Obrazy na stronie
PDF

sine mystica speciequatuorcolumnis,salientes aquas A plateaCarthaginis musivo picta sunt.» Paulin.,epist.

ambiens : decet enim ingressum ecclesiae talis ornatus, ut quod intus mysterio salutari geritur,spectabili pro foribus opere signetur. » Et Anasfas, in Symmacho : « Et cantharum beati Petri cnm quadriporticu marmoribus ornavit.» Nymphæa in Ürbe variis locis exstructa. Ammian.lib. xv: « Ad septemzonium, celebrem locum, ubi operis ambitiosi nymhæum Marcus condidit imperator. » Et Capitolin, in Gordiano Juniore : « Opera Gordiani Romæ nulla exstant, præter quædam nymphæa et balnea. » Linea 14. Lacus et comchus triantas duas,cum columnis porphyreticis ragiatis, foratis,aquam fundentes. Lacus erant piscinæ lapideæ juxta fores ædium,continentes aquam adjumentorum adaquationem, et reprimenda incendia. I)onatus in Adelphis : « Varro docet scmper lacum portis additum,scilicet ad usum jumentorum exeuntium et introeuntium,et præterea ut adversus hostilem, ignem portis de proximo subveniretur.» Tranquill. in §\ cap. 7 : « Ad lacum ubi adaquari solebat. » Lines vocat L. Limes, fi. De dct. empt., Conchæ sunt vasa lapidea, quæ aquam e lacubus excipiebant. In conchæ lacubus fere $emper conjunguntur, ut hic et infra eodem : « Et in medio lacum porphyreticum cum concha assirta in medio aquam fundentem. » Lege, assita, vel adsita. De conchis infr. in Paschaii. Circa lacus et conchas quæ erant in vestibulo ædium, ornatus causa ponebantur columnæ marmoreæ, vel lapideæ; et mármoreae ut plurimum, ut tutæ essent ab injuria, erant ragiatæ, id est, amictæ reticulis e ferro vel ære, vel nervis. Ulpian. in L. Fundi. % Reticuli. ff. de act. empt. « Reticuli circa columnas, plutei circa parietes, item cilicia vela ædinm non sunt. » Varro 3 de Re rustic, cap. 5 : « Inter columnas exteriores, pro pariete reticuli e nervis sunt, ut perspici in silva É; et quæ ibi sunt, neque avis eas transire. » agia est reticulum, unde manavit haud dubie vulgare rejat, une grille de fer. Hujusmodi lacus et conchæ foratis aquam fundebant, id est, per fistulas quæ forata dicuntur,quia capita fistularum foris prominentia per ora capitum leonum fundunt aquam. 8idon. lib. 11, epist. 2: « In hanc ergo piscinam fluvium de supercillo montis elicitui11 sex fistulæ promentes, leonum simulatis capitibus effundunt. « A Latino forare. Frontin. de aquæ ductib. lib. II : « Non enim solum ad ipsarum aquarum custodiam, sed etiam ad castelli tutelam pertinet,quod subinde et sine causa foratum vitiatur. » Et hoc est quod rius idem dixit foramen : « Foramen novum castello imponunt, vetus relinquunt, quo venalem extrahant aqüam. » Ait lacus et conchas trientas, lege trientes. Lăcus et conchæ dictæ trientes a modulo aquæ, quia capiunt trientem digiti aquæ, quæ ducitur ex formis aquæductuum beneficio principis. Frontin. de aquædüct. lib. 1 : « Unciæ ergo módulus habet diametri digitum unum, et trientem digiti. » Linea. 17. In medio cancellis aereis, et columnis

cum fastigiis, et epistyliis, undeque ornatam eae musivo, D

columnis Aquitanicis.Musivum opus est opus tessellatum, id est tessellis marmoreis variegatum. Augustin. de Civit. Dei lib. xv, cap. 8 : « Et cætera hominum,vel quasi hominum,genera,quæ in maritima

