Obrazy na stronie
PDF
ePub

serunt. Præripuisti ergo illis vicem atque fidem; quoniam ea nec promissa a te, neque rogatus a nobis misisti. Scio le hac una re tuam apud nos benivolentiam potius testatum fuisse, quam illis fecisse invidiam; quippe quos non spero tecum officio certaturos, quem tam facile passi sunt in parvo munere superiorem. Nec tua dicimus parva munera, sed sua. Illa enim nulla sunt, quoniam iam in verbis parva erant. Tua vero magna dicenda sunt, quoniam nulla credebantur. Salis ergo tibi a me fieri non poterit unquam; quandoquidem non modo præces nostras tua munera spemque precedere, verum eliam contemnere videntur. Equidem fateor me plane a te, ut in ceteris omnibus, hac una iure maxime superatum, ne dicam deceptum; ut non tam facile mihi sit emergi erigique ad referendam tibi pro reliquis beneficiis gratiam, quam novis quotidie mihi a te collatis cumulatisque obrui. Sed quoniam isto novo aucupii genere ad inescandos homines uteris, non iam hæc nostra apud te dicenda amicitia est, sed proprio vocabulo ac nomine servitus apellanda est. Siquidem nos iam pridem oblatos gratis, non tam tibi placuit suscepisse, quam insperatis emisse muneribus. Neque hoc minus mirandum quod tam æquo animo patiamur a te ex amicis servos tuis artibus esse factos. Ergo nequaquam de servitute conqueri licebit, neque de amicitia gloriari. Domini namque benignitas optimam facit servi conditionem. Rursusque morosi amici frequens atque importunus occursus adducit fastidium. Mihi autem diligenter cum amicitia vera collata mitior, laxior, atque liberior videtur dura servitus, quam mitis amicitia. Et enim liberioris servi cuius apud Dominum clemens atque benigna servitus, cuius bona? nonne Domini omnia? amici autem cuius? nonne pari pacto amici, atque itidem adversa comunia? Neque iam in hoc servi cum Domino æqua conditio parque fortuna erit. Crede mihi non libere servus pascet Dominum, non vitam sponte pro Domini libertate, proque vilanda morte, ponet. Fecisse hæc autem amicos nonnumquam non minus fortiter quam amice, Orestis Pyladisque sive fabula sive historia docet. Maius ergo est amicitiæ vinculum quam servitutis. Hi siquidem nec bonis, nec vitæ parcere, ut amicum liberent, consueverunt. Illi vero dominorum et bonis inhiare, et iugulis ac neci ipsorum intenti esse, ut libertali consulant, sepe numero de præsenti sum præterea, ut dominos fugiant, quæcumque flagitant admite

re,....tem, ut arctiori benivolentiæ atque amoris vinculo cum amicis connectantur, ardua quæcumque et difficilia agredi quotidie non prætermittunt. Quare non detestandam eam servitutem puto, quæ ex libero animi arbitrio profecta, perpetuam amici iucunditatem, suam ducit salutem; illamque multo arctiorem, quæ ex voto animi, quæque ex legibus sancita est; cuiusmodi hanc nostram futuram spero. Et propterea utrique nostrum gratissimam, addo et fructuosam, neque, ut arbitror, ipsa morte dissolvendam. Præterea misisti his tuis muneribus fratri eius siquidem epistolam nostræ additum insertumque deprehendi (a). Et eum profecto virum, cuius amicitia mihi, quoniam insperato contigit, magis nunc colenda atque admiranda est, quam si fuisset unquam antea optanda. Tu te ergo tibi pro tantis muneribus gratias age, quandoquidem nos impares sumus. Quid autem illis in portu contigit, quamque diligentiorem in portu piratam quam in pelago invenere, credo te ex D. Micaelis Ferran litteris iam pridem intellexisse, qui diu multumque laboravit, ut nobis ea incolumia ex ipsis faucibus eriperet prædonis. Vale, et da veniam imperitiæ litterarum, quoniam utro-, que morbo laborant, et ingenii imbecillitate, et incorrectæ scriptionis vitio. Nam si quid politiæ unquam asseculi sumus, illud, cum primum scalidam heremum ingressi fuimus, nos illico deservit, rediitque ad sæculum. Deinde nos iam longa scriptura gravat, tædetque plurimum laboris iterum scribendi quæ legi saltem a peritis posse videntur. Et quo tibi amicitior, eo in corrigendis litteris negligentior fio. Vale iterum ex tuguriolo nostro X. kalendas novembris. Dominum Degui, et bene, ac iam prope ad votum negotium universale expedisse, el transacta hyeme istuc rediturum ad vos, audivi; quos ego beo, illud autem talibus discipulis felicem existimo. Et quoniam iam diu me hæc spes fefellit, quamdiu ipse erit in urbe, maxime eius vitæ timeo, ex qua nostra pendere videtur.

