Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

De supposititiis B. Hieronymi epistolis. Amicis et fratribus in Christo dilectissimis, Lazaro Durbonensi priori, et cæteris in eadem eremo Deo famulantibus, Cartusia prior vocatus Guigo, æternam a Domino salutem.

Inter cætera catholicorum virorum, quæ ad eruditionem fidelium elaboraverunt opera, quæ nostra quoque parvitas congregare studuit, vel emendare, etiam epistolas B. HIERONYMI, quotquot potuimus, undecumque quæsitas, et pro concessa a Deo facultate, mendaciis expurgatas, in unum grande volumen redegimus. Abscidimus autem ab iis quasdam, quas vel ex aliorum doctorum scriptis, vel ex styli, sententiarumque distantia, titulo tanti viri comperimus indignas ex quibus illa est, cujus est titulus ad DEMETRIADEM, hoc habens initium: Si summo ingenio, parique fretus scientia. Ilanc quippe B. Augustinus in opere contra Pelagium de Gratia Christi et de Peccato originali, ejusdem Pelagii esse dicit, quædam ipsius frusta tractatu suo interserens, atque redarguens. Huic adduntur et istæ, ad TITIANUM de morte filiæ, cujus initium tale est : Charitatis tuæ scripta percepi. Ad OCEANUM consolotaria, tale habens initium: Diversorum opprobria, tribulationes

Edita primum est a Mabillonio Analectorum tom. I, et in appendice operum S. Bernardi. Nos hoc transtulimus critica præfationis loco in supposita Hieron. scripta.

b Auctor sæculo duodecimo fere medio floruit:

A multiplices. Ad VIDUAM, quæ sic incipit: Magnam humilitati nostræ fiduciam scribendi. Ad VIRGINEM, sive ad FILIAM MAURICI, dupliciter quippe intitulata reperitur, exordium istud accipiens: Quantam in cœlestibus beatitudinem. Item de lapsu virginis, sive de pænitentia ad SUSANNAM (uterque enim titulus in diversis codicibus invenitur) quæ tam diversis titulatur auctoribus, ut corum nullius sit decoranda vocabulo; cujus hoc est in quibusdam libris initium : Puto leve esse crimen. In aliis istud: Quid agis, anima? quid cogitationibus æstuas? Ad DESIDERIUM de XII lectoribus, a nescio quo in irrisionem doctorum composita. Ad CELANTIAM, sic incipiens, Veteris scripturæ celebrata sententia est. Hæc stylo quidem nobiliore est scripta; sed nec sic B. Hieronymo digna. Postrema est, De origine animæ disputatio, quasi inter B. Hieronymum et Augustinum; ubi licet multa ex eorum scriptis ponantur, falsa tamen est : tum quia præfati doctores numquam inter se præsentialiter sunt locuti : tum quia eadem quæstio nec apud eos, nec apud cæteros fidei catholicæ sectatores adhuc usque potuit liquido definiri. Hujus disputationis tale reperitur principium: Cum apud vos cœlestis eloquentia purissimi fontis. Ne autem prædicti docto ris epistole sine rationabili causa apud imperitos suo videantur numero minutæ, has nostræ parvitatis litteras in principio collocate. Valete. Orate pro nobis.

B

ut magis ingenium hominis atque acre judicium barbaris illis temporibus admireris.

d Perperam apud Mabillonium frustra, fortasse operarum mendo.

S. EUSEBII HIERONYMI,

STRIDONENSIS PRESBYTERI,

OPERUM MANTISSA

CONTINENS

SCRIPTA SUPPOSITITIA.

PARS SECUNDA,

SCRIPTA VARII GENERIS.

DE FORMIS HEBRAICARUM a LITTERARUM.
(Ex codice ms. Mediol. Ambros. Biblioth.)

Hebraicarum litterarum formæ duæ sunt : una antiqua, qua Samaritani utuntur, altera posterior, qua

a Ut nihil sit dubium descriptionis hujus auctorem, quisquis ille fuerit, Hieronymi nomen et calamum mentiri, a cujus ingenio et doctrina abest immane quantum; digna tamen visa ipsa est, quæ

Judæi. Ea de causa captivi facti Israel, et Babyloniam ducti, jussit rex Assyriorum, ne deserta rema

publici juris fieret, quippe quæ litterarum Hebraicarum formam repræsentat, quantum scio hactenus editis atque ipso Murnacensi apud Montfauconium alphabeto antiquiorem.