B

12. « Absidem solo et parietibus marmoratam, camero iuusivo illusa clarificat.» Anastas.in Symmacho : « Et cantharum beati Petri cum quadriporticu marmoribus ornavit,et ex musivo agnos et cruces et palmas, fecit. » Museum vocat Plin. lib. xxxvi, cap. 21 : « Appellantur quidem ita et erosa saxa, in aedificiis quæ musea vocant.» Columnæ Aquitanicæ sunt columnæ marmoris Aquitanici, quod effoditur in montibus Pyrenæis, qui continentür finibus Aquitaniæ, Sidon. lib. II, epist. 10 : « Fulmentis Aquitânicis superba. » Vitruv. [lib. iii, cap. 1 : « De fulmentis $; Fastigia columnis ádduntur. Fastigia columnarum sunt capita seu capitella columnarum. Plin. lib. xxvi, cap. 23: » In Ephesiæ Dianæ æde É'}; columnis Spiræ subditæ et capitella addita.» eo Ostiens.lib. III, cap.28: « In columnarum ipsius Ecclesiæ $'; Augustin. lib. II Qu. in Exodum, cap. 109 : « Bases columnarum non eas tantum videtur dicere Scriptura, quibus columnæ ab imo fulciuntur, sed etiam superiores, quæ capitella nos dicimus.» Super capita columnarum ornatus causa Eg$r angeli ex argento vel auro. Anastas. in eone III: « Pari modo in basilica ipsius apostoli fecit cherubin ex argento purissimo deauratós quatuor, qui stant super capita columnarum. » Num. 71, linea M. In urbe Roma constituit ministeriales, qui circuirent constitutas stationes. Statiotiones erant statæ preces ad memorias seu 8epulcra martyrum. Tertull. 2 ad Uxor. : « Ut si statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas. » Idem, de Jejun. adv. Physic. : « Proinde nec stationum, quæ et ipsæ suos quidem dies habeant, quartæ feriæ et sextæ. » Anast. in Gregor. lII : « Item in cimiterio sanctæ Petronillæ stationem aunuam dari instituit. » Stationes erant constitutæ certis diebus et certis locis : ideo ab Hilaro lecti sunt ministeriales, id est, clerici qui lustrarent, id est, visitarent stationes, id est, loca et altaria destinata stationibns. Linea 7. —- Fecit autem oratorium sancti Stephan in baptisterio Lateranensi. Hilarus oratorium dedicavit in baptisterio Lateranensis basilicæ. In baptisteriis oratória, id est, altaria dedicari solebant. Ana$tas. in Symmachg : « Item ad fontem in basilica beati Petri apostoli oratorium sanctæ Crucis ex argento. » Linea 8. — Fecit autem et bibliothecas duas in eodem loco. Hilarus binas bibliothecas posuit in baptisterio Lateranensi. Ecclesiæ majores habuere bibliothecas. Hieronym sd Pammach. advers. Jovinian. : Ecclesiarum bibliothecis fruere. Bibliothecæ Hierosolymitanæ per Alexandrum episcopum instructæ meminit ÉÉ lib. vi, cap. 14; Cæsariensis bibliothecæ Hieronym. in epist. ad Titum, et lib. iii advers. Pelag. In bibliotheca Ecclesiæ Romanæ depositi libri Gelasii adversum Eutychem et Nestorium. Anastas. in ejus Vita : « Hic fecit libros adversus Eutychem et Nestorium, qui hodie in bibliotheca, et ecclesiæ archivo reconditi tenentur. » Inter officia Ecclesiæ Romanæ fuit bibliothecarius. Anastas. in Gregor. II : « Bibliothecæ illi est cura commissa. »

XLIX. SANCTUS SIMPLICIUS.

ANNo ciiRisTi 467, LEONIS 2, ANTEMII M.

a e Simplicius, natione Tiburtinus, eae patre Castinp, sedit annos quindecim, dics septem (a). Hic dedicavit basilicam S. Stephani in Cœlio monte in urbe Roma, et ba

NOTULAE MARGINALES FABROTTI.

(a) B, mens. 5, d. 10, a Coss Pusæi et Joannis ad Anicium Faustum.

PATROL. CXXVIII.

12

gilicam beati Andreæ apostoli juxta basilicam sanctæ Mariæ, et aliam basilicam sancti Stephani juxta basilicam sancti Laurentii, et aliam basilicam intra Urbem, juxta 5 palatium Licinianum beatæ martyris Bibianæ, ubi corpus ejus resquiescit. Hic constituit ad sanctum Petruin apostolum, et ad sanctum Paulum apostolum, et ad sanctum Laurentium martyrem hebdomadam (a), ut presbyteri manerent ibi propter pœnitentes, et baptismum. Regionem tertiam ad sanctum Laurentium ; (b) regionem primam ad sanctum Paulum ; regionem sextam, vel septimam, ad sanctum Petrum. Sub hujus 1b episcopatu venit relatio de Græcia ab Acacio Constantinopolitano episcopo, et affirmavit Petrum Aleæandrinæ ur%is Eutychianistam hæreticum facta petatione ab Acacio Episcopo chirographo ejus constructa. Eodem tempore fuit Ecclesia prima, hoc est sedis apostolicæ oxsecutrix (c). Tunc Simplicius Episcopus præsul hoc audiens damnavit Petrum Aleaeandrinum, eo quod Acacius innumerabilia crimina affirmabat, ita 15 tamen ut pœnitentiæ reservaret tempus. Eodem tempore rescripsit 7'imotheus catholicus, et Acacius, dicentes quod etiam in morte Proterii catholici Petrus esset permistus. Tunc archiepiscopus Simplicius dissimulans, nunquam rescripsit Acacio, sed damnavit Petrum exspectans tempus pœnitentiæ. Hic fecit in Ecclesia Romana scyphum aureum, pensantem libras quinque. Canthara argentea ad beatum Petrum apostolum sexdecim, pensantia

20 singula libras duodecim. Hic fecit ordinationes tres in urbe Roma per mensem Decembris et Februarii, Presbyteros quinquaginta novem (d), diaconos undecim, episcopos per diversa loca septem (e) et triginta. Hic sepultus est in basilica beati Petri apostoli vi Nonas Martii, et cessavit Episcopatus dies seæ.

