Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quod maxime nobiliter accidit C. Nummio tribuno, cui dixisse traditur Scipio: Mihi paulisper, tibi, et reipublicæ semper nequam eris. Q. Metellus bello Jugurthino similiter lapsam militum disciplinam, pari severitate restituit, quum insuper prohiberet alia carne quam assa elixave milites uti. Philippus, quum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos lacones habere permisit, peditibus autem denis, singulos qui molas et funes ferrent. In æstiva exeuntibus, triginta dierum farinam collo portari imperavit. C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militis in fasciculos aptata, furcis præposuit, sub quibus et habile onus, et facilis requies esset. Unde proverbium natum est, Muli milites Mariani. Lysander Lacedæmonius egressum via quendam castigabat. Cui dicenti ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse, respondit: Ne speciem quidem rapturi præbeas, volo. Publius Nasica in hybernis quamvis classis usus non esset necessarius, ne tamen miles desidia corrumperetur, aut per licentiam otii sociis inferret injuriam, naves ædificare instituit. Idem quoque Frontinus inter multa constantiæ insignia refert, quod Cassilini obsidente Hannibale tantam inopiam perpessi sunt, ut murem venisse centum denariis memoriæ proditum sit, ejusque venditorem fame periisse, emptorem autem vixisse, et in tanta angustia fidem servasse Romanis. Petilini a Pœnis obsessi, parentes et liberos propter inopiam ejecerunt, ipsi coriis madefactis, et igne siccatis, foliisque arborum, et omni genere animalium vitam trahentes, undecim menses obsidionem toleraverunt. Hispani Fabrenses omnia eadem perpessi sunt, nec tamen oppidum Herculeio tradiderunt. Cyzicum quum

oppugnaret Mithridates, captivos ejus urbis produxit, ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum ad deditionem compelleret oppidanos. At illi cohortati captivos ad mortem fortiter excipiendam, fidem servavere Romanis. Eglovinenses, quum a Juriaco his liberi et conjuges redderentur, præoptaverunt spectare supplicia pignorum suorum, quam a Romanis deficere. Numantini ne se dederent, fame mori præfixis foribus domuum suarum maluerunt, vicissentque Romanos, auctore Orosio, nisi illi sub Scipione pugnassent.

Cap. 12. Quod varia animadversio procedit in eos, qui duci non obtemperant, et quatenus debeat obediri, et in quibus mandatis locum habeat examinatio militaris; et in quibus non.

In eos vero qui ducis, aut legis non obtemperabant arbitrio, varia animadversio procedebat. Nam alii in fortuna, alii in fama, alii in sanguine puniuntur. Frontinum relege, et usquequaque ita esse invenies. Nam Aurelius Cotta consul, quum ad opus equites necessitate cogente, jussisset accedere, eorumque pars detrectasset imperium, questus apud Censores effecit, ut a patribus notarentur, deinde obtinuit ne eis præterita æra procederent. Tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt, omniumque consensu stabilita est disciplina. Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes, quæ hostibus cesserant, testamentum facere jussas, ad locum recuperandum remisit, minatus non nisi post victoriam receptum iri. Senatus, quum milites Publii Valerii turpiter fugati essent, decrevit ne ei auxilia submitterentur, nisi victis hostibus. His vero legionibus, quæ Punico

bello militiam detrectaverant, in Siciliam velut relegatis, per septem annos hordeum ex Senatus consulto datum est. Appii Claudii sententia, senatusque consultum omnes, qui a Pyrrho rege Epirotarum capti, et postea remissi erant, equites ad peditem redegit, ad levem armaturam omnibus extra vallum jussis tendere, donec bina hostium spolia singuli referrent. Hæc Frontinus. At Plinius asserit, quia fuit hæc quoque antiquitus animadversio militaris, jubere ignominiæ causa militi venam solvi, et sanguinem dimitti. Cujus rei rationem, etsi in veteribus literis non potuerit invenire, hoc tamen primo factum opinatur in militibus stupentis animi, et a naturali habitu declinantis, ut non tam poena, quam medicina videretur. Postea tamen ob pleraque alia delicta id factitatum esse credit, per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes, qui contra officium delinquerent. Nam levioris culpæ non erat ignominiosa animadversio, etsi nec illa ex vigore disciplinæ militaris dissimulationi locum relinqueret. Veteres quoque Græcos anulum habuisse in sinistræ manus digito qui minimo proximus est, celeberrime traditur. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque usitatos anulis: causamque hujus rei Apion in libris Ægyptiacis dicit, quod insectis apertisque corporibus, ut mos fuit, quas Græci avaroμàs vocant, compertum est, quendam tenuissimum nervum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor hominis pertingere, ac pervenire: visumque esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens, et quasi connexus cum principatu cordis videretur. Unde et quasi excordes arbitrati sunt curandos aut puniendos, qui in militare officium deliquissent. Ut redeam ad Frontinum Crassus a Sempronio Asello, et plerisque aliis historiæ Romanæ scriptoribus, traditur