7.

neret terra supra dictorum, Assyrios pro eis habi- A tare in locum. Hos Samaritas, qui et patriæ consuetudinem servant, ignem colentes, et Judaica mandata, Esdras nobis scire tradidit scriptis suis. Ilos ipsos Judæi Samaritas appellant patria lingua, qui interpretantur custodes. Nam cum per Medos Cyrus regnaret Persis, Astyage deposito rege Medorum avo suo, atque ad Persas regnum totum transtulisset, captivitatem omnem Judæorum dimisit. Atque reversi, permixti fuerunt supradictis Assyriis Samaritani, qui esse videbantur Judæi. Propter quod ut essent separati ab eis, Esdras legis doctor formam aliam litterarum instituit atque tradidit eis, virtute tamen litterarum eadem servala, quibus litteris etiam nunc utuntur Judæi.

Sunt igitur Hebraicæ litteræ, quæ per Moysen sunt traditæ XXII. Nomina sunt ista:

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

B

[merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

ᎢᏏ

A

Scribuntur autem versus nobis universe a dextris, namque ad sinistram partem eas finiunt. Propter quod et nos hoc eodem modo litteras posuimus.

CATALOGUS QUORUMDAM OPERUM

Quæ veteres nonnulli vel auctores vel mss. codd. laudant (falso tamen)

TAMQUAM S. HIERONYMI.

De induratione cordis Pharaonis Liber. Laudatur C Salmasius ad Solinum, alius est, histricus sophista, Epistola I Ecclesiæ Lugdunensis, de prædestinatione, contra tres Epistolas ejus monachi, qui quæstionem cam moverat, et dicitur opinionem suam probasse auctoritate D. Hieronymi in Libro de induratione cordis Pharaonis. Scripta est Epistola circa A. Dom. 855, exstatque in S. Patrum Bibliotheca. Laudat et Rabanus Epistolam ad Hincmarum Remensem editam a P. Sirmondo tom. II, pag. 992. Ansam comminiscendo operi ipse videtur S. Pater dedisse in Commentar. in Isaiam cap. LXIII, ubi, Pharaonis, inquit, dicitur Deus indurasse cor...... Quam quæstionem diligentissime Paulus disseruit ad Romanos, et nos in quodam opere perstrinximus. Epistola scilicet ad Hedibiam, quæst. 10.

quem de Græco translatum ab Hieronymo, el nondum editum, vetus liber habet in Bibliotheca Thuanæa. Et Mart. Opitius, Hister, sive Iste, Ethici cognomento, scriptor antiquissimus, cujus Cosmographica e Græco ab Hieronymo saltuatim versa in Thuanxa Bibliotheca Lutetiæ, penes me quoque exstant, littera sane antiquissima. Quin ipsa libri inscriptio in aliquot mss.: Incipit liber Ethici philosophico editus oraculo, a Hieronymo presbytero translatum in Latinum ex Cosmographia et Mundi scriptura. Nihilosecius satis est ipsum lustrare oculis libellum, a Simlero vulgatum ex Pithoeano ms. ut ex stylo contextuque operis statim intelligas, minime omnium fuisse ab Hieronymo Latinitate donatum plus enim quam barbare scriptus

De consanguinitate beatæ Mariæ Virginis. In codice D est, nugis et fabulis ineptissimis refertus, et plerams. num. 48, Bibliothecæ S. Marci Venetiarum.

De tribus virtutibus. Citat Petrus Abaleardus Theologiæ Christianæ lib. 1, ex editione P. Martene tom. V Monumentor. pag. 1175.

Ethici Alphabetum de Græco in Latinum ab Hieronymo conversum. Laudat Rabanus libro de inventione linguarum tom. VI operum p. 333, vetus quo. que ms. ex Bibliotheca Hautiniana, quem allegat Cangius in appendice ad Glossarium Græcum. Nec sane alius videtur auctor, quam Æthicus Ister Christianus scriptor post Constantini M. tempora, neque alius innui ejus, liber, quam Cosmographica descriptio illa quæ ab aliis Julio Honorio oratori ascribitur juxta Cassiodori testimonium. Nam Ethicus, inquit

que omnia de creatione mundi, de mirabilibus, etc., docet, quæ S. Interpreti probari omnino non potuissent. Denique ne Ethici quidem est : siquidem ipsum Ethicum Istrum philosophum de nomine sæpius laudat.

Cyclus S. Hieronymi. In antiquo cod. num. 547 bibliothecæ San-Germanensis.