NOTULAE MARGINALES FABROTTI.

(a) Hebdomadas C B. Vide Baron ad annum 483 (b) Vide Baron ad annum 478. (c) Ecclesia Romana, hoc est, prima sedes apostolica exsecutrix. (d) C B, octo. (e) C B, sex.

[ocr errors]

Apud Fabrottum eae codice Freheri. A 2. linea 23, pr. 58. tinea 24, loca 86, qui etiam sep

Num. 72, linea 1 et 2, mens. 1, A, dies sex. linea 7, B. hebdom. linea 8 et 9, B, regionem trium ad S. Laurent., regio prima et septima ad S. Petrum.

Eae codice Regio, Mazarino et Thuano.

Num. 72, linea 1, sedit ann. 15, mens. unum, d.7. Hic d. basil. S. Steph. in urbe Roma in C. m. linea 5, Lucinianum. linea 6, ad S. Petrum, et ad S. Paulum, et ad S. Laurent. martyrem hebdomadas, ut pr. ibi man. linea 13, constr. Fuit eodem tempore ecclesia Rom., hoc est prima sedes apostolica exsecutrix. Simplicius enim episcopus hoc aud. D. Petrum Alexandrinum episcopum, éo quod Acacius inn. cr. de eo affirm. Ilineã 17, reséripserunt Timoth et Acacius. linea 19, exp. tamen tempus ejus genit, linea 21, canthara arg. 16. linea 22, òrdinat. inea 15, AB, de quo Achatius. linea 23, 4B, 58. linea 24, A, 36, B, 88.

est. linea ult dies 26.

Eae codice Thuano altero

Num 72, linea 1, 15, m. 1, d. 7. linea 7, hebdomadas. linea 13, cod. temp. fuit Eccl., hoc est prima sedes apost exsecutrix.Tim. linea. 16, de quo Ac. linea 2f, Petrum 16, linea 23, pr. 68, diac 10, linea 24, 26. linea ult. dies 2.

Apud Holstemum et Schelestratium.

Linea 1. Flor, Castorio; Flor 2, Casto : addunt autem hi duo codices, m.ens 1. linea 5, Flor 2, Licianum. linea 7, Deusdedit et Floremt, hebdomadas. linea 14, Flor deest episcoqus. linea 15, Flor, de quo. linea 18, Flor, presbyteri. linea 23, Flor, Lxxxxvi. linea 24, cardim. Deusdedit xxxvi, et addit : Et post hujus obitum factum est a presbyteris et diaconibus constitutum de omni Ecclesia.

NOT.E VARIORUM.

ALTASERRA.

Linea 6. Hic constituit ad sanctum Petrum apostolum, et ad sanctum Paulum apostolum, et ad sanctum Laurentium martyrem hebdomadas, ut presbyteri ■manerent tbi propter pænitentes et baptismum. I{egionem tertiam ad S. Laurentium. Regionem primam ad sanctum Paulum. I{egionem se ctam vel septimam ad sanctum Petrum. Simplicius in ecclesiis sàncti Petri, sancti Pauli, et sancti Laureutii instituit presbyteros, qui per hebdqmadas pgenitentiam et baptismum ministrarent,hinc dicti hebdomadarii.Anastas. in Gregor. III : « Et a Ë'%'§. hebdomadariis missarum solemnia. » Idem in Stephano IV: « Hic statuit ut omni Dominico die a sèptem episcopis cardinalibus hebdomadariis, qui in ecclesia Salvatoris observant, missárum solemnia super altare

B beati Petri celebrarentur. » Hoc $? in concilio

G. Lateranensi habito sub Innocentio III in singulis ecclesiis cathedralibus et conventualibus instituti Pœnitentiarii audiendis confessionibus et pœnitentiis injungendis, cap. Inter caetera de offic. ordin.Ottho sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis, et legatus sedis, apostolicæ in Anglia in goncilio habito 1239 in ecclesia sancti Pauli Londinensis, pœnitentiarios, id est confessores, instituit in singulis ecclesiis cathedralibus, ut refert Matth. Paris : ( In ecclesiis vero cathedralibus confessores institui præcipimus generales. » In ecclesia Cameracensi pœnitentiarii officio se per plures annos functum refert Thom. Cantipratani. Apum. lib. ii, cap. 30. Linea 10. — Sub hujus episcopatu venit Ä; de Græcia ab Acacio Constantinopolitano episcopo, e qffirmavit Petvum Alexandrinae urbis Eutychianistam A lasii integra periodo rejecta, ac Simplicii actis in