(a) Obscura lectio ex excribentis vitio.

Tum Cossus Boillo gratulatur quod tanta apud Reges auctoritate præstet: quoque in grada Deguinus ab ipsis habeatur rogat: Denique ad R. Lulli doctrinam addiscendam ipsum hortatur, quando datum est Deguini colloquiis, quam deperibat, frui. Tum Boillus sic:

Arnaldo Cosso anachorita Boillus S. P. D. Binas tuas litteras accepi; alteras, quas VI. idus marcii, alteras vero idibus maiis Maioricis dederas. Alteris autem te vehementer cupere ostendis ubinam sim intelligere et una me pluribus ad magistri Raimundi doctrinam plurimum hortaris: alteris vero acceperim ne priores, an non; et quod præceptor noster Deguinus sit apud Cæsarem auctoritate, aulicosque omnes certiorem fieri. Equidem, vir præstantissime, ut verum falear, statueram uberioribus tibi litteris respondere, quandoquidem in rem meam est quod ipse hortaris. Verum quibusdam domesticis impeditus negotiis, non prætermissi, sed distuli. Interea autem hic necessarius tuus insperato mihi aparuit; quo viso, et si quod proposueram non possum absolvere, vissum tamen est illi aliquid litterarum dare, quæ saltem instituti mei atque impotentiæ te certiorem facerent: ratus tibi breves gratiores fore quam nullas. Itaque paucis accipe petitionis tuæ responsionem, tamquam earum litterarum, quæ prope diem scripturus ad te sum, breve proæmium. Hoc est: me hic esse, foreque, quamdiu eædem quæ nuper res huic nostræ quieli olioque non invideant: a præceptore quoque nostro, cum Cæsaraugustæ ageremus, libellum, quem Januam artis appellant, in illo curiæ strepitu etsi bis cursim tamen audisse, ita ut tantum degustarim (a): eundemque præceptorem apud Reginam, omnium, quæ vivant, feminarum præstantissimam, satis honesta conditione esse, honestioreque prope diem futurum, cum hominem magis magisque in dies noverint. Coli eliam atque frequentari a pluribus studiosis, et satis magnæ auctoritatis viris plurimum; ita ut si in animum induxerit peculii augendi, campum pateret credas satis latum. Quam quidem ego rem et arti auctoritatem et utilitatem non mediocrem allaturam arbitror, modo ne ætas eius iam ingravescens assiduis et quidem magnis vita laboribus aliquando sub one

(a) Vitiata lectio.

re cada (a). Vale; et his iam oblivionis suspicione liberatus, uberiores postmodum a nobis expecta. Ex tugurio nostro VI. kalendas julias.

Cossi litteræ, uberiores a Boillo sibi promissas expectantis. Denuo Boillus.

