Obrazy na stronie
PDF
ePub

fidejussoribus datis, non exeant de ipsa civitate, A sterio papa?«< Quæ nostro prius ministerio Dominus quandiu Alexandria episcopum accipiat. Judices, et senatus dixerunt: Sanctissimi Paschasini sit firmum Judicium.

definivit... ut vere a se prodiisse ostenderet quod prius a prima omnium sede formatum totius Christi orbis judicium recepisset: ut in hoc quoque capiti membra concordent. >>

Hoc igitur honore suscepta fuit a synodo Chalcedonensi epistola dogmatica Magni Leonis,quidquid susurret Neotericus, (Nat. Alex. sect.1, diss 13) imaginatus susceptam a concilio,et approbatam prævio juridico examine judiciali,cum prius eam ad fidei regulas expendisset. Contendit, se reatum incursurum blasphemiæ in Spiritum sanctum, si aliam acceptationis methodum synodo universali attribueret. Cæcum illud agendi modum si concilio æcumenico tribuissem; reus blasphemiæ in Spiritum sanctum mihi viderer (ibi). Alter recentior de eodem negotio pertractans attribuit episcopo Lycaoniæ suffragium, nunquam ab eo prolatum, nempe: Si quispiam in expositione fidei per Leonis epislotam declaratam aliquid improbandum repererit, se id non curare; sibi enim id ratum, ut non contradicat expositioni a Patribus B Nicænis traditæ. Verum si attendantur verba Neopto-pimus, et subscripsimus... Archiepiscopus Leo,

lemi illius episcopi Lycaoniæ, longe diversam a scriptore nupero sententiam indicant : «Jam inde, inquit,ab initio nostra patria ab omnia hæretica labe pura ejusmodi quæstionum,et contentionum expers fuit, nosque simplicius credidimus, Patrum fidem sequentes expositam in Urbe Nicæna, quam postea interpretatus est beatus memoriæ Cyrillus, ac denuo declaravit sanctissimus ac religiosissimus Romanæ urbis archiepiscopus Leo: nosque rursum his expositionibus non adversamur. Quod si quis habere se putat occasionem aliquam contradicendi adversus expositionem beatissimi episcopi Leonis; ipse simul quærat, atque contendat, nobis nulla in re contradicentibus, aut repugnantibus expositioni trecentorum decem et octo, et corum qui postea fuerunt centum quinquaginta SS. Patrum Fide. » Hoc dicere valde differt ab insinuatione, quam Neotericus ide obtrudit contra auctoritatem Romani pontificis, dum per illa verba episcopi Neoptolemi declarationem expressam indicantia pro epistola Leonis æque ac pro epistola Cyrilli, et pro symbolo Nicæno, novus hic interpres significari docet impunem fore dissensum ab epistola Leonis.

Idem scriptor recentior nimis confidenter pertrahit ad suum systema pontificia auctoritati oppositum verba Leonis in Domino gloriantis, qui nullum nos (inquit) in nostris fratribus detrimentum sustinere permisit: sed quæ nostro prius ministerio definierat, universæ fraternitatis irretractabili firmavit assensu. » Ex hisce verbis opinator colligit, solius synodi œcumenicæ irreformabile judicium dici oportere, et ad examen non revocandum; reliqua vero, etiamsi Romani pontificis sint, esse obnoxia reformationi.

Nos e contra observamus, a Leone non dici judicium acceptationem illam concilii, sed assensum : universæ fraternitatis irretractabili firmavit assensu. Assensus iste quando dicitur irretractabilis, idcirco dicitur, quia semel præstitus revocari nequaquam potest, neque ab eo recedi liberum est. Non videtur ullo modo significare, decisionem œcumenica synodi adversari posse alteri prolata a Romana sede, aut Chalcedonensis definitiones de fide suæ dogmaticæ epistolæ. Profecto ita lapsus memoria non fucrat, ut oblivisceretur toties a se perscripta de S. sedis decisionibus antequam concilium convocaretur. Vide quæ superiori capite recitavimus. Si repetere hic liceat, ea tantum indicentur, quæ ad ipsos Patres scribit in concilii limine constitutos : « Unde, fratres charissimi, rejecta penitus audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam, vana errantium infidelitas conquiescat: nec liceat defendi quod non licet credi. »

Sed ne excedamus ab epistola ad Theodoretum. Nonne Leo in ea declarat, epistolam suam ad Flaviorum esse Dei ipsius definitionem, utentis mini

