Obrazy na stronie
PDF

conscientiam non pati: quod ex ea tantum praeda, quae rerum moventium sit , decima designetur : urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineatur, mentiónem nullam fieri. Quum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata, ad pontifices esset; adhibito Camillo, visum collegio, quod eius ante conceptum votum Veientium fuisset, et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decimam Apollini sacram esse. Ita in aestimationem urbs agerque venit. Pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus, ut aurum ex ea coemerent, negotium datum. Cuius quum copia non esset, matronae, coetibus ad eam rem consultandam habitis et communi decreto pollicitae tribunis militum aurum et omnia ornamenta sua, in aerarium detulerunt. Grata ea res, ut quae maxime senatui unquam, fuit: honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri accepto aestimatoque, ut pecuniae solverentur, crateram auream fieri placuit, quae donum Apollini Delphos portaretur. Simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis: incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum. Eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. Absentes ferociter increpant: praesentium, quum se ultro iratis offerrent, verecundiam habent. Simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt: et Patres hoc idem de intercessoribus legis annisi. Ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti. XXVI. Comitiis tribunorum militum Patres summa ope evicerunt, ut M. Furius Camillus crearetur. Propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur. Cumi Ca

milio creati tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum, C. Aemilius, L. Valerius Publicola, Sp. Postumius, P. Cornelius iterum. Principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, proficisceretur. Differendo deinde elanguit res: et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit. Nam, quum primo moenibus se hostes tenerent, tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi urbe; sed timor longius progredi prohibuit. Mille fere passuum ab oppido castra locant; nulla re alia fidentes ea satis tuta esse, quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa, et partim artis, partim arduis viis. Ceterum Camillus, captivum indicem ex agris secutus ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit. Trifariam Romani muniebant: alius exercitus proelio intentus stabat. Ibi impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est, ut, effusa fuga castra sua, quae propiora erant, praelati, urbem peterent. Multi caesi vulneratique, priusquam paventes portis inciderent. Castra capta; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed, severitate imperii victi, eandem virtutem et oderant, et mirabantur. Obsidio inde urbis, et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes, proeliaque parva fieri: et teri tempus, neutro inclinata spe; quum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis, quam obsidentibus, suppeterent. Videbaturque aeque diuturnus futurus labor, ac Veiis fuisset; ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset. XXVII. Mos erat Faliscis, eodem magistro liberorum et comite uti: simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur. Principum liberos, sicut fere fit, quiscientia videbatur praecellere, erudiebat. Is quum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere; nihil eo more per belli tempus intermisso, tum, modo brevioribus, modo longioribus spatiis, trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis, longius solito, ubi res dedit, Progressus, inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. lbi scelesto facinori scelestiorem sermonem addidit: Falerios se in manus Romanis tradidisse ; quando eos pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in potestatem de diderit. Quae ubi Camillus audivit, Non ad similem, inquit, tui nec populum, nec imperatorem, scelestus ipse eum scelesto munere venisti. Nobis cum Faliscis, quae pacto fit humano, soeietas non est: quam ingenetavit natura, utrisque est, eritque. Sunt et belli, sicut pacis, iura : iusteque ea, non minus quam fortiter, didicimus gerere. Arma habemus, non adversus eam aetatem, cui etiam captis urbibus parcitur: sed adversus armatos et ipsos, qui, nec laesi, nec lacessiti a nobis, castra Romana ad Veios oppugnarunt. Eos tu, quantum in te fuit, novo scelere vicisti: ego Romanis artibus, virtute, opere, armis, sicut Veios, vincam. Denudatum deinde eum, manibus post tergum flligatis, reducendum Falerios pueris tradidit: virgasque iis, quibus proditorem agerent in urbem verberantes, dedit. Ad quod spectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistratibus de re nova vocato senatu, tanta mutatio animis est iniecta, ut, qui modo, efferati odio iraque, Veientium exitum paene, quam Capenatium pacem, mallent, apud eos pacem universa posceret civitas. Fides Romana, iustitia imperatoris: in foro et curia celebrantur: consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios, proficiscuntur. Introducti ad senatum ita locuti traduntur: Patres conscripti, victoria, cui nec deus, nec homo quisquam invideat, victi a vobis et imperatore vestro, dedimus nos vobis ; rati, quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro, quam legibus nostris, victuros. Eventu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt. Vos fidem in bello, quam praesentem victoriam, maluistis: nos, fide provocati, vietoriam ultro detulimus. Sub ditione vestra sumus. Mittite, qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. Nec vos fidei no- strae, nee nos imperii vestri poenitebit. Camillo et ab hostibus et a civibus gratiae actae. Faliscis in stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo vacaret, peeunia imperata. 'Pace data, exercitus Romam reductus. XXVIII. Camillus meliore multo laude, quam quum triumphantem albi per urbem vexerant equi, insignis, iustitia fideque hostibus victis, quum in urbem redisset, tacite eius verecundiam non tulit senatus, quin sine mora voti liberaretur: crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius, L. Sergius, A. Manlius, missi longa una nave, haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti, devehuntur Liparas. Mos erat civitatis, velut publico latrocinio partam praedam dividere. Forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis vir similior, quam suis. - Qui, legatorum nomen, donumque, et deum, cui mitteretur, et doni causam veritus ipse, multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae implevit : adductosque in publicum hospitium legatos, cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit. Hospitium ' cum eo senatusconsulto est factum, donaque publice data. Eodem anno in Aequis varie bellatum: adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae, vicissent, victine essent. Imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius, Sp. Postumius. Primo rem communiter gesserunt: fusis inde acie hostibus, Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare. lbi eum, incomposito agmine negligentius ab re bene gesta euntem, adorti Aequi, terrore iniecto, in proximos compulere tumulos: pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus. Postumius, suis in tutum receptis, quum concione advocata terrorem increparet ac fugam; fusos esse ab ignavissimo et fugacissimo hoste; conclamat universus exercitus, merito se ea audire, et fateri admissum flagitium: sed eosdem correcturos esse, neque diuturnum id gaudium hostibus fore. Poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceret, (in conspectu erant posita in plano) nihil poenae recusahant, ni ea ante noctem expugnassent. Collaudatos corpora curare, paratosque esse quarta vigilia iubet. Et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii: proeliumque ante lucem (sed luna pernox erat) commissum est: et haud incertius diurno proelio fuit. Sed clamor Verruginem perlatus, quum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut, nequicquam retinente atque obsecrante Aemilio, Tusculum palati fugerent. Inde fama Romam perlata est, Postumium exercitumque occisum. Qui, übi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, quum perequitasset aciem, promissa repetens, tantum iniecit ardoris, ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. Caedes inde fugientium, qualis ubi ira magis, quam virtute, res geritur, ad perniciem

« PoprzedniaDalej »