Obrazy na stronie
PDF
ePub

non justus est, aliquem justum esse necesse est. A Cum de propositionibus ex infinitis loqueretur no

Manifestum est quoniam etiam in singularibus,si est verum interrogatum negare, quod et affirmare verum est, ut, Putasne Socrates sapiens est? Non, Socrates igitur non sapiens est. In unversalibus vero non est vera quæ similiter dicitur.Vera est autem negatio, ut Putasne omnis homo sapiens est ? Non. 0mnis igilur homo non sapiens est, hoc enim est falsum ; sed non igitur omnis homo sapiens est,vera est.Haec enim opposita est, illa vero contraria.

Quoties aliquis,inquit,in singularibus rebus interrogat,et is qui interrogatur,negat, tunc is qui interrogat recte negationem cum singularijungens, ex infinito nomine faciet affirmationem, ut si aliquis dicat: Putasne Socrates sapiens est ? contra alius respondeat, Non, erit recta conclusio dicentis: Socrates igitur non sapiens est.Ex negatione ergo respondentis et infinito nomine non sapiens, facta est affirmatio, Socrates non sapiens est, atque hoc quidem in singularibus. Quod si hoc in universalibus fiat universaliter prædicatis,negationem potius fieri contingit quam affirmationem,ut si quis interroget: Putasne omnis homo sapiens ? ille respondeat.Non, non necesse est ita concludere ut dicatur,omnis igitur homo non sapiens est, hoc enim falsum est, nec hoc evenit necessario ex interrogati responsione.Sed magis illud, non omnis homo sapiens est.Nam cum aliquis interrogat,Putasne omnis homo sapiens est, si ille neget,dicens, Non, tu concludas oportet, non omnis igitur homo sapiens est. Hoc enim ex illius responsione necesse est evenire.Sed hæc contrajacens est interrogationi,id est opposita.Interrogasti enim universalem affirmationem dicens, Putasne omnis homo animal est ? respondit,Non,concludes tu particularem negationem,non omnis homo animal est, et hæc dividit verum vel falsum.Nam si contra eam interrogationemper qnam universalem affirmationem interrogasti, ille neget,et tu concludas eam propositionem quæ dicit,omnis homo igitur non sapiens est, non potius contrajacentem, sed contrariam facies, hæc enim quæ dicit,omnis homo non sapiens est, consentit ei quae dicit nullus homo sapiens est.Quare nihil differt,utrum hanc aliquis ex infinito nomine affirmationem respondeat,an ex finito nomine universalem negationem quæ cum affirmatione universali,quam interrogasti,verum falsumque non divi

[ocr errors]

dit. Sed illa sola concludenda sunt, in quibus unum D

verum est, alterum falsum.Non igitur ita debet fieri in universalibus, ut interrogata universali affirmatione, si alius negationem respondeat, universalis affirmatio ex infinito nomine concludatur,sed potius particularis negatio ex nomine finito.

Illae vero quae sunt contrajacentes secundum infinita nomina vel verba, ut in e0 quod est, non homo, vel non justus, quasi negationes sine nomine et verbo esse viulebuntur, sed non sunt: semper enim vel veram esse vel falsam necesse est negationem.Qui vero dicit non homo, non plus dicente homo, sed etiam minus, verus vel falsus fuit, si non aliquid addatur.

minibus ipse infinita nomina sola sumpsit, et de his qualia videantur esse pertractat.Sermonum,inquit, prolationes, quæ secundum contrajacentia nomina vel verba sibi oppositæ sunt,ut in eo quod dicimus, homo,non homo; currit, non currit,quoties finitum infinilo comparatur,videntur quasi quædam esse negationes.Sec ita non est, omnia namque negatio vel vera vel falsa est.Qui autem dicit non currit, et non laborat,et non homo,nequeverum aliquid enuntiavit neque falsum,et fortasse minus aliquid veri vel falsi significavit,quam is qui finitum nomen ponit. Nam qui finitum nomen constituit,nihil quidem adhuc verum falsumve enuntiavit,sed quoniam quiddam finitum posuit,propinquior est hujusmodi prolatio ad veritatem,quæ aliquid finitum ponit, ea prolatione quæ aliquid infinitum.Sicut illa quæ aliquid signant propinquiora sunt ad enuntiationem faciendam his quæ nihil significant,quare in his quæ infinita sunt; minus illa veritas falsitasve perspicitur, quam in bis omnibus quæ sunt finita. Ac multo magis nihil adhuc verum falsumve designat, id quod dicitur non homo, vel non currit, nisi aliquid addatur, quod enuntiationem possitefficere.Quod autemdixit,quasi negationes sine nomine et verbo esse videbuntur,idcirco addit quoniam infinita nomina vel verba, neque nomina sunt simpliciter,neque verba, et videntur non homo, et non currit, negationes esse. Quod si ita est, sine nomine et verbo, esse negationes videntur. Addidit etiam illud nihil magis de homine, sed etiam minus verus fuit vel falsus.Qui enim dicit homo,rem constituit,qui dicit non homo,ipsam quidem rem tulit,sed nihil addidit.Quocirca longe minus quiddam enuntiavit de homine, quiinfinitum de homine dixit, quam qui finitum.

