Obrazy na stronie
PDF

Christi vellent convertere, conglobatis militibus ad A martyres passi fuerant, interjecto parvo

locum ubi sanctos esse cognovit, truculentior fera cucurrit. Non exspectat causam, rationem non quaerit, non vult audire sermonem, sed veniens improvisus a tergo, subito oves Christi leo cruentus aggrediens, perimit, trucidat atque prosternit, Cæduntur sancti, truncantur, dilaniantur, et alii amputatis capitibus, alii confossi gladiis inhumane, alii trucidati, omnes una dies Christi martyres effecti, sacræ mortis compendio, perennis vitæ bravium perceperunt. Paululum S. Fingar tunc forte separatus a suis in valle quadam resedens operiebatur sequentes. Ubi cum solo baculum, quem manu gestabat, fixisset, mox ut ad se cambucam *°* retraxit, fons e terra fecundus erupit ; qui utrinque duplici saxo decenter inclusus, usque in hodiernum diem copiosa vena fluitare non cessat. Et subito audiens murmur in comitatu exsurgere, miratus quid esset, festinans ad sanctos regreditur; cernensque passim immolari hostias Christi, et hostilem gladium confuse per *° sanctorum membra discurrere, paucis qui cum eo erant ait : Ecce, fratres, hic est locus pausationis nostræ, hic providit Deus finem dare nostris laboribus. Venite ergo, fratres, et libenter immolemur pro eo qui animam suam dedit redemptionem pro multis (Matth. xx, 28). Non timeamus eos qui corpus occidunt, sed illum potius,qui potestatem habet et corpus et animam mittere in gehennam (Luc. xii, 5; Matth. x, 28). Et occurrenstyramno: Facis*", inquit, fili diaboli, opera patristui. Et tyrannus ad eum: Tu, inquit, manus meas non evades, non effugies gladium. Tunc sanctus in hilaritate offerens acceptabile sacrificium Deo, baculo, quem manu gestabat, ex latere fixo cervicem prætendit intrepidus ut “ ictum reciperet ferientis. Immanissimus vero tyrannus, arrepto *°* mucrone, fortiter nudam cervicem percutiens, amputato capite, Christi martyrem fecit. Et confestim sacri corporis truncus, caput machæra lectoris propria de cervice trancatum de terra collegit, et in montem, qui non longe distat a loco, propriis manibus poplite firmo incedens portavit. Erat villa quædam, in ejusdem latere montis sita, in qua cum mulieres litigantes audiret, litem loco imprecatur æternam, ut inibi habitantes inter se litigare nunquam desisterent. Unde, ut fertur, terra, licet fructifera, manet tamen inhabitabilis, in uno fecunditatis gratiam retinet, in altero sancti maledictioni subjecta. Sanctus igitur martyr nolens, pro tumultu, in loco repausare, resumpto iterum capite alium, vectitavit ad locum, ubi ipsum deponens, caput cruentatum diligenter lavit ; in quo loco gratissimus fons jugi rivo usque hodie emanere non cessat ; lavatumque diligenter resumens, portavit iterum illud in alium locum. Qui locus ab eo, in quo sancti

spatio cujusdam salutus aliquantulum disparatur •••. Locus, qui de corpore sancti venam sanguinis defluentem “ suscepit, apertus continuo fontem edidit fecundum, qui usque hodie monstratur cernentibus. Unus autem ex militibus cum sancti martyris baculum ab eo loco, in quo eum proximus passioni defixerat, rapere vellet, cernit bifurco ramo duplicem jam erupuisse in frondem, et tanto tremefactus miraculo, non est ausus eum contingere. Cernitur usque hodie in testimonium sancti excelsa (ut dicitur) arbor ex baculo, virtute Dei exaucta ; sed cujus sit generis ignoratur. CAPUT VIII. Sepultura sanctorum martyrum.