hæreticum, facta petitione ab Acacio episcopo, chirographo eius constructa. Relatio de haeresi ' accipitur hic pro delatione, quæ fiebat chirographo deferenlis obsignata. Anastas. infr. in Felice III : « Sub hujus episcopatu iterum venit relatio de Græcia, Petrum exandrinum revocatum ab Acacio episcopo Constantinopolitano. » Et infr. eod. : « Post annos tres iterum venit relatio ab imperatore Zenone, ut pœnitens rediret Acacius. » Idem in Gelasio : » Hujus temporibus iterum venit relatio de Græcia, eo quod multa, et homicidia fierent a Petro, et Acacio. » Idem in Anastas. : « Tunc Festus, et Probinus senateres miserunt relationem regi, et cœperunt agere ut visitatorem daret rex sedis apostolicæ. » Idem in Bonifacio II: « Eodem tempore venit relatio ab Afris episcopis de constitutione,ut cum consilio sedis apostolicæ omnia Carthaginensis episcopus faceret,» In libris Juris relatio aliter sumitür prò consultatione emissa ad principem a præside vél judice in dubiis causis. « L. Ad principem. L. Ad imperatorem. ff. de appell. et relat. » Augustin. epist. 137 : « Quæ vel in negotiis sæcularibusjudices faciunt,quando causæ dubitatio ad majorem potestatem refertur,ut pendente relatione aliquid inde audeant commutare. » 0ptat. Milevit. lib. i, adv. Donatist. : « Relatio missa est, rescriptum venit. » Linea 13. Eodem tempore fuit ecclesia prima, hoc est, sedis apostolicæ eaesecutriae. Acacius episcopus Constantinopolitanus agnovit primatum Ecclesiæ Romanæ, cum Petrum Alexandrinum episcopum de hæresi detulit apud sedem apostolicam, quæ eo nomine exsecutrix dicitur,quia deferente Acacio Simplicius pontifex, causa cognita, damnavit Petrum Alexandrinum. Primatum Ecclesiæ Romanæ agnovit Hieronym. epist. ad Damasum : « Ideo mihi cathedram Petri, et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam, inde nunc meæ animæ postulans cibum, unde olim Christi vestimenta suscepi. Facessat invidia Romani culminis, recedat ambitio : cum successore piscatoris, et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens, beatitudini tuæ, id est cathedræ Petri communione consocior, super illam petram ædificatam Ecclesiam scio. »

[ocr errors]

BENCINI.

Linea M. — Simplicius. Ab ipsius pontificis tempore teterrimum Acacianum schisma incoepit, quod usque ad Hormisdam universas Orientis ËÎÂ dilaniavit : sed, quod magis dolendum est, sive inscitia, sive incuria collectoris, aut amanuensis, vel librariorum,adeo fœdatajacent acta Simplicii, Felicis, et Gelasii, ut præter intolerabiles achronismos, vix ex ipsis in sua quæque luce dignosci valeat, ac percipi qui in eo schismate, ac perturbato Ecclesiarum Orientalium statu a Romanis pontificibus fuerit actum, si narratio libretur juxta seriem libri Pontificalis. Sedula itaque meditatione incubantes. ducem sequimur eam, quam sæpius commemoravimus conjecturam, videlicet de interpolatis gestis per varias additiones factas,et deinde repositas, sed non ab accurata, diligentique manu; additiones enim pro libito huic aut alteri pontifici tributa gesta confuderunt, ordinem perverterunt, et falsissimam actionum, personarumque seriem, narrationemque reddidere. Conferenti itaque ac trutinanti, an defectus evenerit ex additionibus factis, nec suis locis apte locatis, tandem lux affulsit : et agnovi, quod si quæ sparsim et incogitanter fuerunt inserta restituantur suis locis, temporibus, atque personis, ne£lum quippiam falsum intercurret,verum plurimum ucis accipient capita præcipua sollicitudinis apostolicæ ad Acacianam compescendam, pravitatem impensae. Primo itaque notis illustrabimus in Simplicii gestis, quæ, recto ordine refert Liber Pontificalis de Acacii initiis. Deinde ex gestis sive Felicis, sive Ge

serta, demonstrabimus eam perperam Felici, ant Gelasio attributam, in Simplicio vero repositam, accuratam pontificum curam in convellendo Acaciano schismate repræsentare. Linea 10. — Sub hujus episcopatu venit relatio de Graecia ab Acacio Constantinopolitano episcopo, et affirmaoit Petrum 4leaeandrinae urbis Eutychianiistam hæreticum. Relatio Acaciana Simplicio denuntians Petrum Mongum esse hæreticum Eutychianistam, et propterea damnandu:m, est fundamentalis ratio, qua probatur Acacium deinde communicantem cum eodem hæretico damnato, ac post apostolicæ sedis monita in communione persistentém, ac Ê$ excommunicatum, et exinde schisma conantem, perperam ac animo perduelli insultasse in sedem apostolicam. Ab hac igitur relatione Liber Pontificalis aggreditur infaustos eventus hujus schismatis, quæ facta est anno 576, Simplicii anno 9,