Significat autem, est omnis non homo justus nulli illarum idem, nec huic opposita ea quæ est, non est omnis non homo justus.llla vero quae est, omnis non justus non homo est,illi quæ est,nullus est justus non homo, idem significat.

Illae propositiones in quibus infinita nomina subjecta sunt,longe aliud,inquit,significant,etnon idem his propositionibus quæ vel secundum finita,vel secundum infinita prædicata dicuntur; ea enim quæ dicit, est omnis non homo justus, nihil idem significat illi quae dicit, est omnis homo justus,vel nullus homo justus est, vel iterum, est omnis homo non justus,vel nullus homo non justus,nulli enim similis est earum, ea quæ dicit, est omnis non homo justus, nec huic opposita negatio particularis, ea quæ dicit, non est omnis non homojustus,ulli earum idem significat quæ superius descriptæ sunt,vel alicui earum quæ sunt in superius oppositæ descriptis. Iilæ vero quæ ex duobus terminis infinitis constitutæsunt, illis sunt similes, quæ universales negationes sunt habentes subjectum infinitum, ut ea quæ dicit, est omnis non justus non homo,illiidem significat,eique consentit quæ dicit, est nullus justus non homo, et prior quidem utrosque terminos retinet infinitos, hæc vero secunda prædicatum quidem finitum,sub

jectum vero infinitum; et illa quidem est affirmatio ex duobus infinitis, hæc vero ex finito prædicato et subjecto infinito negatio universalis.

Transpositu vero nomina et verba idem significant, ut est albus homo, est homo albus. Nam si hoc non est, ejusdem multæ erunt negationes.Sed ostensum est quod una vnius est. Ejus enim quæ est, est albus homo, negatio est, non est albus homo, ejus vero quae est, est homo albus,si non eadem est ei quae est, est albus homo, erit negatio vel ea quæ est, non est non homo albus, vel ea quæ est, non est homo albus. Sed altera quidem est negatio ejus quae est, est non homo albus, altera vero ejus quæ est, est albus homo. Quare erunt duae, unius. Quoniam igitur transposita nomine et

verbo eadem fit affirmatio et negatio, manifestum est. B

Quoties, inquit, nomina permutantur et verbo,eæ dem propositionum significationes permanent.Quoties autem negatio permutatur, non eædem,nam si quis dicat : Est non homo albus, et non est homo albus,nonidem significat permutata scilicet et transposita negatione. Quoties autem dicitur, est albus homo, et rursus est homo albus, idem transposita verba nominaque significant, et erunt eædem affirmationes: nam si quis hoc negat, contingit ut unius affirmationis, duæ negationes sint. Hoc autem monstratum est superius fieri non posse,sed semper unius affirmationis unam esse negationem.Illius namque affirmationis quæ dicit, est albus homo, illa negatio est, quæ dicit,non est albus homo; illius autem quæ proponit, est homo albus, si non est eadem illi affirmationi quæ enuntiat, est albus homo,sed est ab ea diversa, sit negatio vel ea quæ dicit, non est non homo albus, vel ea quæ dicit, non est homo albus; sed illa quæ proponit, non est non homo albus, habet suam affirmationem ad quam referri debeat,eam scilicet quæ enuntiat, est non homo albus.Illa vero quæ dicit, non est homo albus, negatio est ejus quæ proponit, est homo albus. Sed si affirmationes eorum diversæ sunt, diversæ erunt etiam negationes.Si quis ergo dicat afirmationem quæ proponit, est albus homo, diversam esse ab ea, quæ enuntiat, est homo albus, illud quoque concedat necesse est ut negationes quoque ipsarum diversæ sint,est autem negatio illius quæ dicit, est albus homo, illa scilicet quæ proponit, non est albus homo. Rursus illius quæ enun

