Obrazy na stronie
PDF
ePub

At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae

Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare: sic, quodcunque minabitur Eurus 25
Fluctibus Hesperiis, Venusinae
Plectantur silvae, te sospite: multaque merces,
Unde potest, tibi defluat aequo

Ab Jove Neptunoque sacri custode Tarenti.

Negligis immeritis nocituram

Postmodo te natis fraudem committere? Fors et

Debita jura vicesque superbae

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,

Teque piacula nulla resolvent.

30

Quamquam festinas, non est mora longa: licebit 35 Injecto ter pulvere curras.

CARMEN XXIX.

AD ICCIUM.

Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis, et acrem militiam paras
Non ante devictis Sabaeae

Regibus, horribilique Medo

Nectis catenas? Quae tibi virginum,
Sponso necato, barbara serviet ?

Puer quis ex aula capillis

Ad cyathum statuetur unctis,

31. Forsan

5

Doctus sagittas tendere Sericas

Arcu paterno? Quis neget arduis
Pronos relabi posse rivos

16

Montibus, et Tiberim reverti,

Cum tu coemptos undique nobilis

Libros Panaetî Socraticam et domum

Mutare loricis Hiberis,

Pollicitus meliora, tendis ?

CARMEN XXX.

A D VENEREM.

O Venus, regina Cnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron, et vocantis
Thure te multo Glycerae decoram
Transfer in aedem.

Fervidus tecum puer, et solutis
Gratiae zonis, properentque Nymphae,
Et parum comis sine te Juventas,
Mercuriusque.

C. xxix. 13. nobiles.

2*

15

5

[blocks in formation]

Quid dedicatum poscit Apollinem
Vates? quid orat, de patera novum
Fundens liquorem? Non opimae
Sardiniae segetes feraces;

[blocks in formation]

CARMEN XXXII.

AD LYRAM.

Poscimur. Si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat, et plures, age, dic Latinum,

Barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi;

Qui ferox bello, tamen inter arma,
Sive jactatam religarat udo

Litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
Semper haerentem puerum canebat,
Et Lycum, nigris oculis nigroque
Crine decorum.

[blocks in formation]

5

10

15

Decantes elegos, cur tibi junior
Laesa praeniteat fide.

Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor; Cyrus in asperam
Declinat Pholoën; sed prius Apulis
Jungentur capreae lupis,

Quam turpi Pholoë peccet adultero.
Sic visum Veneri, cui placet impares
Formas atque animos sub juga aënea
Saevo mittere cum joco.

Ipsum me, melior cum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Hadriae

Curvantis Calabros sinus.

CARMEN XXXIV.

AD SE IPSUM.

Parcus deorum cultor et infrequens,
Insanientis dum sapientiae

Consultus erro, nunc retrorsum
Vela dare atque iterare cursus

Cogor relictos: namque Diespiter,
Igni corusco nubila dividens

C. xxxiii. 7 Appulis.

5

10

15

5

« PoprzedniaDalej »