Sanctorum adhuc corpora per camjpum inhumata jacebant, et ecce nocte quadam testis Christi eodem schemate, quo super montem in ulnis proprium caput detulerat, cuidam viro, nomine Gur, tertio in visu apparens, ut se sepeliret monebat. Expergefactus homo uxori visionem per ordinem narrabat, quomodo videlicet de sepultura esset persuasus a sancto. Mulier autem dissuadebat fieri, ne forte regis iram incurreret, et ob hoc morti§ sententiam mereretur. In crastinum vero cum canibus in campum venaturus egrediens, cervum reperit, qui canum pernicitate insectatus fugiens, ad S. martyris glebam procumbit, tanquam ejus flagitaturus sanctitatis præsidium. Desiniint caîes latrare, ac persequi cervum, et omni feritate laxata, pariter cum cervo quasi sanctum venerantes de. cumbunt. Contemplatur homo grande spectaculum, et repercussa mente in se reversus, quae viderat noctu recogitans, divino illuc nutu se reputavit adductum. Et accipiens corpus sanctissimi martyris, veneratione qua potuit, tumulavit. Deinde sajctorum martyrum corpora studiose per campum requirens, sicuti jacebant, in campo sepelivit.

CAPUT IX. Basilica in eorumdem honorem, et mira ibidem, divinitus edita.

Post tempus aliquanfulum, cum jam vinea Domini Sabaoth, id est Ecclesia Cornubiae, terminos occupare cœpisset, inchoata est devotione fidelium, super sepulerum sancti martyris basilica. Et cum artificibus, qui in opere oratorii laborabant, neces

D saria deessent, nec aliquis ministraret, sanctus,

suorum "* recordans qui ejus devotione famula bantur obsequiis, provincialibus circumquaque in visu nocte apparens monebat singulos, ut operariis cibum et necessariam opem ferrent auxilii. venit tandem ad hominem quemdam, qui taurum habebat indomitum, monens ut adoperariosductum ••• eum eis largiretur in cibium. Mane autem facto, sollicitus homo de visione sancti, coepit cogitare

VARIÆ LECTIONES.

[ocr errors]

qualiter posset anima cervicosum ac superbum A que eonfestim divina ultio percussit. Ambo enim

valle subigere, lorisque arctatum, quo sanctus martyr mandaverat, ducere. Et conscenso quo, i\

quæreret taurum, egrediens cernit prius indomitum,

molo Dei virtute mansuetissimum animal astare pro foribus, qui sponte ante dominum gradiens mansuetus recto itinere pergebat ad locum, ubi artifices in opere oratorii laborabant. Mactatur *" bestia, et cermentes martyris sibi adesse auxilium, operi de cætero devotius institerunt. Aliud quoddam memorabile et dignum relatione in ejusdem quoque fertur basilieae constructione contigisse miraculum. Unus quidam ex iis artificibus qui in opere laborabant, cum in securi induceret, confracta in duo frusta divisa est. Turbatus homo, jurare cœpit et obtestari se in opere de cætero nihil facturum. Quod cum audisset operis procurator (vir quidem bonus, qui pro Deo basilicæ curam susceperat, et devote se mancipaverat obsequiis sancti), cœpit consolari hominem, et blandis tristem demulcere alloquiis, et accipiens frusta in nomine Jesu Christi, et fractionis ruinas conjungeus, confestim meritis martyris gloriosi compaginatum et consolidatum est ferramentum ita, ut mullum de ** cætero fracturæ vestigium appareret. Laudatur Deus in commune, et benedicitur et homo, qui se de caetero nihil facturum juraverat, tanto confortatus miraculo fortior jam perstitit in opere. CAPUT X. Illata cælitus supplicia in sacrilegos.

