Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ascendens hostis, citati: et quum in omnes more mi-
Jitari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus ini-
litum pronuntiasset; consentiente clamore militum,
in unum vigilem coniicientium culpam, deterritus,
a ceteris abstinuit: reum haud dubium eius noxae,
approbantibus cunctis, de saxo deiecit. Inde inten-
tiores utrimque custodiae esse; et apud Gallos, quia
vulgatum erat, inter Veios Romamque nuntios com-
meare; et apud Romanos, ab nocturni periculi me-
morla.
XLVIII. Sed ante omnia obsidionis bellique ma-
la fames utrumque exercitum urgebat: Gallos pesti-
lentia etiam, quum loco iacente inter tumulos castra
habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno,
cineremque, non pulverem modo, ferente, quum quid
venti motum esset: quorum intolerantissima gens,
humorique ac frigori assueta, quum aestu et angore
vexata, vulgatis velut in pecua morbis moreretur,
iam pigritia singulos sepeliendi promiscue acervatos
cumulos hominum urebant : bustorumque inde Gal-
licorum nomine insignem locum fecere. lndutiae
deinde cum Romanis factae, et colloquia permissu
imperatorum habita: in quibus quum identidem Galli
famem obiicerent, eaque necessitate ad deditionem
vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa
multis locis panis de Capitolio iactatus esse in ho-
stium stationes. Sed iam neque dissimulari, nequc
ferri ultra fames poterat. Itaque, dum dictator de-
lectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L.
Valerium a Veiis abducere exercitum iubet, parat,
instruitque, quibus haud impar adoriatur hostes: in-
terim Capitolinus exercitus, stationibus vigiliisque
fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, quum
famem unam natura vinci non sineret, diem de die
prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appare-
fet; postremo spe quoque iam, non solum cibo, de-
T. Liv. ToM. I. Z

ficiente, et, quum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi, vel redimi se, quacunque pactione possent, iussit; iactantibus non obscure Gallis, haud magna mercede se adduci posse, ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei, foedissimae per se, adiecta indignitas est. Pondera ab Gallis allata iniqua, et, tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius: auditaque intoleranda Romanis vox, Vae victis esse. XLIX. Sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos: nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, dictator intervenit; auferrique aurum de medio, et Gallos summoveri iubet. Quum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset: denuntiatque Gallis, ut se ad proelium expediant. Suos in acervum coniicere sarcinas, et arma aptare, ferroque, non auro, recuperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum, et coniuges et liberos, et solum patriae deforme belli malis, et omnia, quae defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semisutae solo urbis et natura inaequali; et omnia, quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant, providit. Galli, nova re trepidi, arma eapiunt, iraque imagis, quam consilio, in Romanos incurrunt. Iam verterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuvabant. Igitur primo comcursu haud maiore momento fusi Galli sunt, quam adAlliam vicerant. Iustiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi caedes omnia obtinuit: castra capiuntur, et ne nuntius quidem cladis relicfus. Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit: interque iocos militares, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellatur. Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie servavit, quum prohibuit migrariVeios, et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbem, et per se inclinata magis plebe ad id consilium : eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae, senatu obsecrante, ne rempublicam in incerto relinqueret statu. L. Omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor, quae ad deos immórtales pertinebant, retulit; et senatusconsultum facit, Fana omnia, quod ea hostis possedisset, restituerentur, terminarentur, expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumviros quaereretur : cum Caeretibus hospitium publice fieret, quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent, beneficioque eius populi non intermissus honos deum immortalium esset : ludi Capitolini fierent, quod Iupiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset: co!legiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis, qui in Capitolio atque arce habitarent. Expiandae etiam vocis nocturnae, quae nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset, mentio illata, iussumque templum in Nova via Aio Locutio fieri. Aurum, quod Gâllis ereptum erat, quodque ex nliis templis inter trepidationem in Iovis cellam collatum, quum, in quae referri oporteret, confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum, et suh Iovis sella poni iussum. Iam ante in eo religio civitatis apparuerat, quod, quum in publico deesset aurum, exTquo summa pactae mercedis Gallis confieret, a matronis collatum acceperant, ut sacro auro abstineretur. Matronis gratiae actae, honosque additus, ut earum, sicut virorum, post mortem sollennis laudatio esset. lis peractis, quae ad deos pertinebant, quaeque per senatum agi poterant; tum demum, agitantibus tribunis plebem assiduis concionibus, ut, relictis ruinis, in urbem paratam Veios transmigrarent, in concionem, universo senatu prosequente, escendit, atque ita verba fecit: LI. Adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiomes cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solatium aliud habuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram : et ob eadem haec, non, si me senatusconsulto populique iussu revocaretis, rediturus unquam fuerim. Nec nunc me, ut redirem, 7nea voluntas mutata, sed vestra fortuna perpulit: quippe, ut in sua sede maneret patria, id agebatur; auom ut ego utique in patria essem. Et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi haec quoque pro patria dimicatio esset : cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est. Quid enim repetiimus? quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si recuperatam ipsi deserimus? et quum, victoribus Gallis, capta tota urbe, Capitolium tamen atque arcem diique et homines Romani tenuerint, habitaverint: victoribus Romanis, recuperata urbe, arx quoque et Capitolium deseretur? et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet, quam adversa fecit? Equidem, si nobis cum urbe simul positae traditaeque per manus religiomes nullae essent, tamem tam evidens mumem hac tempestate rebus affuit Romanis, ut omnem negligentiam divini cultus exemptam hominibus putem. Tiituemini enim horum deinceps annorum vel $ecundas res, velad

versas: invenietis omnia prospere evenisse sequentibus deos, adversa spernentibus. Iam omnium primum Veiens bellum (per quot annos, quanto labore gestum !) fon ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emiissa est.T Quid haec tandem urbis mostrae clades nova ? num ante exorta est, quam spreta vox coelo emissa de adventu Gallorum? quam gentium ius ab legatis nostris violatum? quam â nobis, quum vindicari deberet, eadem negligentia deorum praetermissum ? Igitur victi captique ac redempti tantum poenarum diis hominibusque dedimus, ut terrarum orbi documento essemus. Adversae deinde res admonuerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad deos, ad sedem Iovis optimi maximi : sacra in ruina rerum mostrarum alia terrae celavimus, alia, avecta in finitimas urbes, amovimus ab hostium oculis. Deorumu cultum, deserti ab diis hominibusque, tamen non inter1misimus. Reddidere igitur patriam, et victoriam, et antiquum belli decus amissum : et in hostes, qui caeci avaritia in pondere auri foedus ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et caedem. LII. Haec culti neglectique numinis tanta monuamenta in rebus humanis cernentes, ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpae gladisque emergentes paremus nefas? Urbem auspicato inauguratoque conditam habemus : nullus locus in ea zion religionum deorumque est plenus: sacrificiis solJennibus non dies magis stati, quam loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes deos, publicos privatosque, Quirites, deserturi estis? Quam par vestrum factum est, quod in obsidione nuper in egregio adolescente C. Fabio, non minore hostium admiratione, quam vestra, conspectum est; quum inter Gallica tela degressus ex arce sollenne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit? An gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri pla

« PoprzedniaDalej »