Obrazy na stronie
PDF
ePub

Haups prisften

lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum, non sanastis, quod fractum est, non alligastis, quod abjectum, non reduxistis, quod perierat, non requisistis, sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia ; et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor, et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt. Quid sibi aliud adesse docet, Ezechielis hæc et imprecatio, et increpatio, nisi pastoribus abesse quæ adesse debuerant, et adesse quæ abesse oportuit ? Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego ipse super pastores, et requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra in escam eis. Nonne tyrannidem sacerdotii videtur exprimere manifestam, et vitam illorum depingere, qui in omnibus quæ sua sunt, quærunt, et quæ Jesu Christi sunt, post tergum faciunt? Siquidem non meum, sed alienum est, et profecto intemeratæ veritatis oraculum, quo apud familiarem Altissimi inter mercenarium pastorem, et furem, differentia manifesta præscribitur. Bonus enim pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Cujus si quæris officium, apud jam dictum prophetam invenies: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum. Educam eas de nube, et congregabo de caligine, inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terræ, in pascuis uberrimis, in montibus excelsis erunt pascua earum, requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Pascam

eas, et accubare faciam, quod perierat requiram, quod abjectum erat reducam, quod confractum fuerat, alligabo, et quod infirmum erat, consolidabo, et quod pingue et forte, custodiam. Hæc est enim diligentia, qua gregibus debent invigilare pastores. Quod autem subjungit, Et pascam illas in judicio et justitia, ei utique respondet quod præmisit, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Scriptum est enim, quia pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum. Apud homines tamen qui negotiationem exercent, grandis videtur esse prudentiæ, sed tamen illicitæ, quæ calliditas et dolus est, si alio pondere vel mensura sua distrahant, et aliis comparent aliena. At in prælato ratio exigit æquitatis, ut quod aliis imponit onus, ipse præferat, et quod docere voluerit, opere studeat adimplere. Hoc est enim in judicio et justitia pascere, et non in austeritate et potentia imperare. Quod utique faciunt, qui humeris hominum alligant onera gravia et importabilia, et digito suo ea contingere recusaut. Unde sequitur: Et quum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meæ his, quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant. Propterea ecce ego ipse judico inter pecus pingue, et macilentum, pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras. Mercenarius autem oves quidem vel specie pascit, sed quia omnia facit ad pretium, si lupum videat irruentem, dimittit oves et fugit, quia non pastor, sed mercenarius est, nec quidem ovium, sed lucri curam habet. Canis utique mutus latrare non valens, ut vel clamore et tumultu lupum absterreat venientem. Siquidem eum timet, qui temporalium diripit facultatem, et cum