Sed quoniam sancti exorsus sum enarrare virtutes, illud inserendum credidi lectioni, quod et incredulis metum incutit et universos de sanctorum reverentia monet. Cum super saxum quoddam, quod fuerat anchora navis ejus, in contémplum sancti martyris, duo milites insultando urimarent, utrum

arrepti a dæmone, alter eorum linguam frustatim concisam dentibus masticavit, alterius viscera per Postrema diffusa sunt omnia, sit uterque exitu exspiravit horrendo. Ecce ex hoc potest satis perpendi quanta sanctos vult Deus reverentia honorari, quorum contemptum tam districto disponit examine expiari. Super sarcophagum venerabilis cujusdam episcopi, qui de contubernalibus fuerat regis Clitomis, corruptor quidam gremia cujuslam mulieris incestare præsumpsit, qui more canum in ipso opere turpitudinis inseparabiliter copulati, nulla poterant ratione ab invicem separari. Adducuntur tandem ad memoriam martyris gloriosi Guigneri, ubi merito testis Christi, et intercessione fidelium liberantur. Habebat præterea ædituus *° martyris sacri vaccam; quam cum scelerati homines quidam furati fuissent, ducentes, super cornua ejus subito duo luminaria ardentia conspexerunt, et tanto tremefacti spectaculo, redeuntes in crastinum, vaccam sacristæ propriam reddiderunt, et aliam pro satisfactione eommissi simul et pro indulgentia, supplicantes dederunt. Terra, cum fide et devotione, sancti de tumulo sumpta, per meritum martyris pellit languores, et perficit sanitates.

Haec ego servus Christi Jesu Anselmus de passione sanctorum et virtutibus martyris pretiosi Guigneri, juxta fidem narrantium, brevi stylo digessi, ut habeant fideles, qui ejus speciali °° titulo gloriantur, quibus se lectionibus occupent, et patroni proprii fortia gesta cognoscant, et ob hoc nomen meum in fine subjunxi, ut per meritum martyris, et orationem fidelium, misericordiam merear Redemptoris Jesu Christi Domini nostri, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum.

VARI.E LECTIONES. **" Mactabatur ms. mactatur. *** Nullæ de ms. nullum de. ** Aditus ms. ædituus. “ Spiritali ms.

speciali.

JUDICIUM

1)E STABILITATE MONACHI IN LOCO QUEM POSUIT

Tria sunt capitula, pro quibus muiare licet loca, D randum; non curandum de toto exteriori habitu ipsum solvitur. Porro ab ipso contra ipsum non A Ecclesiæ, sed una est toto orbe terrarum diffusa,

in quibus se stabiles esse promiserunt religiosi. Primum est, nimia paupertas ; secumdum, persecutio nimia ; tertium, irreligiositas. Nam stabilitas in Joco non promittitur nisi propter regulam servandam; quae mom constat in praeceptis, ut multi aestimant, sed institutionibus. Aliter enim transgressores essent, quicunque per omnia regulam non servarent, nec de præceptis in arbitrio poneretur. Institutiones vero mutari, et fieri possunt ab abbate, si magis utiles sunt ad puritatem mentis, quæ sola quærenda est coram Deo, et pro qua sola labo

qualis sit, sed quod scandalum non faciat. Inde Lanframeus al quemdam monachum : Indicatum est mihi quia de monasterio tuo recedere vis, sed de promissa stabilitate sollicitus es, ne unde Deum placare debes, inde magis offendas. De quo rationem ostendo, et in ostendendo me in exemplum sic do. Si ego Lanfrancus manu propria me de aliquo monasterio non recessurum jurassem, et viderem hoc quod animam meam salvare non possem ; exirem, nec perjurii crimen incurregem. Qui enim Deo propter Deum alligatur, non ab ipso nisi contra solvitur, qui propter amorem ejus, ut ei bene placeat, a filiis superbiæ et diffidentiæ, a filiis discordiae, (et ut apertius dicam) a filiis diaboli migrat ad filios pacis et spei, humilitatis innuo filios Dei. Qui enim sic transit, nonne fugit a sede diaboli ad se dem Dei ? Qui autem judicent eum damnandum a Deo, qui ut ad patrem, ut ad Deum, ut ad amicum, fugit ad ipsum ? Præterea qui sic transit, non ab Ecclesia ad Ecclesiam transit; non enim plures sunt

et uni Deo ubique servitur, uni regi militatur. Postremo beatus Benedictus qui stabilitatem præcepit firmare monachum, ab alio monasterio ad aliud venientem jubet suscipi, et si bonæ vitæ fuerit, et stabilitatem suam firmet, suadet. Quam dubia et brevis sit vita hominis, et quam infinita sunt, quæ sequuntur bona vel mala, incessanter memorare.

