Obrazy na stronie
PDF
ePub

CARMEN XXXV. 8

O DIVA, gratum quae regis Antium,
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus, vel superbos

Vertere funeribus triumphos,
Te pauper ambit sollicita prece
Ruris colonus, te dominam aequoris
Quicunque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.

Te Dacus asper, te profugi Scythae
Urbesque gentesque et Latium ferox
Regumque matres barbarorum et
Purpurei metuunt tyranni,

Injurioso ne pede proruas

Stantem columnam, neu populus frequens

Ad arma cessantes, ad arma

Concitet imperiumque frangat.

Te semper anteit saeva Necessitas
Clavos trabales et cuneos manu
Gestans aëna, nec severus

Uncus abest, liquidumque plumbum.

Te Spes et albo rara Fides colit
Velata panno nec comitem abnegat,
Utcunque mutata potentes

Veste domos inimica linquis.
At volgus infidum et meretrix retro
Perjura cedit, diffugiunt cadis
Cum faece siccatis amici

Ferre jugum pariter dolosi.

Serves iturum Caesarem in ultimos
Orbis Britannos et juvenum recens
Examen Eois timendum

Partibus Oceanoque rubro.

Eheu cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque. Quid nos dura refugimus

[blocks in formation]

Aetas? quid intactum nefasti
Liquimus? unde manum juventus

etu deorum continuit? quibus
epercit aris? O utinam nova
Incude diffingas retusum in
Massagetas Arabasque ferrum!

35

40

CARMEN XXXVI.

Er thure et fidibus juvat
acare et vituli sanguine debito
Custodes Numidae deos,

i nunc Hesperia sospes ab ultima
Caris multa sodalibus,

lli plura tamen dividit oscula Quam dulci Lamiae, memor tae non alio rege puertiae

Mutataeque simul togae.

essa ne careat pulchra dies nota, Neu promptae modus amphorae,

u morem in Salium sit requies pedum, Neu multi Damalis meri

ssum Threïcia vincat amystide,
Neu desint epulis rosae,

u vivax apium, neu breve lilium.
Omnes in Damalin putres
ponent oculos, nec Damalis novo
Divelletur adultero

scivis hederis ambitiosior.

3*

5

10.

15

20

CARMEN XXXVII.

[merged small][ocr errors]

NUNC est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
Ornare pulvinar deorum

Tempus erat dapibus, sodales.

Antehac nefas depromere Caecubum
Cellis avitis, dum Capitolio

Regina dementes ruinas

Funus et imperio parabat Contaminato cum grege turpium Morbo virorum, quidlibet impotens Sperare fortunaque dulci

Ebria. Sed minuit furorem Vix una sospes navis ab ignibus, Mentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores

Caesar, ab Italia volantem Remis adurgens, accipiter velut Molles columbas, aut leporem citus Venator in campis nivalis

Haemoniae, daret ut catenis

Fatale monstrum: quae generosius
Perire quaerens, nec muliebriter
Expavit ensem nec latentes
Classe cita reparavit oras.
Ausa et jacentem visere regiam
Voltu sereno, fortis et asperas
Tractare serpentes, ut atrum
Corpore combiberet venenum,
Deliberata morte ferocior,
Saevis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo

Non humilis mulier triumpho.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

CARMEN XXXVIII. "

PERSICOS odi, puer, apparatus,
Displicent nexae philyra coronae ;
Mitte sectari rosa quo locorum
Sera moretur.

Simplici myrto nihil allabores
Sedulus curo: neque te ministrum
Dedecet myrtus neque me sub arta
Vite bibentem.

5

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER SECUNDUS.

CARMEN I.

MOTUM ex Metello consule civicum
Bellique causas et vitia et modos
Ludumque Fortunae gravesque
Principum amicitias et arma
Nondum expiatis uncta cruoribus,
Periculosae plenum opus aleae,
Tractas et incedis per ignes
Suppositos cineri doloso.
Paullum severae Musa tragoediae
Desit theatris: mox ubi publicas
Res ordinaris grande munus
Cecropio repetes cothurno,
Insigne maestis praesidium reis
Et consulenti, Pollio, curiae,

Cui laurus aeternos honores
Delmatico peperit triumpho.

Jam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures, jam litui strepunt,
Jam fulgor armorum fugaces

Terret equos equitumque voltus :
Audire magnos jam videor duces
Non indecoro pulvere sordidos,

5

10

15

20

« PoprzedniaDalej »