Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt,alias falsa.Si quis enim sic dicat: Marius ma- A prædicare verum est, erit igitur tertio homo albus lus est, fortasse verum est. Rursus: Marius dux est,

B

et hoc verum est. Quæ conjuncta in unum nulla ratione sunt vera, velut si quis dicat: Marius malus dux est,est namque optimus dux omnium. Rursus homo animal est, verum est, et homo bipes est, verum est, et hæc juncta vera rursus sunt. Si quis enim dicat homo animal bipes est, verum est. Horum ergo qui modus sit, vel quando ea quæ singula extra prædicantur,juncta, vera vel falsa sint, regulam daturus aggreditur,et sensus quidem hujusmodi est. Ordo autem sermonum talis est. Quoniam vera, inquit, quædam sunt, quæ ita conjuncta de aliquo prædicantur,ut eorum prædicamentum unum sit,et in unum congruat forma eorum quæ extra vere poterant prædicari,ut in eo quod est animal bipes de homine juncta compositaque dicuntur, et fit una quodammodo prædicatio: cum animal et bipes extra sigillatim valeant prædicari, dicimus enim homo animal est,et rursus homo bipes est,alia vero quæ non sunt eo modo, quæ sigillatim quidem prædicari verum est,composita vero falsum, sed quæ horum differentia est,vel quando illud, quando hoc eveniat, dicendum est, et hoc docet exemplis. De homine enim, inquit, verum est dicere extra animal, extra bipes, et ut unum, ut de eo dicatur, animal bipes. Rursum quemlibet hominem, ut Socratem possumus dicere, ille homo albus est, rursus ille homo homo est,et hæc ut unum juncta dicentes: ille homo homo albus est. Sed aliquoties evenit ut aliquis homo citharœdus sit quidem et imperitus: Bonus au- c tem homo,et si de ipso dicatur quoniam est citharœdus,verum est, et quia bonus est hoc quoque verum est. Sed non et si citharœdus est et bonus,idcirco jam bonus est etiam citharœdus, fortasse enim est imperitissimus, homo autem bonus. Si enim quoniam alterutrum dicitur,et utrumque dicetur, multa inconvenientia erunt. Si quis enim sit qui dicat,omnia quæcunque sigillatim vere dicuntur,eajuncta etiam vere possunt dici,multa inconvenientia et impossibilia contingunt. Hoc est enim quod ait.Si enim quoniam alterutrum dicitur,et utrumque dicitur; si enim aliquis dicat quoniam alterutrum extra vere dicitur, et utrumque simul vere semper posse dici, multa sunt impossibilia quæ contingunt; quæ autem sint impossibilia quæ contingunt,hæc sunt. De homine enim possumus dicere quoniam homo est,et rursus possumus dicere quoniam albus est; dicimus igitur et simul de homine, homo albus est. Rursus de homine albo possumus dicere quoniam homo est, possumus dicere quoniam albus est; igitur et hæc juncta dicuntur,homo homo albus albus est. Nam si verum est dicere de homine quoniam homo est, et de albo quoniam albus est, et omne hoc vere dici potest,id est homo homo albus albus est. Et si de hoc iterum homine albo, verum est dicere quoniam albus est,et verum est de eo album prædicare, et rursus de homine prædicare album verum est; erit ergo homo albus albus,et rursus de hoc homine album