MIRACULUM SANCTI JACOBI

A DOMINO ANSELMO EDITUM

De milite quem in agonia mortis a dæmonibus oppressum, beatus apostolus per mendici baculum et sacculum mulierculæ liberavit (1).

(Eae ms. Sangermanensi, n. 608)

Tres milites diœceseos Ludunensis Ecclesiæ de B accedentes monent ut peccata sua confiteatur, et ea insecutus per angulum illum hinc exire coegit : A veritas declaravit. Postquam enim peregrinus ille

oppido Dumezai sibi condixerunt ut orandi causa Jacobum apostolum oris Galetiae adirent, et profecti sunt. Qui cum essent in via peregrinationis ejusdem, mulierculam invenerunt, quæ res sibi necessarias in sacculo quodam deferebat. Cum autem equites intuita fuisset, rogavit ut sui miserti sarcinulam quam ferebal, in suis jumentis amore beati apostoli deportarent, seseque tanti labore itineris allevarent; quorum unus peregrinæ petitioni amnuens ejus manticam suscepit et portavit. Igitur veniente vespera mulier insecuta milites, de sua sarcinula sibi accipiebat necessaria. Et primo gallorum cantu cum peregrini pedites proficisci solent, equiti sacculum reddebat, sicque expedita laetior agebat. Taliter miles amore apostoli serviens mulierculæ, ad locum orationis optatum festinabat: sed cum duodecim dietis ab urbe B. Jacobi distarent, pauperem infirmatum invenit in itinere, qui eum cœpit orare ut sibi equum suum ad equitandum accommodaret, quatenus ad sanctum pervenire posset; alioquin moreretur in via, quia amplius ambulare non poterat. Consensit miles, descendit, imposuitque mendicum super equum suum, ejusque baculum in manu sua accepit, ferens etiam proprio collo et sarniculam mulierculæ quam susceperat. Sed cum ita pergeret, nimio solis fervore ac longi itineris solitudine constrictus infirmari cœpit. Quod ubi sensit, perpendens quia in multis sæpe multum offenderit, incommoditatem suam apostoli amore usque ad ejus limina pedibus eunte..... tolleravit : ubi apostolo deprecalo, et hospitio recepto, et eadem molestia quam in via ceperat, lecto decubuit, et aliquot diebus ingravescente langore jacuit. Quod alii milites qui ejus socii fuerant videntes, ad emm

(1) S. Anselmo falso tribuitur,

quæ Christianum refert petere quærat, suumque maturius exitum muniat. Hoc ille audiens faciem avertit, et respondere non potuit, sicque per triduum sine verbi prolatione jacuit. Inde vehementer moerore afflicti sunt, tum quia de ejus salute desperaverant, tum maxime quia suæ salutem animæ procurare non poterat. Quadam autem die quando eum citius spiritum exhalare putabant, illis circumsedentibus et exitum illius præstolantibus graviter suspirans locutus est. « Grates, inquit, ago Deo, et S. Jacobo domino meo, quia liberatus sum. » Quod qui aderant quærentes quid significaverit : « Ego, inquit, ex quo sensi me languore gravari, mecum tacitus coepi cogitare quod ego vellem peccata mea