Ordo vivendi sanctarum virginum. Sententiarum ex variis Hieronymi in eam rem scriptis congeries hæc est in pervetusto ms. Ecclesiæ cathed. S. Petri in Vaticano.

De hæresibus Græcorum, Judæorum, et Christianorum. Desinit in Tritheitis. Habetur ad calcem alterius ms. Libri de gestis summorum pontificum, ex

eadem S. Petri bibliotheca. Vide Indiculum Hære. A seon, quem vulgavit Cl. Menardus Parisiis 1617.

Divi Hieronymi de timore ultimi judicii, et defectu hujus vitæ. Incipit : Inde satis times; ne illa tribulationis die, etc. Tractatus maximam partem conquisitis hinc inde Hieronymi sententiis constans. Ms. liber apud me est, nec ætatis infimæ, nec notæ.

Epistola una Hieronymi, et alia Mansueti episcopi de secreto Incarnationis Christi in uno codice. Sic habet vetustissimus catalogus librorum præfixus ms. Vaticano Palatino num. 57.

Glossa secundum Hebraicam veritatem translatæ a supradicto Hieronymo. Ex eodem catalogo.

Expositio psalmorum, sive omnium, sive ex parte tantum : Homilia item in aliquot Scriptura loca, sæpius occurrunt in mss. quos recensere, longum est.

Commentarius S. Hieronymi de Apocalypsi Joannis apostoli. Ita inscribitur in antiquo catalogo Bibliothecæ monasterii Pomposani, quem sæculo xi Henricus clericus dicitur adornasse. Incipit : Joannes, qui gratia Dei interpretatur, figuram Christi tenuit. Etiam Latina versio commentariorum Victorini in Apocalypsim Hieronymo passim tribuitur. Et de præfatione quidem ad Anatolium, quæ illis præfigitur, dubitant etiamnum critici magni nominis, num Hieronymum auctorem habeat.

Slavonica Bibliorum versio, ut et alphabetum Slavonicum Hieronymianum. Qui hæc Hieronymo ascripserunt, rerum Illyricarum scriptores et critici non contemnendi, perperam intellectis Hieronymi verbis, meæ linguæ hominibus dedi, hallucinati sunt.

ADMONITIO DE SUBSEQUENTE HOMILIA.

Collectio hæc sententiarum est, maxime quæ ad probe instituendam monachorum vitam spectant, ex Hieronymi epistolis ac libris ab studioso quopiam adornata. Occurrit ea nobis in perantiquo, et bonæ cumprimis note, Vaticano ms. codice, qui num. 140, prænotatur visaque est tanti, ut in lucem edi inter supposititia scripta cum legentis fructu aliquo posset: maxime cum viam munire Regulæ monachorum, quod ejusdem ingenii atque animi opus est, videatur.

AD MONACHOS.

Alii festinant ad coelestia, et superna desiderant, B est videre crebrius quod esse contempsit? Monachus alii terrenis fæcibus inhiantes, fomenta non habent veritatis. Si quis habet animam virginalem, et amator est pudicitiæ, non debet mediocribus esse contentus, quæ cito exolescunt, et exorto caumate arefiunt sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen habeat sempiternum. Illa studeamus discere in terris, quarum notitia perseveret in cœlis. Nemo renuntiaturus sæculo, bene potest vendere quæ contempsit. Christum sequi cupiens, si habes in potestate rem tuam, vende: si non habes, magno onere liberatus es. Totum enim Deo dedit, qui se ipsum obtulit. Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum. Frequenter impudicos senes ætas lasciva condemnat. Subitus calor longo vincit tempore. Quia multi diu vivendo portant C funera sua, et quasi sepulcra dealbata plena sunt ossibus mortuorum. Beatus qui divinas Scripturas legens, verba vertit in opere: et nudam crucem nudus sequens, puris manibus et candido pectore, pauperem se, et spiritu, et opibus glorietur. Nemo potest et virtutes simul et divitias possidere. Qui vult esse perfectus, multitudines hominum, et officia salutationis, et convivia quasi quasdam catenas fugiat voluptatum. Monachis cibus sit vilis et vespertinus. Olera et legumina, interdumque et pisciculos pro summis ducat deliciis. Quidquid enim per gulam non sentitur, hoc ei sit quod et panis et legumina. Monachus frequenter oret, et, flexo corpore, mentem ad Christum eriget. Crebro vigilet, et ventre vacuus sæpe dormiat, et inter bæc rumusculos, et D gloriosos et palpantes adulatores quasi hostes fugiat. Monachus humilitate vestium, tumente animo, non appetat sæcularium consortia devitet. Quid ei opus