habuisse quinque rerum bonarum maxima et præcipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod juris consultissimus, quod pontifex maximus. Is quum in consulatu obtineret Asiam provinciam, et circumsidere atque oppugnare Leucas pararet, opusque esset summa atque procera trabe, qua arietem facerent, quo muri oppidanorum quaterentur, scripsit ad Magnum Gaium majorem Atheniensium sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos viderat, uter major esset ei mittere procuraret. Tunc Magnus Gaius comperto quamobrem malum desiderasset, non uti jusserat majorem, sed quem magis esse idoneum, aptioremque faciendo arieti, facilioremque portatu existimabat, minorem misit. Crassus eum vocari jussit, et quum interrogasset, cur non quem jusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictabat, spretis, vestimenta detrahi jussit, virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi ratus omne officium imperantis, si quis ad id quod facere jussus est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato responderit. Quid quæso amplius in monachum arctioris regulæ dictasset abbas severus? In eo namque solo deliquerat, quod non paruerat mandato, etsi forte reipsa utilius esset quod fecit. Nam sicut in religione degentibus, prælatorum mandata, dum præceptionem perpetuam non impugnant, a subjectis non oportet discuti, sed impleri: sic in re militari, circa mandata ducis, nulla est examinatio militaris, nisi forte quod præcipitur, expressim saluti reipublicæ inveniatur adversum. Nam in eo non obtemperat nisi perfidus et impius miles. Quid enim iniquius, quid detestabilius, quam sine fidei reverentia aggredi quicquid dictaverit imperator? Nonne apud omnes vox funesta est, et crudelis, plenaque perfidiæ,

Pectore si fratris gladium, juguloque parentis
Condere me jubeas, plenæque in viscera partus
Conjugis, invita peragam tamem omnia dextra.
Castra super Tusci si ponere Tybridis undas,

Hesperios audax veniam metator in agros.
Tu quoscunque voles in planum effundere muros,
His aries actus disperget saxa lacertis.

Illa licet, penitus tolli quam jusseris urbem,
Roma sit.

Quid nequius dici potuit, et unde magis deberet, si fidelis esset, Romanus Imperator offendi? In eo namque sceleratus miles fidei suæ fidem facere studuit, unde seipsum maxime infidelem et perfidum esse convincit. Magna quidem reverentia debetur duci, sed fidei religione servata. Quædam ita necessaria sunt, ut mandatum non expectent; alia sic detestabilia, ut nullum omnino mandatum admittant. Media quidem quæ neque sunt necessaria bona, nec detestabilia mala, consistunt in arbitrio. præsidentis. Velit nolit præfectus, ex necessitate boni, diligendus est Deus. Velit nolit præfectus, ex malitia iniquitatis, est adulterium declinandum. At militare, vel non militare, egredi vel non egredi, cæteraque quæ philosophi indifferentia reputant, ad præpositi diligentiam et reverentiam spectant. In his, nisi mandato præsidentis, oculum aperire, instar criminis est, aut ex scientia sua ad cujuscunque operis fructum manum irreverenter extendere. Sit cæcus in hac parte subjectus ut vivat, quia quacunque die quasi ex propria discretione ad arborem scientiæ, quam sibi et prælatis reservat Dominus, temerariam manum miserit, laqueum mortis incurrit. Quid enim bonum, aut malum in talibus sit, non licet judicare subjectis, dum plena reverentia præpositis exhibeatur, et fidelis obedientia mandatorum. Militem ergo in omnibus his, quæ ad statum publicum pertinent,

« PoprzedniaDalej »