Obrazy na stronie
PDF
ePub

cet ut subjecti quoque simplex significatio servet. Docet autem non esse unam propositionem,si prædicatum vel quodlibet in propositione verbum multa significet hoc modo.

Plato non disputat, de alio subjecto idem prædicavit, A Hoc autem et in subjecto convenit custodire, sciliet sunta se diversæ propositiones, et non oppositæ. Et erit id quod ait aliquis, vel de alio idem. Quod si utraque sint diversa, multo magis propositiones diversæ fiunt, quibus positis ad proposita rursus exempla contendit, et uni affirmationi unam enuntiationem negationis opponit, angularibus angulares, affirmativis negativas, particularibus universales, indefinitis indefinitas opponens et comparans.

Huic autem quæ est, omnis homo albus est, contradicit illa quæ est, non omnis homo albus est. Illi autem quæ est, aliquis homo albus est, illa quæ est, nullus homo albus est. Illi autem quæ est, homo albus est, illa quæ est, homo albus non est.

Et post hæc concludit sententiam dicens : Quod igitur una affirmatio uni negationi opponitur B contradictorie, et quæ sunt hæ, dictum est. Et quod sunt aliæ contrariæ, et quæ sint hæ, dictum est, et quod non omnis vera vel falsa contradictio, et quare, et quando vera, vel falsa.

Revolvit quoque breviter, quoniam aliæ sunt contrariæ, aliæ contradictoriæ, dicitque se quæ sint hæ diligentius in superiori disputatione monstrasse. Illud quoque patet non omnem esse veram vel falsam affirmationis et negationis oppositionem,quam nunc communiter et improprie contradictionem vocat. Et quando non sint veræ vel falsæ, vel cur, se exposuisse commemorat.

DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA.

Una autem affirmatio et negatio est, quæ unum de uno significat, vel cum sit universale universaliter, vel C non similiter.

Quid sit una affirmatio et supra jam diximus, et nunc quoque idem docere non piget.Cum idem Aristoteles revolverit, una enim affirmatio est, quæ unam rem de uno significat, id est quæ hujusmodi habet prædicatum,et hujusmodi subjectum, ut utrumque singula significet. Nam si unum aliquid significet prædicatum,simplex atque unum est. Quod si rursus unum aliquid significet subjectum, et non plura, simplex rursus est atque unum. Quocirca si unum prædicatum de uno erit subjecto, utraque singula significabunt et non plura. Eoque fit, ut non sit simplex propositionis significatio, et quæ unum significet, una sit. Idem autem oportet esse etiam in universalibus universaliter prædicatis, et in particu- D laribus, quas universalibus opponi necesse est,quorum etiam subdit exempla.

Ut omnis homo albus est, non omnis homo albus est, est homo albus, non est homo albus, nullus homo albus est, quidam homo albus est.

Dicit enim unam esse propositionem,Omnis homo albus est, et rursus ei oppositam unam esse, non est omnis homo albus.

Si album unum significat. Sin autem duobus unum nomen positum est, ex quibus non est unum, non est una affirmatio, neque una negatio.

Si album, inquit, unum significat, quod si plura designat non est una affirmatio, nec una negatio.

Sin vero duobus unum non est positum ex quibus non est unum, non est una affirmatio, neque negatio. Sunt quædam res quæ plura quidem significent, ex quibus omnibus junctis unum quiddam valeat effici, hominis quidem nomen significat animal, significat mortale, rationale quoque designat, sed hæc juncta unum quiddam efficiunt, quod est animal rationale mortale. Hæc namque omnia unum hominem complent. Sunt quoque alia que duas vel plures hujusmodi res designant, ex quibus junctis unum aliquid esse non possit, ut liber. Dicitur namque et Dionysius liber, et ingenuus, sed ingenuus et Dionysius juncti; nihil efficiunt. Quare si quid tale sit, inquit, aut subjectum aut prædicatum quod plura significet, ex quibus unum aliquid esse non possit,non est illa una affirmatio,neque una negatio. Et hoc fictitii exempli ratione confirmat.

