Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.

60

Tres mihi convivae prope dissentire videntur,

Poscentes vario multum diversa palato.

Quid dem? quid non dem? Renuis tu, quod jubet alter;

Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
Praeter cetera, me Romaene poemata censes
Scribere posse inter tot curas totque labores?

65

Hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis
Omnibus officiis: cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino, visendus uterque:
Intervalla vides humane commoda.—Verum
Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
Tristia robustis luctantur funera plaustris,

Hac rabiosa furit canis, hac lutulenta ruit sus:
I nunc et versus tecum meditare canoros.

70

75

Scriptorum chorus omnis amat nemus, et fugit urbem,
Rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra;
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
Vis canere, et contracta sequi vestigia vatum?
Ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas
Et studiis annos septem dedit insenuitque
Libris et curis, statua taciturnius exit
Plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum
Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis,

Verba lyrae motura sonum connectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi foret, huic ut Mucius ille.
Qui minus argutos vexat furor iste poetas ?
Carmina compono, hic elegos. Mirabile visu

80

85

90

[blocks in formation]

Caelatumque novem Musis opus! Adspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum-
Spectemus vacuam Romanis vatibus aedem;
Mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,
Quid ferat et quare sibi nectat uterque coronam.
Caedimur, et totidem plagis consumimus hostem,
Lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
Quis, nisi Callimachus? Si plus adposcere visus,
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
Cum scribo, et supplex populi suffragia capto;
Idem, finitis studiis et mente recepta,
Obturem patulas impune legentibus aures.
Ridentur, mala qui componunt carmina; verum
Gaudent scribentes, et se venerantur, et ultro,
Si taceas, laudant, quidquid scripsere, beati.
At, qui legitimum cupiet fecisse poema,
Cum tabulis animum censoris sumet honesti;
Audebit, quaecunque parum splendoris habebunt,

95

100

105

110

Et sine pondere erunt, et honore indigna ferentur,
Verba movere loco, quamvis invita recedant,
Et versentur adhuc intra penetralia Vestae.
Obscurata diu populo bonus eruet, atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,

115

Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
Nunc situs informis premit et deserta vetustas:
Adsciscet nova, quae genitor produxerit usus;
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni,
Fundet opes, Latiumque beabit divite lingua;
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet;

120

Ludentis speciem dabit, et torquebitur, ut qui

Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.

125

Praetulerim scriptor delirus inersque videri,

Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,

In vacuo laetus sessor plausorque theatro;
Cetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagenae;

Posset qui rupem et puteum vitare patentern.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit helleboro morbum bilemque meraco,
Et redit ad sese: Pol, me occidistis, amici,
Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas
Et demptus per vim mentis gratissimus error.
Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum,

130

135

140

150

Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: 145
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier. Audieras, cui
Rem di donarent, illi decedere pravam
Stultitiam; et, cum sis nihilo sapientior, ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
At si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
Viveret in terris te si quis avarior uno.

Si proprium est, quod quis libra mercatur et aere,
Quaedam, si credis consultis, mancipat ușus ;

155

Qui te pascit ager, tuus est, et villicus Orbî,

160

Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvanı,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paullatim mercaris agrum, fortasse trecentis,
Aut etiam supra, nummorum millibus emptum.
Quid refert, vivas numerato nuper an olim?
Emptor Aricini quondam Veientis et arvi
Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat ahenum ;
Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
Limitibus vicina refugit jurgia: tanquam

165

170

Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos et cedat in altera jura.

Sic, quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,

Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus

Grandia cum parvis, non exorabilis auro?

175

Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 180
Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,

Sunt qui non habeant; est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum-
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo
Tollam, nec metuam, quid de me judicet heres,

185

190

161. daturus,

Quod non plura datis invenerit; et tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet, et quantum discordet parcus avaro.

Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum 195
Invitus facias neque plura parare labores,

Ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
Non tamen adversis aetatem ducimus Austris;
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.

200

Non es avarus: abi. Quid? Cetera jam simul isto 205
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? Ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?

210

Quid te exempta levat spinis de pluribus una ?
Vivere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;

Tempus abire tibi est, no potium largius aequo
Bideat et pulset lasciva decentius aetas.

215

199. domu; domo; procul procul.

« PoprzedniaDalej »