tiat, est homo albus, est negatio, non est homo albus. D

Quare hæ duæ negationes, non est homo albus, et non est albus homo a se diversæ sunt. Rursus cum dicimus, est albus homo, et negatur non est albus homo, si de eodem homine utræque dicantur,unam veram alteram falsam esse necesse est;ut si de Socrate dicatur, est albus homo, non est albus homo, quæ cum ita sint, necesse est ut ejus quæ ait est albus homo negatio sit ea quæ dicit non est albus homo; sed posita est quidem prius negatio quæ dicit non est albus homo ejus affirmationis esse quæ dicit est albus homo.Nunc vero monstramus illam quoque quæ dicit non est albus homo ejus affirmationis ne

A.

[ocr errors]

gationem esse quæ dicit est albus homo, utræque enimverum inter se falsumque dividunt.Neque enim fieri potest ut si de uno eodemque hotnine dicatur, est albus homo, et non est homo albus, ut utræque sint veræ: quod si ita ut nunc sunt positæ aliquando in veritate concordant, hoc idcirco evenit quia indefinitæ sunt, non quia verbi fiunt nominibusque transpositis:quare evenit ut unius affirmationis duplex sit negatio. Quod autem diximus inferiori descriptione magis liquebit.

Contradictio. Est albus homo Nom est albus homo Con tra $<\»* co** diet,

Est homo albus Non est homo albus

Contradictio.

DE C0NJUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.

At vero unum de pluribus,vel plura de uno affirmare, vel negare, si non est unum eae pluribus, non est affirmatio una, meque negatio. Dico autem unum, non su unum nomen positum sut : non fit autem unum eae illis, ut homo est fortasse et animal, et bipes, et mansuetum; sed eae his etiam unum fit. Eae albo autem et homine, et ambulare non fit unum. Quare nec si unum aliquid de his affirmet aliquis, erit affirmatio una, sed voae quidem una,affirmationes vero multæ.Nec si de uno ista, sed similiter plures.

Multa Peripateticis dediscernendis propositionibus quæ essent una, quæ multæ, consideratio fuit. Atque ideo nunc hoc dicit, et si una res, inquit, de pluribus prædicetur in propositionibus vel affirmativis, vel negativis, vel rursus res plures de una iterum prædicentur, et si pluribus illis rebus umum nomen sit positum,vel una res de uno nomine plura significanti prædicetur, si ex illis omnibus rebus unum aliquid non fit, non est una affirmatio, nec una negatio: siquis enim dicataniinal rationale bipes homo est, unum hominem pluribus prædicando subjecit: sed hæc sigillatim quidem dicta plura sunt, unarm vero quamdam substantiam informant. Coeuntibus namque animali,rationali,et pibede fit una substantia animal rationale bipes, quod est homo. Et quanquam hæc silligatim dicta multa sint, si quis enim dicat animal,et rursus rationale, et intermisso tempore bipes, discretim multa significantia,tamen juncta in unum unam faciunt naturam, et hoc est quod ait : Ut homo est fortasse animal, et bipes, et mansuetum; sed ex his unum fit, tanquam si diceret: Homo enim plura significat, sed ita, ei ea quæ significantur discerptim dicantur. Nam et animal, et bipes, et mansuetum designat.Dicimus enim hominem esse animal, et bipedem, et mansuetum; sed hæc juncta in unum corpus efficiunt unum animal mansuetum bipes, quod est homo.Quare quanquam de uno plura prædicata sint,tamen quoniam ex omninegatio. Quod si duæ res tales subjectæ sint de quibus una res prædicetur, ut de his unum fieri aliquid nequeat, non est una affirmatio, nec una negatio. Si quis enim candido aliquo homine ambulante dicat, album et ambulans homo est, album et ambulare in unam naturam non conveniunt, nec fit ex utrisque aliquid unum,ita ut alicujus hæc duojuncta substantiam forment.Quare sive affirmentur, sive negentur, sive subjecta sint, sive prædicata, non erit una affirmatio, nec una negatio, sed vox quidem una est.Tot autem in ea sunt affirmationes et negationes,quot termini sunt positi ex quibus unum non fit, sive autem de pluribus unuin prædicetur, sive plura de uno prædicentur,idem modus est,ut si quis dicat,homo animal rationalebipes est, quoniam ex his unum quiddam fit, una est propositio. Sin vero quis ducat,h0mo albus ambulans est, quoniam ex his nibil unum fit, non est una propositio. Amplius quoque si de pluribus rebus unum nomen sit positum, ex quibus conjunctis nulla una natura sit, et de illo uno nomime unum quodlibet aliud prædicetur, non est una affirmatio, nec una negatio. Marinus namque et hic latrabilis uno vocabulo canes vocantur. Si quis igitur dicat, canis animal est, quoniam ex his quæ significatcanisin unum junctis nihiI unum efficitur (ex cane enim et latrabili et marino junctis nulla una substantia est), illa propositio multiplex est,et multa significans, et non una. Quare quemadmodum si quis hujusmodi propositiones interroget, debeat responderi, docet dicens : Si ergo dialectica inlerrogatio responsionis est petitio,vel propositionis,vel alterius partis contradiclionis, propositio vero unius contradictionis pars est, non erit una responsio ad haec. Neque enim est una interrogatio,nec si sit vera.Dictum est autem de his in Topicis, simul autem manifestum est, quoniam nec hoc ipsum, quid est,dualectica interrogatio est. Oportet enim datum esse ut eae interrogatione eligat, utram velit contradictionis partem enuntiare. Sed oportet interrogantem, determinare, utrum hoc sit homo, an non hoc.

