Obrazy na stronie
PDF
ePub

rii consortem et Augustum nuncupatum apud Car- A nuntum putat a Galerio, cum se imperio gerendo ineptum conspiceret. Quippe neque ea causa fuit assumendi Licinii in consortium imperii, sed quo pluribus munimentis insisteret, et ut eo uteretur in bello adversus Maxentium. Deinde illud factum non est extremis Galerii temporibus: sed quadriennio ante, ut supra ostensum est. Committendi vero hujus erroris hæc occasio fuit, quod plerique veteres Galerii mortem consecutam scribunt post collatam Licinio dignitatem imperialem. Eutropius lib. x: Per hoc tempus a Galerio Licinius imperator est factus; Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine, et iy bello, quod adversus Narseum gesseral strenuus laboribus et officiis acceptus. Mors Galerii confestim secuta. Zozimus, lib. 11: Maximianus Galerius ex societate superiorum temporum familiarem sibi Licinium imperatorem creat, quod hujus opera bello Maxentium persequi cogitaret. Posteaquam Galerius hæc agitans consilia ex incurabili vulnere vitam cum morte commulasset, imperium Licinius sibi vindicabat. Orosius quoque lib. vii, cap. quoque 28, et auctor Fragmenti de Constantio Chloro, pag. 472, sic describunt hanc historiam, ut statim post levatum Licinium subsequatur mors Galerii. Et Aurelius Victor, qui Licinium imperatorem factum ait antequam Galerius iret in Italiam, scribit, eum paulo postquam Italia decesserat, vulnere pestilenti consumptum esse. Et in Epitome Victoris: Hic Licinius annum dominationis fere post quintum decimum occiditur; numerando videlicet ab excessu Galerii. Et Socrates, lib. 1, cap 2, ait Maximianum abiisse e vita, cum Licinium prius imperatorem creavisset. His igitur ducibus erravit Sigonius, quem secutus est Mori

nus.

Mensis ejusdem. Id est maii.

B

Kal. martiis. Eo enim die Galerius Maximianus factus fuerat Cæsar cum Constantio, adeoque kalendis semper martiis inchoabantur anni ejus imperii, et vicennalia celebrari debebant kalendis martiis impendentis anni, qui futurus erat vigesimus imperii C ejus. Fasti Idatiani Tiberiano et Dione consulibus : Eo anno levati sunt Constantius et Maximianus Cæsares die kal. mart. Eumenii panegyricus Constantio dictus: 0 kalendæ martiæ, sicuti olim annorum vovenlium, ila nunc æternorum auspices imperatorum! Sed heic rursum occurrit difficultas de annis imperii. Nam si verum est, Galerium factum fuisse Cæsarem sub consulatu Tiberiani et Dionis, et illorum consulatum congruere cum anno Christi 311, ut vulgo putant, constabit eum mortuum fuisse anno imperii 21 ineunte. Cum autem contradici non possit argumentis ex Lactantio petitis, quærenda aliqua via est, qua nos expediamus ex his difficultatibus. Et sane optimos illos Fastos Idatianos certum est non carere nævis et erroribus, ut facile probari posset.

CAPUT XXXVI.

Licinio morante. Qui tum erat in Dacia Mediterranea apud Sardicam, aut non multo procul. Nam illic mortuus erat Galerius.

Fretum Chalcedonium. Hunc itaque limitem Orientalis imperii constituere volebat Maximinus, ut intra illum esset etiam Bithynia usque ad Chalcedonem, provinciæ vero ultra fretum Chalcedonium pertinerent ad imperium Occidentale, ita ut sedes imperii, quæ tum erat apud Nicomediam, ad se, qui prior facLus fuerat Cæsar, pertineret, non autem ad Licinium.

Bithyniam. In veteri codice legitur Bhyaniam. Certam esse emendationem, probat primo iter Maximini, qui ex Oriente ad Chalcedonem properabat; deinde ipse Maximinus, qui in epistola sequenti anno scripta ad Sabinum, quam recitat Eusebius, docet se anno præterito Nicomedia fuisse. Cum anno præterito, inquit, Nicomediam feliciter essem ingressus, cives ejus urbis me illic degentem adierunt. Quare recte observatum est ab Henrico Valesio in Annotationibus ad Eusebium, pag. 185 et seq. Maximinum, mortuo GaPATROL. VII.

lerio, Asiam ac Bithyniam occupasse, quas Galerius una cum Illyrico et Thracia sibi retinuerat. Diversas ripas. Nimirum Maximinus, ut palam est, ripam Bithyniæ, Licinius adversam, in qua Byzantium.

In ipso frelo fœdus. Haud dubie in faucibus Bosphori Thracii, inter Byzantium et Chalcedonem. Et Bithyniam quidem cessisse in jus et ditionem Maximini, colligitur ex martyrio sancti Luciani Antiocheni, quod enarrat Eusebius, lib. 1x, cap. 6.