C

D

Quod autem plene confirmat, decisionem Leonis ad juridicum examen revocatam non fuisse a concilio; sed concilium credidisse suarum esse partium debitum acceptandi epistolam dogmaticam, et conformandi pontificio judicato proprium judicium,est id quod contigit actione quinta. Proposita ibi fuit definitio fidei, cui omnes applaudendo acclamarunt, præter nonnullos Orientales, et legatos Romanæ sedis. Hi contendebant, deesse aliquid propositæ definitioni, cum non exprimeret universa quæ Leonis epistola continebat circa duas in Christo naturas post unionem hypostaticam inconfuse confitendas. Persistentibus episcopis in affirmando, nihil in ea definitione desiderari, sed esse conformem epistolæ Leonis : « Epistolam sanctissimi Leonis susce

ut credimus, sic credit. Definitio subscribatur. Definitio habet omnia. Definitio fidem habet. Leo eadem dixit, quæ Cyrillus; Cœlestinus, quæ Cyrillus dixit, firmavit Xystus firmavit, quæ Cyrillus dixit » Responderunt legati: «Si non consentiunt epistolæ apostolici et beatissimi viri papæ Leonis, jubete nobis rescripta dari, ut reverta nur (in Occidentem) et ibi synodus celebretur.» Huic etiam legatorum protestationi patrocinium accommodante Marciano Augusto, ejusdem commissarii ab episcopis quæsiverunt : « Dioscorus dicebat, quod ex duabus naturis est suscipio, duas non suscipio.Sanctissimus autem archiepiscopus Leo duas naturas dicit esse in Christo unitas, inconfuse, inconvertibiliter, et indivisibiliter in uno unigenito Filio Salvatore nostro. Quem igitur sequimini, sanctum Leonem, aut Dioscorum? Reverendissimi episcopi clamaverunt: Ut Leo, sic credimus. Qui contradicunt, Eutychianista sunt. Leo recte exposuit. Magnificentissimi, et gloriosissimi judices dixerunt: Ergo addite definitioni, duas esse naturas unitas in Christo, inconvertibiliter, et inconfuse.» Hoc ipsum igitur Leonis assertum cum definitioni inseruissent «quod una cum fide Nicæna, Constantinopolitana, et epistolis Cyrilli ad Nestorium et Orientales, esse congruentem magni illius Petri confessioni, asserunt, et communem quamdam columnam adversus perverse sentientes,» ad confirmationem rectorum dogmatum, eidem definitioni ita conformatæ tum legati apostolici, tum Patres universi subscripserunt. Nempe hoc honore ab antiquioribus sæculis habitæ sunt decisiones Romanæ sedis,ut comparatæ sint definitionibus universalium synodorum, et ipsis oraculis divinarum Scripturarum proxime accensitæ.

In postrema actione concilii (quæ fuit sexta decima) legati sedis apostolicæ retulerunt, pridie ejus diei post suum e concilio discessum cum commissaris Cæsareis, quædam pertractata fuisse adversus sacros canones, et disciplinam Ecclesiæ. Archidiaconus Ecclesia Constantinopolitanæ respondit, legatos ante discessum rogatos fuisse a clericis illius Ecclesiæ, ut dignarentur una cum Patribus cognoscere nonnulla a se proponenda. Legatis vero reponentibus, se nihil habere in mandatis ab apostolica sede traditis super his,quæ cupiebant clerici præfati proponere, et idcirco exeuntibus e concilio; rogatos fuisse commissarios principis,ut audirentur, eorumque preces remissas ad Patres concilii; hos vero ad cognitionem precum procedentes quædam statuisse qua idem archidiaconus ex scripto recitavit, super Ecclesiæ Constantinopolitana juribus Romæ veteris dignitati ferme exæquandis, præcipue in ordinatione eisdem attribuenda metropolitarum trium exarchatuum Ponti, Asiæ, ac Thraciæ. Contra hoc pronuntiatum, tanquam sexto canoni synodi Nicænæ contrarium, et juribus Ecclesiæ Romanæ, legati valide