non attendit, qui animam cruciaturus est in gehenna. Cæcus siquidem est ad grandia, et quæ nullius sunt perhorrescit. De his inquit: Væ prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Quasi vulpes in desertis, prophetæ tui Israel erunt. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in die Domini. Nihil enim in eis libertatis est, ut mundi potestatibus obloquantur, nihil virtutis, ut veritatem in periculo tueantur: in omnibus lucrum, in nullis, aut paucis quærunt salutem animarum. Dum in suis obtineant, dum ad ambitionis aut avaritiæ succedat votum, eorum quæ Christi sunt, jactura contemnitur, Fiat pax in diebus eorum, sint fotosæ oves, boves crassæ, promptuaria plena, cibis et vasis onusta mensa in admirationem intuentium splendeat, variæ et pretiosa supellectilis operosus cultus abundet, honorentur et colantur a turbis, ditentur, visitentur a subditis in muneribus, sit denique liberum, impune, et sine nota facere quicquid libido dictaverit: ad singula dicant, euge, euge, ut, juxta increpationem propheticam, luto absque paleis livisse peccati indurati parietem videantur, qui, præcipiente Domini, fuerat fodiendus ut rueret, et abominationes pessimæ a domo Domini disperirent. Hi sunt qui consuunt pulvillos sub capite universæ ætatis, cervicalia supponentes ut capiant animas, et lac comedant, lanis operiantur ovium, quas quasi in somnum negligentiæ vel audacice induxerunt. Fur autem convincitur ab operibus suis, quia non venit nisi ut furetur, et occidat, et mactet, et perdat. Inimicus utique perniciosus et apertus, qui nec rem pastoris habet, nec speciem, et nec ad lucrum pascit, sed suum lucrum reputat, etiam quum occidit. Pastori itaque debetur amor, quia diligit. Mercenario patientia, quia videtur amantem imitari. Furi vero non debet ecclesia, nisi poenam. Si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Vocem pastoris audiunt oves, et sequuntur. Vocem mercenarii interdum audiunt: sed eum, quia non vadit ad vitam, sequi contemnunt. Vocem furis aspernantur, horrent, et fugiunt, quia in manu ejus vident, et in ore audiunt opera mortis. Siquidem non modo fur est et latro, sed lupus rapax, sequipeda leonis, qui rugiens circumit, quærens quem devoret. Quis ergo illum non repellat, aut saltem fugiat, qui ad hoc ovile ingreditur, ut mactet, et occidat? Si quis, A postolus inquit, episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Sed nescio quo pacto res in contrarium versa est, ut quum omnes fere desiderent episcopari, quum quod appetunt adepti fuerint, ocio marcent: aut, quod turpius est, in vanitatis operibus occupantur. Quanta curratur ambitione, volui quidem superius, sed ut se res habet, plene non potui explanare: et profecto quam inutiliter multi versentur in gradu optato, referre difficilius potero. Unum tamen scio, quia non ea aviditate currunt, ut pro aliis animas ponant, qui fortunæ munuscula, vel, quod rectius dixerim, gratiæ Dei temporalia dona, in hunc tamen concessa usum, ut promereantur æterna, recusant in necessitate fratribus erogare. Hanc tamen esse pastoralis officii formam, præmonstravit tam exemplo, quam verbo pastorum princeps. Ergo tanto currentes ambitu, mercenarii properant, aut fures fieri. Bene tamen agitur cum ovibus, quæ illius custodiæ demandantur, qui eas vel ad pretium pascat. Nam et in ipsis mercenariis, gradus et differentiæ sunt. Laxant quidem omnes retia in capturam: sed hi in capturam animarum et rerum, illi res piscantur duntaxat, contempto periculo animarum. Et sæpe turbant omnia, quo piscandi ad

[graphic]

Reiche

votum uberior succedat occasio. Miraberis variam supellectilem, et Crusi, ut dicitur, facultates apud eos, qui prædicant pauperem Christum, et quia suis non coguntur stipendiis militare, evangelizant, ut comedant, et evangelistarum stipendiis abutantur. Calicem quidem in quo Joseph augurari consueverat, in sacci sui ore revolvunt, sed non descendit in manus. Lingua siquidem sacerdotis, calix est ejus, qui in veritate est, et præfiguratione nominis interpretatur salvator mundi, institutus ut vaticinetur abseondita, et fidelium mentes potest eo spiritu, quo repleti disci. puli, verbum fidei et salutis eructantes, in Judæa ebrii reputati sunt, dispensantes granum frumenti, quod in terram cordis eorum ceciderat, et jam in castitate eloquii eorum, fructum plurimum Domino germinabat. Alii quidem sine evangelio de evangelio vivunt, et bene si vivunt tantum, ut non etiam luxurientur. Hos vero mercenarios dixerim, qui non laborant ut manducent, sed sine labore non manducare, quod necessitatis est, sed ociari et luxuriari desiderant. Omnibus quidem qui pastoris exercent officium, gratia debetur et reverentia, et qui Christum quacunque ratione annunciant, et lucrum faciunt, cum sua tamen, et pro sua utilitate, animarum pastoribus, et salutis dispensatoribus aggregentur, sintque amici, sint et venerabiles, et patrum lætentur honore ; et si mercenarii sunt, mercede sua me nunquam privabuntur auctore. Utinam sit in istis, qui verbum Dei loquatur, qui ædificet ecclesiam Dei, vel ad lucrum. Non invideo lucro, si opera antecedant, Qui vero sic inhiant lucris, ut quæ Christi sunt, universa contemnant, et sic nec hæresin doceant, nec contentionibus ecclesiam scindant, nec pastoris nec mercenarii digni sunt nec honore, nec nomine. Non loquor de legatis. Ecclesiam Romanam, quæ parens (auctore Deo) et nu

TORE

« PoprzedniaDalej »