Indulgentiam. Id est, pacem, cessationem a persecutione. Supra cap. 34, in edicto : Iudulgentiam nostram credidimus porrigendam: quam vocem in suis versionibus recte Ruffinus et Valesius retinuerunt, Christophorsonus male omisit. Lactantius in libro de Ira Dei, cap. 20: Si nobis indulgentia cœlitus venerit. Acta sanctoruni Saturnini, Dativi et Felicis, cap. 13: Qui vult ex vobis ad indulgentiam pervenire, ut salvus esse possit, profiteatur. Optatus Milevitanus in libro primo Tempestas persecutionis peracta et definita est. Jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio, Christianis libertas est restituta. D. Augustinus frequenter hanc vocem usurpat adversus Donatistas, cum loquitur de rescriptis principum, quibus libertatem sui dogmatis dederant iisdem Donatistis.

D

Communi tutelo. Certum est, heic agi de edicto, quod extremis Galerii temporibus editum est in favorem Christianorum. Communi autem tutelo dixit, pro communi consensu. Hanc vocem non reperi alibi. Fortassis est corrupta. Vir doctissimus et summus amicus meus Joannes Baptista Cotelerius, quem magno rei litterariæ et ecclesiasticæ damno nuper amisimus, tom. 1 Monumentorum Ecclesiæ Græcæ, pag. 662, censet, reponendum esse titulo. Eadem est sententia Cuperi et Columbi. Sparkius vero tutela rescribit, admonens interim, viruni quemdam doctum e suis existimare legendum esse titulo. Vir doctissimus Carolus Dufresnius Cangius putat, legendum omnino esse titulo: recte. Respicit enim Lactantius ad constitutionem editam in capite 34, quæ pro more tum recepto inscripta erat nominibus Galerii Maximiani et Maximini Daza, id est, communi titulo.

Subornatis legationibus. Hæc pluribus explicat Eusebius, lib. 1x, cap. 2, initium factum dicens ab Antiochensibus: Sed et alios, inquit Ruffinus, per singulas civitates similiter deterrimos cives ad simile facinus impellit, et ex omnibus provinciis hujuscemodi legationem dirigi componit. Quæ verba ideo retuli, quod apertiora sint, quam Græca Eusebii.

Sacerdotes maximos. Hæc confirmantur ab Eusebio, lib. vIII, cap. 14, et lib. ix, cap. 4. Vide Valesii annotationes ad eumdem Eusebium, pag. 169.

Candidis chlamydibus ornatos. Eusebius in locis mox commemoratis annotat quidem, addita ornamenta sacerdotibus per provincias constitutis a Maximino, quæ coercet ad militare satellitium, id est, ad lictores et apparitores: qua de re vide annotationes Valesii. At Lactantius addit, illum jussisse, ut Pontifices illi, qui super provincias erant, incederent ornati candidis chlamydibus. Chlamydem autem heic accipio pro paludamento, ut apud Nonium, seu illa alba tunica specie, auro interdum limbatæ, qua utebantur soli ministri imperatorum ; de quibus plura Salmasius in Notis ad Lampridium, pag. 241. Itaque Maximinus vestes ministrorum palatinorum communicavit cum summis pontificibus, quos per provincias ordinavit. Et hinc fortassis explicabitur locus ille Trebellii Pollionis in D. Claudio, Chlamydes veri luminis limbatas duas, ubi Salmasius verum lumen interpretatur de colore purpureo.

Debilitari jussit. Vide Eusebium, lib. vIII, cap. 12 et in libro primo de Vita Constantini, cap. 58, ubi in interpretatione Valesii irrepsit nomen Licinii, pro nomine Maximini.

Effodiebantur oculi. Non adnotassem ista, quæ ab Eusebio quoque commemorantur, nisi admonere 12

voluissem, hanc crudelitatem a Suida referri ad A Mactant igitur optimas ac pingues hostias Deo quasi Diocletianum et Maximianum, eumque hoc loco, ut sæpe solet in rebus historicis, lapsum esse.

CAPUT XXXVII.

Constantini litteris. Constantinus post partam de Maxentio victoriam, cum apud Mediolanum convenisset cum Licinio, constitutionem emiserat admodum favorabilem Christianis, eamque miserat in Orientem ad Maximinum, ut is eam in provinciis suis proponi curaret. Auctor est Eusebius, lib. 18, cap. 9, illum primum quidem ad hæc graviter inge muisse; postea tamen, cum nec videri vellet Constantino ac Licinio cessisse, nec rursum id, quod jussum erat, supprimere, metu eorum qui jusserant, epistolam ad Sabinum præfectum scripsisse, veluti suopte motu et ex propria auctoritate, in qua eadem ferme de Christianis sancivit, quæ in illa Constantini ac Licinii constitutione continentur. Addiderat au

tem Constantinus litteras ad Maximinum, quarum B mentionem facit Eusebius in postrema parte ejusdem capitis.

