Obrazy na stronie
PDF
ePub

sanguine utriusque populi, decerni possit. Haud displicet res Tullo, quanquam, tum indole anim, tum spe victoriae, ferocior erat. Quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate, nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat; nec ferme res antiqua alia est nobilior: tamen in re tam clara nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent. Hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur: tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuiusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: Iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire? iubente rege, Sagmina, inquit, te, rex, posco. Rex ait, Puram tollito. Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit: postea regem ita rogavit: Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium? vasa, comitesque meos? Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio. Fetialis crat M. Valerius: patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad iusiurandum patrandum, id est, sanciendum fit focdus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi, inquit, Iupiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus; ut illa pa.

iam, prima, postrema, ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo ; tu illo die, Iupiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam: tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque. Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque iusiurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

XXV. Foedere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quicquid civium domi, quicquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus: feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis, quam curae, expertes: quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum: infestisque armis, velut acies, terni iuvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his, nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma, micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit: et, neutro inclinata spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum iam non motus tantum corpórum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Álbanis, exspirantes corruerunt. Ad quorum casum quum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones

iam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes: unum haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit. Et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, iam Horatius, caeso hoste victor, secundam pugnam petebat. Tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum: et ille defungi proelio festinat. Prius itaque, quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Iamque, aequato Marte, singuli supererant; sed nec spe, nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabant: alter, fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori obiicitur hosti. Nec illud proelium fuit. Romanus exsultans, Duos, inquit, fratrum Manibus dedi: tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo. Male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit: iacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt; eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienae facti. Sepulcra exstant, quo quisque loco cecidit: duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus; sed distantia locis, et ut pugnatum est.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Metto, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tul

lus, uti iuventutem in armis habeat: usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens. Cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit: cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci iuveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum, inquit, oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. Sic eat, quaecunque Romana lugebit hostem. Atrox visum id facinus Patribus plebique; sed recens meritum facto obstabat: tamen raptus in ius ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus iudicii, aut, secundum iudicium, supplicii auctor esset, concilio populi advocato, Duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio. Lex horrendi carminis erat: Duumviri perduellionem iudicent. Si a duumviris provocarit, provocatione certato: si vincent, caput obnubito. infelici arbori reste suspendito: verberato vel intra pomoerium, vel extra pomoerium. Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege, ne innoxium quidem, posse, quum condemnassent; tum alter ex his, P. Horati, tibi perduellionem iudico, inquit. I, lictor, colliga manus. Accesserat lictor, iniiciebatque laqueum. Tum Horatius, auctore Tullo, clemente legis interprete, Provoco, inquit. Ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo iudicio, maxime P. Horatio patre proclamante, se filiam iure caesam iudicare: ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quen paullo ante cum egregia stirpe conspexisT. Liv. Tom. I.

C

iu

sent, orbum liberis facerent. Inter haec senex, venem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans, Hunccine, aiebat, quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quae paullo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis huius: arbori infelici suspende: verbera, vel intra pomoerium, modo inter illa pila et spolia hostium ; vel extra pomoerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. Quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent? Non tulit populus nec patris lacrimas, nec ipsius parem in omni periculo animum: absolveruntque admiratione magis virtutis, quam iure causae. Itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. Is, quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut sub iugum misit iuvenem. Id hodie quoque publice semper refectum manet. Sororium tigillum vocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. Invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium dictatoris corrupit; et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos coepit. Igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus, quam virium, cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos: suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, colonia Ro

« PoprzedniaDalej »