habeat simplicitatem columbæ, nec cuiquam machinetur dolos habeat et serpentis astutiam, ne aliorum supplantetur insidiis, quia non multum distata vitio vel decipere posse vel decipi. Monachus qui substantiam suam Christo obtulerit, caveat ne cam imprudenter effundat, id est, ne rem pauperum non pauperibus tribuat, et secundum dictum prudentissimi viri, liberalitas liberalitate pereat. Quicumque Domino servire cœperit, omnes insidias diaboli observet diligenter, ut quasi cautus et sollicitus gubernator, in quo littore pudicitiae pirata sit, noverit ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia ubi Scylla et obtrectatorum canes. Et cogitet quomodo frequenter in media tranquillitate securi, Libycis vitiorum syrtibus obruamur, quantaque venenata animantia descrtum hujus sæculi nutriat. Si negotiatores hujus sæculi multa pericula sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servant brevi tempore quod cum multis periculis, cum discrimine animæ et corporis quæsierunt quid Christi negotiatori faciendum est, qui, venditis omnibus, quærit pretiosissimam margaritam qui totis substantiæ opibus venditis, emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur nec latro possit auferre? Quicumque monachus esse vult, non suæ gentis habeat curam, non rei familiaris, sed animæ suæ. Sordes vestium candida mentis indicia sint: vilis tunica contemptum sæculi probet. Cave ne sine doctore ingrediaris viam, quam numquam ingressus cs, et in partem alteram declinans errorem patiaris, plusque aut minus ambules quam necesse est, et currens lasseris, aut moram faciendo obdormias. Ili aliorum debent esse

miseris obsidentur. Felix, qui hoc exercitu comitatus incedit: felix qui horum sordibus dealbatur. Prima virtus est monachi contemnere hominum judicia, et semper Apostoli recordari dicentis: Si adhuc hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Quamvis clarus honor vilescit in turbas, et apud bonos viros indigna fit ipsa dignitas, quam multi indigni possident. Unde egregie de Cæsare Tullius, dum quosdam, ornari ait, voluit, non illos honestavit, sed ornamenta ipsa turpavit. Semper enim grandia in audientium ponuntur arbitrio : sicut est illud: Si vis perfectus esse; et alibi de eunuchis: Qui potest capere capiat. Ideo autem non poninitur necessitas, ut voluptas præmium consequatur.

doctores, qui speciem conversationis suæ multo A fores, quæ prius salutantium turbas vomebant, a tempore didicerunt, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent. Quos nec esuries, nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate lætantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum est. Religiosus inter mulieres habitare non debet, ne die videat, quod nocte cogitet. Monachi sit vigil sensus, ne vanis cogitationibus pateat. Amet scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabit. Monachus vivat in monasterio sub unius disciplina patris, consortioque multorum, ut ab alio discat humilitatem, ab alio patientiam. Unus enim silentium, alter doceat mansuetudinem. Non faciat quod vult comedat quod jubetur : habeat quantum acceperit operis sui pensa persolvat. Subjiciatur cui non vult. Lassus ad stratum veniat, ambulans- B Christi sapientia est sanctificatio, redemptio. Idem que dormitet, necdum expleto somno surgere compellatur. Passus injuriam taceat. Præpositum monasterii timeat, ut Dominum, diligat ut parentem, credat sibi hoc esse salutare quidquid ille præceperit, nec de majoris sententia judicet, cujus officium est obedire et implere quæ jussa sunt. Dicente Moyse: Audi, Israel, et tace. Quidam profitentur se renuntiare sæculum vestimentis dumtaxat, et vocis professione, non rebus : qui nihil de pristina conversatione mutantes, res familiares magis augent, quam minuant. Eadem ministeria servorum, idem apparatus convivii, et inter turbas, et examina ministrorum nomina sibi vindicant solitarii. Plerique monachi artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt, non victum et vestitum, quod Apo- C stolus præcepit, sed majora quam sæculi homines emolumenta sectantes, sub religionis titulo exercent injusta commercia, et plenis sacculis moriuntur divites, qui quasi pauperes vixerant. Qui proficere studet, non consideret quid mali alii faciant, sed quid boni ille facere debeat. Si in monasterio vivens clericus esse desideras, ita te exhibc, ut vitæ meritum consequaris. Id est, ut adolescentiam tuam nulla libidinis sorde commacules, ut ad altare Domini, quasi de thalamo virgo procedas, et habens deforis bonum testimonium, feminæque nomen tuum noverint, vultum nesciant. Multo tempore disce quod doceas, nec credas laudatoribus tuis, immo in risoribus aurem ne libenter accommodes. Ita viri