D

albus albus, et hoc in infinitum progreditur.Et rursus si verum est dicere de homine quoniam musicus est,et rursus quoniam albus est, et quoniam ambulans est,et hæc rursus in unum dicuntur, quoniam homo musicus albus ambulans est. Rursus qui musicus albus ambulans est, et albus est et ambulansest, et musicus est. Dicuntur hæc igitur rursus simul homo albus albus musicus musicus, ambulans ambulans est, et hæc assidue complexa eadem faciunt superfluam locutionem. Nec non in singularibus quod idem evenit. Si enim Socrates et Socrates est et homo,erit Socrates Socrates homo, et si Socrates Socrates est et homo et bipes, erit Socrates Socrates homo bipes; et rursus si hic idem bipes est et homo, erit Socrates Socrates homo homo bipes bipes.Quæ omnia quam sint inconvenientia nullus ignorat. Non igitur dicen. dum est quoniam omnia quæcunque sigillatim prædicantur,eadem juncta semper potuerunt prædicari, ergo quæ juncta vere dici possunt, et quæ falso, eorum quæ sigillatim atque extra ante vere dicuntur, exponit. Hoc enim solum hactenus demonstratum est quoniam si quis simpliciter et omni modo fieri complexiones dicat, multa inconvenientia evenire necesse est. Quemadmodum autem fiant complexiones, ponendum atque tractandum est.

Eorum, igitur quæ prædicantur,et de quibus prædicantur,quæcunque secundum accidens dicuntur vel de eodem,vel alterum de altero, hæc non erunt unum, ut homo albus est et musicus. Sed non est idem album et

musicum,accidentia enim utraque eidem,nec si album musicum verum est dicere,tamen erit album musicum unum aliquid.Secundum accidens enim album musicum dicitur.Quare non erit album musicum unum aliquid. Quocirca nec citharædus bonus simpliciter, sed animal bipes. Non enim sunt secundum accidens.

In his, inquit, quæ prædicantur, et de his de quibus illa ipsa prædicantur, duplex ratio est.Aut enim duo accidentia de uno subjecto dicuntur,ut Marius malus est, Marius dux est; aut unum accidens de uno subjecto prædicantur, aliud vero accidens de illo prædicato accidenti prædicatur, ut si quis dicat: Cicero est calvus,calvus orator est. Hic enim calvus de subjecto Cicerone, orator de calvo prædicatur. Hoc est enim quod ait : Quæcunque secundum accidens dicuntur, vel de eodem, vel alterum de altero de eodem, ut si qua duo accidentia de uno prædicentur; alterum de altero, ut si unum accidens de altero accidenti dicatur, ut ipsum accidens de quo dicitur de altero rursus subjecto prædicetur. Quod si ita fiat prædicatio, in unum jungi accidentia copuIarique non possunt ; etenim si quis sic dicat,homo albus est, homo musicus est, hæc juncta simul unum non faciunt,ut est musicus albus, vel si rursus musicum prædicetur de albo, ut album de homine prædicetur et dicatur, ut illud album musicum, est non idem est album musicum,nec in unam substantiam coeunt quæcunque vere prædicari possunt sigillatim idcirco enim hæc de se invicem videntur

posse pra dicari quia de uno eodemque subjecto præ- A Quod si nec accidentia sint, nec alterum in altero,et

dicantur, non quod ex his unum aliquid fiat, accidentia enim sunt utraque. Quare non erit album musicum sed quoniam homo albus idem musicus est, per id quod utraque uni accidunt per accidens album de musico prædicatur. Nec rursus si citharædus est et bonus,idcirco jam bonus dici poterit citharædus, neque enim bonus et citharædus talia sunt ut ex his unum fieri possit. Sed quoniam utraque eidem accidunt,idcirco de se secundum accidens prædicantur. Sed magis fortasse possumus dicere: Homo animal est, homo bipes est, ut hæc juncta dicamus, animal bipes,et his junctis secundum substantiam non secundum accidens est facta prædicatio.

Amplius nec quæcunque insunt in altero. Quare nequc album frequenter, neque homo, homo animal est vel bipes, sunt enim in homine bipes et animal.