se opponentes, illud circumscribendum esse pro- A speret modo quod per aliorum possit offensiones
testantur. « Sin alias contradictio nostra (in-
quiunt) his gestis inhæreat, ut noverimus, quid
apostolico viro universalis Ecclesiæ papæ referre
debeamus, ut ipse aut de sua sedis injuria, aut de
canonum eversione possit ferre sententiam.» Abso-
luta celebratione sessionum, concilii Patres allo-
quentes Marcianum Augustum, tum scribentes ad
Leonem papam in hujus laudes effusi: «< nobis, in-
quiunt, impenetrabilem in omni errore propugna-
torem Deus providit, et Romanæ Ecclesiæ papam ad
victoriam præparavit, doctrinis eum per omnia ve-
ritatis accingens, ut quemadmodum fervens affectu
Petrus, et hic affectu ferventiore decertans, om-
nem ad Deum sensum, intelligentiamque perdu-
cat. » Concil. Chalced. part. III, num. 1, et ad
ipsum Leonem << Te tanquam tanti boni duce et

auctore ad communem utilitatem Ecclesiæ filiis hæ-
reditatem,sortemque veritatis ostendimus...Quibus
(quingentis viginti nobis) tu quidem sicut membris B
caput præeras in his, qui tuum tenebant ordinem. »>
Post laudatum pontificem, ejusque legatos, ad ca-
nonem deveniunt pro Constantinopolitana Ecclesia
conditum: cujus condendi causas exponunt : scien-
tes, quia et vestra sanctitas addiscens, et probatura,
et confirmatura est eadem. Rursumque enuntiant
probabiles causas, quibus permotum iri Leonis ani-
mum sperant ad confirmationem suam gestis ac
decretis omnibus concedendam, licet adversati
sint legati in re postremo proposita. Ejusdem sen-
tentiæ litteras tum Marcianus Augustus, tum Pul-
cheria, tum Anatolius Constantinopolitanus, tum
Julianus Coensis ad Leonem mittunt.

Ex cap. 11. Confirmat Leo concilii Chalcedonensis omnia circa fidem ibidem constituta, gaudens, «<humilitatis nostræ scriptis (inquit) auctoritate Domini mei beatissimi Petri Apostoli, et merito roboratis religiosa unanimitate consentiens sancta synodus ab Ecclesia Dei amputaverit dia bolicorum sensuum diabolica commenta.» Rescribit igitur: «Fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant, me non solum per fratres, qui vicem meam exsecuti sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium propriam vobiscum inesse sententiam in sola videlicet fidei causa (quod sæpe dicendum est) propter quam generale concilium, et ex præcepto Christianorum principum, et ex consensu apostolicæ sedis placuit congregari, » etc.

Confirmat igitur Leo papa decreta de fide, non simplici consensu,et adhæsione ad definitionem tanquam ex se ratam absque suo placito; sed auctoritate firmandi quæ residet apud apostolicam sedem, ut exprimit phrasis adhibita per Leonem in epistola 77 ad Anatolium: Ita ut Chalcedonensis symboli definitionem de fide, cui etiam dilectio tua subscribendo consensit, et quam apostolocæ sedis firmavit auctoritas, profiteatur Atticus se per omnia servaturum.

canonum

C

Quod autem attinet ad canonem 28 de patriarchali D jurisdictione Constantinopolitanæ Ecclesiæ attributa supra exarchatus Ponti, Asiæ, ac Thraciæ, et loco proximo post sedem Romanam, ita denegavit consensum beatus Leo, ut infractionem Nicænorum diserte nominet in epistola ad Anatolium, et doleat, ac miretur, «< inauditis, et nunquam antea tentatis excessibus sanctam synodum ad exstinguendam solam hæresim, et confirmationem catholicæ fidei congregatam trahi (ab Anatolio) in occasionem ambitus, tanquam refutari nequeat, quod illicite voluerit multitudo, et illa Nicænorum canonum per Spiritum sanctum ordinata conditio in aliqua unquam sit parte solubilis.» In litteris quoque ad imperatorem datis resistit valide huic perversioni: «satis sit (Anatolio) quod prædicto vestræ pietatis auxilio, et mei favoris assensu, episcopatum tantæ urbis obtinuit. Non dedignetur regiam civitatem, quam apostolicam non potest facere sedem: nec ullo

augeri.» Et in epistola ad Pulcheriam omnino irritat, et infringit consensiones episcoporum, eidem decreto adversus Nicænos canones accommodatos : in irritum mittimus : et per auctoritatem B. Petri apostoli generali prorsus definitione cassamus. In encyclica vero ad episcopos pro Constantinopolitani petitione supplicantes respondet: « Nullus apud me patrociniis ita poterit adjuvari, ut his quæ postulat calcata Patrum constitutione consentiam,» et serio singulos monet, « ne in cujusquam gratiam a me velis postulare quæ sine reatu utriusque nostrum nec mihi concedere, nec tibi liceat obtinere. » His congruentia sunt quæ rescribit ad Maximum Antiochenum, et ad Theodoretum Cyri, plena constantiæ apostolicæ in tuendis regulis Patrum, et exemplis suorum decessorum. Denique et in data ad Proterium Alexandrinum epistola (qui Dioscoro suffectus fuerat deposito apud Chalcedonem) perinde ac scribens ad Maximum Antiochenum,spondet se non passurum, ut dignitati suarum sedium præjudicia in

serantur.