Ut si quis ponat hoc nomen tunica, homini et equo, et dicat tunica est alba, hæc non est una affirmatio, nec una negatio. Nihil enim differt hoc quam dicere, est homo equus albus. Hoc autem nihil differt quam dicere, est homo alhus, et est equus albus.

Dicatur enim, inquit, equus et homo tunica. Et habeant, verbi gratia, hoc nomen, si quis enim dicat, et tunica alba quoniam tunica equum atque hominem designat,videtur dicere quoniam est equus et homo albus, sed hoc tale est, tanquam dicat, est equus albus, et est homo albus. Sed hæ duæ propositiones sunt, et non una ; duplex igitur illa quoque propositio est, est homo et equus albus ; quare duplex illa quoque quæ dicit, est tunica alba. Etenim subjecti hujus,id est tunicæ, duplex significatio propositiones fecit esse duplices. Quod si quid dicat unum quiddam significare, est tunica alba,quia significat, est homo et equus albus; impossibile est. Neque enim ex homine et equo quiddam unum fit, ut hæc propositio unum aliquid designet ; quare aut hæc propositio multa significat, aut si non multa, nihil omnino designat. Nihil enim est homo equus, ut simul dicatur atque intelligatur, hoc est enim quod ait :

Si ergo hæ multa significant, et sunt plures, manifestum est quoniam et prima multa vel nihil significat, neque enim est aliquis homo equus.

Si ergo hæ multa significant et sunt plures, manifestum est quod et prima, id est ea quæ dicit, est tunica alba, multa vel nihil significat. Nihil autem idcirco quoniam si non multa designet propositio cujus quilibet terminus æquivocus est, cum illa quæ nomine æquivoco significanturjuncta fuerint, neque in unam substantiam convenerint, talis juncturæ quæ res sibimet incontextas copulant,non erit nullus intellectus ut in ea quæ est, tunica alba est,aliter esse una non potest, si tunica equum hominemque si

gnificet, nisi equus atque homo juncti unum aliquid A deficite vera est, semper altera falsa definite, sive

efficiant; sed bi termini tales sunt, ut necesse sit hanc propositionem vel multiplicem esse, vel nibil significare: nam si jungantur homo et equus, fit nihil. Nihil enim est homo equus, quod per hoc moustravit, quod ait: Neque enim est aliquid homo equus, hoc autem cur nunc ab ipso propositum sit, lucidissime demonstravit ; cum enim de his propositionibus loqueretur quæ verum inter se falsumque dividerent, hoc addidit, quod etiam hæ quæ habent vel prædicatum æquivocum, vel subjectum, verum falsumque non dividunt, utræque enim esse veræ possunt, ut hæc quæ dicunt, est liber homo si ad ingenuitatem referas, et non est liber homo, si ad Dionysium. Recte igitur dictum est:

Quare nec in his necesse est hanc quidem contradictionem veram esse, illam vero falsam.

Cum enim multa significat, multiplex significatio in negatione atque affirmatione se invicem non perimit, quod si una sit affirmatio et una negatio, quoniam utræque in eodem esse non possunt, unam veram semper, falsam alteram esse necesse est.

DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.

In his ergo quæ sunt, et facta sunt, necesse est affirmationem, vel negationem, veram esse vel falsam. Ac in universalibus quidem universaliter semper hanc veram, illam vero falsam esse, et in his quæ sunt singularia, quemadmodum dictum est. In his vero quæ in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse, dictum est autem et de his.

