misericordiæ intuitu, quæ neminem vult perire, refutabile non putavimus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

regiam potestatem Deo comitante remcavit, operam A veritate Timotheus (Elurus) et Petrus (Fullo) tuam, missis huc litteris (en authenticum factarum relationum testimonium directarum ad sedem apostolicam) non tacueris, vehementer impensam esse, dignam catholico pontifice; gloriareris omnes qui contra sedem vestram, contraque Chalcedonensem synodum, et contra prædicationem sedis apostolicæ venire tentaverit, fuisse prostratos. » Petitio Acaciana vero, nedum erat, ut contra Petrum Mongum hæreticum ab ipso denuntiatum, et a Zenone morte multandum declaratum,suo calculo Simplicium sententiam confirmaret; verum ut pontifex vicaria potestate Acacium decoraret, ut nemo apostolicæ sedis infringere posset in Oriente episcoporum contumacem proterviam, quod denotant verba, quæ subducuntur immediate, ubi sic:

B

Linea 13. Eodem tempore fuit Ecclesia prima, hoc est sedis apostolicæ exsecutrix. Mendum irrepsit, legendumque: Eodem tempore, quo facta est ab Acacio petitio, Ecclesia Constantinopolitana fuit Ecclesia primæ, id est sedis apostolicæ exsecutrix per Orientem ad debellandos Eutychianistas episcopos, per concessionem nempe Simplicii. Ita rem graphice describit Gelasius in epistola ad Faustum, cum de prædictorum episcoporum Eutychianistarum damnatione agit. «In hac ipsa causa Timotheus Alexandrinus (Elurus nempe) et Petrus Antiochenus (Fullo dictus) Petrus (Mongus) Paulus (Ephesinus) Joannes (Apamenus) et cæteri, non solum unus, sed plures, neque nomen sacerdotii præferentes, sola sedis apostolicæ sunt auctoritate dejecti cujus rei testis etiam ipse docetur Acacius, qui præceptionis hujus exstitit exsecutor. » Et in epistola laudata ad episcopos Dardaniæ idem Gelasius cum de Acacio, et de sede apostolica: « Hæc dum Acacium certis comperisset indiciis a communione Catholica deviasse, diutius ita non credens, quippe quem noverat exsecutorem sæpe necessaria dispositionis contra hæreticos exstitisse, mox hæc addit: «Nihilominus autem litteris suis Acacius in- C dicarat, et in Alexandrini Petri se communionem, quem expetita sedis apostolicæ auctoritate exsecutor ipse quoque damnaverat, sine ejusdem apostolicæ sedis consultatione promptissime recidisse.» Optime itaque hic adnotatum est, Acacium petiisse vicem sedis apostolicæ, et obtentam, et ejusdem exsecutorem fuisse pro damnandis episcopis.

Linea 15. Innumerabilia crimina affirmabat. Acacius ad petitiones promovendas descripsit crimina Mongi. Hæc etiam Liber Pontificalis recensenda censuit, ut schisma Acacianum certum faceret ex Acacii mala indole ortum, qui damnaverat Mongum ut hæreticum, damnandumque curaverat describens, et denuntians cunctis in sua encyclica innumerabilia crimina a Mongo patrata.

Linea 16. Eodem tempore rescripsit Timotheus catholicus, et Acacius. Non cessavit Acacius rescribere contra Mongi pravitatem, sed una cum Solophaciolo monuit pontificem, Timotheum Ælurum in occisione S. Proterii, et socium habuisse Mongum. Certe Mongi crimina fuisse gravia, ac delata imperatori Zenoni, pœna quam primo statuerat in Mongum declarat, quæ nempe capitalis erat ex Evagr. aiente: «Timotheus vero non multo post commune naturæ debitum solvit. Quo mortuo episcopi Alexandrini Petrum cognomento Mongum sua ipsorum auctoritate sibi episcopum deligunt. Quod Zenonem, abi ad aures ejus pervenit,vehementer conturbavit. Itaque Petrum multavit morte.» Rescripsisse Solophaciolum ad Simplicium, et datis hinc atque inde litteris hæreticorum episcoporum ad Ecclesiam tunc regredientium recipiendi modum, et formulam præscribendam ab apostolica sede postulasse testatur idem Simplicius in epistola data anno 478 Acacio : « Ut autem perfecto gaudio gauderemus, idem frater et coepiscopus noster Timotheus exemplum libelli satisfactionis eorum quos a catholicæ fidei