Jure autem scribit,per quorumdam subreptionem decretum illud emanasse, cum jura Alexandrinæ Ecclesiæ tunc vacantis nemo tueretur, Antiochenæ etiam tacentis, ne offensam Anatolii incurreret ; ita ut plane deserta esset causa præcipuarum Ecclesiarum, nisi legati apostolici restitissent.

Anatolius Leonis adversationem non modo non ægre tulit, sed de illa gravisus est, cum inde occasionem quæreret disseminandi gesta synodi Chalcedonensis fuisse a Leone improbata. Huic tamen serpenti calumniæ Leo provide occurrit, datis epistolis ad synodi Patres, ad Augustum Marcianum aliosque, in quibus ea quæ de fide recte constituta confirmaverat,dilucide separat ab his quæ de mutatione disciplinæ inhibuerat, tanquam attentata contra Nicænos

canones.

(Ex cop. x11.) Vigilantia Leonis Magni proponitur in sua dogmatica epistola, et concilii Chalcedonensis definitionibus a se confirmatis per omnes Ecclesias publicandis et stabiliendis. Elucet autem illa ex epistola, ad Ravennium Arelatensem data, una cum exemplo suæ dogmaticæ ad Flavianum, ut apud omnes Galliarum episcopos eamdem perferri curaret.Quam studiose et venerabiliter ab omnibus suscepta fuerit, docent litteræ trium episcoporum ad Leonem datæ, in quibus paterna ejusdem providentia et apostolica doctrina dignis laudibus non solum commendatur, verum etiam humiliter rogatur ut exempla quæ ejusdem epistolæ ab amanuensibus transcribi curaverant, dignetur inspicere et si quid librarii errore defuerit, emendare; vel si addiderit postea quidpiam, inseri jubeat, ut præsentibus ac futuris temporibus integrum custodiatur tanti pastoris doctrinæ ac vigilantiæ monumentum,præsidium futurum etiam locis ubi nondum error irrepserat, ne inopinantibus improvisus hostis adveniat, ne vulneri locum præbeat incauta securitas.

Synodus vero episcoporum in Gallia paulo post habita, de eadem dogmatica ad se transmissa gratias uberrimas referens dicit eam epistolam ita avide receptam, ut memoriter a pluribus recitetur, non secus ac symbolum fidei. «Quæ apostolatus vestri scripta, ita ut symbolum fidei quisquis redemptionis sacramenta non negligit, tabulis cordis ascripsit, et tenaci, quo ad confundendos hæreticorum errores paratior sit, memoriæ commendavit. » Subscribitur ista synodica ab episcopis 43,quibus præponitur Rusticus Narbonensis.

Dum his respondet Leo, percipit esse in concilio Chalcedonensi ea qua diximus acclamatione receptam. Quare, ut ad Hispanos etiam episcopos perferatur a Galliarum præsulibus curari mandat. Pari gratulatione in Insubria percepta est, ut testatur synodica ejus provinciæ ad Léonem data. Non destitit Leo ad Maximum Antiochenum et ad Theodoretum

Cyri perscribere, ut illius dogmaticæ notitia ad om- A nes perveniat. Ibi enim remedii necessitas major urgebat. Monachi enim Palæstini, ut plurimum Eutichiani, tales civerant turhas, ut expulso Juvenali Hierosolymorum episcopo,in ejus sedem intrusissent Theodorum gregolem suum, cui favor Eudoxia Augustæ non deerat, viduæ Theodosii ejus nominis tertii. Hoc autem subnixi nulli parebant excessui contra catholicos exercendo, ut Romano pontifici et Chalcedonensi concilio abrenuntiarent. Lenioribus remediis curatio primum tentata est, tum a Leone, tum a Marciano perscriptis Litteris. Verum obdurata seditiosorum pervicacia adegit imperatorem ad militarem manum submittendam, qua cogibantur rebelles monachi Eutychiani in monasteriis redduti,quibusdam etiam illorum morte multatis. Ad Juvenalem vero sua sedi restitutum gratulatorias literas dedit Leo, seria tamen admonitione respersus ut diligentius curaret gregem sibi commissum, ne petilenti hujusmodi afflatu imposterum B corriperetur.