bus unum aliquid fit, ex hoc una est affirmatio atque A propositionibus una erit contradictio. Quare quissunt,alias falsa.Si quis enim sic dicat: Marius ma- A prædicare verum est, erit igitur tertio homo albus

Sensus hujusmodi est, quicunque interrogat si ab arte dialectica non declinet, idcirco interrogat ut ei respondeatur. Respondeatur autem aut tota propositio, aut contradictionis particula. Si quis enim sic dicatinterrogans, Animane immortalis est? Tunc respondens aut est respondebit, aut non. Hoc autem est totius contradictionis una particula. Contradictio enim est, anima immortalis, est,anima immortalis non est, ergo est, et non contradictionis sunt particulæ. Quod si quis interroget, Animane immortalis est an non ? tunc ille ita respondeat si velit totam propositionem dicens, Videtur mihi immortalis esse, vel rursus, Videtur mihi non esse immortalis. Ergo quisquis ita responsionem petit,ut illa responsionis petitio vel propositionis petitio sit, vel unius partis contradictionis. Propositio autem unius contradictionis pars est, id est, omnis affirmatio una unam habebit negationem, et in duabus

quis plura significantem propositionem dixerit,ille non facit propositionem ad quam sit una negatio. Quocirca hujusmodiinterrogationi quæ plura significat, nec si vera sit, debet esse una responsio.Si quis interroget substantiane sit canis, quanquam verum sit dicere substantia est, quoniam et latrabilis et marinus substantiæ sunt, tamen non est ad hanc una facienda responsio.Sed dicendum est de quo cane interroget, quod si ille dixerit de marino, vel rursus de latrabili, tunc cum per illius determinationem definitionemque interrogationis facta fuerituna propositio, unumque significans, adhibenda est una responsio. Dehis autem in Topicis dictum esse commemorat. Similiter autem manifestum est,quoniam nec hoc ipsum quid esl, dialectica est interrogatio, qualis debet esse modus dialecticæ interrogationis exsequitur. Ait enim, Si quis interroget quid est animal, hæc non est dialectica interrogatio.Oportet enim per dialecticam interrogationem optionem respondenti dare,utrum affirmare velit,an negare quod dicitur,ut si quis sic interroget,Putasne bonum malo contrarium est ? tunc respondenti datur electio utrum affirmare velit an negare.Dicit enim ille,aut est, aut non est.Qui autem ita interrogat, quid est animal? nullum illi locum aut affirmationis aut negationis relinquit;quid enim dicturus estinterrogante aliquo. Quid est animale?dicturus est.Non? inconveniens erit responsio. Eodem modo quoque sidicat est animal, ad causam.Sola igitur illa est dialectica interrogatio, in qua datur respondenti ex interrogatione optio utrum velit patrem contradictionis eligere, eamque enuntiare vel affirmando scilicet vel negando. Oportet enim interrogantem determinare, utrum, verbi gratia, animal homo sit,an non, ut ex illa interrogatione, quam velit partem contradictionis possit, is qui respondet eligere. Quoniam vero haec quidem praedicantur composita, ut unum sit omne praedicamentum eorum quae separatim praedicantur, alia vero non,quae differentia est.De homine enim verum est dicere et separalim animal,et separatim bipes,et haec ut unum;et hominem, et album, et hæc ut unum. Sed non si citharædus est et bonus,est et citharædus bonus.Si enim quoniam altetrurum dicitur, et utrumque dicetur: multa inconvenientia erunt. De homine enim verum est et hominem et album dicere. Quare et omne.Rursus si album, et omne, quare erit homo albus albus,et hoc in infinitum. Et rursus musicus albus ambulans,et hæc eadem frequenter implicita in infinitum. Amplius Socrates. Socrates est,et homo, et Socrates Socrates homo.Et si homo et bipes,et homo homo bipes. Quoniam ergo si quis simpliciter dica compleaciones fieri plurima inconvenientia, contingi dicere,manifestum est.Quemadmodum autem ponendum sit, nunc dicamus: Postquam de unitate propositionis explicuit, et quid esset dialectica propositio terminavit.Nunc ad illa venit in quibus plura sæpe de uno sigillatim veraciter prædicant,quæ simul prædicata, alias vera