In præsentibus rebus et in præteritis factas contradictorias enuntiationes dicit definite, unam semper veram, alteram definite semper esse mendacem, ut si quis dicat: Omnes Fabii perierunt, qui ad pugnam contra Veientes privata conspiratione progressi sunt. Hoc si negetur sic, non omnes Fabii perierunt, qui ad pugnam contra Veientes privata conspiratione progressi sunt, necesse est quidem unam veram, alteram esse falsam, sed definite vera affirmatio est, definite falsa, negatio. Cum enim id quod factum est dicitur factum, definite verum est, quod si id factum esse denegetur, falsum est definite; sive ergo in universa. libus universaliter prædicatis contradictio per oppositionem particularitatis fiat, sive in singularibus, ut in Socrate et in cæteris individuis, in his quoque quæ sunt præterita, semper una vera est, altera falsa, ut in eo quod est, Socrates veneno peremptus est. Socrates veneno peremptus non est, vera est affirmatio definite, et ita rursus falsa negatio est in præsentibus quoque idem esse necesse est. Si enim, disputante Socrate, dicat aliquis: Socrates disputat, et hoc alius neget, sicut disputare Socratem præsentis temporis ratione definitum est, ita quoque definite affirmatio relinet et veritatem, negatio definite men. dacium. Et in universalibus quidem vel affirmatis vel negativis, in quibus vel affirmatio particularis, vel negatio particularis opponitur idem est. Hoc est enim quod ait: In his quæ sunt, et quæ facta sunt, id est in præsentibus atque in præteritis, una semper PATROL. LXIV.

B

C

D

universalis sit una, altera particularis. Quod per hoc monstratur, quod ait: In universalibus quidem universaliter, semper hanc esse veram, illam vero falsam, sive in singularibus atque individuis prædicamentis. Quod per hoc designat quod addidit: Et in his quæ sunt singularia, una vera est, altera falsa; sed postquam dixit de contradictoriis, adjecit, in his autem quæ indefinitæ sunt, non necesse est semper hanc quidem veram, illam vero esse mendacem. Hoc scilicet designans quod ait: In his vero quæ in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse in his unam veram, alteram falsam proponi, potest enim fieri ut utræque sint veræ quæ fuerint indefinitæ.

In singularibus vero, et futuris non similiter. Propositionum aliæ sunt tantum inesse significantes, ut si quis Socrate vivo dixisset: Socrates calvus est, alius negaret, Socrates calvus non est. Illa enim inesse posuit Socrati calvitiem, illa calvitiem a Socrate disjunxit. Aliæ vero sunt necessariæ, ut si quis dicat, Necesse est solem annis omnibus in Arielem rursus redire. Rem namque necessariam et ex necessitate evenientem prædicans, totam fecit necessariam propositionem. Aliæ autem sunt contingentes, quæ cum non sint, eas tamen in futurum evenire possibile est, ut si quis dicat: Hodie Alexander pransurus est, hodie Alexander pransurus non est. Etenim cum ista dicantur, quoniam illi adhuc prandere non inest, inesse tamen contingit, et potest fieri ut hodie prandeat, idcirco dicimus eas contingentes, contingit enim fieri, quoniam adhuc nondum facta est. Sed hæ non insunt quidem, ut dictum est. Sunt enim futuri temporis. Quæ autem non insunt, sed inesse possunt, necessariæ non sunt, quoniam hujusmodi retinent naturam, ut eas et esse, et non esse possibile sit, potest enim fieri ut hodie Alexander prandeat, et rursus fieri ut hodie non prandeat. Et hanc eveniendi vel non eveniendi possibilitatem, utrumlibet vocamus. In hujusmodi enim rebus utrumlibet contingit, aut affirmatio, aut negatio, et non est necesse aut affirmationem fieri, aut negationem. Nam cum non sit affirmatio necessaria, non interclusum est contingere negationem. Rursus cum negatio necessaria non sit, interdum accidit, ut affirmatio contingat. Quare hæc hujusmodi eveniendi et non eveniendi potentia, utrumlibet vocatur. Quod in his utrumlibet, id est vel affirmationes vel negationes, evenire conceditur. Nunc ergo Aristoteles hoc validissima argumentatione contendit astruere, quod quemadmodum in præteritis, et in his quæ sunt præsentia, non modo in affirmatione et negatione, unam veram, alteram falsam esse necesse est, sed definite una vera est, definite altera suscipit falsitatem, non ita in his quæ contingentes vocantur. Necesse enim est ut aut affirmatio vera sit, aut negatio, sed non ut definite quælibet earum vera sit, altera falsa definite. Nam quod dicimus Alexander lavandus est, id si alius neget, dicatque: Alexander lavandus non est, lolum quidem 11

