Obrazy na stronie
PDF
ePub

post pauca: Et ecce vox de caelis, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Luc. XX.: Dixit autem Dominus vineae, quid faciam? Mittam filium meum dilectum: Forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.

Matth. XVII.: Et ecce vox de nube, dicens : Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsam audite.

Matth. I. : Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel , quod est interpretatum, nobiscum Deus.

Es ai. VIII. : Et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

Act. IV.: Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus , qui factus est in caput anguli. Et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Mich. 6, 1.

28. 30. Esai.

1) Galat. 4, 4.

X.
Quid credendum proponit tertius articulus,

conceptus est de spiritu sancto ? A. Eundem testatur Dominum, qui jam inde Joan .... ab aeterno genitus a Deo Patre sine matre fuit, 5.0. 46.61. propter nos de caelis descendisse, et humanam assumpsisse naturam, qua temporaliter et con- Rom.... 26 ceptus sit in Nazareth, et sub Caesare Augusto in 27...03.1949 Bethleem natus sine patre ex illibata Virgine, o. Hiere. 81, 22. perante scilicet in illa sic Spiritus sancti virtute, ut (quod admirationem omnem excedit) VERBUM 2) Concil. E. * caro et DEUS homo fieret , atque MARIA simul is. Dei mater et 'virgo esset.

B. Haec Filii Dei temporalis conceptio et Thiel an, generatio, humanae salutis ac redemptionis“ pri- a Petro

phes. canon.

5) Hiero in Helvidius. Ambr. in e. pis. 61. Eze

2.

mordia continet, nostraeque est forma regeneraM2.3,5. 25. tionis. Qua fit, ut maledicti Adae filii de immunJob.99: 4. do semine 5 concepti, et irae filii nati, purificemur,

tum ut e carnalibus spirituales ac plane filii Dei efficiamur in Christo, cui Pater aeternus confor

mes fieri voluit electos, ut sit ipse, quemadmodum 6) Rom. 8, 29. Paulus ait , in multis fratribus primogenitus.

Ephes. 2, 5. Rom 6,3.4. 8, 1. sq.

A

SCR I P T U R A E.

me.

Mich. V.: Et tu Bethleem Ephrata, parvulus es in millibus Juda, ex te mili egredietur, qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis.

Joan. I.: In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum , et Deus erat verbum : Hoc erat in principio apud Deum.

Ibid. XVI.: Exivi a patre, et veni in mundum ; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Dicunt ei discipuli etc. In hoc credimus , quia a Deo existi.

Esai. LIII. : Generationem ejus quis enarrabit?
Joan. VI.: Haec est voluntas patris mei, qui misit

Item : Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit patrem. Item , Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.

Galat. IV.: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege.

Rom. I. : Quod ante promiserat per Prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem.

Matth. I. : Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph , antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto etc. Quod enim in ea natum est , de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum.

[ocr errors]

Luc. I. : Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilacac, cui nomen Nazareth , ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Et ait angelus ei : Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum : Ecce concipies in utero, et paries filium , et vocabis nomen ejus Jesum etc.

Et II. : Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis etc. Ascendit autem et Joseph a Galilaca de civitate Nazareth , in Judaeam civitatem David, quac vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum.

Esai. VII.: Ecce virgo concipiet et pariet filium.

Jerem. XXXI. : Creavit Dominus novum super terram: Foemina circumdabit virum.

Ezechiel. XLIV.: Dixit Dominus ad me, Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non transiet per cam: quoniam Dominus deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa principi.

Jo an. III.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto , non potest introire in regnum Dei.

I. Petr. II. : Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias , et omnes detractioncs, sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.

Ibid. III. : Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma.

Hebr. II.: Quomodo nos effugiemus, si tantam nege lexerimus salutem, quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis , et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

essemus

Ibid. VII.: Salvare in perpetuam potest accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandam pro nobis.

Tit. III. : Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos ab. unde per Jesum Christum Salvatorem nostrum.

Job. XIV.: 'Quis potest facere mundum de immando conceptum semine? Nonne tu, qui solus es?

Ephes. II. : Eramus natura filii irae , sicut et caeteri: Deus autem, qui dives est in misericordia , propter nimiam caritatem suam

, qua

dilexit nos , et cum mortui peccatis, convificavit nos in Christo, cujus gratia salvati estis, et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu.

Rom. VI.: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus : consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem , ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

Ibid. VIII.: Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesa, liberavit me a lege peccati et mortis.

Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur

per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne , ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum Spiritum. Et paulo post : Ergo fratres debitores sumus, non carni, ut secundum carnem vivamus : si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim - spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei etc. Si autem filii, ct haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

Ibid.: Quos praescivit, et praedestinavit conformes

fieri imaginis filii sui, ut ipse sit primogenitus in multis fratribus.

P A T R E S.

De Mariae

perpetua.

1. A. CONCILIUM Ephes. can. XIII. : Non dicimus, quod Dei natura conversa vel immutata facta sit caro : nec quod in totum hominem, qui est ex anima et corpore, transformata sit : sed illud magis, quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit Verbum substantialiter et ineffabiliter et indeprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate , sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerint. Unus tamen ex ambabus Christus et filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjectionem, sed quia simul nobis effecerunt unum Dominum et Christum et filium, id est, divinitas et humanitas, per arcanam illam ineffabilemque copulationem ad unitatem.

2. HIERONYMUS, in lib. adv. Helvid. : ex professo egregie defendit virginitatem perpetuam beatae Mariae.

3. AMBROSIUS epist. LXXXI. ad Syric. : Sed de via perversitatis produntur dicere: Virgo concepit, sed non virginitate virgo generavit. Duae potuit ergo virgo concipere, potuit virgo generare, cum semper conceptus praecedat, partas sequatur. Sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis angelorum di- Luc. 1, 37. centium : Quia non est impossibile Deo omne verbum. Credatur symbolo Apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat. Audivit Maria vocem Angeli , et quae ante dixerat; Quomodo fiet istud? non de fide generationis interrogans, respondit postea : Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. Haec Esa. 70 14. est virgo, quae in utero concepit, virgo quae peperit filium. Sic enim scriptum est. Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium. Non enim concepturam tantummodo virginem , sed et parituram virginem dixit. Quae autem est

Ezech. 44, 1. illa porta sanctuarii, illa exterior ad Orientem , quae manet clausa, et nemo, inquit, pertransibit per eam, nisi solus Deus Israel ? Nonne est haec porta Maria, per quam in hunc mundum redemptor intravit? Haec porta justitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem justitiam. Haec Matth. 3, 15, porta est beata Maria, de qua scriptum est, quia Dominus pertransibit per eam, et erit clausa post partum, quia

« PoprzedniaDalej »