I, quo tempore Qdoacer, Italia occupata, Gothorum

regnum instituit, de quo ad prædictùm annum Marcellinus. « Hesperium Romanæ gentis imperium, quod septingentesimo urbis conditæ anno primus Àugustorum Octavianus Augustus tenere eœpit,cum hoc Augustulo periit anno decessorum regni imperatorum 522, Gothorum dehinc regibus Romám tenentibus. » Petrus vero Mongus ita sedem invaserat. Timothæus Ælurus S. Proterii episc. Alex. parricida ejectus jam fuerat a Leone imperatore Chersonam exsilio relegatus, ac electus in Proterii locum Timotheus Solophaciolus. Anno 476, Basiliscus tyrannus imperium occupat, edictum evulgat contra synodum Chalc. et hostes episcopos ejusdem concilii relegatos restituit. Exstat edictum, et restitutorum catalogus apud Evagrium. Moritur tandem anno 477 Ælurus, et Petrus Mongus seu Moggus AEluro consors ab uno episcopo deposito consecratur, adhuc superstite Timotheo Solophaciolo. Id cum audisset Zeno imperio restitufus, dejici Mongum, et patriarcham Alexandrinum haberi Solophilacium jubet. Verum cum hic anno 781 obiisset, Jo. Talaia a Græcis Tabenniosita cognominatus, quod esset e numero Tabennensium monachorum, eligitur. Successum priorem ante Mongi electionem ita desgribit Theophanes in Ghron. Postquam retulit Basiliscum, Zenone deturbato, imperium invasisse, subjungit : « At statim Zenodiæ maxime verbis ad id impulsus rectæ fidei bellum indicit. Quare Timotheum Ælurum promulgato edito revocat exsilio, Petrumque Fullonem in insomnium monasterio latitantem sedi restituit : quotquot autem S. syngdum Chalcedonensem adversarii respuebant, ii liberrime impugnabant veritatem. » De Æluri revocatione postea sic : « Eum posthac imperiali diplomate munitum, et synodi decretis infensum Basiliscus Alexandriam transmisit, et Antiocbiam Petrum Fullonem, animis utriusque adversus veritatem exasperatis, et ejus suasu corroboratis.» De Acacii vero zelo cum hæc videret, sic : « Basiliscus, edicto in publicumlato,Chalcedonensem synodum eliminavit, èt Acacium Constantinopolitanum illud idem jussit exsequi. Verum totius civitatis, mulierum etiam, ac puerorum conferta plebs adversus Basiliscum concurrens in ecclesiam scelus prohibet. Acacius autem atra veste proprium corpus, tum thronum, ac tandem altare circumcinxit; magnus quoque Daniel divino plane zelo accensus,columna, qua consederat, desccndit, et cum Acacio populique frequentia assiduus cunctis ecclesiasticis conventibus aderat.» Et scriptor Vitæ S. Danielis stylitæ sic de Acacio (apud Surium die 2 Decemb., c. 41): • Sceptra quidem arripit Basiliscus, horribiliter vero statim sibilat advérsus Dei Ecclesiam, et de carnis a Christo susceptæ dispensatione nugatur quædam blasphema et adulterina. Acacium autem,qui tunc sedem tenebat pontificalem, qui rectam quidem defendebat rationem,illius autém dogmatum tempestati spiritus feriniqua morte multare. » Priores itaque relationes Acacianæ ad Simplicium fuerunt de Basilisci, Zenodiæ, et AEluri impiis conatibus, et simul de episcopis synodi Chalcedonensis eversoribus restitutis ad proprias sedes, inter quos impietatis duces enumerantur Petrus Fullo Antiochenæ sedis invasor, et Paulus Ephesinus. Acacii monitis Simplicius impulsus epistòlam dedit Basilisco,tunc promoventi damnationem Chalcedonensis concilii, et retractatum definitionis jam editæ, et susceptæ (Ibi c. 5). Tanta fuit orientalis Ecclesiæ jactura per Basilisci vulgatum decretum,ut asserat Evagrius : « Fertur Anastasium quoque, qui post Juvenalem antistes HierQsolymofumTfuit illis, Basilisci litteris scriptis ad omnes generatim, subscripsisse : aliosque præterea complures circiter quingentos numero. » Quo quidem humero Basiliscus et AElurus poterant Fidem catholicam in 0riente per concilium indictum radicitus evellere. Relationem hanc dedisse Simplicio Acacium suadet epistola ejusdem Simplicii data Acacio, quam primus vulgavit Ilolstenius, in qua sic de rioribus hisce motibus, et factis relationibus (in Xollect. Rom. p. I, pag. 194) « Litteris tuæ dilectionis, quam per filium nostrum Epiphanium diaconum probatæ fidei direxisti ea quæ strictim religiosissimi viri filii nostri presbyteri, Archimandritæ vel ante scripserant, latius indicasti, et prolixo quidem volumine, sed sermone necessario retuiisti, ut quid Constantinopoli, vel in aliis regionibus ab hæreticis gestum est, disceremus : ac singula, quæ contra ipsam catholicam fidem ubicunque commissa sunt ante nostros oculos collocasti; quatenus videatur, quo etiam remedio subveniretur Ecclesiis, quibus vim sub occasione tyrannicæ dominationis (Basilisci nempe),et per absentiam Christianissimi principis (Zenonis) perniciosus latro (Timothæus, vid. urus) et reciduus invasor Alexandrinæ Ecclesiæ $; exsiliis irrogavit. » Hac prima, et voluminosa relatione excitus Simplicius rescripsit Basilico epistolam an. 476, n. 9. Hanc Baronius ex mendoso codice putat ad Zenonem fuisse directam ; cum tamen tyranno datam probent Labbæus et alii, adjuvante etiam codd. Virdunensi, ubi Basilico data asseritur. His epistolis receptis Acacius monachos excitavit, ut populi adversus tyrannum insurgere non dubitarent, ut patet ex Evagrio ; et quidem ea fuit commotio,ut coäctus fuerit impium edictum contraria lege proscindere, et indicti concilii evocatorias litteras revocare. Sic edictum refert Evagrius : « Contrariæ litteræ imperatoris Basilisci imperatores, ac Cæsares Basiliscus et Marcus: Apostolicam, et orthodoxam fidem ab initio in Ecclesiis conservatam,et ad nostrum usque continuatam imperium, et nobis jam repugnantibus custoditam, et in perpetuum custodiendam, in qua baptizati $umus, et credimus solam, integram, firmamque retinendam, retentamque in omnibus catholicis et apostolicis orthodoxorum Ecclesiis perpetuo custodiendam decernimus, nullamque præterea quærendam esse. Quam ob causam, litteras, nobis impetrantibus seu generatim ad omnes scriptas, seu alias, vel si quid præterea fidei, et ecclesiasticæ constitutionis gratia à nobis editum sit, mandamus irrita fieri, abrogarique; atque tum Nestorio, et Eutycheti, tum omnibus, qui sunt ejusdem cum illis opinionis,tum Qmni denique hæresi anathema denuntiari, nec concilium cogi, nec inquisitionem fieri de fide.» Basiliscum sedis apostolicæ monitis fractum testatur Geiasius in epist. ad Episcopos Dardaniæ, dum reserat Acaciani schismatici technas, quem illi sequebantur. « Cur ergo vei dum fieri videret Acacius non sicut sub Basilisco jam fecerat ad apostolicam sedem referre curavit, ut §i solus ipse non poterat, junctis cum eadem consiliis, atque tractatibus apud imperatorem (Zenonem, sub quo schisma conflatum est) possent, quæ religioni còmpeterent allegari? Nam si Basili