B

Hoc igitur fieri non potest; unus ergo eorum verum dicturus, est alius mentietur: ponatur enim una eorum definite vera esse, vel falsa, si ergo omnis affirmafio et negatio vera vel falsa est definite, et uterque negans affirmansque veri in contradictionibus esse non possunt, necesse est unum verum dicere, alterum falsum, et unum definite verum, alterum definite falsum. Hoc si est in omnibus affirmationibus atque negationibus, ut una definite falsa sit, altera vera definite, quidquid vera dicit eventurum evenire necesse est, quidquid non eventurum non evenire necesse est, hoc est enim quod ait: Manifestum est quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum ; neque enim potest fieri ut affirmatio negatioque consentiant in talibus, id est in contradictionis propositionibus. Necesse est autem evenire quæcunque vera definite affirmatio loquitur, et non evenire quod profert definite vera negatio, quod sic probat.

hoc necesse est evenire, ut aut lavetur, aut non la- A non est, utrasque veras in uno eodemque contingere? vetur, et necesse est unam esse veram, alteram falsam, aut affirmationem, si lotus fuerit, aut si lotus non fuerit, negationem. Sed non est necesse ut definite affirmatio vera sit, idcirco quod in hujusmodi rebus poterit evenire negatio. Sed nec unquam definitum est, ut negatio vera sit, falsa affirmatio. idcirco quoniam potest non evenire negatio. Quare in tota contradictione, unam quidem veram, falsam alteram esse necesse est. Ut autem definite una vera sit, altera falsa definite, sicut in his quæ sunt præterita quæque præsentia, nulla ratione rerum possibile est. Sed hoc prius Aristoteles in singularium prædicamentorum propositionibus probat. Post autem idem debere in universalibus docet intelligi. Idcirco enim ait, in singularibus vero et futuris non similiter. Id est in singularibus propositionibus, et de quibus prius tractat, et in futuris, id est in contingentibus, non idem modus est verarum falsarumque propositionum, qui est in præteritis atque præsenti bus. Quoniam in præteritis atque præsentibus, et totum contradictionis corpus in veritatem falsitatemque dividitur, et vera est una definite, ut possit ex his certus aliquis ac sciens dicere quoniam affirmatio vera sit, vel rursus, quoniam negatio; vel si id nul lus dixerit, certa jam præteriti temporis vel præsen_ tis secundum sui naturam ratio, certusque eventus est, in his vero in quibus contingens est et futurum, id est variabile et instabile, totum quidem corpus contradictionis veritatem falsitatemque partitur,sed hæc veritas atque falsitas indiscreta est atque volubilis. Nullus enim potest dicere quoniam affirmatio vera est. Non est enim necesse veram esse affirmationem, idcirco quoniam negationem fieri possibile est, nec rursus negationem, quoniam non est impossibile affirmationem contingere, et postremo quoniam utrumlibet ipsorum contingit, idcirco una earum, vera esse definite et certa, naturaliter non potest, quibus autem id argumentationibus exsequatur, manifestum erit hoc modo:

Nam si omnis affirmatio vel negatio, vera vel falsa est, et omne necesse est vel esse vel non esse. Quare si hic quidem dicat futurum aliquid, ille vero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum, si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est. Utræque enim non erunt simul in talibus.