Ecclesiæ patriarchatus Egypti non minus exercebant curam Leonis quam Orientales. Cavendum enim esse considerabat tum a monachis, tum a Protereo in locum Dioscori suffecto,cujus fuerat auditor. Verum a Proterio nihil timendum esse cognovit post ejus professionem fidei vere catholicam ad se transmissam; de qua gratulatus Leo regulas addit Eutychianos ab erroribus revocandi. Factionarii Eutychetis abusi fuerant dogmatica Leonis epistola, corruptis pluribus ejusdem locis, et Nestorianorum erroribus eidem insertis,tum etiam in invidiam revocato Chalcedonensi concilio,ob injuriam Alexandrinæ sedi illatam, cum Patres præpositum Constantinopolitanam.

Priori calumniæ occurit Leo datis a Marcianum litteris, in quibus rogabat ut Græce reddi fideliter curaret per idoneos viros dogmaticam suam epistolam ad Flavianum,et in Alexandrina diœcesi evulgari, ut conferri posset cum doctrina illius sedis episcoporum Athanasii, Theophili et Cyrilli.Secundo autem obtentui obviam ivit, scribens ad Proterium quam valide sedis apostolicæ legati reclamaverunt ac protestati sint contra decretum Chalcedonense, episcopo Constantinopolitano ea tribuens quæ Nicani canones et Eccclesiæ disciplina vetabant.Se perstiturum firmiter in asserendis Ecclesiæ Alexandrinæ debitis juribus ac privilegiis, paternæ antiquitatis exemplo.

Dum hæc feliciter promoventur, Marciani Augusti mors insecuta cursum abrupit ejus progressus, sperabatur. Timotheus Elurus, sancto Proterio occiso,in ejus locum intrusus,in tantam insolentiam erupit, ut auathema in Leonem intorquere et in Chalcedonensis concilii susceptores non exhorruerit. S. Leo, certior factus tot scelerum, non destitit excitare Leonem Augustum, Marciani successorem, ut patrocinium accommodaret catholicæ Ecclesiæ.Non destitit Elurus versutiam et omnes fallendi artes adhibere ut incantum principem inflecteret ad novum concilium indicendum. S. Leo, ca de re a principe requisituo, respondet: « Cum ergo universalis Ecclesia per illius principalis petræ ædificationem facta sit petra, et primus apostolorum beatissimus Petrus voce Domini audierit: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; quis est nisi aut Antichristus, aut diabolus,

C

D

qui pulsare audeat inexpugnabilem veritatem?... Quodam contagio splendorem vestræ serenitatis obfuscare desiderant, cum sacrilegi parricidæ id audeant petere, quod nec innocentes liceat obtinere. » Ita egit suis epistolis Leo, ut in locum Eluri alter episcopus Alexandrinæ Ecclesiæ datus sit, nempe Timotheus cognomento Solofaciolus; quem ad se perscribentem monet Leo ut Nestoriani atque Eutychiani erroris reliquias omnes eliminet e suo episcopatu. Monendum quoque duxit Anatolium Constantinopolitanum, ut errores eosdem curaret studiosius evellit e regia urbe; quod a Gennadio successore pariter requisivit, dum a palliata Eluri conversione ita cavendum esse perscripsit, ut a quocunque privato vel publico colloquio nefarium hominem submoveri præmoneat.

(Ex. cap. 13.) Est igitur pontificatus Magni Leonis epocha memorabilis præ cæteris quæ in ecclesiastica historia occurrunt, in qua visibilis Dei protectio sedi apostolicæ impensa fuit, difficillimis præsertim temporibus, quibus barbarorum eluvies et hæresum frequentia humana omnia ac divina miscebant et confundere nitebantur. Qua enim felicitate Leo contra hæreres decertavit, eadem majestate repressit Attila et Genserici irruptiones.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Num 67, lin 11. Hic constituit ut monacha non acciperet velaminis capitis benedictionem, nisi probata fuerit virginitate sexaginta annorum. Leonis decretum est, ne monacha, id est virgo, veletur ante annum ætatis sexagesimum. Ex conc Agath can 19, et syn vi, in Trull can 40, modus impositus est ne velentur ante annum 40; syn Carth 11, can 4, ante annum 25; can Sanctiomonialis et seq. 20, qu. 1.

