Obrazy na stronie
PDF
ePub

Jacob, et eis aut non usus, aut odorem suavitatis dedisse patri non scribitur Esau. Nam dum bonis abutitur sensibus, integris gratus esse non potest. Ergo vana bonorum species nec satiat, nec lætificat, nec liberat, nec exaltat. Porro adversus luxuriam, avaritiam, cenodoxiam, quædam superius dicta sunt: virium affectatio quodammodo hactenus mansit intacta, quæ etsi libertatis et celsitudinis videatur afferre suffragium, a veritate utriusque perniciosius abducit errantem. Hæc est enim quæ perniciosissimam inducit pestem, et tyrannidis procurans ortum, compagem quietis et pacis, qua nihil salubrius est, molitur extinguere. Siquidem hæc flumina caritatem extinguunt his, quibus vita negatur. In his Tantalus laborat in fabulis citra satietatem, et sermo propheticus degentium in his aquis increpat sitim. Sitientes ergo ad aquas invitat appositas, quæ a spiritu profluunt absque commutatione, gratis accepturos a gratia vinum et lac. Quare, inquit, appenditis argentum non in panibus; et laborem restrum non in saturitate? Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Non utique in illa, in qua delectationem non habet anima, sed caro; in illa in qua recalcitravit dilectus, incrassatus, impinguatus, dilatatus, sed in qua benedicitur filius, ut in rore supervenientes gratiæ, et pinguedine liberi arbitrii voluntatem Dei prudenter intelligat, potenter impleat, toleret patienter. Hæ itaque impinguantes et dulces aquæ sunt, et quæ alias omnes temperant, quia his salsuginem earum absorbuit lignum crucis, et dulcoravit eas, et sapientiæ cælestis infusio, easdem in salutem animarum et satietatem fecit esse potabiles. Hæ quoque liberant, totius tyrannidis incursum impediunt, aut premunt, aut puniunt. Non ergo vanæ vires, sed veritas liberat in æquitate consistens, et licet

vanitas promittat liberationem, vere liberi nequaquam sunt, nisi quos filius liberaverit. Tu naturæ, gratiæ, et gloriæ distingue libertatem, et invenies nullam earum de vanitate contingere, nec tibi conditio magis servilis occurret, quam tyranni. Si enim ubi spiritus Domini, ibi libertas, miserrima profecto servitute deprimitur, quem spiritus nequam exagitat.

Cap. 17. In quo tyrannus a principe differat, et de

tyrannide sacerdotum : et in quo pastor, fur, et mercenarius ab invicem differunt.

In quo princeps differat a tyranno, dum revolveretur auctore Plutarcho institutio Trajani, superius dictum est, et quæ principis sint officia, aut reipublicæ membra, diligenter expositum. Unde facilius et paucioribus poterunt innotescere, quæ e regione dicenda sunt de tyranno. Est ergo Tyrannus, ut eum philosophi depinxerunt, qui violenta dominatione populum premit, sicut qui legibus regit princeps est. Porro les donum Dei est, æquitatis forma, norma justitiæ, divinæ voluntatis imago, salutis custodia, unio et consolidatio populorum, regula officiorum, exclusio et exterminatio vitiorum, violentiæ et totius injuriæ pæna. Hæc autem aut violentia, aut dolo impugnatur, et quasi aut leonis immanitate vastatur, aut draconis supplantatur insidiis. Quocunque autem modo id fiat, planum est gratiam oppugnari, et Deum quodammodo provocari ad prælium. Princeps pugnat pro legibus et populi libertate: tyrannus nihil actum putat, nisi leges evacuet, et populum devocet in servitutem. Imago quædam divinitatis est princeps, et tyrannus est adversariæ fortitudinis, et Luciferianæ

CAP. XVII.]

POLYCRATICUS.

309

pravitatis imago. Siquidem illum imitatur, qui affectavit sedem ponere ad aquilonem, et similis esse Altissinio, bonitate tamen deducta. Si enim bonitati studeret esse conformis, nequaquam potentiæ aut sapientiæ gloriam præripere moliretur. Remunerandi tamen auctoritate aspiravit fortasse coæquari. Imago deitatis princeps, amandus, venerandus est et colendus: tyrannus pravitatis imago, plerumque etiam occidendus. Origo tyranni iniquitas est, et de radice toxicata mala et pestifera germinat, et pullulat arbor, securi qualibet succidenda. Nisi enim iniquitas, et injustitia caritatis exterminatrix tyrannidem procurasset, pax secura, et quies perpetua, in ævum populos possedisset, nemoque cogitaret de finibus producendis. Essent etiam, sicut magnus pater testis est Augustinus, ita regna quieta, et amica pace gaudentia, sicut in composita civitate diversæ familiæ, aut in eadem familia diversæ personæ. Aut forte, quod credibilius est, omnino regna non essent, quæ, sicut ab antiquis liquet historiis, iniquitas per se aut præsumpsit, aut extorsit a Domino. Et quidem non soli reges tyrannidem exercent, privatorum plurimi tyranni sunt, dum id virium quod habent, in vetitum efferunt. Nec moveat quod reges tyrannis visus sum sociasse, quia licet rex dicatur a recto, quod principem decet, tamen appellatio ejus abusu cadit in tyrannum. Inde est illud,

