Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnes habitatores Tortosa convenimus vobis Domino nostro Raymundo Comiti suprascripto , ut simus vobis in omnibus fideles.

Facta ista Carta II. Kalendas Decembris in die festo Sancti Andreæ anno Domini M. C. XL. nono. Signum Raymundi Comes. Signum B. Terrachonensis Archiepiscopi. Sig>X<num G. Barchinonensis Episcopi. Signum Guillielmi Raymundi. Signum Petri Bertrandi Sig*ntm Petri. Sancti Minati. Signum B. de Bello-loco. Signum Pontii de Cervaria. Signum G. de Copons Baronibus Comitis. Signum Poncii, qui hoc scripsit die , et anno quo supra.

Januensis Respublica tertiam partem Insulæ donat Eccles siæ S. Laurentii , cui alias duas Raymundus Comes

donaverat. Anno 1 150.

TN Capite S. Laurentii , Consules Uvillelmus Niger , Ca

farus Basalza , Obertus Spinula , Uvillelmus Ventus, laudaverunt , et affirmaverunt , quod Ecclesia S. Laurentii , sine contradictione consulum, et communis Januæ , et omnium personarum per eos habeat , et quiete possideat tertiam partem Insulæ Tortuosæ , quæ ad commune Januæ pervenit. Ita quod venturi Consules nullo modo ea impedire possint. Si vero Balduinus de Castro, et Uvillelmus Tornellus, et eorum socii , qui dimiserunt Tortuosam usque ad annos viginti quinque per mille novemcentum bisantios, eam recuperaverint , tantum teneantur dare Ecclesiæ S. Laurentii de illis mille novemcentum bissantios, quantum exierit de tertia Insulæ , si voluerint recuperare, sin autem in potestate Ecclesiæ sit , cujus est. Hanc vero laudem isti Consules ideo fecerunt , quoniam Raymundus Barchinonensis Comes duas partes Insulæ dederat Ecclesiæ S. Laurentii , et inhonestum videbatur eis , ut tes nerent tertiam partem , cum Comes duas partes illorum matrici Ecclesiæ dederat ; et ideo cum majori parte con

siliariorum civitatis Januæ , et eorum Insulani Ecclesiæ
S. Laurentii , ut supra laudaverunt firmum , et stabile es
se omni tempore. MCL. Mense ..... Ind. XIII.
í Ego Gulielmus de Columba Notarius per præceptum
istorum Consulum scripsi.

Ego Guido Laudensis Judex subscripsi.
Ego Ogliero Vento subscripsi.
Ego Vassallus Gisulfi filius.
Ansaldus Mullo subscripsi.
Ego Guillelmus Mullo subscripsi.

VI. Bonusvasallus dimittit , et vendit jus , quod babebat in Insula Iberi juxta Dertosam , Canonicis. S. Laurentii , coram

Gaufredo , Episcopo Dertusensi. Anno 1158

In nomine Domini nostri Jesu Christi.

Otum fieri volumus omnibus Ecclesiæ filiis , quod Bo

nus vasallus filius Moronis fecit refutationem per se et suos hæredes , et per omnes homines , qui pro prædicto Bonovassallo inquietare voluerint , de tertia parte Insula, quæ sita est in medio Iberi juxta civitatem Dertusæ , quam Lanfranchus Bucha, et Opizo Scaramandi ex precepto Consuluni Jamuæ dederunt jam dicto Bonovasallo pro pignore. Quam tertiam partem prædictæ Insulæ Consules Januæ cum majori parte de Consiliatorum Canonicis S. Laurentii Januensis Ecclesiæ dederunt. S. Laurentii Januensis Ecclesiæ Canonici unum è fratribus Albertum Presbyterum videlicet ad deliberationem jam dictæ Insulæ miserunt, et placitum - fuit statutum inter prædictum sacerdotem , et Bonumvasallum coram domino Gaifredo Dertusensis Ecclesiæ Episcopo , et Lanfrancho Bucha , et Opizo Scaramandi , aliisque multis Januensibus , et Bernardo de Castellech, et Guillielmus de Caponis , atque duobus militis bus inilitiæ, et multis aliis hominibus, cognitaque ratione,

laulaudatum est , ut Canonici S. Laurentii , vel Consules prædicto Bonvasallo pro pignore mille solidos persolverent, et rogatu nominati presbyteri , Salamon cum Aliis suis mille solidos manu levavit , et persolvit. Post hæc in Ecclesias Mariz Dertusæ coram jam dicto Episcopo multisque Januensibus , aliisque probis viris , prædictus Albertus presbyter petlit à Bonvassallo chartam pignoris, ipse vero non potuit dare chartam propter pignus balneorum, quod ibi continebatur , ideoque præfatus Bonvassallus coram domino Episcopo, et aliis probis hominibus hanc chartam refutationis facere rogavit. Actum est hoc in Ecclesia S. Mariæ Dertusæ anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi MCLVIII. VIII. Kal. Maii.

Ego Gaufredus Dertusensis Episcopus subscripsi. • Testes... Lanfranchus Bocha.... Guilielmus Navasse....

Bruno... Ansaldo Dulcebelle , Salamon Gotifredo Allii ejus... Guilielmus de Capo , Gerarolus de Salvagner... Petrus Stephanus , Petrus Aldegerii , Oler. de Tamarit , Bernardus presbyter , et Canonicus Ecclesiæ S. Mariæ Dertusensis , qui hoc scripsit die , et anno, etc.