C confiteri, sacra unctione liniri, et Domini corporis

perceptione muniri. Sed dum haec in silentio tractarem, subito venit turba tetrorum spirituum, quæ me in tantum oppressit, ut neque verbo neque signo ex illa hora innuere potuerim quod ad meam salutem pertinuerit. Et quae dicebatis bene intelligebam, sed nulla ratione respondere poteram : nam dæmomes qui ad me confluxerant, alii mihi linguam strin} gebant, alii oculos meos claudebant nonnulli quoque caput et corpus meum ad libitum suum huc et illuc me nolente vertebant; sed modo paulo antequam loqui cœpissem, intravit huc S. Jacobus, ferens sinistra manu mulierculæ sacculum quem in via tuleram, baculum vero mendici quem portavi dum idem equitaret equum meum, ipsa qua infirmitas me cepit in manu dextra tenebat ; baculum enim habebat pro lancea sacculum pro palma : et confestim quasi furoris indignatione veniens ad me, elevato baculo visus est percutere dæmones qui me tenuerant, qui protinus fugerunt territi; quos ille et ecce Dei et B. Jacobi gratia liberatus ab illis qui me premebant, loqui valeo ; ac citius mittite, et presbyterum accite, qui mihi sanctæ communionis viaticum tribuat; diutius enim in hac vita manendi non habeo licentiam. » Qui cum misissent, dum ille moram veniendi faceret, unum de sociis suis publice admonuit, dicens : « Amice, inquit, moli amodo Girino domino tuo Calvo militare, cui hactenus adhæsisti, veraciter enim damnatus est, et in proximo mala morte moriturus. » De quo ita contigisse rei

bomo fine quievit, et sepulturæ traditus est, reversis sociis et narrantibus quae gesta sunt, prædictus Girinus, cognomento Calvus, qui dives homo fuerat, eorum relationem pro somno duxit, nec se a pravitate sua quidquam emendavit; unde non post multos dies contigit dum militem armis interficeret, ipse quoque ejusdem militis lancea transfossus interiret. Ergo Regi regum Domino N. J. C. in sæcula sæculorum amem.

MIRACULUM GRANDE SANCTI JACOB

A Domino Anselmo Cantuariensi archiepiscopo editum, de peregrino qui amore apostoli se peremit, et B. Jacobus illum ad vitam, beata Dei Genitrice Maria auxiliante, de morte re

duxit (2).

[ocr errors]

Prope Cudunensem civitatem est vicus quidam in B grata mom erit. • Hoc dicto ab oculis se videntibus versa manu ferrum erexit, ejusque acumine, se inji- A dextraque lævaque ejus considentibus. Quam ego cum

quo juvenis quidam morabatur, nomine Giraldus, qui arte pelletaria instructus, juxta laborem manuum suarum vivebat, et patre suo defuncto suis laboribus matrem suam sustinebat. Hic sanctum Jacobum vehementer diligebat, ad cujus limina singulis annis venire et suam obedientiam solebat offerre. Uxorem mon habebat, sed solus cum matre sua vetula vitam castam gerebat. Sed cum liuscule se contineret, tandem vice carmis voluptate superatus cum juvencla quadam fornicatus est. Mane autem facto quia peregrinationi prius se disposuerat, cum duobus vicinis suis ducens secum asimum suum, ad Sanctum Jacobum ire coepit. Qui, cum in via essent, invenerunt quemdam mendicum ad Sanctum Jacobum proficiscentem. Hunc secum et gratia societatis, et potius amore sancti apostoli tulerunt; largientes ei necessaria victus. Pergentes igitur, plures cum laetitia dies hoc fecerunt. Quoniam pacificæ ac charitativæ societati invidet diabolus, in humana forma satis honesta ad juvenem qui in domo fornicatus fuerat clam accessit, eiqne dixit : « Nosti qui sim ? » At ille : « Nequaquam. » Et (laemon : • Ego, inquit, sum Jacobus apostolus quem singulis annis jam ex multo tempore consuevisti visitare tuisque praemiis honorare. Scias quia multum gaudebam de te, quoniam quidem magnum bonum sperabam de te. Sed nuper antequam domum tuam exires, fornicatus es cum muliere, nec inde usque nunc pœnituisti, nec confiteri voluisti ; sicque peregre cum peccato tuo profectus es, quasi tua peregrinatio Dei et mihi foret acceplabilis. Non ita fieri oportet : nam quicumque amoi e mei vult peregriuari, prius necesse est ut pecca'a sua per humilem confessionem aperiat, et postea peregrinando eadem commissa puniat : qui aliter fecerit, peregrinatio

(2) Fabula laee S. Anselmo falso tribuitur.

evanuit. His auditis homo contristari cœpit, proponens in animo suo se domum velle redire, suo presbytero confiteri ; sicque cœpto itinere regredi. Hoc itaque (lum apud se tractaret, venit dæmon in eadem forma qua prius apparuerat, dicens ei : « Quid est quod cogitas in corde tuo, te domum velle redire : poenitudinem agere ut ad me dignius postmodum valeas redire ? Putas te tantum scelus tuis jejuniis sive lacrynis posse delere ? multum desipis : crede meis consiliis, et salvus eris; alioquin salvari non poteris. Quamvis peccaveris, ego tamen amo; et propterea veni ad te ut tale consilium tibi tribu::m unde salvari possis, si mihi credere volueris. » Cui peregrinus : « Ita, inquit, cogitabam sicut dicis: sed postquam ad salutem non prodesse hoc asseris, dic quod tibi placet unde salvari possim, et libens exsequar. » At ille : • Si, inquit, plenitera delicto emundari desideras,virilia, quibus peccasti, citius amputa. » Quo ille consilio territus (lixit : « Si mihi hoc quod consulis fecero, vivere non potero, eroque mei ipsius homicida; quod saepe audivi coram Deo esse damnabile. » Tunc dæmon irridens : « O, inquit, insipiens, quam parum intelligis ea quæ tibi ad salutem possunt proficere ! Si taliter mortuus fueris, ad me sine dubio transibis, quia puniendo delictum tuum martyr eris. O si esses tam prulens ut temetipsum interficere non dubitares, ego certe cum multitudine sociorum meorum statim ad te venirem, ac mecum mansuram animam tuam lætus acciperem. Ego, ait, sum Jacobus apostolus qui tibi consulo : fac ut locutus sum si ad meum vis venire consortium, et tui delicti remedium invenire. n Quibus dictis peregrinus animatus ad facimus, nocte, sociis dormieutibus, cultellum extraxit, et quidquid virile fuerat in partibus illis sibi amputavit, deinde ciens, ventrem confodit. Cum autem sanguis efïlueret, el ille palpitando tumultuaretur, experrecti socii vocaverunt illum sciscitantes qui baberet. Qui cum illis responsum non daret, sed anxius extremum spiritum traheret, conturbati concite surgunt, lumimaria accendunt, sociumque semivivum nec jam eis respondere valentem reperiunt. Ex quo stupefacti simul et magno timore percussi, ne mors illius sibi imponeretur si mane in eodem loco invenirentur, fugam ineunt, ipsum vero in suo sanguine volutantem, asinum vero et egenum quem elere cœperant, derelinquunt. Mane autem cum familia domus surrexisset, occisumque reperisset, non habens certitudinem qui eum occidisset, advocat vicinos et defunctum ad ecclesiam sepeliendum deferunt ; ante cujus fores dum fossa pararetur, propter sanguinis fluorem illum deponunt. Nec multa interveniente mora ille qui mortuus fuerat, rediit, et in stratu funereo resedit. Quod qui aderant intuentes, perterriti fugiunt et exclamant; quorum clamore populi concitati accurrunt, quid acciderit inquirunt, et mortuum vitæ restitutum audiunt. Qui cum propius accessissent, et eum alloqui cœpissent : quæque circa eum acta fuerant libera voce coram omnibus enarravit. « Ego, inquit, quem a morte resuscitatum videtis, ab infantia sanctum dilexi Jacobum, eique, in quantum potui, servire consuevi. Modo autem dum ad eum pergere decrevissem, et usque in hanc villam venissem, adveniens diabolus fefellit me, dicens se esse sanctum Jacobum, » totumque ordinem, ut supra dictum est, enarravit ; atque subintulit : « Postquam mihimet vitam ademi et anima coarctaretur de corpore, venit ad me idem malignus spiritus qui me deceperat, ducens secum magnam turbam dæmonum, qui confestim absque misericordia me rapuerunt, atque plorantem ac miserabiles voces emittentem tulerunt ad tormenta. Euntes ergo versus Romam tetenderunt. Verum cum ad silvam quæ inter urbem et villam quæ vocatur Labieau, sita est, venissemus, sanctus Jacobus insecutus nos post tergum nostrum advolavit, comprehensisque daemonibus ait: « Unde venistis et quo tenditis ? » Aiunt illi : « 0 Jacobe sancte, ad te nihil pertinet; ham in tantum nobis credidit, ut semetipsum interficeret. Nos suasimus, nos fefellimus, mos habere (lebemus. »