Si quidquid in affirmationibus negationibusque proponitur, verum vel falsum est definite, sequitur ut quod illæ negationes affirmationesque significant, aut evenire, aut non evenire necesse sit; hoc est enim quod dicit: Nam si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est definite; idcirco enim addit omnis. In his enim quæ sunt futura vel contingentia, non esse affirmationes et negationes veras vel falsas definite probare contendit. Nam si unus dicat aliquid futurum, alius neget, ut utraque eveniant, fieri non potest; quis enim dixerit, dicente aliquo Socrates cœnaturus est, alioque negante Socrates cænaturus

Nam si verum est dicere, quoniam est album vel non album, necesse est esse album vel non album. Bt si est album vel non album, verum est affirmare vel negare, et si non est, mentitur, et si mentitur, non est. Quare necesse est aut affirmationem, aut negationem veram esse vel falsam.

Quod de futuro possit esse judicium, a præsentibus trahit exemplum ait enim hanc esse rerum consequentiam, utrem subsistentem propositionis veritasconsequatur, veritatem propositionis rei, de qua loC quitur propositio, essentia comitetur. Nam si hic lapis vel quodlibet aliud album est, verum est de eo dicere quoniam album est, et hoc convertitur. Nam si verum est dicere de eo quoniam album est, sine dubio album est, et album esse necesse est, itaque fit ut res veritatem, et veritas rem, de qua proponitur, subsequatur. Rursus si hic lapis albus non est, verum est de eo dicere quoniam non est albus, et si de eo verum est dicere quoniam non est albus, ut sit albus fieri non potest, cum vere dicatur quoniam non est albus.Idem quoque etiam in mendaciis valet. Nam si quid non est, cum hoc aliquis esse proposuit, mentietur. Et si quis de alio mentietur, illud de quo fit mendacium non est, ut si quam rem cum alba non sit dicat, aliquis esse albam mentitus est, quocirca necesse est illud quoque non esse de quo menD titus est. Ita igitur veritas quidem rei quæ est, et res quæ est veritati, falsitas vero rei quæ non est, et res quæ non est, falsitati convertitur, quod si hoc est in omnibus rebus, quidquid dicitur cum veritate vel falsitate, ad rem quæ est vel non est convertitur. sive negatio sit, sive affirmatio, et unam veram semper, alteram falsam esse necesse est ; si una definite vera est, impossibile quiddam ex hac positione continget. Evenient namque omnia, quæcunque sunt vel fiunt ex necessitate fieri, etnihil a casu, nihil que esse possibile quod sit, et non esse possibile. Nihil etiam in liberi arbitrii moderamine relinquetur, sed totum erit ex necessitate. quidquid evenerit. Nam si

334

verum est definite de qualibet re dicere quoniam erit, A vel negationem, sed nihil se magis sic habet, vel sic

;

illam rem sine dubio futuram esse necesse est, et ut non fiat non potest evenire. Verum enim est dicere de ea quouiam futura est, nec verum de ea quoniam futura est poterat dici,nisi eam fore esset necesse quare si in omni affirmatione ct negatione,aut affirmatio aut negatio in futurum definite,vera vel falsa est, necesse est vel quod ab affirmatione vera definite,vel quod a negatione dicitur falsum evenire.In falsitate quoque similis causa est. Nam quod non erit,falsum est dicere quoniam erit. Et quod falsum est dicere quoniam erit, ex necessitate non erit. Item quod erit, falsum est dicere quoniam non erit, et quod falsum est dicere quoniam non erit necessario erit. Ut igitur veras propositiones necessarius sequitur eventus ut fiat, quod dicitur, ita et falsas propositiones necessarius sequitur eventus,ut non fiat, quod dicitur a falsa propositione. Quod si in futurum emnis affirmatio vel negatio definite semper dividunt veritatem et falsitatem,erit rerum quæ prædicantur necessarius eventus,et omnia ex necessitate contingent, vel non contingent,emaque et casus,et possibilitas,et liberum perit arbitrium. Syllogismus aut hujusmodi est: si omnis affirmatio vera est aut falsa definite, et eodem modo negatio eveniet, ut omnia inevitabili necessitatis ratione contingant, quod si hoc est, liberum perit arbitrium. Sed hoc impossibileest; non igitur verum est omnem affirmationem vel negationem veram esse definite vel falsam. Omnia autem ex necessitate contingere, si illæ definite veræ vel falsæ sunt,talis syllogismus ostendit: omnis in futurum definita veritas vel falsitas eventum rei vel C futurum vel non futurum ex necessitate constituit, sed omnes propositiones futuræ definite veræ vel falsæ sunt. In omnibus igitur eveniendi, vel non eve. niendi necessitas erit, pro qua conclusione illud Aristoteles intulit, quod ait :