Lin 13. Hic constituit super sepulcra apostolorum custodes, qui dicuntur cubicularii, ex clero Romano. Decreto Leonis impositi sunt custodes sepulcris apostolorum, lecti ex ordine clericorum. qui dicti sunt cubicularii. Cubicularii sunt servi qui sunt in ministerio cubiculi. Tranquill in Julio, cap 4: Cum uno medico et cubiculariis duobus. Inde cubicularii dicti sunt custodes corporum apostolorum, quasi essent cubicularii apostolorum, vel quia assumebantur e cubiculo seu camera pontificis. Eadem analogia cubicularios ecclesiæ sancti Martini pro ædituis accepit Ottho Frisingens Chronic lib iv, cap 32, et Sigebert. ad ann. 509. Eodem matricularios vocitat abbas Uspergens Vandalbert diacon in Vita S. Goaris, apud Surium 6 Julii Custodes vel matricularii ecclesia. Capellæ vel oratoria adjecta ecclesiis dicuntur cubicula : Anasias in Sergio : « Hic tectum et cubiculæ, quæ circumquaque ejusdem basilica sunt, studiosius

ornavit. >>

XLVIII. SANCTUS HILARUS.
ANNO CHRISTI 461, LEONIS 5, SEVERI 1.

68 Hilarus, natione Sardus, ex patre Crispino, sedit annis sex, mensibus 3, diebus 10 (a).

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) B mens 10, minus d. 2, a Coss Severini et Daglaiphi ad Pusæum et Joannem Coss.

Hic fecit decretalem, et per universum Orientem sparsit Epistolitas de fide catholica et apostolica, confirmans tres synodos Nicænam, Ephesinam, et Chalcedonensem, vel (a) tomum S. archiepiscopi Leonis, et damnavit Eutychetem, et Nestorium, et Dioscorum, vel omnes sequa5 ces, eorum, et omnes hæreses, et confirmans auctoritatem (b) et principatum sanctæ sedis apostolicæ. Hic fecit constitutum de Ecclessia in basilica ad sanctam Dei genitricem Virginem Mariam consulatu Basilisci et Hermenerichi, xvi Kalendas Decembris.

69 Hic fecit oratoria tria in baptisterio basilica Constantinianæ, Joannis Baptistæ, et S. Joannis evangelista, et S. Crucis, omnia ex argento et lapidibus pretiosis. Confessionem sancti Joannis Baptistæ fecit ex argento, quæ pensabat libras centum, et crucem auream. Et confessionem S. Joannis evangelistæ fecit ex argento, quæ pensabat libras 100, et crucem 5 auream: et in ambobus oratoriis januas æreas, et argento clusas. In oratorio S. Crucis fecit confessionem, ubi lignum Dominicum posuit, cum cruce aurea, cum gemmis, quæ pensabat pondus librarum 20. Fecit ex argento purissimo in confessione januas pensantes pondus librarum 50; supra confessionem aureum arcum qui pensabat libras 4, quem portant columnæ onychinæ, ubi stat agnus aureus, pensans libras duas; coronam auream ante confessio10 nem. Pharos cum delphinis, quæ pensant libras quinque; lampadas aureas numero quatuor pensantes libras duas; nymphæum, et triporticum ante oratorium S. Crucis, ubi sunt columnæ miræ magnitudinis, quæ dicuntur hecaton, penta; lacus, et conchas triantas (c) 2 cum columnis porphyreticis ragiatis (d), foratis (e) aquam fundentes, et in medio lacum porphyreticum cum concha assirta (f) in medio aquam fundentem, circumdatam a dextris, vel 15 sinistris; in medio cancellis æreis, et columnis cum fastigiis, et epistyliis undique ornatum ex musivo, et columnis Aquitanicis, et tripolitis, et porphyreticis? Ante confessionem beati Joannis coronam argenteam, pensantem libras viginti; (g), pensantem libras viginti quinque.