Quæcunque sigillatim secundum accidens prædica. musea simul prædicari non posse monstravit. Nunc autem illud etiam docet, quoniam illa quoque quæ substantialiterprædicantur,non semper simuljuncta prædicentur,et hæc ratio et accidentibus convenit et substantialibus rebus. Quoties enim inest prædicato aliquid, et nos illud extra volumus prædicare, et in unum rursus duo prædicata conjungere, tunc fit incongrua prædicatio;et hæc aliquoties quidem in ipsa hominum prolatione perspicitur, aliquoties vero invenitur in intellectu,atque in termini continentia.Si quis enim sit homo albus, et de eo dicatur, verbi gratia: Callias homo albus est, et rursus de eo dicatur, Callias albus est, si quis id velit adjungere, iaconvenientissime prædicabitur. Dicit enim: Callias homo albus albus est, idcirco quoniam albus in homine albo continebatur, quod ante de Callia prædicatum est. Atque hoc est quod ait: Quare neque album frequenter. Alia vero sunt quæ hoc in prolatione non habent, sed in natura, si quis enim sic dicat Socrates Socrates est, et rursus Socrates homo est, et hæc simul jungat, ut dicat Socrates Socrates homo est, non recte fecerit prædicationem. Nam homo in Socrate inerat, et rursus homo de Socrate prædicatum est. Talis est ergo qui hæc juncta, id est, Socratem et hominem, voluerit prædicare de Socrate, tanquam. si dicat Socrates homo homo est. Nam in Socrate inest hominis natura. Vel rursus si de aliquo homine, velit aliquis hominem prædicare, et rursus animal, et dicat, homo, homo est, et animal. Homo enim idem est quod animal; ergo qui hæc duo juncta componit,nihil differt quam si dicat, homo animal animal est Homo namque animal est.Eodem modo et si de aliquo homine hominem prædicet aliquis, et rursus bipedem, atque hæc juncta velit dicere, incongruam faciet prædicationem. Nihil enim aliud dicit, qui dixerit, homo homo bipes est, quam si dicat,homo bipes bipes est, etenim homo bipes est. Quare neque ea quæ in ipsa prolatione in altero insunt cum extra prædicantur recte junguntur, nec ea quæ in prolatione quidem non sunt, sed tantum in natura atque substantia.

B

[ocr errors]

D

ea sigillatim prædicentur, recte juncta prædicantur; si quis enim dicat de homine quoniam animal est, verum dixerit, et rursus quoniam bipes, verum hoc quoque dixerit. Hæc si jungat, faciet, homo est animal bipes, hic recte prædicatur. Nam neque accidentia dicuntur, nec alterum alteri inest. Non enim sumitur in definitione animalis bipes, ac per hoc non inest illi substantialiter. Illa autem sola aliquibus insunt substantialiter quæcunque in eorum definitione sumuntur, ut in definitione hominis sumitur animal, et in definitione rursus hominis sumitur bipes: inest ergo et bipes in homine. Quare illa sola sigillatim prædicata recte juncta prædicantur,quæ neque accidentia sunt,nec alterum in altero est, vel prolatione vel natura: idque fiet manifestum,si eorum alterius definitio sumatur,velut si quæratur an de homine homo et bipes prædicari simul possint, diffiniendus est homo, et siin hominis definitione bipes incurrerit, dicendum est bipes inesse homini, et utrumque junctum de homine non posse prædicari, quia cum dixeris homo homo bipes, tale est quasi dicas, homo bipes bipes, quod est incongruum.

Verum est autem dicere de aliquo et simpliciter,ut quemdam hominem hominem, aut quemdam album hominem hominem album.

Dudum quæsivit utrum omnia quæ sigillatim vere prædicantur ea juncta veraciter dicerentur. Nunc autem considerat atque perpendit utrum omnia quæcunque simul vere dicuntur,et simpliciter veræ prædicentur. Dicimus enim Socratem quemdam. hominem esse, et rursus simpliciter dicimus Socratem hominem esse. Rursus dicimus, verbi gratia, Calliam album hominem esse, et de eo album simpliciter prædicamus, dicimus enim, Callias albus est. Quærit ergo utrum hoc in omnibus esse videatur, ut quæcunque verum est juncta prædicare,eadem quoque verum sit simpliciter dicere; sed hoc non in omnibus eveniet. Nam si qua hujusmodi sit prædicatio,in qua aliquid oppositum addatur ipsi prædicationi,præter illud oppositum,simpliciter illa prædicatio non potest prædicari, ut si quis dicat de Socrate jam mortuo, quoniam hoc quod jacet, homo mortuus est, vere dicit,simpliciter autem dicere non potest, hoc quod jacet homo est. Idcirco quoniam additum est prædicato, id est homini, id quod homini oppositum est,id est mortuus. Dictum est enim hoc quod jacet homo mortuus est. Mortuus autem et homo opposita quodammodo eunt.Nam si eorum definitiones sumamus, facile hoc perspici potest. Homo namque est animatus, mortuus vero præter animam atque ideo quoniam quædam est oppositio secundum privationem atque habitum, hominis et mortui et utraque simul vere prædicantur, unum ipsorum,quod est homo simpliciter et præter mortuum de cadavere non potest prædicari, atque hoc est quod ait:

Non autem semper, sed quando in adjecto aliquid quidem oppositorum idest quod consequitur contradi

ctio,non verum,sed falsum est, ut hominem mortuum, A fortasse dixerit, et rursus hic albus est. Hoc quoque

hominem dicere. Quando autem non est, verum est. Vel etiam quando inest, semper non verum est; quando vero non inest, non semper verum est, ul Homerus est aliquid, ut poeta, ergo etiam est, an non, secundum accidens enim prædicatur esse de Homero quoniam est poeta, sed non secundum se prædicatur de Homero quoniam est.

Quæ utraque, id est et prædicatum e' quod additur prædicato, ex ipsa oppositione contradictio comitatur, ut quoniam homo et mortuus opposita sunt, ea quædam comitatur atque consequitur per oppositionem contradictio. Dicimus enim, qui homo est vivit, qui mortuus est non vivit; vivit autem et non vivit, quædam contradictio est. Ergo in hujusmodi prædicationibus non est verum unum simpliciter B prædicari. Quando autem hujusmodi oppositioni ei quod prædicatur, non jungitur, potest simpliciter vere prædicari, sed nec hoc semper, magisque illud verius dicitur, quoniam cum ista oppositio est, nunquam verum est eorum quæ juncta vere prædicantur, simpliciter vere aliquid appellari. Cum autem ista oppositio non inest, non semper vere simpliciter prædicari eorum aliquid, quæ de aliquo vere juncla dicuntur. Si quis enim sic dicat: Homerus potea est, verum dixerit ; quod si dicat: Homerus est simpliciter præler poetam, falsum est. Atqui esse et polea, non sunt opposita. Ergo non semper quando opposi■io non est in prædicatis, verum est aliquid simpliciter prædicari. Cum autem oppositio inest, semper falsum est unum prædicamentorum quæ juncta dicuntur, simpliciter et præter aliud dicere. Nam cum de Homero dicimus quoniam est aliquid, id est quoniam Homerus poela est, verum est. Nunquid etiam dicendum est per se quoniam est, an potius esse non simpliciter, sed secundum accidens de Homero prædicatum est. Non enim quia est, sed quia poeta est, et quoniam ei et poeta esse accidit. Idcirco esse quoque Homerum aliquid, id est poetam, non per se esse prædicamus; concludit igitur hoc modo:

Quare in quibuscunque prædicatis contarietas non inest, si definitiones pro nominibus dicantur, el secundum se prædicantur, et non secundum accidens in his aliquid, et simpliciter verum erit dicere. Quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid. Opinatio enim ejus est, non quoniam est, sed quoniam non est.

In quibusdam enim nominibus dictis non apparet oppositio: quod si definiantur, mox sese illa oppositio patefacit, ut in eo quod est homo et mortuus, nomina quidem ipsa opposita non sunt, sed definita inveniuntur opposita. In hujusmodi igitur oppositionibus vel quoties non secundum accidens prædicatur aliquid, ut esse de Homero secundum poetam, scilicet quod Homero accidens est, sed per se et secundum ipsum subjectum, manifestum est quoniam quidquid conjuncte vere dici potest, idem vere dicitur et simpliciter prædicatum, ut si quis dicat de aliquo homine quoniam hic homo albus est, verum PATROL. LXIV.

