Obrazy na stronie
PDF
ePub

ditur1) etiam hoc, quod datur quibusdam discretio spirituum. Ergo spiritualis est gratia, per quam spiritus discernitur, sicut et alibi dicit Apostolus: „probate 2) spiritus, si 3) ex Deo sunt." Sed sicut Deus aperit os sanctorum, ita puto, quod et aures sanctorum Deus aperiat ad audienda verba divina. Sic enim dicit Esaias propheta: „Dominus“) aperuit 3) mihi aurem, ut sciam quando oporteat dici verbum." Sic et oculos aperit Dominus, sicut aperuit oculos Agar: „et 6) vidit puteum aquae vivae." Sed et Helisaeus propheta dicit: „aperi, 7) Domine, oculos pueri, ut videat, quia plures nobiscum sunt, quam cum adversariis. Et aperuit, inquit, Dominus oculos pueri, et ecce, totus mons plenus erat equitibus, et curribus, auxiliisque coelestibus.",,Circumdat) enim angelus Domini in circuitu timentium eum, ut eripiat eos." Aperit ergo, ut diximus, Deus et os, et aures, et oculos, ut vel loquamur, vel cernamus, vel audiamus, quae Dei sunt. Sed et illud non otiose accipio, quod dicit propheta: „eruditio, 9) inquit, Domini aperuit mihi aurem." Hoc mihi videtur ad nos, id est, communiter ad omnem Dei ecclesiam pertinere. Si enim in Domini eruditione versemur, aperit et nobis aurem Domini eruditio. Auris vero, quae per eruditionem Domini aperitur, non semper aperta est, sed aliquando aperta, aliquando clausa Audi legislatorem dicentem:,,ne 10) receperis 11). auditum vanum.“ Si quando ergo vana dicuntur, si quando

est.

1) Cfr. I Cor. XII, 10. 2) I Joann. IV, 1.
3) Alias (v. c. in edd. M.): „qui ex Deo sunt." R.
4) Jesai. L, 4. coll. 5.

5) Edd. Merlini: mihi aperuit.

6) Genes. XXI, 19.

7) II Regg. VI, 17. coll. 16. (IV Regg.)
8) Psalm. XXXIV, 7. 9) Jesai. L, 5.

10) Exod. XXIII, 1.

1) Alias (e. c. in edd. M.): „,respexeris." R.

inania, inepta, turpia, profana, scelesta proferuntur, qui novit Domini eruditionem, claudit aures, et avertit auditum, et dicit:,,ego 1) autem sicut surdus non audiebam, et sicut mutus, qui non aperuit os suum." Si vero ad utilitatem animae pertinent, quae dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, virtutes invitat, vitia resecat, patere debent aures hujuscemodi eloquiis: et non solum aures, sed et cor, et mens, et tota ad hujuscemodi auditum animae janua pandenda est. Summa tamen moderatione praecepti usa est lex, ut non diceret: 2) non audies,,auditum vanum," sed: ,,non recipies. “ Nam vana frequenter audimus. Marcion quae loquitur, vana sunt. Valentinus quae loquitur, vana sunt: et omnes, qui contra creatorem Deum loquuntur, vana sunt quae loquuntur. Sed tamen frequenter nos audimus ea, ut adversum ea respondere possimus: ne forte subripiant simplicioribus quibusque fratrum nostrorum per sermonis ornatum. Audimus ergo haec: sed non recipimus. Dicta sunt enim de ore illo, quod diabolus aperuit. Et ideo orandum nobis est, ut dignetur Dominus aperire os nostrum: ut possimus et contradicentes revincere, et obturare os, quod diabolus aperuit. Haec de eo, quod scriptum est:,,ego 3) aperiam os tuum, et instruam te, quae oporteat te loqui." Non solum autem Mosi promittitur os aperiri a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim et de ipso: „,ego *) aperiam os tuum, et os illius, et instruam vos, quae faciatis." Occurrit enim et Aaron Mosi, et exiit de Aegypto, Occurrit autem ei. Ubi? in quali loco? Interest enim ubi occurrat Mosi is, cujus os aperiendum est a Deo. Occurrit enim, inquit, in montem Dei. Vides, quia merito aperitur os ejus, qui potest occurrere in montem Dei. Petrus et Jacobus et Joannes

') Psalm. XXXVIII, 13.

2) Exod. XXIII, 1.

3) Exod. IV, 12. *) Exod. IV, 15.

in') montem Dei adscenderunt, ut transformatum Jesum videre mererentur, et Mosen cum ipso, atque Heliam viderent in gloria. Et tu ergo nisi adscenderis ad montem Dei et ibi occurreris Mosi, id est, nisi excelsum legis adscenderis sensum: nisi ad spiritualis intelligentiae cacumen evaseris, non est os tuum apertum a Domino. Si in humili loco literae steteris, et historiae textum judaicis narrationibus innectas, non occurristi Mosi in montem Dei, nec os tuum aperuit Deus, neque instruxit te, quae oporteat te loqui. Nisi ergo Aaron occurrisset Mosi in monte, nisi eius sensum sublimem vidisset et arduum, nisi excelsam ejus intelligentiam perspexisset: nunquam ei locutus fuisset verba Dei, neque virtutem signorum prodigiorumque tradidisset, neque participem eum tanti mysterii conscivisset.