0 Item ad sanctum Joannem intra sanctum fontem lucernam auream cum nixis (h) luminum decem, pensantem libras quinque; cervos argenteos tres fundentes aquam, pensantes sing. libr. triginta; turrem argenteam cum delphinis, pensan. libras sexaginta; columbam auream, pensan. libras 21. In basilicam Constantinianam pharacanthara argentea, quæ 5 pendent ante altare decem, pensan. singula libras viginti; scyphum aureum, pensan. libras sex; calices aureos, pensan. singuli libr. 1; scyphos argenteos duos (1) pensan. singuli libras decem; alium scyphum aureum, pensan. libr. quinque; calices ministeriales argenteos viginti, pensan. singuli lib. 2; amas argenteas quinque, pénsantes libras decem. Ad beatum Petrum apostolum, scyphum aureum, pensan. libras quindecim, alium scyphum aureum 10 cum gemmis prasinis et hiacynthinis, pensantem libr. quatuor; calices argenteos ministeriales decem, pensan. sing. lib. 2; amas argenteas duas, pensan. sing. libras octo; pharacan- thara argentea viginti quatuor, pensan. singula libras quinque ; ad beatum Paulum apostolum scyphum aureum, pensan. sing. libras quinque; scyphos argenteos quatuor, pensan. sing. libras sex; calices ministeriales argenteos decem, pensantes sing. libras septem; amas 13 argenteas duas, pensantes sing. libras decem. Ad beatum Laurentium martyrem scyphum aureum cum gemmis prasinis, et hiacynthinis, pensan. libras quatuor; lucernam auream nixorum decem, pensan. libras quinque; scyphum aureum purissimum, pensan. libr. quinque; lampadas aureas duas, pensan. sing. libr. 1; (j) pharamcantharam auream, pensan. lib. 2; turrem argenteam cum delphinis, pensan. libras viginti quinque; scyphos argenteos 20 tres, pensantes sing. libras triginta quatuor; calices argenteos ministeriales duodecim, pens. sing. lib. 2; altare argenteum, pensans. libr. quadraginta; lampadas argenteas decem, pen sans. libr. 2; amas argenteas duas, pensantes libras decem; in basilica beati Laurentii mar

NOTULE MARGINALES FABROTTI.

(a) C, etc. (b) C, dominationem. (c) castriatas. C, cithariacas. (d) soraitis. (e) C perforatis. (f) raita. (g) id est, argenteum. (h) lychnis, B, mixis. (i) quinque. (j) pharum cantharum au

reum.

tyris pharacanthara argentea decem, pensantia singula libras decem, canthara ærea 26; Ministeria ad baptismum argentea, libras decem; phara ærea, libras quinquaginta.

71 In urbe Roma constituit ministeriales, qui circuirent constitutas stationes. Scyphum aureum ansatum, pensantem libras octo; scyphos argenteos per titulos viginti quinque, pensan. sing. lib. decem; amas argenteas viginti quinque, pensantes singulæ libras decem; calices argenteos ministeriales quinquaginta, pensantes sing. libr. duas. Hæc omnia in basilica Constantiniana, vel 5 ad sanctam Mariam constituta recondidit. Hic fecit monasteria ad sanctum Laurentium, et Balneum, Prætorium (a) sancti Stephani. Fecit autem oratorium sancti Stephani in baptisterio Lateranensi. Fecit autem et bibliothecas duas in eodem loco. Item monasterium intra Urbem ad (b) Lunam. Hic fecit ordinationem in Urbe per mensem Decembris, presbyteros viginti quinque, diaconos sex, episcopos per diversa loca viginti duos. Qui etiam sepultus est ad sanctum 10 Laurentium in crypta juxta corpus beati episcopi Sixti; et cessavit episcopatus per dies de

[blocks in formation]

Apud Fabrottum ex codise Freheri.

VARIE LECTIONES.

[blocks in formation]

Num 70, lin 9, AB, argenteos 5. lin 16 et 17, AB, lib 5 lin 18, A, alium scyphum aureum, pens lib 5,aureum cum gemnis. lin 25, AB,duas. B,altare argenteum, pens lib 40, lampadas argent 10 pens lib 20, amas, lin 26 et 27, B, lib. 40. lin 27. A, 24.

Ex codice Regio Mazarino et Thuano.

Num 68, lin 1, Hilarius. n. S. ex patre Crispino, sed ann 7, menses 3, dies 10. Hic fecit decr et per universum orbem sparsit, et epist. de fide cath et apost confirmantes (M. confirmans). lin 5, D. et omnes seq e. et omnes hæreses; confirmans donationem, et principatum sanctæ sedis cathoticæ et apostolicæ. Hic fecit const de eccl ad S. Mariam consulatu Basilici. Fuit autem a consu'atu Basilici et Hermerici a xvi. Kal Dec.