C

D

verum est dicere, idcirco quoniam de eo non ideo album prædicavit, quia dixit illum esse hominem, sicut de Domero, idcirco esse prædicatur, quia poeta esse dicitur, sed quod per se albus est; sed hoc non sccundum accidens prædicatur, sed per se. Quare recte dictum est in quibus junctis prædicationibus neque oppositio quædam inest, nec ipsa per accidens prædicatio est illa simpliciter etiam posse prædicari. Quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid. Opinato enim non est, quoniam est, sed quoniam non est. Quidam volentes id quod non est, aliquo modo esse monstrare, tali utebantur syliogismo, quod est opinabile est. Concludebant quod non est igitur est, docentes ea quæ essent, scibilia potius, non opinabilia esse; quod autem non est, opinioni tantum subjacere, nulla etiam scientia claudi. Quod Aristoteles hoc modo discutit: ait enim, non idcirco est opinabile, quoniam est, sed idcirco opinabile est, quoniam non est; sed hoc quod non est, est quidem aliquid, sed est non per se, sed opinabile. Et quemadmodum Homerus quidem est quiddam, id est poeta, non tamen est per se, ita id quod non est, est quidem aliquid, id est opinabile, vel ignorabile, vel nescibile, non tamen est aliquid per se in natura.

DE ENUNTIATIONIBUS MODORUM, POSSIBILIS, CONTINGEN. TIS, IMPOSSIBILIS, ET NECESSARII.

His vero determinatis, perspiciendum est quemadmodum sese habent affirmationes et negationes ad se invicem, ha scilicet quæ sunt de possibili esse et non possibili, de contingenti et non contingenti, de impossibili et necessario. Habent enim aliquas dubitationes.

Propositionum aliæ sunt quæ simpliciter proferuntur, aliæ quibus aliquis modus in enuntiatione miscetur. Si quis enim dicat: Socrates disputat, simplicem propositionem fecit; si vero aliquis dicat: Socrates bene disputat, modum propositioni quam enuntiabat adjunxit ; quomodo enim disputaret apposuit, cum dixit bene. Nunc ergo hoc speculatur quemadmodum se habent affirmationes et negationes earum propositionum, quæ cum modo aliquo proferuntur, ut si quis dicat, possibile est hoc fieri, et rursus, non possibile est hoc fieri, quemadmodum sese in his affirmationis habeat negationisque natura. Similiter autem et in eo quod est impossibile esse, et in eo quod est necesse esse, el in eo quod dicitur contingere esse, et non contingere esse. Quæque horum sint affirmationes, quæve negationes, aut quam affirmationem cui negationi recte aliquis opponat De his omnibus perspiciendum, inquit, est, quoniam ea quæ de conjunctis et simplicibus prædicationibus dicenda fuerant, terminata sunt. Nam de earum propositionum quæ cum modo proferuntur, oppositionibus, multa causatio est. Quæ autem sint dubitationes, vel quemadmodum in his oppositiones inveniendæ sunt, continua disputatione persequitur. Nam si eorum quæ complectuntur illæ sibi invicem oppositæ sunt contradictiones, quæcunque secundum

12

esse et non esse disponuntur, ut ejus quæ est, esse ho- A quarum natura in complexione est, illæ sibi invicem

minem, negatio est, non esse hominem, non, esse non hominem. Et ejus quæ est, esse album hominem, negatio est ea quæ est, non esse album hominem, sed non, esse non album hominem. Si enim de omnibus aut dictio est, aut negatio, lignum erit verum dicere esse non album hominem. Quod si hæc hoc modo, et quibuscunque esse non additur, idem faciet id quod pro esse dicitur, ut ejus quæ est, ambulat homo, negatio est, non ea quæ est, ambulat non homo, sed ea quæ est, non ambulat homo. Nihil enim differt dicere hominem ambulare, vel hominem ambulantem esse. Quare si hoc modo in omnibus, et ejus quæ est, possibile est esse,negatio est, possibile est non esse, sed non ea quæ est, non possibile est esse; videtur autem idem posse esse et non esse, omne enim quod est possibile dividi vel ambulare, et non ambulare et non dividi possibile est.