vore, et dicendi libertate vehementer resistebat,vult A scus, ut dictum est, tyrannus, et hæreticus scriptis

apostolicæ Sedis infractus est, et a plurimis revóca. tus excessibus, quanto magis legitimus imperator, qui se catholicorum videri volebat, potuit cùm apo. stolica sede cunctorum quoque pontificum moderáta suggestione moderari: mox sanctæ memoriæ papa Simplicius. et post eum sanctæ memoriæ Felix nön solum Basiliscum tyrannum, sed etiam imperatorem Zenonem pro iisdem ipsis excessibus áuctoritate libera sæpius increpassè noscuntur. » Zeno itaque Festitutus imperio, cum audisset ab Acacio vulnéra illata religioni, synodum Constantinopolitanam celebrat, ac in ea damnandos elaborat Timotheum Ælurum, Petrum Fullonem, Joannem Apamenum, et Paulum Ephesinum, ac mittit secundam relationem et acta synodica, quod ita narrat Felix III in epistola ad clericos et monachos Orientis, ubi hæreticis illis recensitis addit (apud Bar. an. 483, n. 52) ; « Quos tunc hypocrita Acacius ita fecit ab apostolica sede damnari, ut his etiam vocabulum Christianorum tolleretur, quod gesta apud eum habita manifestant. » Anno sequenti, uti videtur, Romana a Simplicio indicitur,et in ea Fullo damnatur, et Ælurus, et de damnatione exstant epistolæ 3 et 4, in Collectione conciliorum Labbæi, quæ male assignantur Felici. cum Simplicio sint tribuendæ, uti probant,cum Pagio in critica Baroniana ad prædictos annos, emunctioris naris scriptores. Tertiam tandem Simplicio relationem dirigit Acacius, qua acta expendit in Petrum Mongum,illumque ut hæreticum declarat, et epistolam denuntiativam damnationis Simplicio dirigit, prius obtento a Zenone edicto ex Evagrio, quo eum poena mortis subjiciat, si in intrusione erseveret. De Acacianis litteris exstat memoria in reviculo Eutychianistarum (apud Sirmon. et tom.IV Concil. Labbæi) : « Quandiu vixit imperator Le0, vixit Timothæus (Solophaciolus) episcöpus Alexandriæ cum pietate; sed cum Basiliscüs occupassetimperium, damnare cœpit Chalcedonensem synodum, etcatholicos prosequi.Tunc denique Timotheus ille damnatus (Ælurus) accepta libertate venit Constantinopolim,et damnatos hæreticos locis suis reddidit. Venit Alexandriam, fugit Timothæus catholicus... Redit Zeno imperator àd regnum, Basiliscus oppriIgitur. Mittitur Alexandriam, ut, pulso percussore, Timothæus catholicus redderetur Ecclesiæ. Sed Timotheo damnato morte prævento, Petrus (Mongus) consors ipsius ab uno hæretico Alexandrinus episc0pus ordinatur. Quem nihilominus dejici jussit Christianissimus imperator,et reduci Timotheum cath0licum, sicut Acacii Constantinopolitani litteris continetur.» Has relationes distincte recensendas duximus, quia sine iis sequentes notae difficulter possent intelligi. Tertiam porro Iaudat Liber Pontificalis, ut a sede apostolica dictam depositionis sententiam justam ostendat, quam in Acacium pronuntiavit,qui cum damnato, et epistolis ab ipso datis hæretic0 publicato,et commnnicaverit, et ílefenderit, legitim0 electo patriarcha excluso. Linea 12. — Facta petitione ab Acacio episcopo chirographo ejus constrücta. Episjola Acaciana, qu£ relationem damnationis Petri Mongi continebat, et hæreticum declarabat, erat ejus generis,quæ denuntiativæ diccbantur, quando hærésis, et dámnati hæretici, ut præcavereritur, Ecclesiis per has epistolas intimabantur. Plures exstant formulæ earümdem. Satis sit legere illam quam dedit Sardicensis syn0dus, in cujus fine hærétici episcopi denuntiantur, et denuntiationis causa ibi referaíur. Hanc episcopi subscribebant, et puta erat encyclica, more apu Librum Pontificalem recepto,vocatur chirographum. (Tom. II Concil., pag. 812.) Hanc epistolam, et in eo contenta sic Acacio in commonitorio Felix Ill commemorat, dum recenset acta priora, et relationes factas de utroque Petro Fulloné, et Mongo, aliisque qamnatis episcopis hæreticis. « Præcipué cum in his Christianissimo principi promulgandis, quando ad