Num 69, lin 2, et Joann evang. lin 3, pretiosis. Confessionem beati (M. sancti) Jo. evangelistæ fecit ex argenteo, pensante libr 100, etc aur. in ambobus Oratoriis fecit januas æreas ex argento cl. lin 6, ubi posuit lig Dom inclusum in cruce aurea (in M. deest vox inclusum) cum gemmis pondo libras 20 (M, supra confessionem fecit arcum aureum) in confessione fecit januas argenteas, pens singulæ libr 50. supra confess fecit arcum aureum pens lib 4. lin 10, lib 2, fecit et coron aur ante confess pens lib 10; farum argenteum cum delphinis, pens lib 5 (M lib 2, in confess fecit januas arg pens sing lib 20. Fecit et cor etc) Lampades aureas 4 pens singulæ lib 2 (M. lib 4). lin 14, quæ dicuntnr hecaton. Fecit autem pentalaicas, et concas castriatas 2, et columnas porphyreticas et perforatas (in M deest et) aquam fund circumdatas a dextris et a sinistris cancellis cereis, et columnis. lin 18 ex musivo (M, ex moseo). lin 19, dele notam interrogationis Ibid, Joannis fecit coronam. lin ead. farum cantharum argenteum, pens lib 25. Num 70, lin. 4, columnam auream pens lib 2, in basilica Constantiniana (M, lib 30, turrem argenteam cum delphinis pens lib 60, columnam auream

A pens lib 12, in basil Constant) fecit f. c. lin 7, lib 109 scyphos argenteos 4 pens sing lib 5, calices arg ministeriales 10 pens sing lib 2 (M, scyphos arg 4 pens sing lib 6; scyphos aureos 2, pens sing libras 6; calic arg min 10 pens sing lib 2). lin 14, lib 10. ad B. Petrum apostolum scyphum aureum, pens lib 5; alium scyphum aureum cum gemm pras et jac pens lib 4; calices ministeriales argenteos 10 pens sing lib 2, amas argent. lin 15, aureum cum gemmis pens lib 10 (M, lib 5). lin 16, calices min 10 pens sing lib 12 (M. 11). lin 17, ad S. Laur. lin 19, lib 10; lampades aureas 2 pens sing lib 15; farum cantharum aur pens lib 2, turrem auream cum d. pens lib 5; scyphos arg 4 pens lib 24; calices minist 12 de arg. lin 24, pens sing lib 10. In alia basilica S. Laurentii fecit fara argent. lin 27, decem ministeria argentea ad bapt pens lib 10. lin 28, fara ærea 50, canthara ærea 26; fecit quoque particulos 25 scyphos, pens sing lib 10; scyphum aureum, pens lib 8; calices ministeriales 50 pens sing lib 4, quod ad S. Mariam Majorem recondi jussit (M, scyphos aur pens lib 8).

[ocr errors]

C

Num 71. linea 1, in urbe vero Roma constituit ministeria, quæ circ constitutas stationes. Scyphum autem stationatum (M, stationarium) pens lib 8, scyphos argenteos 25 per titulos, pens sing lib 10; amas argenteas 25 pens sing lib 10. Fecit quoque oratorium S. Stephani in baptisterio Lateranensi. Fecit autem et bibliothecas 2 in eodem loco. Item fecit monasterium i. u. ad Lunam. Hic fecit ordinationes 2 in urbe Roma per mens Dec P. X, 25, diac 5. linea 12, beati Sixti, etc.

Ex codice Thuano altero

Num 68, lin 1, Hilarius lin 3, catholica, conf. lin 4, Eut et N. vel omn. lin 6, conf dominationem et princip sanctæ sedis catholicæ et apostolicæ. Hic fecit const ad sanctam Mar c. Basilici et H, 17 C.

Num 69, lin 1, confess S. Jo. B. ex argenteo. lin 4, auream confess S. Jo ex argento lin 5, ambis orat i. æ. arg c. lin 7, lign Domin crucem aur cum g. lin 8. lib 30 ex argento confessionem januas, pens lib 58. lin 13, triportium ante orat s. cr. ubi S. c. hecaton pen tolaicas, et conchas striatias 2,cum col porph rajatas aquas fund et in m. 1. p. c. concha raita.

Num 70, lin 7, libras 6; alium scyphum aureum pens lib 5; calices aur quinque. pens sing lib 1;

« PoprzedniaDalej »