A sacerdotibus immolari. Quod heic ait Lactantius de Maximino cibis immolatitiis quotidie vescente, id ab eo publico edicto constitutum ait Eusebius in libro de Martyribus Palæstina, cap. 9, ita, ut cuncti tam viri, quain mulieres, una cum servulis et infantibus, sacrificare et libare diis immortalibus cogerentur, et immolatis hostiarum carnibus vesci, et ut cuncta in foro venalia sacrificiorum libationibus inquinarentur. Istud ipsum docent etiam Acta passionis sancti Luciani martyris Antiocheni, quem idem Maximinus morte affecit: Quin etiam ad tantam processit sævitiam, ut ne infantibus quidem parceret, sed ipsos quoque interimeret, quoniam nec poterat quidem eis persuadere, ut gustarent ea, quæ sacrificabantur dæmonibus. Secutum in hoc fuisse Maximinum vestigia magistri sui Galerii, docent Acta sanctorum martyrum Agapes, Chioniæ et Irenes, quæ Thessalonica martyrium consunimaverunt anno secundo persecutionis, Diocletiano Ix et Maximiano vIII consulibus. In illis euim Actis legitur, Cassandrum beneficiarium ita scripsisse ad Dulcetium præsidem: Scito, mi Domine, Agathonem, Agapen, Chioniam, Irenem, Casiam, Philippam et Eutychiam nolle his vesci, quæ diis sunt immolata. Eadem habentur in Actis sanctorum Sergii et Bacchi, qui sub eodem Maximino passi sunt: item in Actis sancti martyris Vari et sociorum ejus, et in Actis Theodori Amaseni cognomento Tyronis. Imo diu ante hanc superstitionem usurpatam esse, reperio in Actis sanctorum Terentii, Aphricani et sociorum, ubi scriptum est, Decium imperatorem in universas Romani imperii provincias edictum misisse, ut omnes Christiani ad immolandum et comedendum ea, quae Idolis essent immolata, pertraherentur. Quare quod ait Lactantius, Maximinum hoc primum invenisse, ut animalia omnia, quibus vescebatur, non a coquis, sed a sacerdotibus ad aras immolarentur, intelligendum non est de edicto seu generali lege, cum multis ante annis id constitutum fuisset a Decio et Galerio Maximiano; sed de privato palatinorum ciborum usu. Porro hunc usum in regiones quoque extra limitem Romanum positas penetrasse, docent Acta sancti Sabæ Gothi qui martyrium consummavit in Cappadocia pridie idus aprilis, Modesto et Arintheo consulibus id est, anno Christi 372. Cæterum ab istiusmodi cibis immolatitiis, quos idolothyta vocabant, semper abhorruisse Ecclesiam, notius est, quam ut necesse sit veterum testimoniis comprobari.

Perfusum mero. Lactantius lib. vi Institut. cap. 1: Homines autem, neglecta justitia, cum sint omnibus flagitiis ac sceleribus inquinati, religiosos se putant, si templa ac aras hostiarum sanguine cruentaverint, si focos odorati ac veteris vini profusione madefecerint. Quin etiam sacras dapes apparant, et exquisitas epulas, quasi aliquid inde libaturis offerant. Et cap. seq.:

C

D

esurienti, profundunt vina tamquam sitienti.

Hinc fames. Crudelitatem istius famis describit Eusebius lib. 1x, cap. 8. Videndus etiam Ruftinus, qui non nulla habet, quæ apud Eusebium non leguntur. Meminit et hujus famis Eutychius Alexandrinus in suis Annalibus.

Dono suis dabat. Ruffinus, lib. vm, cap. 16: Unde et montes auri, ut ita dixerim, congregatos familiaribus suis ac satellitibus largiebatur.

More clem. latronum. Salvianus in fine libri octavi de Gubernatione Dei, pag. 191: Latrones quidem hoc proverbio uti solent, ut quibus non auferunt vitam, dedisse se dicant.

CAPUT XXXVIII.

Vincil officium. Eadem omnino verba habentur in libro sexto divinarum Institutionum, cap. 23. Cui etiam inter cætera hoc singulare studium erat, ne Nobilibus fœminis. Ruffinus libro vit, cap. 17: ullam non dico urbem, sed vel breve oppidum, absque adulterio nobilium matronarum, quæ per loca fuissent repertæ, vel corruptione virginum, præteriret.

Prægustator. Metaphora ducta a cibo et potu, qua etiam usus est Cicero in oratione pro domo sua: Scilicet tu helluoni spurcissimo, prægustatori libidinum tuarum,homini egentissimo et facinorosissimo Sexto Roscio, etc. Prægustator itaque est, qui cibos potusque gustu explorat, apud viros principes præcipue, ne forte venenum cum cibo potuque hauriant. Ea de causa Antonius timens sceleratam Cleopatra Solertiam, nonnisi prægustatos cibos sumebat, ut docet Plinius, lib. xxi, cap. 3, Historie naturalis. Suetonius, in Claudio, cap. 44 : Et veneno quidem occisum convenit : ubi autem, et per quem dato discrepat. Quidam tradunt epulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem prægustatorem. Tacitus, lib. xii Annalium: Illic epulante Britannico, quia cibos potusque ejus dilectus ex ministris gustu explorabat. Gregorius papa XI, in epistola scripta ad Carolum V, regem Francorum, el Johannam ejus uxorem, edita in tomo quarto Spicilegii Dacheriani, pag. 300: Et insuper, ut hi, qui hujusmodi ova, lac, butyrum et caseum, seu fercula ex eis parabunt, et etiam illi, qui de eis vobis servient, duntaxat pro proba facienda, gustare de ipsis valeant, concedimus per præsentes. Quod heic Gregorius dicit pro proba facienda, nos dicimus hodie, pour faire l'essai. Evodius Upsalensis in libro secundo de Miraculis sancti Stephani, cap. 3: Jubet illi prægustatori vini sui.

Imminutas. Putabam olim, hunc locum esse corruptum, et conjeceram rescribendum esse invitas. Postea viri clarissimi Sparkius et Columbus admonuerunt, retinendam esse lectionem, quæ habetur in codice veteri, quia vox imminutas nihil aliud sonat, quam prægustatas, seu præfloratas; quod exemplis aliquot ostendit item Columbus, et isto præsertim Lactantii libro primo Institut., cap. 10: Omitto virgines quas imminuit.

Cubilia impune violabant. Ruffinus, lib. vin, cap.17, Deliciis, luxu atque omni dissolutionum genere fluitans turpissima suis militibus præbebat exempla. Denique quidquid lascive, quidquid petulanter, quidquid luxuriose gestum a rectoribus vel militum, vel provinciarum fuisset, inultum cedebat ob imperatoris exemplum.

A Gothis pulsi. Cum Diocletianus Italiam petiisset vicennalia celebraturus, Gothi, sive populi ripam Istri fluminis incolentes, ea occasione usi, aliquam partem vicinæ provincia invaserunt, et indigenas expulerunt. Hi vero pulsi sedibus suis ad Galerium Maximianum Cæsarem confugerunt, et postea se Maximino, quem Galerius adoptaverat, adjunxerunt, et in numerum satellitum ac protectorum ejus allecti

sunt.

CAPUT XXXIX.

Ne ab Augusta quidem. Valeria, Galerii vidua, quæ post mortem mariti in aulam Maximini concesserat,

spreto Licinio, cui eam Galerius commendaverat. Patris ejus. Galerii, qui Maximinum adoptaverat, et Cæsarem fecerat.

Ipsam cum matre. Diocletiani uxore, de qua pluribus actum est ad caput 45. Eam Octavius Strada mortuam esse ait aliquot annis ante maritum. Sed errare Stradam, probat auctoritas Lactantii, qui dicet infra, eam anno 313, capite plexam fuisse, cum Diocletianus vita jam excessisset anno superiore.

CAPUT XL.

Eratinco. Locus corruptus. Præsidis nomen est. Quid, si Flaccini nomen heic reponatur, quem noster cap. 16 non pusillum homicidam vocat?

Non minus. Ea emendatio non est mea, sed Columbi. Nam vetus codex habet nimis. Certum est autem, sæpe voces illas consuesse permutari in antiquis libris.

Quidam Judæus. Non hoc primum a Maximino inventum. Præiverat enim illi vir boni exempli D. Nero, cum Octaviam uxorem repudiare vellet in gratiam Poppææ. Qua de re videndus Tacitus in libro XIV Annalium.

Instructi velites. In veteri codice scriptum est instructibile mens essagitari. Certum mendum sed non statim obvia certa emendatio, quæ tandem reperta est post absolutam editionem. Columbus tamen mavult vigiles, quam velites.

CAPUT XLI.

Augusta vero. Valeria. Ubi notandum est, nihil nunc de matre ejus dici, neque repetitam a Diocletiano, cum Valeria repeteretur. Et tamen illa vivebat adhuc, ut patet ex capite 31.

CAPUT XLII.

B

A anno 313, aliis triennio serius. Istos in hanc sententiam impulit auctoritas Fastorum Idatianorum, in quibus scriptum est, Diocletianum diem functum esse in Salona 3 nonas decembris, Sabino et Rufino consulibus. Sed horum Fastorum auctorem falso ea scripsisse jam constat, cum Lactantius doceat, Diocletianum esse mortuum ante nuptias Licinii et Constantiæ, et ante Maximinum Dazam. Cum ergo mortuus sit post Galerium et ante Maximinum, exeunte anno, manifestum est, decessisse anno 312 exeunte. Nam Maximinus periit anno sequenti, ut ostendam. Itaque verum non est quod legitur in Epitome Victoris, Diocletianum annos prope novem egisse in communi vita. A kalendis enim maiis anni 305, usque ad 3 nonas decembris anni 312, sunt tantum anni septem et menses septem cum aliquot diebus. Sed adversus hæc dici potest id quod quibusdam placuisse video, Diocletianum non potuisse dici mortuum anno 312, cum in l. 2 cod. Theodos. De censu, quæ data est anno 313, kalendis Juniis, Constantinus eum vocet dominum et parentem, divum vocaturus, si mortuus fuisset. Verum eam argumentationem falsam esse, probat epistola Maximini Aug. ad Sabinum apud Eusebium, lib. 1x, cap. 9, ubi is Galerium Maximianum, quem ab anno superiore mortuum fuisse constat, vocat tamen dominum ac parentem suum; qui tamen in edicto, quod ibidem apud Eusebium extat, eumdem Maximianum et Diocletianum vocat divos parentes suos. Cæterum cum ex hoc Lactantii loco constet, Diocletianum mortuum esse ante nuptias Licinii et Constantiæ, consequens est, falsum esse quod legitur in Epitome Victoris, nimirum eum morte consumptum esse, ut satis patuit, per formidinem voluntariam Quippe cum a Constantino atque Licinio vocatus ad festa nuptiarum, per senectam, quominus interesse valeret, excusavisset, rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur Maxentio favisse ac Maximino favere, suspectans necem dedecorosam, venenum dicitur hausisse. Parum autem probabile est, qui noCluerat iterum accedere ad regimen reipublicæ, et qui vitam privatam imperio anteposuit memorabili et sapientissimo apophthegmate, quod supra p. 73, ex eadem Epitome retulimus, suspectum fuisse habitum, quod Maxentio et Maximino faveret, præcipue vero Maximino, a quo sciret, gravissimas contumelias irrogatas filia Valeria conjugique Prisca, et a quo contemptum illum fuisse, dum Valeriam repeteret, recentius erat, quam ut oblivisci tam cito potuerit.

Senis Maximiani statuæ. Ruffinus, ib. vi, cap. 16, ait, Maximianum Herculium turpiter deprehensum in insidiis, quas Constantino struebat, turpius periisse, ita ut post interitum statuæ ejus atque imagines auferrentur, et in ædibus publicis vocabula ejus nominis mutarentur. Apud Eusebium lib. VIII, cap. 13, hæc historia sic describitur, tamquam si Herculius primus fuisset, cujus statuæ et imagines disjectæ fuissent. Quod cum falsum esse videret Christophorsonus, ita Eusebium vertit, ut velit, illum dixisse eam contumeliam irrogatam viventi. Quod non esse verum, patet ex sequentibus Lactantii verbis, ubi ait, nulli imperatorum ante Diocletianum contigisse, ut imagines viventis dejicerentur. Itaque Henricus Valesius alio se convertit, non quidem Herculium fuisse primum omnium imperatorum, qui a primordio imperii fuerunt, cui inustum sit hoc dedecus: sed primum eorum, qui ætate illa rempublicam administraverant. Sic Trebellius Pollio in triginta tyrannis cap. 28, ait, imaginem Celsi novo injuriæ genere sublatam esse in crucem cum tamen, ut heic annotat Casaubonus, soliti fuerint Græci Latinique damnatorum imagines dejicere, lutare, frangere, scalis Gemoniis inferre, omni denique contumeliæ genere afficere ; quod probat etiam auctoritate Plutarchi.

Cum videret vivus. Diocletianus, cujus viventis imagines deponebantur, quia conjunctæ erant cum imaginibus Herculii.

Suspiria. Cuspinianus in Diocletiano: Quidam dicunt, stupore mentis et longa ægritudine confectum, animam inter suspiria efflasse; quod puto illum accepisse a Cedreno.

Fame atque angore confectus. Alii Diocletianum alio mortis genere extinctum tradunt: quidam morbo aquæ intercutis, alii veneno, Suidas suspendio. Vide etiam quæ infra dicuntur ad caput quinquagesimum. Obiit autem haud procul Salonis in Dalmatia, in villa sua Aspalato, ubi et sepultus est. Vide llenrici Valesii notas ad Ammianum Marcellinum, p. 112. Variæ porro sunt doctorum virorum opiniones de anao, quo Diocletianus interiit, aliis censentibus id evenisse

CAPUT XLIII.

Unus supererat. Nimirum Maximinus cognomento Daza. Adversarios Dei Lactantius appellat Diocletia num, Herculium, Galerium et Maximinum. In eodem numero non ponit Maxentium, quia, licet crudelis ac sævus fuerit, visus tamen est favere Christianis. Inter eos item non numerat Licinium, quia tum cum hæc scribebat Lactantius, ille videbatur esse amicus Christianorum. Postea se prodidit.

Nuper amicitiam. Id est, eo tempore, quo pax inter Licinium et Maximinum constituta est in Bosphoro Thracio, paulo post mortem Galerii.

Constantini sororem. Constantiam, quæ postea sic Arrio favit, ut etiam fratrem suum ad eum defendendum impelleret.

Misit occulte. Eusebius lib. vIII, cap. 14, istud ipsum commemorat, nimirum Maximinum iniisse clam foedus cum Maxentio.

Bellum Constantino indixerat. Ex hoc loco et ex libro secundo Zozimi apparet, consilia agitandi belli a Constantino profecta non esse, sed a Maxentio; atque adeo Constantinum velut invitum ad arma prosilisse, tum etiam invitatum postea a Romanis tyrannidem Maxentii ægre ferentibus. Et tamen vir clarissimus Hadrianus Valesius in libro primo rerum Francicarum, p. 25, bellum istud imputat arrogantiæ

Constantini, qui statuas suas Romæ jussu Maxentii A' evictio tyranni, 6 kal. ingressus Divi, capienda quieversas adeo iniquo tulerit animo, ut eam injuriam armis vindicandain putarit; ejusque memoriam acriter ac contumeliose sugillat, quod cum Maximiani soceri sui statuas subverti jussisset in Galliis, parem sibi a Maxentio ejus filio factam injuriam ferre non potuerit. Veri amor et magni principis memoria postulant, ut heic observemus, immensum esse discrimen inter haec duo facinora. Constantinus everterat statuas inimici sui, sed mortui, et qui propterea contumeliam sibi irrogatam ulcisci non potuit. At Maxentins dejecerat venerandas, ut ait Nazarius, imagines principis viventis ac fortissimorum exercituum ductoris, qui propterea et potuit, et debuit eum castigare, a quo cum tanta ignominia læsus esset. Sane Diocletianus, ut infra scribit Lactantius, adeo commotus est cum videret statuas suas everti, quæ cum statuis Herculii conjunctæ erant, tamen etsi ista adversus eum non fierent consilio, sed necessitate, ut hinc acceperit magnum atque incredibilem dolorem, ac propterea moriendum sibi esse decreverit. At Constantinus injuriam illam, qua erat magnitudine animi, remittere Maxentio paratus erat, si is ad æquas pacis conditiones descendere voluisset. Sed ille Constantinum aspernatus est: appetitum ejus (verba sunt Nazarii) refugit, aversatus est, horruit; et cum voluntas pacificandi alienata esset, eo dementiæ processit, inquit idem Nazarius, ut ultro etiam lacesseret, quem ambire deberet. Unde constat, arrogantiæ immerito argui Constantinum in hoc loco qui si injuriam suam ultus non fuisset adversus hostem ferocem ac bonitati ejus illudentem, profecto majorem ignominiam ex ea injuriæ oblivione reportasset, quam ut verbis ullis explicari possit.

Necem patris sui. Maximiani Herculii, quem Constantinus strangulari jusserat apud Massiliam. Zozimus, lib. u: Maxentius occasiones gerendi adversus Constantinum belli quærebat, seque dolere propter obitum patris sui simulans, cui mortis causam Constantinus præbuissel.

Intestabilem vel exitiabilem. Hoc in loco desunt aliquot litteræ in veteri exemplari, ubi hæc tantum leguntur, xlabilem. Ex quo collegimus reponendum esse intestabilem. Intestabilis autem idem valet, ac detestabilis et invisus.

Finxisse discordiam. Eutropius, lib. x: Inde ad Gallias profectus est, dolo composito, tamquam a filio esset expulsus.

CAPUT XLIV.

Inter eos. Maxentium et Constantinum.

Responsum acceperat. Incerti panegyricus Constantino dictus post devictum Maxentium Stultum et nequam animal nusquam extra parietes egredi audebat. Ita enim aut prodigiis, aut metus sui præsagiis move

batur.

Sextum kal. Nov. Hic ergo dies primus Maxentium vidit imperatorem; contra quam alii scribunt, qui ad diem 8 kal. Octobris eum imperium invasisse scribunt, pridie extinctum : quorum neutrum verum est. Casus enim est die natali suo, ut docent Lactantius et auctor panegyrici paulo ante laudati. Sed iste tamen in hoc fallitur, quod ait, Maxentium diem natalis sui cæde sua signasse, ne septenarium illum numerum sacrum et religiosum vel inchoando violaret. Nam si casus est ipso die natalis sui, manifestum est, cæsum eo die, quo imperium inierat. Hunc quippe diem antiqui vocabant natalem imperatorum. Uccisus est igitur Maxentius anno Christi 512, 6 kal. novembris, sexto imperii sui anno exacto, in ipsis initiis septimi. Atque ita intelligendi sunt Aurelius Victor et auctor Chronici Alexandrini, cum aiunt, cum periisse anno tyrannidis suæ sexto. At Eutropius ait, Constantinum quinto imperii sui anno bellum commovisse adversus Maxentium. Coinmovit sane, sed non perfecit. Itaque verba illa veteris kalendarii a Bucherio editi: Quinto kal. novembr.

B

dem sunt de Maxentio et Constantino, ut recte censuerunt eruditissimi viri Petrus Franciscus Chiffletius et Henricus Noris; sic tamen, ut dies 5 kal. non referatur ad diem quo Maxentius periit, ut illi arbitrati sunt; sed ad posterum, quo corpus ejus inventum est, ut docet auctor fragmenti de Constantio Chloro, quo certa fuit victoria, 6 vero kal. ad diem quo Constantinus victor urbem Romam ingressus est. Et hæc quidem certa atque extra omnem omnino controversiam posita esse videntur. Et tamen vir clarissimus Petrus Lambecius in libro quarto Commentariorum de bibliotheca Vindobonensi, pag. 298, evictionem illam tyranni refert ad tempus illud, quo Licinius a Constantino pulsus Byzantio et Chalcedone, Nicomediam, se recepit, ibique etiam obsessus, rebus desperatis, ut Zozimus ait, quod sciret, nullas sibi restare justas et satís amplas ad dimicandum copias, egressus urbe, supplex Constantino factus est, et allata purpura, imperatorem et Dominum clamavit, veniamque præteritorum poposcit. Quæ omnia contigere anno Christi 324, Crispo m, et Constantino III, consulibus, ut est in Fastis Idatianis. Verum hæc Lambecii sententia vera esse non potest, cum conslet, verba illa veteris kalendarii accipienda esse de Maxentio profligato. Præterea nullibi adnotatum est, deditionem Licinii incidisse in diem quintam kalendarum novembrium. Quod in primis necessarium esset demonstrare. Immo eam factam aliquanto ante, colligi posse videtur ex eo, quod Zozimus ait, Licinium, fuso deditoque exercitu, cum equitibus reliquis et paucis peditum millibus Nicomediam se recepisse post captam Chalcedonem, id est, 14 kal. octobris, ut legitur in Fastis. Quam exiguo autem temporis intervallo victor exercitus pervenire potuerit Nicomediam, nemo est rei geographicae vel tenuiter peritus, qui non satis intelligat. Quare profectionem Divi, quæ in veteri kalendario notatur ad diem v kalendas oct bris, valde suspicor accipi debere de C Constantini digressu ab urbe Chalcedone, ut Nicomediam proficisceretur. Itaque cum hinc via sit certa neque longa, non absurda conjectura erit, si dicamus, deditionem Licmii factam esse paucis post diebus, id est, sub initium mensis octobris; cum ex Zozimo liqueat, eum non tolerasse diu obsidionem Nicomedia, et ex fragmento de Constantio Chloro, quod Henricus Valesius edidit, colligi possit, Constantiam uxorem Licinii in castra Constantini fratris venisse sequenti die post adventum ejus. Neque magnum momentum habet, quod idem vir clarissimus adnotat heic, ut in codice Theodosiano, Licinium xat' sox, sive per excellentiam appellari tyrannum. Nam et Maxentium quoque tyrannum dictum legimus in panegyrico quem Nazarius dixit Constantino; ubi agens de his quae post devictum Maxentium acta Romæ sunt a Constantino, addit: Quarum rerum miraculo sic omnes devinciebantur, ut non tam omnes dolerent quod illum tyrannum ita diu tulerant, quam quod tali principe lam sero fruerentur. Et supra de eodem Maxentio Illum ipsum tyrannum non mors virilis, sed fuga turpis prodidit. Item: Sequebatur hunc comitatum suum lyranni ipsius teterrimum caput. Fragmentum de Constantio Chloro, pag. 475: Interea Constantinus apud Veronam, victis ducibus tyranni, Romam petiil. Vetus inscriptio posita Constantini memoriæ post victoriam de Maxentio: Quod instinctu divinitatis, mentis magnitudine, cum exercitu suo tam de tyranno, quam de omni ejus factione uno tempore justis rempu blicam ultus est armis. Prudentius libro primo adversus Symmachum Mulvius exceptum tyberina in slagna tyrannum præcipitans. Immo in codice quoque Theodosiano per tyrannum intelligitur Maxentius in l. un. De ingenuis, qui tempore tyranni servierunt, et in l. 1 De cohortalibus.