redemptio et pretium Christus omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inveniat pro omnibus. Cum religionem quis professus fuerit, studeat non solum pecuniam Christo offerre, sed et semetipsum. Et imitetur filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare. Corium enim pro corio, et omnia quæ possidet homo dare potest pro anima sua. Sed tange, inquit diabolus, carnes ejus. Hostis antiquus scit magis continentiæ quam munerum esse certamen. Facile abjicitur quod habetur extrinsecus. Intestinum bellum periculosius est; conjunctam disglutinemus, unitam dissecemus. Si enim offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet. Si autem quæ foris sunt Deo, et quæ intus diabolo demus, non erit æqua portio: dicereturque nobis : Nonne si recte offeras, et non recte dividas, peccasti. Vir nobilis quando conversus fuerit, non ei sit tumoris, sed humilitatis occasio, sciens Filium Dei factum esse filium hominis: quantumque se dejecerit, humilior Christo non erit. Nam etsi incederit pedibus nudis, et frua tunica vestiatur, æqueturque pauperibus, et inopum cellas dignanter introeat, el sit cæcorum oculus, manus debilium, pes claudorum, si ipse aquam portet, ligna concidat, focum exstruat, ubi vincula? ubi alapæ? ubi sputa? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? Prima monachorum virtus hæc est, ut nihil sibi de professione, nihil de continentia blandiantur: sed humilitas inter eos contentio sit, et quicumque novissimus fuerit,

sancti ad supernæ vocationis palmam spontanea D bic primus putetur. Nec extra modum inediæ, nec devotione festinant, quomodo potentes equi ad cursum vincti, auriga desuper innitente, servent, non exspectantes flagella verberum, sed ad vocis hortamenta ferventes. Non appetas majora viribus tuis, quia melior est in humilioribus tuto pergere, quam pendulo gradu in sublimioribus fluctuare. Lætatur Deus quando conversi divites res suas pauperibus tribuunt, quando ardentes gemmæ, quibus antea collum et facies tegebatur, egentium ventres saturant. Quando vestes serica, et aurum in fila lentescens in mollia lanarum vestimenta mutatur, quibus repellatur frigus, non quibus nititur ambitio: quando deliciarum supellectilem virtus insumit, quando

immoderata saturitas condemnentur. Nemo judicet alterum, ne a Domino judicetur, unusquisque enim suo Domino stat, aut cadit. Monachi specialiter expetenda est solitudo, et urbis habitatio fugienda, quam videri et videre, salutare et salutari, laudari et detrahere, audire et proloqui, et tantam frequentium hominum salutem invitum pati: quæ omnia a proposito monachorum et quiete aliena sunt. Ait enim videmus venientes ad nos, et silentium perdimus aut non videmus, et superbi arguimur. Interdumque visitantibus reddimus vicem, ad superbos fores pergimus, et inter linguas rodentium ministrorum postes ingredimur auratos. Sunt sancti la