VII.

Curia Barcinonensis judicat de diversis querimoniis inter Dominum Raymundum Comitem , et Guillielmum Raimundi Dapiferum super pactis adinvicem factis de civitate

Dertosa,

nOnquestus est Guillielmus Raymundi Dapifer de do

mino suo Comite pro eo , quod sibi tertiam partem civitatis Dertosz , sicut in carta donationis , quam exinde ei fecerat continebatur , non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus portionis , quæ eum contingebat, ei se tradi. disse ex integro asseverabat ; illius autem portionis quam Januenses in prædicta civitate seu fratres militiæ. templi

suo

suo consilio , ac voluntate adquisierant , ei partem donare nec debuit , nec , etsi tunc voluisset , potuit. Guillielmus Raymundi ad hoc respondebat , se in parte Januensium nihil quærere , sed tantum tertiam partem Dertosä, sicut in sua carta continebatur , quicquid enim Comes aliis in ea civitate dederat, seu fecerat , adhuc tantum in sua potestate habebat , quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nihil Januensibus dedisse , sed ipsi per se ipsam suam partem , et expugnasse et cepisse , ac sic sua auctoritate possedisse monstrabat, ac propterea se de eorum portione non teneri dicebat , tum quia ejus consilio ac voluntate factum est , tum quia ejus partis, quæ ad eum minime pervenit, nec ejus dolo , vel fraude , culpa , seu negligentia , factum est, quominus perveniret partem sibi donare nec debuit , nec potuit. Hoc idem de parte quinta Templariorum asseverabat , ea scilicet ratione , quia sicut diximus , ejusdem Guillielmi Raymundi consilio , ac voluntate concessio ejusdem quintæ partis prædictis Templariis facta est, et in carta concessionis , quæ ipsis Templariis facta est , ipse firmavit. Januensibus vero non solum cartam convenientiæ , quæ ipsis eodem Guillielmo Raimundi mediante super hoc facta est , sua manu firmavit , sed etiam jurejurando corporaliter præstito prædictam convenientiam viva voce corroboravit. Tamdem rationibus hinc inde diligenter auditis , et intellectis , necnon ipsa carta multotiens perlecta , judicavit Barquinonensis curia , quod ejus solummodo portionis , quæ ad eum pervenerat, ei tertiam partem donare debebat, de omnibus scilicet eximentis , sicut in sua carta continebatur, de ceteris vero partibus Comitem nullo modo teneri , quia ejus tantum partem , quod in suam potestatem pervenit , donare , ac tradere potuit , non etiam jus , quod numquam habuit, vel possedit. Cumque de eximentis inter eos quæstio verteretur ( prædictus enim Guillielmus Raimundi tertiam partem omnium fructuum , qui cultura, et cura habitatorum Dertosæ proveniebant, inter eximenta computabat) diffinivit prædicta curia , ea tantum eximenta recte appel

lari , quæ ad jus proprium , ac fiscum Regis pertinent, sive ea in leudis, quæstis , placitis , seu aliis quibuscumque usaticis , sive etiam terris , vineis , hortis consistant, fructus autem hereditatum eorum , qui in civitate habitant, sive hi clerici sint , sive milites , sive burgenses , nullo modo inter eximenta computari , præcipue quia ipse in eis senioraticum vel adempramentum , et mandamentum habet districtum. De hereditatibus vero aliorum , qui non habitant in civitate , nec ejus consilio , seu voluntate datæ sunt , debet ei Comes emendam facere. Dicebat insuper prædictus Guillielmus Raimundi, quod Dominus Comes , quando tradidit ei illam tertiam partem , quam modo habet in Dertosa , tunc promisit ei se daturum etiam tertiam , et senioraticum illius partis , quam Januenses habebant, si posset eam aliquo tempore à januensibus habere emptione , vel permutatione , seu quolibet alio modo. Dicebat etiam , quod de hoc receperat eumn Comes in suo causimento. Comes vero hæc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia , quod si Guillielmus Raimundi posset hæc legitimis testibus comprobare , attendat ei Comes , et adimpleat prædictam convenientiam , sicut ejus testes potuerint comprobare , vel causimentum inde accipiat , si hoc testes probaverint. Præterea conquestus est prædictus Guillelmus Raimundi , quia Dominus Comes estacamentum ei de militibus seu peditibus , quos in Dertosa tenebat, non concedebat , et sic senioraticum , quod ei donaverat , auferebat Comes respondebat, nullum senioraticum ei, in sua familia nec dedisse , nec recognoscere. Judicavit ergo prædicta curia , quod si familia Comitis inter se litem aut aliquam contentionem habet , estacamentum de hoc Guillielmum Raimundi vel ejus Vicarium non habere , sed eum tantum , qui vicem Comitis inter eos: tenet. Idem erit , si aliquis de civibus aliquem de familia placitare voluerit. Si vero aliquis de familia cum aliquo ex civibus habuerit causam super qualibet re, in manu prædicti Guillielmi Raimundi , vel ejus Vicarii firmabunt directum , et placitabunt. Præterea conquestus est , quod Comes ea occasione

« PoprzedniaDalej »