[ocr errors]
[ocr errors]

regiam potestatem Deo comitante remeavit, operam A veritato Timotheus (.£lurus) et Petrus (Fullo)

tuam, missis huc litteris (en authenticum factarum relationum testimonium directarum ad sedem apostolicam) non tacueris, vehementer impensam esse, dignam catholico pontifice ; gloriareris omnes qui contra sedem vestram, contraque Chalcedonensém synodum, et contra prædicationem sedis apostolicæ venire tentaverit, fuisse prostratos. » Petitio Acaciana vero, nedum erat, ut contra Petrum Mongum hæreticum ab ipso denuntiatum, et a Zenone niorte multandum declaratum,suo calculo Simplicium sententiam confirmaret; verum ut pontifex vicaria potestate Acacium decoraret, ut nemo apostolicæ sedis infringere posset in 0riente episcoporum contumacem proterviam, quod denotant verba, quæ subducuntur immediate, ubi sic : Linea 13. — Eodem tempore fuit Ecclesia prima, hoc est sedis apóstolicae e.rsecutriv. Mendum irrepsit, legendumque : Eodem tempore, quo facta est ab Acacio petitio,Ecclesia Constantinopolitana fuit Ecclesiae imae, id est sedis apostolicae ersecutri.r per Orientem ad áebellandos Eutychianistas episcopos, per concessionem nempe Simplicii. Ita rem graphice describit Gelasius in epistola ad Faustum, cum de prædictorum episcoporum Eutychianistarum damnatione agit. « In hac ipsa causâ Timotheus Alexandrinus (AElurus nempe) et Petrus Antiochenus (Fullo dictus) Petrus (Mongus) Paulus (Ephesinus) Joannes (Apamenus) et cæteri, non solum unus, sed plures, neque nomen sacerdotii præferentes, sola sedis apostolicæ sunt auctoritate dejecti : cujus rei testis etiam ipse docetur Acacius, qui præceptionis hujus exstitit exsecutor. » Et in epistola laudata ad episcopos Dardaniæ idem Gelasius cum de Acacio, et de sede apostolica : « Hæc dum Acacium certis comperisset indiciis a communione Catholica deviasse, diutius ita non credens, uippe quem noverat exsecutorem sæpe necessariæ ispositionis contra hæreticos exstitisse, » mox hæc Š « Nihilominus autem litteris suis Acaciusindicarat, et in Alexandrini Petri se communionem, quem expetita sedis apostolicæ auctoritate exsecutor ipse quoque damnaverat, sine ejusdem apostolicæ sedis consultatione promptissime recidisse.» Optime itaque hic adnotatum, est, Acacium petiisse vicem sedis apostolicæ, et obtentam, et ejusdem exsecutorem fuisse pro damnandis episcopis. Linea 15. Innumerabilia crimina affirmabat. Acacius ad petitiones promovendas descripsit crimina Mongi. Hæc etiam Liber Pontificalis recensenda censuit, ut schisma Acacianum certum faceret ex Acacii mala indole ortuin, qui damnaverat Mongum ut hæreticum, damnandumque curaverat describens, et denuntians cunctis in sua encyclica innumerabilia crimina a Mongo patrata. Linea 16. Eodem tempore rescripsit Timotheus catholicus, et Acacius. Non cessavit Acacius rescribere contra Mongi pravitatem, sed una cum Solophaciolo monuit pontificem, Timotheum AElurum in ôccisione S. Proterii, et socium habuisse Mongum. Certe Mongi crimina fuisse gravia, ac delata imperatori Zenoni, pœna quam primo statuerat in Mongum declarat, quæ nempe capitalis erat ex Evagr. aiente: « Timotheus vero non multo post commune naturæ debitum solvit. Quo mortuo episcopi Alexandrini Petrum cognomento Mongum sua ipsorum auctoritate sibi episcopum deligunt. Quod Zenonem, tibi ad aures ejus pervenit,vehementer conturbavit. Itaque Petrum multavit morte.» Rescripsisse SoloĘ ad Simplicium, et datis hinc atque inde itteris hæreticorum episcoporum ad Ecclesiam tunc regredientium recipiendi modum, et formulam præscribendam ab apostolica sede postulasse testátur idem Simplicius in epistola data anno 478 Acacio : « Ut autem perfecto gaudio gauderemus, idem frater et coepiscopus noster Timotheus exemplum libelli satisfactionis eorum quos a catholicæ fidei

