Obrazy na stronie
PDF
ePub

Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te tigris ut aspera,
Gaetulusve leo, frangere persequor:
Tandem desine matrem
Tempestiva sequi viro.

CARMEN XXIV.

AD P. VIRGILIUM

MARONEM.

Quis desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis? Praecipe lugubres
Cantus, Melpomene, cui liquidam Pate
Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quinctilium perpetuus sopor
Urget? cui pudor, et justitiae soror
Incorrupta fides, nudaque veritas,
Quando ullum inveniet parem?

Multis ille bonis flebilis occidit:
Nulli flebilior, quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quinctilium deos.

Quodsi Threicio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,

C. xxiv. 8. invenient.

13. Quid? si

10

10

Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,

Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum: sed levius fit patientia,
Quidquid corrigere est nefas.

CARMEN XXV.

A D LYDIA M.

Parcius junctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris juvenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt, amatque
Janua limen,

Quae prius multum facilis movebat

Cardines. Audis minus et minus jam:

"Me tuo longas pereunte noctes,

Lydia, dormis?"

[blocks in formation]

15

20

5

10

[blocks in formation]

Pimplea dulcis! Nil sine te mei
Prosunt honores; hunc fidibus novis,
Hunc Lesbio sacrare plectro

Teque tuasque decet sorores.

17. virenti.

C. xxvi. 9. Pimplei.

10. Possunt.

20

པ་

5

10

CARMEN XXVII.

AD SODALES CONVIVAS.

Natis in usum laetitiae scyphis
Pugnare Thracum est: tollite barbarum
Morem, verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibete rixis.

Vino et lucernis Medus acinaces
Immane quantum discrepat; impium

Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso.

5

Vultis severi me quoque sumere

Partem Falerni? Dicat Opuntiae

10

Frater Megillae, quo beatus

Vulnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? Non alia bibam

Mercede. Quae te cunque domat Venus,

Non erubescendis adurit

Ignibus, ingenuoque semper

Amore peccas. Quidquid habes, age,

Depone tutis auribus. Ah miser!

Quanta laborabas Charybdi,

Digne puer meliore flamma!

Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?

C. xxvii. 13. voluptas.

19. laboras in Charybdi.

15

20

Vix illigatum te triformi

Pegasus expediet Chimaera.

CARMEN XXVIII.

ARCHYTAS.

Te maris et terrae numeroque carentis arenae
Mensorem cohibent, Archyta,

Pulveris exigui prope litus parva Matinum

Munera, nec quidquam tibi prodest Aerias tentasse domos, animoque rotundum Percurrisse polum, morituro.

Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,

Tithonusque remotus in auras,

5

[blocks in formation]

Judice te non sordidus auctor

Naturae verique. Sed omnes una manet nox

Et calcanda semel via leti.

Dant alios Furiae torvo spectacula Marti:

Exitio est avidum mare nautis ;

Mixta senum ac juvenum densentur funera; nullum

Saeva caput Proserpina fugit.

Me quoque devexi rapidus comes Orionis,

Illyricis Notus obruit undis.

[blocks in formation]

15

20

« PoprzedniaDalej »