lus est, fortasse verum est.Rursus : Marius dux est, et hoc verum est.Quæ conjuncta in unum nulla ratione sunt vera, velut si quis dicat: Marius malus dux est,est namque optimus dux omnium. Rursus homo animal est,verum est, et homo bipes est, verum est, et hæc juncta vera rursus sunt. Si quis enim dicat homo animal bipes est,verum est. Horum ergo qui modus sit,vel quando ea quæ singula extra prædicanturjuncta,vera vel falsa sint,regulam daturus aggreditur,et sensus quidem hujusmodi est. Ordo autem sermonum talis est.Quoniam vera, inquit, quædam sunt, quæ ita conjuncta de aliquo prædicantur,ut eorum prædicamentum unum sit,et in unum congruat forma eorum quæ extra vere poterant prædicari,ut in eo quod est animal bipes de homine juncta compositaque dicuntur, et fit una quodammodo prædicatio: cum animal et bipes extra sigillatim valeant prædicari, dicimus enim homo animal est,et rursus homo bipes est,alia vero quæ non sunt eo modo,quæ sigillatim quidem prædicari verum est,composita vero falsum, sed quæ horum differentia est,vel quando illud,quando hoc eveniat, dicendum est, et hoc docet exempiis. De homine enim, inquit, verum est dicere extra animal, extra bipes, et ut unum, ut de eo dicatur, animal bipes. Rursum quemlibet hominem, ut Socratem possumus dicere, ille homo albus est, rursus ille homo homo est,et hæc ut unum juncta dicentes: ille homo homo albus est. Sed aliquoties evenit ut aliquis

[ocr errors]

homo citharœdus sit quidem et imperitus. Bonus au- C.

tem homo,et si de ipso dicatur quoniam est citharœdus,verum est,et quia bonus est hoc quoque verum est.Sed non et si citharoedus est et bonus,idcirco jam bonus est etiam citharœdus, fortasse enim est imper itissimus, homo autem bonus. Si enim quoniam alterutrum dicitur,et utrumque dicetur, rnulta inconvenientia erunt.Si quis enim sit qui dicat,omnia quæcunque sigillatim vere dicuntur,eajuncta etiam vere possunt dici, multa inconvenientia et impossihoilia contingunt.Hoc est enim quod ait.Si enim quoniam alterutrum dicitur,et utrumque dicitur: si enim aliquis dicat quoniam alterutrum extra vere dicitur, et utrumque simul vere semper posse dici, multa sunt impossibilia quæ contingunt; quæ autem sint impossibilia quæ contingunt,hæc sunt. De homine enim possumus dicere quoniam homo est,et rursus possumus dicere quoniam albus est; dicimus igitur et simul de homine, homo albus est. Rursus de bomine albo possumus dicere quoniam homo est, possumus dicere quoniam albus est ; igitur et hæc juncta dicuntur,homo homo albus albus est.Nam si verum est dicere de homine quoniam homo est, et de aJbo quoniam albus est, et omne hoc vere dici potest,id est homo homo albus albus est.Et si de hoc iterum homine albo,verum est dicere quoniam albus est,et verum est de eo album prædicare, et rursus de homine prædicare album verum est ; erit ergo homo albus albus,et rursus de hoc homine album