Omnis propositio verborum et nominum comple. xione formatur;ergo propositionum quæ complectuntur, el quarum natura in complexione est, illæ sola sunt, inquit, contradictiones. Quæcunque secundum esse et non esse ponuntur, ut in ea propositione quæ dicit, est homo, non est illa negatio hujus affirmationis quæ proponit, est non homo, sed illa potius quæ enuntiat, non est homo, ut sit affirmatio et negatio, est homo, non est homo. Illa vero quæ dicit, est non homo, non est negatio ejus quæ enuntiat, cst homo, sed est afirmatio ejus negationis quæ est, non est non homo. Rursus cum dicimus, est albus homo, non est negatio illa hujus affirmationis quæ dicit, est non albus homo, sed illa potius quæ dicit, non est albus homo; hoc autem probatur sic: Necesse est enim in contradictionibus unam veram esse semper, alteram semper falsam: ergo si ejus affirmationis quæ dicit, est albus homo, negatio esset, est non albus homo, unam veram, alteram falsam esse, constaret. Nunc autem si quis de ligno dicat, est albus homo, falsum dixerit; si quis vero de ligno eodem neget dicens, est non albus homo, hoc quoque falsum est; hæc enim propositio quæ dicit, est non albus homo, hoc sentit, hominem quidem esse non tamen album, quod de ligno falsum est prædicare. Ergo et ea quæ dicit, est albus homo, et illa quæ proponit, est non albus homo, utræque aliquando falsæ sunt, ut in ligno; quare non sunt sibimet oppo. sitæ. Igitur nec ea quæ dicit, est albus non homo, negatio est ejus quæ dicit, est albus homo; quare illa hujus negatio ponenda est, quæ dicit, non est albus homo. In his namque una semper vera est, semper altera falsa. Quod si ita est, secundum esse semper, et non esse, natura contradictionis efficitur. Nam cum dico, est homo, secundum id quod est esse fit negatio, non est homo. Et rursus cum dico, est albus homo, secundum id quod est esse rursus negatio fit, non est albus homo. Et sensus quidem totus hujusmodi est. Ipsi autem in oratione sermones propter similitudinem videntur quidem obscuri. Erit autem planius pronuntiantibus et subaudientibus sic. Nam si eorum quæ complectuntur, id est, propositionum

