Obrazy na stronie
PDF
ePub

peresset malis, relinquebant. Magna pars tamen earum in arcem suos prosecutae sunt, nec prohibente ullo, nec vocante: quia, quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem, id parum humanum erat. Alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis, nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine iam uno petiit Ianiculum. Inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu, suam quisque spem, sua consilia, communibus deploratis, exsequentes. Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales, omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae, quia vires ad omnia ferenda deerant, relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus fideli asservaturus custodia esset; optimum ducunt, condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere: cetera inter se onere partito ferunt via, quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum. In eo clivo eas quum L. Albinius, de plebe Romana homo, conspexisset, plaustro coniugem ac liberos vehens inter ceteram turbam, quae inutilis bello urbe excedebat: salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum, irreligiosum ratus, sacerdotes publicos sacraque populi Romani pedibus ire, ferrique; se ac suos in vehiculo conspici: descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit, et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

XLI. Romae interim, satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis, turba seniorum, domos regressa, adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabat. Qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis se

dere. Sunt, qui, M. Fabio pontifice maximo praefante carmen, devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis, tradant. Galli, et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos, et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio, nee tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta, in forum perveniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcemque, solam belli speciem tenentem. Inde, modico relicto praesidio, (ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret) dilapsi ad praedam vacuis occursu hominum viis, pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt; pars ultima, velut ea demum intacta et referta praeda, petunt. Inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ae propinqua foro loca conglobati redibant: ubi eos, plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum, maior prope cunctatio tenebat, aperta, quam clausa, invadendi: adeo haud secus quam venerabundi intuebantur in aedium vestibulis sedentes viros, praeter ornatum habitumque humano augustiorem, maiestate etiam, quam vultus gravitasque oris prae se ferebat, simillimos diis. Ad eos velut simulacra versi quum starent, M. Papirius unus ex his dicitur Gallo, barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti, scipione eburneo in caput incusso iram movisse; atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos. Post principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis iniici ignes.

XLII. Ceterum, seu non omnibus delendae urbis libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum, et ostentari quaedam incendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedium suarum obsessi possent, et non omnia concremari tecta, ut, quodcun

que superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos haberent; nequaquam perinde atque in capta urbe prima die aut passim aut late vagatus est ignis. Romani, ex arce plenam hostium urbem cernentes, vagosque per vias omnes cursus, quum alia atque alia parte nova aliqua clades oriretur, non mentibus solum concipere, sed ne auribus quidem atque oculis satis constare poterant. Quocunque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammae, et fragor ruentium tectorum advertisset, paventes ad omnia, animos oraque et oculos flectebant, velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae, nec ullius rerum suarum relicti, praeterquam corporum, vindices: tanto ante alios miserandi magis, qui unquam obsessi sunt, quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate. Nec tranquillior nox diem tam foede actum excepit: lux deinde noctem inquietam insecuta est: nec ullum erat tempus, quod a novae semper cladis alicuius spectaculo cessaret. Nihil tamen, tot onerati atque obruti malis, flexerunt animos, quin, etsi omnia flammis ac ruinis aequata vidissent, quamvis inopem parvumque, quem tenebant, collem, libertati relictum, virtute defenderent. Et iam, quum eadem quotidie acciderent, velut assueti malis, abalienaverant ab sensu rerum suarum animos; arma tantum ferrumque in dextris, velut solas reliquias spei suae, intuentes.

XLIII. Galli quoque, per aliquot dies in tecta modo urbis nequicquam bello gesto, quum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse, praeter armatos hostes, viderent, nequicquam tot cladibus territos, nec flexuros ad deditionem animos, ni vis adhiberetur; experiri ultima, et impetum facere in arcem statuunt. Prima luce, signo dato, multitudo omnis in foro instruitur: inde, clamore sublato ac testudine facta, subeunt. Adversus quos Romani ni

hil temere nec trepide, ad omnes aditus stationibus firmatis, qua signa ferri videbant, ea robore virorum opposito scandere hostem sinunt: quo successerit magis in arduum, eo pelli posse per proclive facilius rati. Medio fere clivo restitere: atque inde ex loco superiore, qui prope sua sponte in hostem inferebat, impetu facto, strage ac ruina fudere Gallos: ut nunquam postea nec pars, nec universi tentaverint tale pugnae genus. Omissa itaque spe per vim atque arma subeundi, obsidionem parant: cuius ad id tempus immemores, et, quod in urbe fuerat, frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per ipsos dies raptum omne Veios erat. Igitur, exercitu diviso, partim per finitimos populos praedari placuit, partim obsideri arcem: ut obsidentibus frumentum populatores agrorum praeberent. Proficiscentes Gallos ab urbe, ad Romanam experiendam virtutem, fortuna ipsa Ardeam, ubi Camillus exsulabat, duxit: qui maestior ibi fortuna publica, quam sua, quum diis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque, ubi illi viri essent, qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper, quam felicius, gessissent; repente audit, Gallorum exercitum adventare, atque de eo pavidos Ardeates consultare. Nec secus quam divino spiritu tactus, quum se in mediam concionem intulisset, abstinere suetus ante talibus conciliis:

XLIV. Ardeates, inquit, veteres amici, novi etiam cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit, et fortuna hoc egit mea, nèmo vestrum conditionis meae oblitum me huc processisse putet: sed res ac pericu lum commune cogit, quod quisque possit in re trepida praesidii, in medium conferre. Et quando ego vobis pro tantis vestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessavero? aut ubi usus erit mei vobis, si in bello non fuerit? Hac arte in patria steti; et, invictus bel

Vobis au

lo, in pace ab ingratis civibus pulsus sum. tem, Ardeates, fortuna oblata est, et pro tantis pristinis populi Romani beneficiis, quanta ipsi meministis, (nec enim exprobranda apud memores sunt) gratiae referendae, et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi. Quae effuso agmine adventat, gens est, cui natura corpora animosque magna magis, quam firma, dederit: eo in certamen omne plus terroris, quam virium, ferunt. Argumento sit clades Romana. Patentem cepere urbem; ex arce Capitolioque his exigua resistitur manu. Iam obsidionis taedio victi abscedunt, vagique per agros palantur. Cibo vinoque raptim hausto repleti, ubi nox appetit, prope rivos aquarum, sine munimento, sine stationibus ac custodiis, passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti. Si vobis in animo est_tueri moenia vestra, nec pati haec omnia Galliam fieri, prima vigilia capite arma frequentes: me sequimini ad caedem, non ad pugnam. Nisi vinctos somno, velut pecudes, trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum mearum exitum, quem Romae habui.

XLV. Aequis iniquisque persuasum erat, tantum bello virum neminem usquam ea tempestate esse. Concione dimissa, corpora curant, intenti, quam mox signum daretur: quo dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere. Egressi, haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum, intuta neglectaque ab omni parte nacti, clamore invadunt. Nusquam proelium, omnibus locis caedes est: nuda corpora et soluta somno trucidantur. Extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quae aut unde vis esset, ignaros, in fugam, et quosdam in hostem ipsum improvidos tulit. Magna pars in agrum Antiatem delati, incursione ab oppidanis in palatos facta, cir cumveniuntur. Similis in agro Veienti Tuscorum

« PoprzedniaDalej »