Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

,,qui aetatem tulerunt, complexam, precibusque ab ,,editorc, Kreyssigio, Viro in hac palaestra exerci,,tatissimo, contenderet, ut titulo imago Livii prac,,poneretur. In eligendo igitur capite, quod Livii ,,vultum referret, magis id consectandum esse nobis ,,visum est, quod usus, hic quoque magister, ad ,,nos propagavit, tralatitium scilicet usuque tritum. Tradita igitur fuit chalcographo, quam delinearet ,,et aeri insculperet, imago Livii in Mausoleo Pata,,vino collocata, quam primum publicavit Bellorius ,,inRhetoribus illustribus n.88. à Iacobo Gronovio in „Thesauro Graecarum Antiquitatum inde derivata, ,,de qua, quae colligi potuerunt, congessit et proba,,biliter disputavit Vir egregius, in texendis eius,,modi catalogis versatissimus, Gurlittus, in disser,,tatione, quam vernaculo sermone composuit: Ioh. ,,Gurlitt's Versuch über die Büstenkunde (Magde,,burgi, 1800.) n. 189. p. 62. Operibus ibi laudatis ad,,dendum est volumen a librario Lugdunensi Van ,,der Aa confectum: Effigies virorum ac feminarun. „illustrium. Lugd. Bat. in fol. Hanc igitur si con,,templeris, Lector benevole, cogita vetus illud di,,ctum, non in imaginibus, sed in scriptis perdura„re ingenia."

Haec praefatus id maxime exopto, ut, quicquid in hac quoque Livii editione,quam Tauchnitius nec operae nec impensae parcens et accuratissimam et nitidissimam esse voluit, ad corrigendos librariorum errores sive codicum, sive coniecturarum ope adiutus contuli, viri docti et artis criticae periti, penes quos solos huius rei arbitrium est, aequi bonique faciant. Scripsi Misenae, prid. Cal. Maias, cɔɔCCCXXVIII.

[graphic][merged small][merged small]

EPITOME LIBRI I.

Adventus Aeneae in Italiam, et eius res gestae referuntur. Ascanii regnum Albae, et deinceps Silviorum. Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Iovi Feretrio lata. In curias populus divisus. Fidenates et Veientes victi. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; eiusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit; cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. Post haec trigeminorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fuffetii supplicium. Alba diruta, Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. Ancus Marcius caerimonias, a Numa institutas, renovavit. Latinis victis et ad civitatem ascitis montem Aventinum assignavit. Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit; pontem sublicium in Tiberim fecit; Ia niculum collem urbi addidit; fines imperii protulit;

T. LIV. TOM. I.

A

Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quattuor. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriae civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre coepit, et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis, Patrum numerum auxit; Latinos subegit; circum designavit; ludos edidit. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Tentandae scientiae causa Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset: quod quum ille fieri posse respondisset, iussisse, eum novacula cotem praecidere; idque protinus ab Atto factum. Sabinos praeterea acie vicit; urbem muro circumdedit; cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. Veientes atque Etruscos proelio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. Pomoerium protulit. Colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adiecit. Templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiae suae Tulliae, quum regnasset annos quadraginta quattuor. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum, neque populi iussu, regnum invasit: quo die scelerata Tullia per patris iacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium

fraude interemit. Bellum cum Volscis gessit; et ex eorum praeda templum Iovi in Capitolio fecit. Terminus et Iuventas non addixere: quorum arae moveri non potuerunt. Filii Sex. Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. Huius filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romae, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem

osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Iunius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est: idque factum eius eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio eius Lucretiae pudicitiam (quae, vocato patre ad se Tricipitino el viro Collatino, obtestata, ne inulta mors eius esset, cultro se interemit) Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. Tunc consules primum creati sunt L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

PRAEFATIO.

Facturusne operae pretium sim, si a primordio ur bis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim: quippe qui, quum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, iuvabit tamen, rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et me ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est praeterea et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur; et quae, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus

ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper, certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quae ante conditam condendamve urbem, poeticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare, nec refellere, in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet, consecrare origines suas, et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur. Sed haec et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi militiaeque, et partum et auctum imperium sit. Labente deinde paullatim disciplina, velut desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire coeperint praecipites: donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuaeque reipublicae, quod imitere, capias: inde, foedum începtu, foedum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec maior, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit: nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque im

« PoprzedniaDalej »