Nihil igitur neque est, neque fit, nec a casu, nec utrumlibet, nec erit, nec non erit, sed ex necessitate omnia et non utrumlibet, aut enim qui dicit; verus est, aut qui negat.

Casus namque, et id quod est utrumlibet exstinguitur,libera etiam voluntas adimitur,si omnia quæcunque fient; ex necessitate futura sunt ; et probat superiorem conclusionem, quæ dicit omnia ex necessitate contingere, per hoc quod ait: aut enim qui dicit verus est,aut qui negat; si ergo veritus rerum necessitati convertitur,aut qui negat verus est, aut qui affirmat omnia fieri et necessitate necesse est. Nam si non erunt ex necessitate, non erunt veræ definite, id quod ipse subjunxit:

Similiter enim, vel fieret, vel non fieret, utrumlibet enim nihil magis sie vel non sic se habet, aut habebit.

Exponit enim quæ sit contingentis natura, cum quid sit utrumlibet exponit, utrumlibet est id cujus indiscretus eventus est, id est, quod æqualiter esse vel non esse contingit.Hoc est enim quod ait,simi liter enim fieret vel non fieret. Neque enim directam viam necessariamque habet unam vel affirmationem

B

D

non habet, et est utrumlibet quod æqualem cursum et ad evenire retinet, et ad non evenire. Nihil enim se magis vel sic habet, vel sic non habet, id est æqualiter se habet ad esse,et ad non esse.Nihil enim magis sese habet, ut fiat quam ut non fiat.

Amplius si est album nunc, verum erat dicere prius quoniam erit album, quare semper verum fuit dicere quodlibet eorum quæ facta sunt, quoniam est vel erit.

Validam sibi ipsi vim argumentationis opponit,qua possit ostendere affirmationes negationesque veras vel falsas esse definite, et ait providendum esse ne forte necesse sit suspicari id quod jam factum est vere dici potuisse antequam fieret,esse faciendum, hesterna matutina dicere, quoniam cœnaturus est; ut si Socrates hesterna nocte conavit, verum fuit quocirca definite quoque verum fuisset, si de eo prædiceretur. Omnia igitur ea quæ fiunt definite poterant vera prædicari. Hoc est enim quod dicit,si est album nunc, verum erat dicere prius quoniam erit album. Nam si qua res nunc alba est,verum erat ante dicere quoniam erit alba,quare definite quoque fuit quodlibet eorum quæ facta sunt vere prædicere. Hoc enim rei ipsius exitus comprobavit. Huic oppositioni per eadem rursus occurit.Nam enim quid hæc dicit, licet ei laqueum superioris argumentationis effugere, rursus enim eadem illum cuncta circumveniunt,et eisdem iterum urgetur incommodis.

Quod si semper verum fuit dicere quoniam est vel erit, non polest hoc non esse vel non futurum esse. Quod autem non potest non fieri impossibile est non fieri; et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri. Omnia ergo quæ futura sunt, necesse est fieri, nihil igitur utrumlibet, neque casu erit; nam si casu, non ex necessitate.