Quibus ille : « De hoc, ait, quod quaero nihil respon- D

detis, sed Christianum decepisse jaclanlo gaudetis. Unde malas habeatis gratias ; meus enim peregrinus est quem vos habere jactatis, utique nos vos sine pugna feretis. » Videbatur mihi Jacobus juvenis, et venustiaspectus,macilentus, medii coloris, qui vulgo brumus dicitur. Illo igitur cogente Romam divertimus, ubi prope juxta ecclesiam beati Petri apostoli erat locus viridis et spaciosus in planitie aeris, in quo sanctorum turba inenarrabilis ad concilium venerat, cui præsidebat domina venerabilis I)ei Genitrix et perpetua Virgo Maria, multis et præclaris proceribus

magno cordis affectu considerare coepi, nunquam enim in vita mea tam pulchram creaturam uspiam vidi : non magnæ. sed mediocris staturæ, erat pulcherrima facie, desirabilis aspectu. Ante beatus apostolus meus advocatus piisimus coram omnihus protimus exstitit, et de Satanae fallacia qualiter me devicerat clamorem fecit. Quae mox ad daemones conversa: « 0, inquit, miseri, quid quærebatis in peregrino Domini et filii mei, et Jacobi fidelis sui ? Satis vobis posset sufficere puena vestra, non esset opus ut eam augeretis malitia vestra. » Postquam locuta est illa beatissima, clementer super me sua lumina flexit : a dæmonibus autem magno timore conterritis, omnibus qui in concilio erant dicentibus eos contra apo

B stolum, me fallendo, injuste fecisse, imperavit do

mina me ad corpus reduci. Sanctus igitur Jacobus me suscipiens confestim in hunc locum restituit. Taliter mortuus et resuscitatus sum. » Quod incolæ ipsius loci audientes, vehementer lætati, protinus eumdem in domum suam tulerunt, ac per triduum secum tenerunt, divulgantes et demonstrantes illum in quo Deus per beatum apostolum Jacobum tam insolitam rem operatus est atque mirabilem.Nam plagae illius sine mora sanatæ sunt, solis cicatricibus loco vulnerum manentibus : loco vero genitalium crevit caro quasi verrucae, per quam mittebatur urina. Expletis diebus quibus habitatores illum secum pro gaudio tenuerunt, paravit asinum suum, et cum socio paupere quem in via junxerat sibi, iter aggressus est. Sed cum appropinquasset ad beatiJacobi limina,ecce socii qui eum reliquerant regredientes obviaverunt illi ; qui cum adhuc procul essent et duos illos asinum incitantes intuiti fuissent, locuti sunt ad invicem : a Sirniles, aiunt, homines illi sunt sociis nostris quos reliquimus, alterum mortuum, alterum vivum, nec animal quod minant differt ab illo, in quantum videtur, quod illis derelictum est. Postquam autem appropinquaverunt, et mutuis agnitionibus se cognoscere cœperunt, agnoscentes quod actum fuerat, vehementer exsultaverunt, et domum venientes rem per ordinem asseruerunt. Sed qui resuscitatus fuerat postquam a sancto Jacobo rediit, hoc quod socii prius narraverant re ipsa confirmavit : nam ut res gesta est passim divulgavit, cicätrices ostendit, et etiam quod in secretiori loco, multis videre cupientibus demonstravit. Hunc hominem et omnia signa mortis ejus reverendissimus Iiugo sanctus abbas Cluniacensis et cum multis aliis vidit, et pro admiratione hoc ubi relatus est saepius solitum se vidisse asseruit, et nos apostoli amore me a memoria deleretur, litteris commendavimus, præcipientes omnibus ut per omnes Ecclesias festuin tanti miraculi cæterorunv;ue miraculorum sancti Jacobi v die Nonarum Octobris dignis annuatim celebrent obsequiis. A Domino factum est, etc.

« PoprzedniaDalej »