albus albus, et hoc in infinitum progreditur.Et rursus si verum est dicere de homine quoniam musicus est,et rursus quoniam albus est, et quoniam ambulans est,et hæc rursus in unum dicuntur, quoniam homo musicus albus ambulans est.Rursus qui musicus albus ambulans est,et albus est et ambulans est, et musicus est. Dicuntur hæc igitur rursus simul homo albus albus musicus musicus, ambulans ambulans est,et hæc assidue complexa eadem faciuntsuperfluam locutionem.Nec non in singularibus quod idem evenit. Si enim Socrates et Socrates est et homo,erit So. crates Socrates homo, et si Socrates Socrates est et homo et bipes, erit Socrates Socrates homo bipes ; et rursus si hic idem bipes est et homo, erit Socrates Socrates homo homo bipes bipes.Quæ omnia quam sint inconvenientia nullus ignorat.Non igitur dicen. dum est quoniam omnia quæcunque sigillatim prædicantur,eadem juncta semper potuerunt prædicari, ergo quæ juncta vere dici possunt, et quæ falso, eorum quæ sigillatim atque extra ante vere dicuntur, exponit. Hoc enim solum hactenus demonstratum est quoniam si quis simpliciter et omni modo fieri complexiones dicat, multa inconvenientia evenire necesse est.Quemadmodum autem fiant complexiones, ponendum atque tractandum est.

Eorum, igitur quae praeducantur,et de quibus praedicantur, quæcunque secumdum accidens dicuntur vel de eodem,vel alterum de altero, haec non erunt unum, ut homo albus est et musicus. Sed non est idem album et musicum,accidentia enim utraque eidem,nec si album musicum verum est dicere,tamen erit album musicum unum aliquid.Secundum accidens enim album musicum dicitur.Quare non erit album musicum unum aliquid. Quocirca nec citharædus bonus simpliciter, sed animal bipes. Non enim sunt secundum accidens.

In his, inquit, quæ prædicantur, et de his de quibus illa ipsa prædicantur, duplex ratio est.Aut enim duo accidentia de uno subjecto dicuntur,ut Marius malus est,Marius duxest; aut unum accidens de uno subjecto prædicantur, aliud vero accidens de illo prædicato accidenti praedicatur, ut si quis dicat : Cicero est calvus,calvus orator est. Hic enim calvus de subjecto Cicerone, orator de calvo prædicatur. Hoc est enim quod ait: Quæcunque secundum accidens dicuntur, vel de eodem, vel alterum de altero de eodem, ut si qua duo accidentia de uno prædicentur; alterum de altero, ut si unum accidens de altero accidenti dicatur, ut ipsum accidens de quo dicitur de altero rursus subjecto prædicetur. Quod si ita fiat prædicatio, in unum jungi accidentia copuIarique non possunt ; etenim si quis sic dicat,homo albus est, homo musicus est, hæc juncta simul unum non faciunt,ut est musicus albus,vel si rursus musicum prædicetur de albo, ut album de homine prædicetur et dicatur, ut illud album musicum, est non idem est album musicum, nec in unam substanliam coeunt quæcunque vere prædicari possunt sigillatim : idcirco enim hæc de se invicem videntur

posse praedicari quia de uno eodemque subjecto præ- A Quod si nec accidentia sint,nec alterum in altero,et

dicantur, non quod ex his unum aliquid fiat, accidentia enim sunt utraque.Quare non erit album musicum : sed quoniam homo albus idem musicus est, per id quod utraque uni accidunt per accidens album de musico prædicatur. Nec rursus si citharædus est et bonus,idcirco jam bonus dici poterit citharædus, neque enim bonus et citharædus talia sunt ut ex his unum fieri possit.Sed quoniam utraque eidem accidunt,idcirco de se secundum accidens prædicantur. Sed magis fortasse possumus dicere : Homo animal est, homo bipes est,ut hæc juncta dicamus, animal bipes,et his junctis secundum substantiam non secundum accidens est facta prædicatio. Amplius nec quæcunque insunt in altero.Quare neque album frequenter, neque homo, homo animal est vel bipes, sunt enum in homine bipes et animal.