Mira ratione superiorum argumentationem dicentis ad idem reduxit incommodum dicens : Si verum est omnia quæcunque facta sunt, definite vere potuisse prædici,quoniam veritatem propositionis rei necessitas sequitur, quod vere definite prædicatum erat non evenire non poterat; sed si non evenire non poterat, ut non eveniret erat impossibile. Quod autem non fieri impossibile est, fieri necesse est. Eventus igitur ejus ex necessitate consequitur.Nihil ergo utrumlibet, neque a casu erit. Nam si a casu esse poterit, non ex necessitate futurum est;quod si non est ex necessitate futurum,non est impossibile non fieri; si non est impossibile non fieri, potest non fieri; si potest non fieri, non potest definite vere prædici. Quod enim vere definite prædicetur,ex necessitate futurum est, quod autem a casu est, ex necessitate non evenit.

At vero nec quoniam neutrum verum est, contingit dicere ut quoniam neque erit, neque non erit; primum enim cum sit affirmatio falsa, erit negatio non vera, et cum hæc sis falsa, contingit affirmationem esse non

veram.

Quatuor differentiis contingentium futurorum diversitas constat.Aut enim id quod affirmatur et negatur

in futurum,utrumque erit verum aut utrumque fal- A dicat in præsenti tempore, hoc animal quodlibetalsum; aut unum verum, falsum alterum definite; aut unum verum, falsum alterum indefinite. Non enim esse quidem et affirmationem et negationem veram in his propositionibus,quæ de rebus contingentibus in futurum proponuntur, per hoc demonstravit supe rius quod ait: Manifestum est quoniam necesse est verum dicere,alterum ipsorum, si omnis affirmatio vera vel falsa est. Utraque enim non erunt simulin talibus.Neque enim fieri potest ut in contradictoria propositionum oppositione, utrasque veras quisquam valeat invenire. Nunc autem monstratur quoniam ne hoc quidem fieri potest ut utræque sint falsæ,ait enim : At vero,ne hoc quidem nobis contingit dicere quoniam neutrum verum est, id est nec affirmatio,nec negatio; contingeret autem utraque esse B falsam affirmationem scilicet et negationem, si nec quod diceret affirmatio, futurum esset,nec quod non esse negatio diceret,non esset.Ita enim fieret,ut nec esset, quod affirmatio esse prædicavit, nec non esset, quod negatio non esse proposuit. Si quis ergo hoc ita dicat, primum, inquit, illud inconveniens atque impossibile est, quod in contradictoria propositione, cum affirmatio falsa sit non est vera negatio,et rursus cum negatio falsa sit, falsa quoque affirmatio sit. Hoc enim in solis contrariis contingebat, non etiam in contradictoria oppositione. In hac enim unam semper veram esse necesse est, semper alteram fal

sam.

Ad hæc si verum est dicere quoniam album est et

magnum, oportet esse utrumque. Si vero erit cras,

oportet esse cras. Si autem neque erit, neque non erit cras non erit utrumlibet, ut navale bellum. Oportebit enim neque fieri navale bellum, neque non fieri. Quæ ergo contingunt inconvenientia hæc sunt, et hujusmodi alia,si omnis affirmationis,el negationis,vel in his quæ de universalibus dicuntur universaliter, vel in his quæ sunt singularia, necesse est oppositarum hanc quidem veram esse, illam vero falsam. Nihil autem utrumlibet esse in his quæ fiunt, sed omnia esse et fieri ex necessitate. Quare non oportebit neque consulere, neque negotiari, ut si hoc facimus, erit hoc, si vero non hoc, non erit hoc. Nihil enim prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere hoc futurum esse, illum vero non dicere. Quare ex necessitate erit quodlibet eorum, hoc quod tunc ab eo verum erat dicere. At vero neque differt,si aliquis dixerit contradictionem, vel non di xerit. Manifestum est enim quoniam sie se habentres, etiamsi non hic quidem affirmaverit ille vero negaverit, Non enim propter negare vel affirmare erit vel non erit, nec in millesimum annum magis quam in quantolibet tempore. Quare si in omni tempore sic se habebat, ut unum diceretur vere, necesse erathoc fieri, et unumquodque eorum quæ fiunt sic semper se habebat, ut ex necessitate fieret. Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri; et quod factum est,verum erat dicere semper quoniam erit.

