Obrazy na stronie
PDF
ePub

lior verberatus efficitur. Iste, qui modo dicit: „nescio ') Dominum:" postea cum vim senserit verberum, dicturus est:,,orate 2) pro me Dominum: et non solum hoc, sed etiam contestantibus magis fatebitur, quia digitus Dei est in virtute signorum. Nemo ergo ita ineruditus divinae sit disciplinae, ut flagella divina perniciem putet, ut ver-, bera Domini poenalem credat interitum. Ecce, Pharao durissimus tamen proficit verberatus. Ante verbera Dominum nescit; verberatus supplicari pro se Dominum rogat. Est profectus in poenis, hoc ipsum agnoscere, quod merueris poenam. ,,Nescio 3) ergo, ait, Dominum, et Israel non dimisto." Sed vide in Evangeliis, quomodo verberatus emendet hanc vocem. Scriptum est enim, quia clamaverunt daemones ad Dominum, et dixerunt: „,quid*) venisti ante tempus torquere nos? Scimus te, qui sis: Tu es filius Dei vivi." Ubi tormenta senserunt, sciunt Dominum. Ante flagella dicit: „nescio 5) Dominum, et Israel non dimitto:" sed postea Israel dimittit, et non solum dimittit, sed et ipse perurgebit eum exire. Nulla enim societas 6) lucis ad tenebras; nulla pars fideli cum infideli. Sed quid adhuc addit in responsis suis?,,Quare, 7) inquit, Moses, et Aaron, pervertitis populum ab operibus? Discedite unusquisque ad opus vestrum.“ Donec secum est populus, et lutum operatur, ac laterem; donec in paleis occupatus est, non putat eum esse perversum, sed recto itinere incedere. Si vero dicat, volo ire viam trium dierum et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hoc quidem dicebatur antiquis. Sed et hodie si Moses et Aarop, id est, propheticus et sacer

1) Exod. V, 2. 2) Exod. VIII, 8.
3) Exod. V, 2. coll. p. 29. not. 2.
4) Matth. VIII, 29. coll. Marc. I, 24.
5) Exod. V, 2. coll. pag. huj. not. 3.

6) Cfr. II Cor. VI, 14. 15. 7) Exod. V, 4.

dotalis sermo animam solicitet ad servitium Dei, invitetque eam exire de saeculo, renuntiare omnibus, quae possidet, operam dare divinae legi, et sequi verbum Dei, continuo audies dici ab his, qni Pharaoni unanimes et amici sunt: Videte, quomodo seducuntur homines, et pervertuntur, quales adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid, quod iis prosit, relictis rebus necessariis et utilibus ineptias sectantur et otium. Quid est servire Domino? Laborare nolunt, et inertis otii occasiones requirunt. Haec erant tunc verba Pharaonis, haec et nunc amici ejus et familiares loquuntur. Non solum verbis res agitur, sequuntur et verbera, flagellari jubet scribas Hebraeorum, paleas non dari, opus exigi: haec pertulerunt patres, ad quorum figuram saepe etiam populus Dei, qui est in ecclesia, patitur. Invenies enim, si consideres eos, qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prosperis successibus agere, omnia iis, ut ipsi putant, feliciter evenire; servis autem Dei saepe nec haec quidem humani victus humilia et parva succedere. Istas enim puto videri paleas, quae a Pharaone ministrantur. Fit ergo saepe, ut Deum timentes vili hoc etiam et paleis simili indigeat victu. Saepe etiam persecutiones sustinent tyrannorum, perferunt cruciatus, et saeva tormenta, ita ut fatigati nonnulli dicant ad Pharaonem: Ut quid tu affligis populum tuum? Superati namque verberibus nonnulli a fide decidunt, et confitentur se esse populum Pharaonis. „Non 1) enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israelitae: nec quia sunt semen, sunt omnes et filii." Isti ergo, qui dubii sunt, et in tribulationibus fatigantur, etiam contra Mosen et Aaron loquuntur, et dicunt: „ex 2) qua die intrastis, et existis vos ad Pharaonem, exsecrabilem fecistis odorem nostrum coram eo." Verum dicunt isti, licet ignorent fortasse, quod dicunt, sicut et Caiphas ille verum dice

1) Rom. IX, 6. 7.