Quæcunque sigillatim secundum accidens prædica* musea simul prædicari non posse monstravit. Nunc autem illud etiam docet, quoniam illa quoque quæ substantialiterprædicantur,non semper simuljuncta prædicentur,et hæc ratio et accidentibus convenit et substantialibus rebus.Quoties enim inest prædicato aliquid, et nos illud extra volumus prædicare, et in unum rursus duo prædicata conjungere, tunc fit incongrua prædicatio;et hæc aliquoties quidem in ipsa hominuin prolatione perspicitur, aliquoties vero invenitur in intellectu,atque in termini continentia.Si quis enim sit homo albus, et de eo dicatur, verbi gratia: Callias homo albus est, et rursus de eo dicatur, Callias albus est, si quis id velit adjungere, inconvenientissime prædicabitur. Dicit enim: Callias homo albus albus est,idcirco quoniam albus in homine albo continebatur, quod ante de Callia prædicatum est. Atque hoc est quod ait : Quare neque album frequenter. Alia vero sunt quæ hoc in prolatione non habent, 8ed in natura, si quis enim sic dicat : Socrates Socrates est, et rursus Socrates homo est, et hæc simul jungat, ut dicat Socrates Socrates homo est, non recte fecerit prædicationem. Nam homo in Socrate inerat, et rursus homo de Socrate prædicatum est. Talis est ergo qui hæc juncta, id est, Socratem et hominem, voluerit prædicare de Socrate, tanquam, si dicat Socrates homo homo est. Nam in Socrate inest hominis natura. Vel rursus si de aliquo homine, velit aliquis hominem pr;edicare, et rursus animal, et dicat, homo, homo est, et animal.Homo enim idem est quod enimal ; ergo qui hæc duojuncta componit,nihil differt quam si dicat, homo animal animal est Homo namque animal est.Eodem modo et si de aliquo homine hominem prædicet aliquis, et rursus bipedem, atque hæc juncta velit dicere, incongruam faciet praedicationem.Nihil enim aliud dicit, qui dixerit, homo homo bipes est,quam si dicat,homo bipes bipes est, etenim homo bipes est. Quare neque ea quæ in ipsa prolatione in altero insunt cum extra prædicantur recte junguntur, nec ea quæ in prolatione quidem non sunt, sed tantum in natura atque Bubstantia.

ea sigillatim prædicentur, recte juncta prædicantur; si quis enim dicat de homine quoniam animal est, verum dixerit,et rursus quoniam bipes,verum hoc quoque dixerit.Hæc si jungat, faciet, homo est animal bipes, hic recte prædicatur.Nam neque accidentia dicuntur, nec alterum alteri inest. Non enim sumitur in definitione animalis bipes, ac per hoc non inest illi substantialiter. Illa autem sola aliquibus insunt substantialiter quæcunque in eorum definitione sumuntur, ut in definitione hominis sumitur animal, et in definitione rursus hominis sumitur bipes: inest ergo et bipes in homine.Quare illa sola sigillatim prædicata recte juncta prædicantur, quæ neque accidentia sunt,nec alterum in altero est,vel

[blocks in formation]

nem esse, et rursus simpliciter dicimus Socratem hominem esse. Rursus dicimus, verbi gratia, Calliam album hominem esse,et de eo album simpliciter prædicamus, diciinus enim,Callias albus est.Quærit ergo utrum hoc in omnibus esse videatur, ut quæcunque verum est juncta prædicare,eadem quoque verum sit simpliciter dicere ; sed hoc non in omnibus eveniet.Nam si qua hujusmodi sit præ dicatio,in qua aliquid oppositum addatur ipsi prædicationi,præter illud oppositum,simpliciter illa prædicatio non potest prædicari,ut si quis dicat de Socrate jam mortuo, quoniam hoc quod jacet, homo mortuus est,vere dicit,simpliciterautem dicere non potest, hoc quod jacet homo est. Idcirco quoniam additum est praedicato, id est homini, id quod homini oppositum est,id est mortuus.Dictum est enim hoc quod jacet homo mortuus est.Mortuus autem et homo opposita quodammodo sunt.Nam si eorum definitiones sumamus,facile hoc perspici potest.Homo namque est animatus, mortuus vero præter animam : atque ideo quoniam quædam est oppositio secundum privationem atque habitum, hominis et mortui et utraque simul vere prædicantur, unum ipsorum,quod est homo simpliciter et præter mortuum de cadavere non potest prædicari, atque boc est quod ait : Non autem semper, sed quando in adjecto aliquid quidem oppositorum idest quod consequitur contradi

« PoprzedniaDalej »