D. Arnaldo Cosso frater Bernardus Boil S. P. dicit. Fateor me superioribus diebus pollicitum tibi uberioribus litteris scripturum. Quod quare non feci, etsi excusare vellem, nec tu admitteres, neque ego in præsentia possem. Siquidem nulla ad amicos excussatione utendum est. Nam si ulla esse posset, hæc erat: cum otii copia datur, abest tabellarius: cum vero adest, temporis augustia, ut in præsentia, ab officio scribendi, ut tu te optare dicis, impedior. Non enim ad te utcumque scribendum est, sed ut ad eum, qui aliquid a me expectat quod delectet. Huius igitur epistolarum genera, cum promi ab imperito non faci.. nonnumquam brevitas de. quando satisfacere. Itaque da..

inopia, temporisque et sibi et mihi ali

cunctationi for

te inverecundæ, quoniam ex honesta culpa procedit. Expectaque simul satisfactionem potius in volo quam in facultate nostra repositam. Nam si erit quominus præstare quæ sum pollicitus, possim, iterum petam veniam, quousque imperitiam nostram ipsa negligentia larditasque confiteatur. Tu igitur interea loci nostræ professionis memor atque infantiæ, incipe iam dudum tibi præstare quæ a nobis expectanda tibi forte persuaseras; in eoque voto potieris felicius, nosque gravi ære literabis alieno. Quod reliquum est hunc quæstorem nostrum, qui has tibi redditurus est, ita tibi commendo, ut maiori studio ac diligentia comendare non possem. Nam cupio illud ita a te suscipi, ut intelligat meam sibi comendationem usui fuisse. Vale. Ex cenobiolo nostro VI. idus maii. Post R. Episcopi obitum de magistro D. nil certe quid ageret habui. Cupio illum optimum senem et virum eruditissimum iam dudum quiete frui, quodque ut fiat Deum inmortalem præcor.

(a) Iterum vitiata lectio.

Cossus, a questore non quæsitus, sed casu eum in foro inveniens, Boillum parvis munusculis et obsoniis donat. Cui Boillus.

Frater B. Boil anachoreta D. A. Cosso S. P. D. Accepi litteras tuas cum muneribus vel si mavis obsoniis. Quibus perlectis intellexi meas non fuisse tibi a quæstore redditas, sed pene extortas. Quod ego numquam fuissem de isto homine suspicatus; qui non tantum me supplex ipse ut scriberem adivit, sed etiam præcatores adhibuit. Verum cum te non quæsivit, ut commendatitiam tibi epistolam redderet, sed potius tu illum, ut peteres, profecto ostendit nihil sibi opus fuisse ea commendatione, de qua hic me sæpe numero interpellarat. Quare ipsius edoctus ingenio, fiam posthac ad hujusmodi homines tibi tantopere commendandos paulo remissior, addo etiam, cautior; non enim dignus iste erat vel mea comendatione, vel tuo favore, nedum ut nostra amicitia frueretur, quando oblatam sibi a te humanitatem vel neglexit imprudens, vel refugit timidus. Tu vero in ca re, ut videor, et quod divæ Virgini debebas officium libens persolvisti, et simul amici præcibus cumulate satisfecisti. Quare nostræ partes erunt habere tibi (quoniam agere non possum) pro utroque beneficio gratias...... Quod autem ad munera allinet, primum ea felicioribus auspiciis apud sæcularem hominem modo, quam nuper illa prima quæ missisti apud religiosum navigarunt. Siquidem hæc illibata ad nos usque pervenerunt; illa vero imminuta, esse a facibus involantis ercpla. Deinde eo nobis gratiora, iu. . quæ fuerunt. . .

....

o minus debita: eoque prætiosiora atque ampliora, quo magis utrumque hominem refecerunt. Siquidem olivis et capparibus exteriorem pavisti; litteris autem et versuum suavitate interiorem. Itaque cum dupplici beneficio duplex gratia debeatur, scias velim non augere benivolentiam nostram tua munera, sed potius referendæ gratiæ facultatem ademisse; quandoquidem tot acceptis beneficiis nostra iam impar est gratitudo. Dabis igitur veniam inopiæ nostræ, quoniam tua munifficentia effecisti, ut pro duplici, quæ tibi debetur, gratia, nullam possis a me deinceps penitus expectare. Vale, et iam parce muneribus; non enim aliter obruta tot bebeneficiis gratitudo emerget. Ex tuguriolo nostro idibus octobris.

« PoprzedniaDalej »