Addidit quoque aliud, quo magis id quod dicitur videatur incongruum.Omne enim id quod prædicitur in futurum, si vere prædicitur, erit. Si quis enim

C

D

bum est, vel magni corporis, et hoc vere pronuntiet,
album et magnum illud animal esse necesse est.Ita
etiam in futuro si quis vere dicat quoniam hocani-
mal cras album fiet, et corporis vastioris, necesse
est cras utraque contingere, ut et album fiat et cor-
poris vastioris. Sin vero falso aliquid prædicatur,
necesse est non esse quod dicitur,si sit affirmatio:ut
si quis affirmet falso futurum navale bellum,necesse
est non fieri quod a falsa affirmatione prædicitur.At
si sit falsa negatio,necesse est fieri quod falsa nega-
tio futurum non esse prædixit; sin vero utraque falsa
sunt, non erit ex necessitate quod dicitur, quia de-
finite affirmatio falsa est, nec non erit ex necessitate
quod dicitur, quia definite est falsa negatio. Unde fit
ut utrumlibet quod est in rebus omnino perimatur,
utraque enim necessario sunt et ex necessitate con
tingunt, et est necessitas illa impossibilis. Nam si
quis dicat cras futurum navale bellum,aliusque ne-
get, et pronuntiet non futurum,si utraque sint falsa,
necesse quidem erit non esse cras navale bellum,
quoniam affirmatio, quæ illud dicit futurum, falsa
est. Rursus necesse est esse cras navale bellum,quo-
niam negatio quæ dicit cras non futurum,ipsa quo-
que mentitur. Quare necesse erit et esse navale bel-
lum,et non esse, quod est impossibile, et præter com-
munem cogitationis naturam. Non est igitur verum
utrasque et simul,id est affirmationem negationem-
que mentiri.Quæ ergo, inquit, contingunt inconve-
nientia,hæc sunt, et hujusmodi, si quis dicat vel in
his quæ universalia sunt et universaliter prædican-
tur, vel in his quæ singularia in propositionibus
enuntiantur, unam necessario definite esse veram
definite esse alteram falsam,talia illum, inquit, in-
convenientia consequentur,et alia similia. Hoc scili-
cet dicens de superioribus argumentis, in quibus
ostendebat omnia ex necessitate contingere,si quis
unam veram definite, alteram diceret definite men-
dacem. Quænam vero asserat alia inconvenientia
impossibiliaque concurrere his qui unam definite
veram proponunt, hæc sunt: si quis enim proponat
unam esse veram,alteram esse falsam, tollit (ut supra
dictum est) id quod est utrumlibet in rebus,el om-
nia esse vel fieri ex necessitate constituit, nihil a
casu,ninilque a propria voluntate. Unde fit ut neque
negotiari sit utile,nec inire actum,quæ omnia con-
silii ratione tractantur, ipsum enim consilium super-
vacuum est,cum omnia quæcunque futura sint ne-
cesse sit evenire. Quid enim unusquisque dicat, Si
hoc faciam, illud mihi eveniet atque continget, si
vero hæc, illa res eveniet? etenim nihil prohibet
quemvis illum affirmare aliquid esse faciendum,
alium vero negare,cum omnia vi necessitatis eveniant.
Nam si omnia quæ fiunt nunc, ante aliquis vere
prædiceret, quis dubitat quin illa quæ facta sunt,im-
mutabili violentia necessitatis evenerint? Hoc est
enim quod ait: Quare ex necessitate erit quodlibet
eorum quod tunc verum erat dicere. Sed ne illud vi-
deatur incongruum quod rerum eventum non exipsa

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »