Obrazy na stronie
PDF
ePub

Demum Diaconus, sacris vestibus albi coloris paratus, dicit:

*. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam,

cap. 10.

[ocr errors]

In illo tempore: Intravit Jesus in quoddam castellum; et mulier quædam Martha nomine, excepit illum in domum suam et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium ; quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adjuvet. Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

Finito Evangelio, Pontifex osculatur librum Evangeliorum per unum ex ministris sibi porrectum. Tum producit super Campanam benedictam signum crucis, et reassumpta mitra, discedens revertitur ad locum, ubi paramenta accepit, in quo dimissis sacris vestibus, vadit in pace.

DE BENEDICTIONE

ET IMPOSITIONE CRUCIS PROFICISCENTIBUS IN SUBSIDIUM, ET DEFENSIONEM FIDEI CHRISTIANE, SEU RECUPERATIONEM TERRE SANCTE.

Profecturus in subsidium, et defensionem fidei Christianæ, seu recuperationem Terræ sanctæ, genuflectit ante Pontificem, coram quo unus ministrorum tenet crucem benedicendam illi impo

nendam. Tum Pontifex stans sine mitra, dicit super Crucem :

*. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cœlum et terram.

*. Dominus vobiscum. . Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

ut

Omnipotens Deus, qui crucis signum pretioso Filii tui Sanguine dedicasti, quique per eamdem crucem Filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum redimere voluisti, et per virtutem ejusdem venerabilis crucis humanum genus ab antiqui hostis chirographo liberasti; te suppliciter exoramus, digneris hanc crucem paterna pietate bene dicere, et cœlestem ei virtutem et gratiam impartire; ut quicumque eam in passionis et crucis Unigeniti tui signum ad tutelam corporis et animæ super se gestaverit, cœlestis gratiæ plenitudinem in ea, et munimen valeat tuæ benedictionis accipere. Quemadmodum virgam Aaron ad rebellium perfidiam repellendam benedixisti, ita et hoc signum tua dextera bene dic; et contra omnes diabolicas fraudes virtutem ei tuæ defensionis impendas: ut portantibus illud animæ pariter et corporis prosperitatem conferat salutarem, et spiritualia in eis dona multiplicet. Per eumdem Christum Dominum nostrum. B. Amen.

Deinde Pontifex aspergit Crucem ipsam aqua benedicta, et super recepturum ipsam dicit:

OREMUS.

Domine Jesu Christe Fili Dei vivi, qui es verus et omnipotens Deus, splendor, et imago Patris, et vita æterna; qui tuis discipulis asseruisti, ut quicumque vult post te venire, semetipsum abneget, et suam crucem tollens te sequatur; quæsumus immensam clementiam tuam, ut hunc famulum

tuum, qui juxta verbum tuum seipsum abnegare, suamque crucem tollerc, et te sequi, ac contra inimicos nostros pro salute populi tui electi properare et pugnare desiderat, semper et ubique protegas, ac a periculis omnibus eruas,. et a vinculo peccatorum absolvas, acceptumque votum ad effectum deducas optatum. Tu, Domine, qui es via, veritas, et vita, et in te sperantium fortitudo, ejus iter bene disponas, et prospera cuncta concedas: ut inter præsentis sæculi angustias, tuo semper auxilio gubernetur. Mitte ei, Domine, Angelum tuum Raphaelem, qui Tobiæ comes fuit in itinere suo, ejusque patrem a corporis cæcitate liberavit, in eundo et redeundo sit ei defensor contra omnes visibiles et invisibiles hostis insidias, et omnem mentis et corporis ab eo cæcitatem repellat. Qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Tum Pontifex sedens, accepta mitra, imponit illi Crucem, dicens :

Accipe signum crucis. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in figuram crucis, passionis, et mortis Christi, ad tui corporis et animæ defensionem; ut divinæ bonitatis gratia post iter expletum, salvus et emendatus ad tuos valeas remeare. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Demum Pontifex aspergit cruce signatum aqua benedicta, qui genuflexus osculatur manum Pontificis, et discedit.

DE BENEDICTIONE ARMORUM.

Pontifex benedicturus arma, quæ aliquis ministrorum coram eo tenet, aut supra altare vel ali

quam mensam ponuntur, stans sine mitra, dicit: *. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cœlum et terram.

. Dominus vobiscum, Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Benedictio Dei omnipotentis Pa† tris, et Filii, et Spiritus sancti, descendat super hæc arma, et super induentem ea, quibus ad tuendam justitiam induatur. Rogamus te, Domine Deus, ut illum protegas et defendas, qui vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amén.

Alia Oratio. OREMUS.

Deus omnipotens, in cujus manu victoria plena consistit, quique etiam David ad expugnandum rebellem Goliam vires mirabiles tribuisti, clementiam tuam humili prece deposcimus, ut hæc arma almifica pietate bene † dicere digneris; et concede famulo tuo N. eadem gestare cupienti, ut ad munimen ac defensionem sanctæ matris Ecclesiæ, pupillorum et viduarum, contra invisibilium et visibilium hostium impugnationem, ipsis libere et victoriose utatur. Per Christum Dominum nostrum. §. Amen. Deinde aspergit ea aqua benedicta.

DE BENEDICTIONE ENSIS.

Pontifex ensem benedicere volens, illo cui tradendus est coram eo genuflectente, quem unus ex ministris coram eo tenet, stans sine mitra, dicit:

. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

R. Qui fecit cœlum et terram.

*. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Benedicere digneris, quæsumus, Domine,

DE BENEDICTIONE ET TRADITIONE VEXILli bellici. 367 ensem istum ; et hunc famulum tuum, qui eum, te inspirante, suscipere desiderat, pietatis tuæ custodia munias, et illæsum custodias. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde aspergat Ensem aqua benedicta. Tum sedens, accepta mitra, tradit eum illi, cui tradendus est, genuflexo coram eo permanente, dicens : Accipe ensem istum, in nomine Pa† tris, et Fi†lii, et Spiritus † sancti, et utaris eo ad defensionem tuam, ac sanctæ Dei Ecclesiæ, et ad confusionem inimicorum crucis Christi ac fidei christianæ; et quantum humana fragilitas permiserit, cum eo neminem injuste lædas; quod ipse tibi præstare dignetur, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. R. Amen.

DE BENEDICTIONE ET TRADITIONE

VEXILLI BELLICI.

Pontifex Vexillum bellicum, quod unus ex ministris coram eo tenet, benedicere volens, stans sine mitra, dicit:

. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cœlum et terram.

v. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Omnipotens sempiterne Deus, qui es cunctorum benedictio, et triumphantium fortitudo; respice propitius ad preces humilitatis nostræ, et hoc Vexillum, quod bellico usui præparatum est, cœlesti benedictione sanctifica; ut contra adversarias et rebelles nationes sit validum, tuoque munimine circumseptum, sitque inimicis christiani populi terribile, atque in te confidentibus solidamentum,

« PoprzedniaDalej »