pides, qui volvuntur super terram, læves, politi et A absque amictu lineo incedere, sed pretium linearum rotunditate sua rotarum cursibus similes sunt. De talibus Propheta jubet tolli devia, no ambulantium ne in eos offendant pedes. Ibi autem ambulantes viatores, et prætereuntes intelligendi sunt, qui per istud sæculum ad supernam habitationem transire festinant. Reprehensibilis est qui secretam volens agere vitam, cum clausus cellula, corpore lateat, lingua per orbem-vagatur. Caveat religiosus ibi vivere, ubi necesse habeat quotidie aut perire, aut vinci. Securius est enim perire non posse, quam juxta periculum non perisse. Inter epulas et illecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat. Difficile enim inter delicias servatur pudicitia. Nitens cunctis sordidum ostentat animum. Monacho si clericus aut sæcularis dixerit, cur pergis ad eremum, sta in acic, adversariis armatus obsiste, ut postquam viceris, coroneris. Ille respondeat, fateor imbecillitatem meam, nolo spe pugnare victoria, ne perdam aliquando victoriam. Si fugero gladium, devitavi: si stetero, aut vincendum mihi est, aut cadendum. Quid autem necesse est certa dimittere, et incerta sectari? aut scuto, aut pedibus mors est vitanda. Tu qui pugnas, et superare potes et vincere. Ego cum fugio, non vinco in eo quod fugio, sed ideo fugio, ne vincar. Nulla securitas est vicino serpente dormire. Potest fieri ut me non mordeat, et tamen potest fieri ut aliquando mordeat. Idcirco urbium frequentias declinamus, ne facere compellamur, quæ nos non tam natura cogit facere quam voluptas. Luxuria mater libidinis est, ventremque distentum cibo, et vini potionibus irrigatum voluptas genitalium sequitur. Atque ut ita dictum sit, pro membrorum ordine ordo vitiorum mutandus est. Nobilitas et divitiæ non habentibus sed contemnentibus magna sunt, sæculi homines suscipiunt eos, qui his pollent privilegiis. Nos autem laudamus eos qui propter Salvatorem ista despiciunt et mirum in modum quos habentes parvi pendimus si habere noluerint, prædicamus. Inter hostium manus, et captivitatis duram necessitatem nihil crudelius est quam parentes a liberis separare. Hoc frequenter, jubente gratia Christi, quodammodo contra jura naturæ propria fides imperat. Immo gaudens appetit, et amorem filiorum majore in Domino amore contemnit. Lasciviens adolescentis caro crebris ac duplicatis est frangenda jejuniis melius est enim stomachum dolere quam mentem. Numquam de ore monachi turpis aut lascivus sermo egrediatur: his enim signis libidinosus animus ostenditur et per exteriorem hominem interioris hominis vitia demonstrantur. Mensura religionis est si pauperes et peregrini, et cum illis Christus conviva esse noscatur. Quisquis perfectam vult agere vitam, negotiatorem clericum, et ex inope divitem, et ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fugiat voluptatum. Corrumpunt enim mores bonos fabulationes pessimæ. Vestes pollutas [Al. pullas] æque vitemus ut candidas: ornatus enim et sordes 'pari modo fugienda sunt, quia alterum deliciis, alterum gloria redolet. Non

non habere laudabile est alioquin ridiculum et plenum dedecoris est, referto marsupio, quod sudarium, orariumque non habeas, gloriari. Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit nec peritus et eloquens in lingua æstimet sanctitatem; multoque melius e duobus imperfectis rusticitatem sanctam habere, quam eloquentiam peccatricem. Quidquid inebriat ac statum mentis evertit, similiter fugiamus sicut venenum. Nec hoc dico quod a nobis creatura damnetur, siquidem et Dominus vini potator appellatus est, et Timotheo dolenti stomachum modicum vini sorbere laxatum est. Ætatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando. Quod si sine vino ardeo, et ardeo B adolescentia et inflammor calore sanguinis, et succulento, validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo sumptio vini est. Pinguis venter non gignit scnsum tenuem; tantum tibi jejuniorum impone, quantum ferre potes. Sint pura, casta, simplicia, moderata, non superstitiosa jejunia. Quid prodest oleam non vesci, et molestias quasdam difficultatesque ciborum quærere: caricæ, piper, nuces, palmarum fructus, simila, mella, pistacia, tota hortorum cultura vescatur, ut cibario non vescamur pane. Alios fer contra rerum hominumque naturam aquam non bibere, nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas, contrita olera, betarumque succos non calice sorbere, sed conca. Fortissimum jejunium est panis et aqua; sed quia gloriam non habet, et omnes C de pane et aqua vivimus, quasi publicum jejunium nuncupatur. Cave ne rumusculis hominum aucuperis, ne offensam Dei [Ms. mei] populorum laude commutes, si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Desit placere hominibus qui servus factus est Christi. Per bonam et malam famam, a dextris, et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et lætitiam contemnit, et tristitiam. Sol per diem non urit eum, neque luna per noctem. Quid facis, monache, in paterna domo, ubi vallum, ubi fossa, ubi hiems acta sub pellibus? Ecce de cœlo tuba canit, ecce cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur. Ecce bis acutus gladius, ex D regis ore procedens obvia quæque metit, et tu de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem. Corpus assuetum tunicæ, loricæ onus non suffert. Caput opertum linteo galeam recusat, molles otio manus durus exasperat capulus, et ideo licet sparso crine, et scissis vestibus, ubera quibus nutrierat, mater ostendat licet in limine pater jaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum Crucis vola, pietatis genus est in hac re esse crudelem. Veniet, veniet postea dies, quo victor revertaris in patriam, quo cœlestem Jerusalem vir coronatus incedas. Tune municipatum cum Paulo capies, tunc cum parentibus ejusdem civitatis jus petes. Tunc et pro me rogabis, qui ut vinceres incitavi. Scriptura præcepit

« PoprzedniaDalej »