D

Quinquennalia terminabantur. Certum est, Maxentium quinquennalia celebravisse. Manifesta est enim auctoritas Lactantii. Sed præterea extat apud Occo

nem, pag. 541, nummus Maxentii, in cujus aversa A Britannia senem, qui se fateretur ei pugnæ interfuisse

parte hæc scripta sunt: VICTORIA DD. NN. AUG. ET CES. VOT. V. MULT. X. Quin ergo celebrata a Maxen-. tio sint quinquennalia, et quidem post exactum annum quintum, ambigi non potest. Illud tantum quæro, quomodo fieri possit, ut quæ secundum morem acta sunt die prima anni sexti, terminata fuerint in fine ejusdem anni. Scio vota illa magno apparatu celebrata fuisse: festa hæc per multos dies durasse; et non solum in urbe regia usurpata, sed etiam in provinciis. Verum illa non solvunt difficultatem. Nisi si dicamus hominem voluptarium et desidiæ amatorem, cujusmodi fuisse describitur Maxentius, voluisse novo more quinquennalia sua commendata facere, ac propterea per annum integrum ea continuasse: quod parum probabile videtur. Vel fortassis, sicut primus anni dies, quo quinquennalia celebrabantur, ludis ac sacrificiis transigebatur, sic eadem solemnia repetebantur in ultimo die ejusdem anni, ut sic quinquennalia eo modo terminarentur quo cœperant, pari fere modo, quo processiones consulum septem erant per annum, ut patet ex novella 105 imperatoris Justiniani Quid si natales imperatorum festi erant, cum per unumquemque mensem recurrebant? Nam in Actis sancti Marcelli centurionis, qui passus est in civitate Tingitana sub imperio Diocletiani, reperio diem 12 kalendarum Augusti fuisse festam in imperio Romano: Jam die duodecimo kalendarum augustarum, inquit, apud signa legionis istius, quando diem festum imperatoris vestri celebrastis, publica voce respondi, me Christianum esse. Diocletianus quippe factus est imperator 12 kal. Decembris. Sic quidam olim natali Epicuri vicesima luna sacrificabant, feriasque omni mense custodiebant, quas Icadas vocabant, ut Plinius ait, libro xxxv Historiæ natur., cap. 2.

Cœleste signum. Immortale signum, ut alibi dicit Lactantius, id est, signum crucis. Iste porro locus est magni momenti. Signat enim et locum, et diem, quo crux, in qua vinceret, ostensa est Constantino. Nam cum ex testimonio Eusebii, qui se accepisse ait C ab ore Constantini, constet visum ad eo crucis tropæum in cœlo horis meridianis, sole in occasum vergente, et addubitanti_quidnam hoc spectrum sibi vellet, nocte sequenti Christum Dei dormienti appa ruisse cum signo illo, quod in cœlo ostensum fuerat, præcepisseque ut militari signo ad similitudinem ejus quod in cœlo vidisset, fabricato, eo tamquam salutari præsidio in præliis uteretur, certum est, utramque visionem uno in loco et intra spatium aliquot horarum contigisse. Quod si ita est, ut certe est, habent viri docti unde finem tandem imponant nobili controversiæ de loco, ubi signum crucis ostensum est Constantino, et unde fides adstruatur auctori vitæ sancti Artemii ex duce Ægypti, cujus auctoritatem vir eruditissimus Petrus Franciscus Chiffletius circuitione et anfractu infregere et elevare conatus est. Hæc sunt verba Artemii memoriam Constantini defendentis coram Juliano imperatore: Ad Christum autem declinavit ab illo vocatus, quando difficillimum commisit præ

