Obrazy na stronie
PDF
ePub

poralia , aut Ecclesiam Dei conteinnitis ? Et Propheta (1): Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa . Quamobrem multum nobis tremendum , et digno est expavescendum timore , sedulaque præcavendum industria , non solum ea in Ecclesia non agere , quæ alibi sunt fieri prohibita , sed et illa summopere præcavere, quæ alibi agi non sunt probibica . Et quidem maxime in Ecclesia , ubi Corpus, et Sanguis Domini consecratur , & præsentia creditur semper adesse Divina, Angelorumque frequentia , præcavenduin est , ne quid perversum agamus , unde merito flagellari, ac de eadem ejici debeamus.

CLIX.

DE CRUCE

Crux enim , licet ab impiis Christo facta sit, magnum tamen continet in se mysterium; quæ tametsi aliud non significaret , hoc prorsus magnum est bonum , quod ait Apostolus (2): Qui autem Christi sunt , carnem suam crucifixerunt cum vitiis , et concupiscentiis . Sed illud recte significare intelligitur,quod ait Apostolus (3) : Ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quue sit latitudo , longitu

(1) Jerem. XI. 15. (2) Galat, V. 24.

(3) Ephes. uil. 18,

[merged small][ocr errors]

, quo cuncta

do , sublimitas , et profundum . Lata quippe est in transverso ligno, quo extenduntur pendentes manus , et significat bona opera in latitudine charitatis ; unde est illud (1): Lntum mandatum tuum nimis. Longa est a transverso ligno usque ad terram

ad terram , ubi dorsum, pedesque figuntur , et significat perseveranciam in longitudine temporis usque in finem; hinc est illud (2): Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Alia est in cacumine, quod per transversum lignum sursum versum excedit , & significat supernum finem opera referuntur ; quoniam cuncta , quæ

latitudine , ac longitudine bene , atque perseveranter fiunt

, propter altitudinem divinorum facienda sunt præmiorum . Profunda est in ea parte , qua in terra figitur ; ibi quippe et occulta est, nec videri potest, sed cuncta ejus apparentia , et eminentia inde consurgunt. Sic bona nostra de profunditate gratiæ Dei , quæ comprehendi , ac judicari non potest , universa procedunt. Habet quippe Dominus latitudinem , quia dilectionem suam usque ad collectionem persequentium tendit. Habet longitudinem , quia ad vitæ patriam nos longanimiter tolerando perducit . Habec sublimitatem , quia ipsorum quoque intelligentiam , qui recepti in superna fuerunt con

[ocr errors]

(1) Psal. cxvuil. 96.

(2) Matth. X. 23.

grégatione , transcendit. Habet profundum, quia damnatis inferius districtionis suæ judi. cium incomprehensibiliter exerit . Quæ scilicet quatuor nobis in hac vita positis singulis exercet ; quia et latitudinem amando, & longitudinem tolerando , & celsitudinem ron solum nostram intelligentiam , sed etiam vota superando , et profunditatem suam exhibet, occultos , et illicitos cogitationum motus districte judicando. Sed ejus celsitudo et profunditas quam sic investigabilis, nullus agnoscit , nisi qui vel contemplative ad summa provehi , vel occultis moribus resistens, tentationum coeperit importunitate turbari .

CLX.

DE EODEM

Legitur enim , quod Joseph (1) festinans accipere benedictionem patris , duos filios suos obtulit, scilicet Manassen , et Ephraim, in quibus , sicut factum est in Esau , et Jacob, dicente Domino (2): Major serviet minori ita in istis duobus filiis Joseph ; nam major Manasses , qui interpretatur Oblivio , typum gessit Judæorum , qui oblici sunt Dominum suum , de quibus dicitur (3): Obliti sunt Do(1) Genes. cap. xlvul. (3) Psal. cv. 21. Obliti

sunt Deum etc. (2) Ibid. cap. xxv. ver.23.

wer.l. seqq.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

minum , qui salvavit eos . Ephraim autem junior, qui interpretatur Ubertas , significat po. pulam Christianum ; quod est proprium ipsius populi , quia Corpus Christi est, qui foecundatus est in latitudinem mundi . Hos quidem cum benedicere vellet Jacob , posuit Joseph Ephraim ad sinistram , Manassen (1) autem ad dexteram Avi constituit. At ille cancellatis manibus, crucis mysterium præfigurans , translatam minori dexteram , majori sinistram supposuit ; sicque Crucis similitudo super capita eorum denotata , Judæis scandalum , Christianis figuram gloriæ præsignavit. Et virga Moysi , per quam Ægyprus corripitur , et Pharao superatur, Crux Christi est, per quam mundus vincitur, quæ superavit omnem mundanam sapientiam .

Cum vero fuerit Sancta Crux ab omni. bus adorata , Sacerdos induat se Planeta , & facta cum fratribus confessione , (2) sic vadat ad Altare & accipiat calicem , in quo sio vinum non consecratum , cum aqua : et accipiat Corpus Domini , quod reservavit in die præterita in patena, & in pulchro linteamine . Deinde incensata Altaris facie , dicat Sdcerdos alta voce : Oremus. Preceptis, Pater Noster, Per omnia secula seculorum . Pax Doni.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

T 4

(1) Cod. Manasses .
(2) Cod. addit et, quod superyacaneum duximus .

ni non dicatur ; pacis enim osculo traditus est Christus . Nec enim debet ex anteriori die remanere Sanguis Christi . Cum vero Sacerdos incipit sumere Corpus Christi, chorus incipiat antiphonam ad Vesperas Calicem Salu. taris, cum psalmis ibi designatis , plana voce . Finitis psalmis dicatur: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem , mortem autein Crucis. Orationem dicat Sacerdos:Respice quesumus, Domine, familiam tuam,sub silentio, & non ad Altare ; et sic finitum est Officium .

In his itaque tribus diebus Gloria Patri non cantatur, quia triduana in his Domini celebratur sepultura : per mortem enim designatur humiliatio . Quia vero in die Dominica , quæ per noctem tertia (1) dies Domini sepulture computatur , propter gloriam resurrectionis non potest sepultura celebrari , tertia celebratio constituitur a Sanctis Patri. bus in die coenæ Domini, in qua se passurum pro suis ovibus Christus discipulis innotuit; & carnem suam ad vescendum , in crastino passurus (2), sanguinem quoque suum ad effundendum simul eis tradidit. Dicitur enim Parasceve preparatio , quia eo die duplices sibi cibos filii Israel præparabant (3)

In sexta die fecit Dominus Adam (4), qui

(1) Cod. tertiam . (2) Cod. passurum

(3) Exod. xvi. 21. seqq. (4) Genes. 1. 27. seqq.

« PoprzedniaDalej »