opposite sunt contradictiones, quæcunque secundum esse et non esse disponuntur, ut hæ quas supra digessimus, quarumque ipse exempla proponit, ut ejus quæ est, esse hominem, negatio est, non esse hominem. Hæc enim ipsius affirmationis secundum esse, el non esse negatio est, et hic subaudiendum est, non illa negatio est, per quam dicit esse non hominem, ut sit sensus affirmationis quæ est esse hominem, negatio est non esse hominem. Non illa quæ dicit esse non hominem. Et hoc quidem de simplicibus. Rursus de his in quibus est tertium prædicatur, ejus quæ est, esse album hominem, non hic subaudiendum est, illa est negatio quæ dicit, esse non album hominem. Sed hic quoque subaudiendum est, illa B quæ dixit, non esse album hominem, ut sit hic sensus: Hujus affirmationis quæ est, esse album hominem, non est illa negatio quæ dicit esse non album hominem; sed illa potius quæ proponit, non esse album hominem, et hoc approbat inductione. Si enim, inquit, de omnibus aut dictio est, id est affirmatio aut negatio vera, cum lignum falsum sit dicere esse album hominem, verum debet esse de co dicere esse non album hominem, si hæc negatio est superioris affirmationis, sed utræque falsæ sunt. Hæc igitur non est illius affirmationis negatio. Ergo secundum esse et non esse contradictiones sibimet opponuntur.Quod si hoc modo et quantiscunque esse non additur, idem faciet quod pro esse dicitur. Sunt quædam propositiones in quibus esse non additur, sed id quod in his enuntiatur idem valet tanquam si esse poneretur, ut in ea quæ est, homo ambulat, quod dico ambulat, tale est tanquam si dicatur, homo ambulans est. Ergo in his quoque quæ non habent est verbum junctum, si negationem ad verbum illud junxero, quod pro esse positum est, talis mihi negatio redditur, qualis esset si negatio ad esse ponerctur, ut in eo quod est, ambulat homo, ambulat pro esse positum est. Hujus ergo affirmationis, ambulat homo, non est negatio ea quæ dicit, ambulat non homo, sed illa potius quæ dicit, non ambulat homo. In hac enim ad id quod est ambulat negatio juncta est, quod ambulat homini pro eo quod est esse conjunctum est. Tale enim est dicere, homo ambulat, tanquam si quis dicat, est ambulans homo. Quare si hoc modo in omnibus, et ejus quæ est possible est esse, negatio est, possibile est non esse, sed non ea quæ est non possible est esse ;si in omnibus, inquit,secundum esse contradictio fit, in his quoque quæ possibilia dicuntur secundum esse et non esse contradictio facienda est; in eo enim quod dicimus possibile est esse, illa erit negatio quæ dicit possibile est non esse, non illa quæ est, non possibile est esse. Nam si ei quæ est possibile est esse, illa opponatur quæ est non possibile est esse, non secundum esse et non esse oppositio facta est. Quocirca quoniam supra docuit secundum esse et non esse, fieri contradictionem, dicendum est ejus quæ est, possibile est esse, illam esse oppositionem quæ dicit, possibile est non esse. Sed aliud rursus occur.

C

D

[ocr errors]

rit, quod nos ab hac opinione dimoveat. In omnibus A eligendum ut non secundum esse et non esse fiat conenim aut affirmatio vera est, aut negatio. In his enim utræque sunt veræ, nam quod possibile est esse, possibile est non esse, ut quia possibile est hominem ambulare, possibile est hominem non ambulare, ct quod possibile est videri, possibile est non videri. Rursus quod possibile est sccari et dividi, et non secari et non dividi possibile est. Quare útræque in eodem veræ sunt, possibile est esse et possibile est non esse. Nam quod dicimus, possibile est non esse, ita intelligendum est ut si diceremus, possibile est hodie pluviam non esse, cum si possibile ut sit. Cur autem hoc ita eveniat, ipse demonstrat, dicens :

Ratio autem est quoniam omne quod sic possibile est, non semper in actu est. Quare inerit ipsi etiam negatio; potest igitur et non ambulare quod est ambulabiles,et B non videri quod est visibile. At vero impossibile est de eodem oppositas esse veras dictiones. Non igitur ejus quæ est, possibile est esse, negatio est possibile est non esse. Contingit enim ex his aut idem ipsum affirmare et negare simul de codem, aut non secundum esse et non esse quæ opponuntur, fieri affirmationes el negationes. Si ergo illud impossibilius est, hoc erit magis eligendum.