2) Cfr. Exod. V, 21.

bat, quia „expedit1) vobis, ut moriatur unus pro populo," sed quid diceret nesciebat. Nam, ut Apostolus dicit, Christi 2) „bonus odor sumus; sed aliis, inquit, odor de vita in vitam, aliis autem odor de morte in mortem." Ita et propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et his, qui se populum confitentur esse Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Sed et ipse Moses dicit ad Dominum, quia „ex3) quo loquutus sum cum Pharaone, afflixit populum tuum." Certum est enim, quia antequam sermo Dei audiatur, antequam praedicatio divina nascatur, non est tribulatio, non est tentatio: quia nisi buccinet tuba, non committitur bellum; ubi vero signum belli tuba praedicationis ostenderit, ibi, inquit, sequitur afflictio, ibi omnis tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui coepit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei perlatus est, necessario certamen intra te virtutibus adversum vitia suscitatur; prius vero quam veniret sermo, qui argueret, vitia intra te in pace durabant: sed ubi sermo Dei facere coepit uniuscujusque discrimen, tunc perturbatio magna consurgit, et sine foedere nascitur bellum. Cum injustitia enim quando potest convenire justitia, impudicitia cum sobrietate, cum veritate mendacium? Et ideo non magnopere perturbemur, si videtur odor noster exsecrabilis esse Pharaoni. Exsecrationi namque

et vitiis ducitur virtus. Quin potius, ut in posterioribus dicit, quia stetit Moses ante Pharaonem, stemus etiam nos contra Pharaonem, et non flectamur, sed stemus ,,succincti 4) lumbos nostros in veritate, et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis." Sic enim nos hortatur Apostolus dicens:,,state") ergo, et nolite iterum jugo

1) Ev. Joann. XI, 50.
3) Cfr. Exod. V, 23.
5) Cfr. Gal. V, 1.

2) II Cor. II, 15. 16. 4) Cfr. Ephes. VI, 14. 15.

servitutis inhaerere." Iterum dicit: „,in') quo stamus, et gloriamur in spe gloriaé Dei." Stamus autem confidenter, si Dominum deprecemur, ut statuat pedes nostros super petram, ne nobis illud eveniat, quod idem propheta dicit: „mei 2) autem paulo minus moti sunt pedes, et paulo minus effusi sunt gressus mei." Stemus ergo ante Pharaonem, id est, obsistamus ci in certamine, sicut et Petrus Apostolus dicit: „cui") resistite fortes in fide.“ Sed et Paulus nihilominus dicit: state 4) in fide, et viriliter agite." Si enim fortiter steterimus, consequetur illud, quod orabat Paulus pro discipulis, dicens, quia „Deus") conteret Satan sub pedibus vestris velociter." Quanto enim nos constantius et fortius steterimus, tanto infirmior et invalidior erit Pharao. Si autem nos vel infirmi coeperimus esse, vel dubii, ille adversum nos validior et constantior fiet. Et vere illud implebitur in nobis, in quo Moses dedit figurám. Cum enim ipse elevaret 6) manus, vincebatur Amalech. Si vero velut lassas dejiceret, et brachia infirma deponeret, invalescebat Amalech. Ita ergo etiam nos in virtute crucis Christi extollamus brachia, et elevemus in oratione sanctas manus in omni loco sine ira et disceptatione, ut Domini mereamur auxilium. Hoc idem namque et Jacobus Apostolus cohortatur, dicens:,,resistite 7) autem diabolo, et fugiet a vobis." Agamus ergo omni fide, ut non solum fugiat a nobis, sed et conteratur Satanas sub pedibus nostris, sicut et Pharao demersus est in mare, et in profundo abyssi exstinctus. Nos autem si recedamus de Aegypto vitiorum, fluctus saeculi tanquam iter solidum evademus, per Jesum Chri

1) Cfr. Rom. V, 2.
3) I Petr. V, 9.
5) Rom. XVI, 20.
6) Exod. XVII, 11.

7) Jacob. IV, 7.

2) Psalm. LXXIII, 2. 4) I Cor. XVI, 13.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

3

stum Dominum nostrum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

1

HOMILIA IV.

De decem plagis, quibus percussa est Acgyptus.

1. Historia quidem famosissima nobis recitata est, et quae pro sui magnitudine universo mundo sit cognita, per quam designatur, quod ingentibus signorum ac prodigiorum verberibus Aegyptus cum Pharaone rege castigata sit, ut Hebraeorum populum, quem ex liberis patribus natum violenter in servitutem redegerat, ingenitae redderet libertati. Verum ita gestorum contexta narratio est, ut si singula diligenter inspicias, plura, in quibus haereat intelleetus, quam in quibus expedire se possit, invenias. Et quia longum est, singula per ordinem Scripturae dicta propo-. nere, continentiam totius historiae compendiosius recensebimus. Igitur primo signo projecit virgam suam Aaron, et facta est draco, et convocati incantatores et malefici Aegyptiorum fecerunt similiter ex virgis suis dracones. Sed draco, qui ex virga Aaron fuerat effectus, absorbuit dracones Aegyptiorum. Quod cum stupori esse debuerit Pharaoni, et ad credulitatem proficere, in contrarium versum est. Dicit enim Scriptura, quia „induratum') est cor Pharaonis, et non exaudivit eos." Et hic quidem dicit, quia induratum est cor Pharaonis; sed et in prima nihilominus plaga, ubi aqua in sanguinem vertitur, similiter rescriptum est, et in secunda cum ranae debulliunt, sed et in tertia cum ciniphes 2) ingruunt; in quarta quoque cum cynomyia edu

1) Exod. VII, 13.

2) Edd. Merlini constanter: scinipes.

« PoprzedniaDalej »