Quod potuit populus quemquam perducere liber,

Ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui. Et illud,

Spes mihi pacis erit, dextram tetigisse tyranni. Et si officium contra officium, et recte vivendi regulam dici licet, sententia unius omnium aperit officia, imo vitia tyrannorum. Photinus is est (a quo et ipsi possunt non immcrito appellari Photiniani) primus in monstris pelleæ domus, id est, inter alia portenta

[graphic]

Ægypti, immunditia et crudelitate insignis, qui Pompeium letho damnare ausus, aut potius mores tyrannorum sueta præsumptione exprimens, ait,

Jus et fas multos faciunt, Ptolemæe, nocentes.
Dat poenas laudata fides, quum sustinet, inquit,
Quos fortuna premit: fatis accede, deisque,
Et cole felices, miseros fuge : sidera terra
Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto.
Sceptrorum vis tota perit, si pendere justa
Incipit: evertitque acies respectus honesti.
Libertas scelerum est, quæ regna invisa tuetur,
Sublatusque modus gladii; facere omnia sæve
Non impune licet, nisi quum facis, exeat aula
Qui volet esse pius : virtus et summa potestas

Non coeunt, semper metuet, quem sæva pudebunt. Ergo respectus honesti et justi, minimus, aut nullus est, in facie tyrannorum, et sive ecclesiastici, sive mundani sint, omnia posse volunt, contemnentes quid potentiam antecedat hanc aut sequatur. Utrisque tamen hoc persuaderi vellem, divinum nondum expirasse judicium, quod primigenis, et semini eorum inflictum est: quod, quia noluerunt quum possent, inflictum est, ne possint etiam justitiæ obteniperare quum volunt. Nam et proverbio dici solet : Quia qui non vult quum potest, non utique poterit quum volet. Hujus verbi etiam magnus Basilius auctor est. Rogatus enim a muliercula, ut pro ea principi intercederet, chartam ejus accipiens sic scripsit principi : Paupercula hæc accessit ad me, dicens, posse me apud te. possum, ostende. Et dedit mulieri chartam. Quæ abiens dedit epistolam principi; legensque eam princeps, rescripsit hæc: Propter vos, o pater sancte, volui misereri mulierculæ, sed non potui, pro eo quod tributis subjacet. Sanctus vero rescripsit ei: Siquidem volens non potuisti, bene utcunque se res habet : si autem potens noluisti, ducet te Christus ad indigen

Si ergo

Prefin flaufen

exercere.

tium chorum, ut quando voles, non possis. Sed organo suo quæ semper electis adest veritas, nequaquam defuit. Nam in brevi princeps idem, imperiali indignatione tentatus, ductus est vinctus inter captivos, vel pæna sua satisfaciens injuste oppressis. Oratione tamen Basilii, post sextum diem de abductione liberatus est, descendente signoimperiali, sicut vir sanctus optaverat. Itaque et tyranni nomine rex, et e converso interdum principis nomine tyrannus appellatur ; juxta illud : Principes tui infideles, socii furum. Et alibi : Principes sacerdotum, et seniores populi concilium fecerunt in unum, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent, qui utique justo legis judicio debuerat liberari. Nam et in sacerdotio inveniuntur complures, id tota agentes ambitione, et in omnibus artibus ejus, ut sub prætextu officii, suam possint tyrannidem

Habet enim et respublica impiorum caput et membra sua, et quasi civilibus institutis, legitimæ reipublicæ nititur esse conformis. Caput ergo ejus tyrannus est, imago diaboli: anima hæretici, schismatici, sacrilegi sacerdotes, et ut verbo Plutarchi utar, præfecti regionum impugnantes legem Domini. Cor consiliarii impii, quasi senatus iniquitatis. Oculi, aures, lingua, manus inermis, judices et leges, officiales injusti. Manus armata, milites violenti, quos Cicero latrones appellat. Pedes, qui in ipsis humilioribus negotiis præceptis Domini, et legitimis institutis adversantur. Hæc quidem omnia possunt a superioribus facillime comprehendi. Mihi vero indignari non debent sacerdotes, si et in eis fatear inveniri posse tyrannos. Alioquin quorsum est illud propheticum: Fili hominis, prophetiza de pastoribus Israel, prophetiza, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus ? Lac comedebatis,

[graphic]
« PoprzedniaDalej »