3. Verum quoniam longum est de singulis per ordinem dicere, videamus, ingressi ad Pharaonem Moses et Aaron quid dicunt: „,haec 2) dicit Dominus: dimitte populum meum, ut serviant mihi in eremo." Non vult Moses, ut populus in Aegypto positus serviat Domino, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat Domino. Hoc est sine dubio, quod ostendit, quia donec quis in tenebris saecularibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Domino. Non enim potest 3) duobus Dominis servire: non potest Domino servire et Exeundum igitur nobis est de Aegypto: relinquendus est mundus, si volumus Domino servire. Relinquendus autem, dico, non loco, sed animo: non itinere proficiscendo, sed fide proficiendo. Audi haec eadem Joannem dicentem: filioli,4) nolite diligere mundunı, neque ea, quae in mundo sunt: quoniam omne, quod in mundo est, desiderium carnis est, et desiderium oculorum. Et quid tamen dicit? Quomodo, vel quatenus

mammonae.

[ocr errors]

1) Deest,,in" in edd. M.

2) Exod. V, 1. 3) Luc. XVI, 13.
4) I Joann. II, 15. 16.

proficisci jubet ex Aegypto, videamus:,,viam,') inquit, trium dierum ibimus in eremo, et ibi immolabimus Domino Deo nostro." Quac est via trium dierum, quae nobis incedenda est, ut exeuntes de Aegypto pervenire possimus ad locum, in quo immolare debeamus? Ego viam illum intelligo, qui dixit: „Ego 2) sum via, et veritas et vita." Haec via triduo nobis incedenda est. Qui enim confessus 3) fuerit in ore suo Dominum Jesum, et crediderit in corde suo, quod Deus illum suscitavit a mortuis tertia die, salvus erit. Haec ergo est tridui via, per quam pervenitur in locum, in quo Domino immoletur, et reddatur sacrificium laudis. Haec, quantum ad mysticum pertinet intellectum. Si vero etiam moralem, qui nobis perutilis est, requirimus locum, iter tridui de Aegypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animae et corporis ac spiritus conservemus, ut, 4) quemadmodum dixit Apostolus, integer,,spiritus vester, 5) et anima, et corpus in die Jesu Christi servetur." Tridui iter proficiscimur de Aegypto, si rationalem, naturalem, moralem sapientiam de rebus mundialibus auferentes ad statuta divina convertimus: tridui iter de Aegypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta, vel cogitata, tria sunt enim haec, per quae peccare homines possunt —, efficiamur mundi corde, ut possimus Deum videre. Vis autem videre, quae 6) hujusmodi sunt, quae in Scripturis indicat Spiritus sanctus? Pharao hic, qui est princeps Aegypti, ubi se videt vehementius perurgeri, ut dimittat populum Dei, secundo loco hoc cupit impetrare, ne longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, et dicit: ,,non') longe abeatis." Non vult longe a se fieri popu

2) Ev. Joann. XIV, 6.
4) I Thess, V, 23.

1) Exod. III, 18.
*) Cfr. Rom. X, 9.
5) Edd. Merlini: noster.
7) Exod. VIII, 28.

[ocr errors]

6) Edd. Merlini: quod.

[ocr errors]

lum Dei: vult eum si nonin facto, vel in sermone peccare: si non in sermone, vel in cogitatione delinquere. Non vult, ut totum a se triduum proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem suum habere: in aliis duos, in aliis totum triduum ipse possidet. Sed illi beati, qui integrum ab eo triduum secedunt, et nullam in iis suam possident diem. Non ergo putetis, quia tunc tantummodo eduxit Moses populum de Aegypto. Et nunc Moses, quem habemus nobiscum, habemus enim Mosen, et prophetas -> id est, lex Dei vult te educere de Aegypto: si audias eam, vult te longe facere a Pharaone. Eruere te cupit de opere luti, et palearum; si tamen audias legem Dei, et spiritualiter intelligas. Non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, venire ad locum perturbationibus et fluctibus saeculi vacuum, venire ad quietem silentii. Verba enim sapientiae in silentio et quiete discuntur. Ad hunc ergo locum quietis cum veneris, ibi poteris immolare Domino; ibi legem Dei, et virtutem divinae vocis agnoscere. Propterea ergo cupit te Moses ejicere de medio fluctuantium negotiorum, et de medio perstrepentium populorum. Propterea cupit te exire de Aegypto, id est, de tenebris ignorantiae, ut legem Dei audias, et lucèm scientiae capias.') Sed obsistit Pharao: relaxare te non vult rector tenebrarum harum; non vult te abstrahi de tenebris suis, et ad scientiae lumen adduci. Et audi quid dicit:,,quis 2) est, inquit, cujus audiam vocem? Nescio Dominum, et Israel non dimittam." Audi quid respondit princeps hujus mundi: nescire se Deum dicit. Vides quid agit cruda superbia? Donec in laboribus 3) hominum non est, et cum hominibus non flagellatur: propterea tenuit eum superbia. Denique videbis eum paulo post, quantum proficit in flagellis; quanto me

1) Edd. Merlini: cupias. 2) Cfr. Exod. V, 2.
3) Cfr. Psalm. LXXIII, 5. 6. (LXXII.)

« PoprzedniaDalej »