Hoc hujusmodi est, quæcunque ita sunt possibilia ut sint actu et opere, illa nulla ratione possunt non esse, ut cœlo semper actu inest moveri. Semper enim movetur, et dicimus, possibile est cœlum moveri, idcirco quoniam cœli motus actu est, hoc est, id illi semper agitur. Movetur enim semper; in hac ergo possibilitate talis propositio non potest convenire, ut dicamus, possibile est cœlum non moveri, hoc enim C impossibile est. Ergo in his quæcunque actu sunt, hæ duæ propositiones possibile est esse, possibile est non esse, nulla ratione conveniunt. In his autem quæ non semper actu sunt, et sunt possibilia esse, convenire possunt propositiones, id est, possibile est esse et possibile est non esse. Non est enim semper actu pluvia, et possibile est esse aliquando, quare possibile est eam aliquando non esse. Hæc igitur ratio est cur utræque inveniuntur veræ, quod in his possibilitatibus, quæ non semper sunt actu, et esse aliquid, et non esse contingit; quare si ejus quod est possibile est esse, negatio est ea quæ dicit, possibile est non esse, in eodem simul et afffrmatio et negatio erunt veræ, el cui rei inest affirmatio, ut sit esse possibile, eidem rursus inerit negatio, ut sit possibile non esse, quare et quod ambulabile est, id est quod ambulare potest, polest non ambulare, et quod visi. bile est, id est quod videri potest, potest etiam non videri ; sed impossibile est ut de eodem oppositæ et contrajacentes dictiones simul veræ sint. In omnibus enim aut affirmatio vera est aut negatio. Si ergo factis negationibus secundum esse et non esse, in his quæ secundum aliquem modum dicuntur, affirmatio et negatio vtræque sunt veræ, quod fieri non potest, illud magis dicendum est, non faciendas secundum esse et non esse negationes, sed potius secundum modum ; quod si illud est impossibilius, ut affirmatio et negatio simul veræ sint, illud magis est

D

tradictio, sed potius secundum modum. Quod autem dixit, si ergo illud impossibilius est, hoc erit magis eligendum, non sic dictum est quod utraque impossibilia sint et affirmationem et negationem veram esse, et non secundum esse, vel non esse fieri contradictionem. Illud enim, id est contradictionem simul veram esse, impossibile est. Secundum esse autem et non esse affirmationem non fieri et negationem non esse impossibile est, sed ad hoc retulit, impossibilius est, tanquam si diceret, minus possibile. Minus enim possibile est ut oppositæ in eodem propositiones veræ sint, quam ut non secundum esse et non esse negationes ponantur. Quocirca eligendum est hoc quod est possibilius, ut secundum modum potius quam secundum esse et non esse negationes fiant. Quod ipse planius exsequitur dicens :

Est igitur negatio ejus quæ est possibile esse, ea quæ est non possibile esse, et non ea quæ est possibile non esse. Eadem quoque ratio est in eo quod est contingens, etenim negatio ejus est non contingens esse.

Hæ namque simul veræ inveniri non possunt; nam si quid est possibile esse, ut idem illud impossibile sit, fieri non potest, nec hoc in solis possibilibus speculandum est, sed in omnibus quoque eadem ratio est. Nam in eo quod est contingere esse, non est illa negalio quod dicit contingere non esse. Hæc enim consentit ei quod est, contingere esse, sed illa quod proponit non contingere esse. Has enim duas simul veras inveniri impossibile est.

Et in aliis quoque simili modo, ut in necessario et impossibili. Fiunt enim quemadmodum in illis esse et non esse appositiones, subjecta vero res, hoc quidem album, illud vero homo.

Et in aliis, inquit, omnibus idem faciendum est: secundum modum enim negatio ponenda est, ut si contingens est ad contingere, si possibilis ad possibile, si impossibilis ad impossibile, si necessarium ad necessarium negalio conjungatur. Quemadmodum enim, inquit, in his quæ præter modum aliquem sunt, et aliquid esse proponunt, esse quidem et non esse appositiones quædam, id est prædicationes sunt, res vero subjectæ, ut in eo quod est, homo est, et homo non est, homo quod est res subjectum est. Appositio autem quædam et prædicatio est et non est, vel in eo quod dicitur album est et album non est, album quidem res subjecta est, appositum autem et prædicatum, est et non est. Ita quoque in his quæ secundum aliquem modum dicuntur, esse quidem subjectum est, velut quædam rés. Modus autem deesse prædicatur; nam cum dicimus,hodie pluviam esse possibile est, esse subjecimus, possibile prædicamus, et sic totam vim in propositionibus prædicatio tenet, et simplicibus, et præter modum quoties aliquid esse prædicamus, ut in eo quod dicimus, homo est, totam propositionis vim continet verbum est, ita quoque in his quæ secundum modum dicuntur, quoniam totam propositionem continet modus, aut possibilis, aut contingentis, aut impossibilis, aut

« PoprzedniaDalej »