D

Linea 18. Tunc archiepiscopus Simplicius dissimulans. Additio hæc omnino impertinenter interponitur in gestis Simplicii, nullamque habet cum Acacianis gestis huc usque laudabilibus cohæren tiam, coordinationemque; unde supplenda per aliquid putabamus, et sedulo rimantes tum Felicis, tum Gelasii infra adducta gesta, perspeximus, ab ignorante librario, quæ Simplicio erant tribuenda, nullo ordine, imo perturbata interpolatione huic, et alteri inserta, enormibus achronismis fœdasse. Ad vindicanda itaque hæc acta cum ex epistolis pontificalibus, aliisque certis monumentis actorum seriem agnovimus, facile datum est, additiones cujuslibet pontificiis vitis apponere, unde omnis ambiguitas tolleretur, imo reconditiora sacræ eruditionis et historiæ arcana reserata permanerent. Gesta Simplicii ex additionibus in Felice et Gelasio perperam insertis, restitutisque illustrata.

« Eodem tempore rescripsit Timotheus catholicus, et Acacius dicentes, quod etiam in morte Proterii catholici Petrus esset permissus (ex gestis Felicis), snb hujus episcopatu iterum venit relatio de Græcia, Petrum Alexandrinum revocatum ab Acacio Constantinopolitano (ex Gelasio). Eodem tempore fugiens Joannes Alexandrinus venit Romam ad sedem apostolicam. Ipsis temporibus beatus Simplicius suscepit Joannem (ex Simplicio, ubi supra). Tunc archiepiscopus Simplicius, dissimulans, nunquam rescripsit Acacio, sed damnavit Petrum exspectans tempus pœnitentiæ. »

Acta porro Simplicii sic restituta, sicuti sequentium gestorum seriem certam pandunt,ita explicant, quæ desiderabantur in Simplicio ad explicanda posteriora hujus pontificis acta adversus Acacium : qui tandem, larva deposita, infensissimus pontificia auctoritatis hostis apparuit. In notis itaque tradendis gesta a nobis restaurata sequentes, sic tum ipsa, tum ordinem benevolo lectori trutinanda magis exhibemus.

Sub hujus episcopatu iterum venit relatio de Græcia. Relatio censenda ad sedem apostolicam directa vel ab ipso Joanne, vel a monachis (Monachi enim catholici in hac fidei causa viriliter decertarunt). Sic cum Basiliscus impium vulgavit edictum : «< Daniel Stylites vir ille mirandus e monachorum, et populi turba, nonnullis rerum divinarum æmulatoribus assumptis ad Basiliscum profectus, multa libertate coram eo disseruit. » Ex Theophane : Antequam Acacius Simplicium suis relationibus conveniret, jam a monachis admonitum scribit pontifex in epistola ab Holstenio vulgata, et Felix III, legatis in Orientem proficiscentibus, cum monachorum consilia universa retractanda in mandatis dedit. Eosdem tum Simplicius, tum successores deligunt ad reparanda imminentia Ecclesiæ orientalis mala, ut ex epistolis ad eosdem datis manifeste conspicere quisque poterit. Verum antequam ulteriora Joannis Alexandrini acta cum Simplicio librentur, Joannis electio trutinanda. Aliquid supra tetigimus, nunc uberius ex Evagrio recolendum, quod ipse a Zacharia rhetore prodi affirmat. « Joannes presbyter, cui augusti templi divi Joannis Baptistæ, et præcursoris Domini administratio commissa fuit, quorumdam impulsus consilio, Constantinopolim venit, Imperatorem precaturus, ut si forte episcopus Alexandriæ, migraret e vita, sibi liceret antistitem, quem vellet, civibus illius civitatis nominare : qui quidem, ut Zacharias memorat, episcopatum pro se ambire ab imperatore deprehensus est, et cum se jurejurando obstrinxisset se nunquam sedem episcopalem Ale

« PoprzedniaDalej »