utrique damnati damnationis terrore traduxerant veniam postulantes, ad nos pariter destinavit, sacerdotali pietate lapsis subvenire desiderans, quod divinæ misericordiæ intuitu, quæ neminem vult perire, refutabile non patavimus. » Linea 48. — Tunc archiepiscopus Simplicius dissimulans. Additio haec omnino impertinenter interponitur in gestis Simplicii, nullamque habet cum Acacianis gestis huc usque laudabilibus cohærentiam, coordinationemque ; unde supplenda per aliquid putahamus, et sedulo rimantes tum Felicis, tum Gelasii infra adducta gesta, perspeximus, ab ignorante librario, quæ Simplicio erant tribuenda, nullo ordine, imo perturbata interpolatione huic, et alteri inserta, enormibus achronismis fœdasse. Ad vindicanda itaque haec acta cum ex epistolis pontificalibus, aliisque certis monumentis actorum seriem agnovimus, facile datum est, additiones cu

B juslibet pontificiis vitis apponere, unde omnis ambi

[ocr errors][ocr errors]

guitas tolleretur, imo reconditiora sacræ eruditionis et historiæ arcana reserata permanerent.

Gesta Simplicii eae additionibus in Felice et Gelasio perperam insertis, restitutisque illustrata.

« Eodem tempore rescripsit Timotheus catholicus, et Acacius dicentes, quod etiam in morte Proterii catholici Petrus esset permissus (ex gestis Felicis), snb hujus episcopatu iterum venit relatio de Græcia, Petrum Alexandrinum revocatum ab Acacio Constantinopolitano (ex Gelasio). Eodem tempore fugiens Joannes Alexandrinus venit l{omam ad sedem apostolicam. Ipsis temporibus beatus Simplicius suscepit Joannem (eae Simplicio, ubi supra). Tunc archiepiscopus Simplicius, dissimulans, nunquam rescripsit Acacio, sed damnavit Petrum exspectans tempus pœnitentiae. »

Aëta porro Simplicii sic restituta, sicuti sequentium gestorum seriem certam pandunt,ita explicant, quæ desiderabantur in Simplicio ad explicanda posteriora hujus pontificis actâ adversus Acacium : qui tandem, larva deposita, infensissimus pontificiæ auctoritatis hostis apparuit.In notis itaque tradendis gesta a nobis restâtirata sequentes, sic tum ipsa, tum ordinem benevolo lectori trutinanda magis exhibemus.

Sub hujus episcopatu iterum venit relatio de Graecia. Relatio censénda ad sedem apostolicam directa vel ab ipso Joanne, vel a monàchis (Monachi enim cathólici in hac fidei causa viriliter decertarunt). Sic cum Basiliscus impium vulgavit edictum : « Daniel Stylites vir ille [mirandus e monachorum, et populi turba, nonnullis rerum divinarum æmulatoíibus assumptis ad Basiliscum profectus, multa libertate coram eo disseruit. » Ex Theophane : Antequam Acacius Simplicium suis relationibus conyenifet, jam a monachiis admonitum scribit Κ in epistola ab Holstenio vulgata, et Felix III, legatis in Orientem proficiscentibus, cum monachgrum consilia univërsa retractanda in mandatis dedit. Eosdem tum Simplicius, tum successores deligunt ad reparanda imrfiinentia Ecclesiæ orientalis mala, ut ex epistolis ad eosdem datis manifeste conspicere quisque poterit. Verum antequam ulteriora Joannis Alexándrini acta cum Simplicio librentur, Joannis electio trutinanda. Aliquid supra tetigimus, nunc uberius ex Evagrio ,Ā„! quod ipse a Zacharia rhetore prodi affirmat. « Joannos presbyter, cui augusti templi divi Joannis Baptistæ, et præcursoris Domini administratio commissa fuit, quorumdam impulsus consilio, Constantinopolim venit, Imperatorem preeaturus, ut si forte episcopus Alexandriæ, migraret e vita, sibi liceret antistitem, quem vellet, civibus illius civitatis nominaro : qui quidem, ut Zacharias memorat, episcopatum prò se ambire ab imperatore deprehensus est, et cufim se jurejurango ob$trinxisset §e nunquam sedem episcopalem Ale

[graphic][graphic]
[graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic]
« PoprzedniaDalej »