lium adversus Maxentium. Tunc enim ei in meridie apparuit signum crucis radiis solis splendidius, et litteris aureis belli significans victoriam. Nam nos quoque ipsi signum adspeximus, cum bello interessemus, et litteras legimus. Cum etiam totus quoque id est contemplatus exercitus, et multi hujus rei testes sunt in tuo exercitu. Apud Surium die 20 mensis Octobris. Mirum vero fortassis cuidam videbitur quod heic ait Artemius, multos hujus rei testes tum fuisse in exercitu Juliani imperatoris. Nam si ista dicebantur anno Christi 342 exeunte, effluxerant anni quinquaginta a morte Maxentii, et difficile est multos milites superfuisse ex eo exercitu, qui tum adversus eum pugnarunt. Verum id mirum nequaquam videri debet. Nam in dialogo de claris Oratoribus, cujus auctorem esse Quintilianum plerique censent, alii Tacitum, quidam Suetonium, in dialogo, inquam, illo, qui scriptus est anno sexto principatus Vespasiani, testatur auctor vidisse se in

D

qua Cæsarem inferentem arma Britanniæ, arcere littoribus et pellere aggressi sunt: quod contigerat ante annos fere centum viginti. Et sanctus Hieronymus in dialogo adversus Luciferianos, quem Baronius putat scriptum circa annum Christi 382, ait tum superfuisse homines, qui synodo Nican interfuerant, raros tamen propter antiquitatem. Itaque, ut ad rem nostram redeamus, ita constituendum est, visionem illam crucis Constantino ostensæ contigisse in cas tris dum Romam obsideret, 7 kal. Novembris anuo Christi 312. Audax enim vero nimium fuit Jacobus Oiselius, qui in Thesauro numismatum antiquorum pag. 463, ait, eum qui totum hoc negotium de cruce ostensa Constantino ad pias veterum fraudes retule rit, parum a rei veritate aberraturum. Quid enim deinceps verum censebitur, si historiam hanc, quæ Lactantii, Publii Optatiani Porphyrii, Eusebii, ac veterum etiam numismatum testimonio nititur, inter fabulas et pias, ut ille ait, veterum fraudes connuB merare fas fuerit? Religiosius ista tractanda sunt, et irreligiosa illa temeritas procul abesse debet a pcctoribus christianorum.

Circum flexo, Christum. Hæc ita intelligenda sunt, ut Christi monogramma circumflexum fuerit in capite Labari, ut videmus in nummis veteribus.

Libros Sibyllinos inspici. Zozimus lib. 11: Maxentius inclusus diis hostias immolat, et extispices de belli eventu consulit, ipsis quoque Sibyllinis oraculis pervesligatis. Cumque reperissel oraculum quo significaretur in fatis esse, ut qui ad detrimentum populi Romani spectantia designaret, miserabili morte periret, de semetipso id oraculum accipiebat, quasi qui Romam adortos eamque capere cogitantes propulsaret. Eventus autem comprobavit id, quod verum erat. Hæc vero prorsus congruunt cum narratione Lactantii.

CAPUT XLV.

Hyeme proxima. Id est, hyeme quæ mortem Maxentii statim subsecuta est. Atqui Maxentius periit anno 312, 6 kalendas Novembris. Igitur Constantinus Mediolanum profectus est eo anno exeunte, aut sub initium sequentis: quod magis credo. Quippe Nazarius in panegyrico quem Constantino dixit, sic de mora, quam ille Romæ traxit, loquitur, ut plane constet, eum illic fuisse per duos menses. Quidquid mali, inquit, sexennio toto dominatio feralis inflixerat, bimestris fere cura sanavit. Probabile autem non est, eum qui sic proximus erat kalendis Januariis, Romam reliquisse illis impendentibus, ut alibi potius quam Romæ, procederet consul. Præterea extat in codice Justiniani imp. lib. x1, tit. 57, lex a Constantino data Romæ 15 kalend. Febr. ipso et Licinio tertium consulibus, id est, mense Januario, qui proximus fuit post extinctum Maxentium, ex qua colligi posse videtur, Constantinum Roma digressum non esse ante diem, qua lex illa data dicitur. Quod si ita est, sic accipienda videntur verba Nazarii, ut urbanis Constantinum impendisse tradit, eo modo illa bimestris fere cura, quam componendis rebus intelligatur, quo sanctus Augustinus in libro ad Donatistas post collationem cap. 33, ait, Elianum proconsulem causam Felicis episcopi Aptungitani audivisse 15 kalendas Martias, post menses ferme quatuor, quam Cecilianus a Melchiade fuerat judicatus; cum tamen a die 6 nonas Octobris, quo ille judicatus est, usque ad 15 kalendas Martias, quo causa Felicis audita est, intercesserint menses quatuor cum dimidio. Eadem ratione sanctus Leo papa in epistola quinquagesima secunda ad Ravennium Arelatensem et cæteros Galliarum episcopos scribens ait, synodum Chalcedonensem constitisse ex sexcentis fere episcopis, cui interfuisse 630 episcopos constans est omnium ferme scriptorum sententia. Accessit ergo Mediolanum Constantinus sub finem mensis Januarii. Eo vero venit etiam Licinius, uxorem ducturus Constantiam Constantini sororem. Eadem commemorat

« PoprzedniaDalej »